<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa002.opp-lat1:1</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa002.opp-lat1:1</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa002.opp-lat1"><p n="1" rend="script">Excerptorum codicem, quem de nonnullis operibus sancti <lb/>
            Augustini cohortante domno meo Marino abbate uel ceteris <lb/>
            sanctis fratribus quomodocumque compegeram, continuo transferri <lb/>
            uobis sancto quo polletis studio uoluistis, et cum bibliothecae <lb n="10"/>
            uestrae copia multiplex integra de quibus pauca decerpsi <lb/>
            contineat opera, placuit tamen habere decerpta. at ego <lb/>
            prospiciens ne forsitan a legentibus temeritatis arguerer, necesse <lb/>
            habui causas facti praefatione fateri: quae ita se habent: <lb/>
            inter magnos et egregios catholicae doctores ecclesiae praeclarum <lb n="15"/>
            fuisse et esse beatum Augustinum quis ignoret episcopum? <lb/>
            quem cum diuina et humana eruditione mirabilem <lb/>
            omnes orthodoxi toto terrarum orbe uenerentur, praecipue <lb/>
            tamen apostolicae sedis antistites scripta. eius sua probabiliter

<note rend="script" type="footnote"><hi rend="italic">Epistula intercidit in V et maximam partem in M. collati sunt</hi><lb/>
            pneter <hi rend="italic">GPTv codex Mediomontanus 12,352 (m,</hi> s. <hi rend="italic">X uel XI et</hi> <lb/>
            cod. <hi rend="italic">Taurinensii XLVIII. d. 4. 24 (t) 8. XII</hi>. — Incipit praefatio sequentis <lb/>
            operis G\'; eugippiue ad Probam uirginem <hi rend="italic">add. GIncipit</hi> prologus <lb/>
            libri eogippii T; in nomino dni nri ihu xpi. incipit liber euipii <lb/>
            P 4 xpo P 5 eugipius <hi rend="italic">Gm</hi> euvipius P eugepius <hi rend="italic">t</hi> <lb/>
            j coticem <hi rend="italic">T</hi> 8 domino <hi rend="italic">m t</hi> abbate <hi rend="italic">om</hi>. c 9 conpigeram <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 10 bibliothaccae <hi rend="italic">P pr</hi>. 12 contineant <hi rend="italic">CP</hi> ergo 01 <lb/>
            a fataeri <hi rend="italic">Thabet libri praeter t</hi> 15 egregiosq: (om. et) <hi rend="italic">m</hi> <lb/>
            17 com <hi rend="italic">T</hi> 18 uonerantur <hi rend="italic">mxt</hi> 19 antestites <hi rend="italic">GI T</hi> antistes <lb/>
            « ppabiliter P </note>

<note type="footnote"> YlJII. </note>

<note type="footnote"> 1 </note> <lb/>
             
<pb n="2"/>
            auctoritate firmantes tanto maiori studio semper amplexi sunt, <lb/>
            quanto ampliori solacio his usos se fuisse testantur. nam contra <lb/>
            multos hostes ecclesiae dimicantes et maxime contra uersipelles <lb/>
            inimicos gratiae dei doctrina eius instructi uel potius <lb/>
            eadem inlustrati gratia semper exstitere uictores: cuius uictoriae<lb n="5"/>
            praemia in tantum donante deo posteris prosunt, ut et ieiunos <lb/>
            copiosius pascant et fortes armis spiritalibus muniant. catholica <lb/>
            si quidem diuinae legis explanatio non solum esurientibus <lb/>
            alimonia sed et dimicantibus efficitur armatura. nec immerito <lb/>
            uicarii illius, cui pascendas oues dominus ore proprio commendauit, <lb n="10"/>
            compastoralis officii socium copiosa gregi dominico <lb/>
            de pratis scripturarum pabula procurantem peramplius dilexerunt, <lb/>
            suum uerissime putantes bonum quod per fraternam <lb/>
            scientiam gratulabantur inuentum, scientes hunc intellegibilem <lb/>
            ad condiendos animos salem etiam pecoribus abiectissimis profuturum. <lb n="15"/>
            quorum omnium ego prorsus abiectior ex aliquantis <lb/>
            eiusdem beati uiri praeclaris operibus perpauca ruminando <lb/>
            quodam modo lambendoque decerpsi, quae praestantibus amicis <lb/>
            integra legeram: nam omnia illius habere uel inuenire quis <lb/>
            possit? nonnulla ergo legenti mihi atque habere cupienti <lb n="20"/>
            quia facultas minime suppetebat, idcirco quaedam uelut ex <lb/>
            ingenti prato floribus asperso caelestibus ex librorum eius quae <lb/>
            data est copia inops aegerque conlegi: inops scilicet peritia., <lb/>
            aeger offensa, uel informari tanta doctrina cupiens uel sanari. <lb/>
            ueritatem namque sententiae Salomonis, qua ait: fauus <lb n="25"/>
            mellis uerba prudentiae, dulcedo animae, sanitas <lb/>
            ossuum, in supra dicti uiri dulcissima et sanissima eruditione <lb/>
            persensi. pauca proinde quae congessi non solum mihi qui <lb/>
            sensu censuque sum pauper sed etiam his qui utroque praediti <lb/>
            sunt munere profutura confido. nam cum in manus eorum

<note type="footnote"> 25 Prou. 16, 24 </note>

<note type="footnote"> 2 ampliori] maiori <hi rend="italic">v</hi> esse <hi rend="italic">G tJ</hi> 3 ostes <hi rend="italic">T</hi> 5 extitere <lb/>
            <hi rend="italic">G2P</hi> 11 et copiosa <hi rend="italic">GmttJ</hi> 13 uerissimae <hi rend="italic">T</hi> 18 quodam <lb/>
            modo <hi rend="italic">om. Gv</hi> lambendo quae <hi rend="italic">P pr</hi>. 20 posset <hi rend="italic">Pm\'t</hi> <lb/>
            21 superpetebat <hi rend="italic">G1</hi> 22 eiusdem <hi rend="italic">Pm</hi> 23 inobs <hi rend="italic">T</hi> 25 namquae <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> qui <hi rend="italic">t</hi> 27 ossium <hi rend="italic">G*P7v</hi> 28 perpensi <hi rend="italic">t</hi> 30 sint <lb/>
            <hi rend="italic">G ex</hi> sunt </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="3"/>
            haec eadem excerpta peruenerint, aut ardore mendicantis accensi <lb/>
            aut inordinata, ut assolet, congestione permoti dabunt <lb/>
            operam uel plura studiosius habere uel ex his aptiora decerpere <lb/>
            atque in unum corpus redacta saepius lectitare. ita <lb/>
            forsitan imperiti desiderium compendiis poterit militare doctorum <lb n="5"/>
            plerumque enim quod ineptius a paruis arripitur a <lb/>
            magnis aptius adimpletur. certe si nullus magnorum id uel <lb/>
            facere uel habere dignetur, saltem illi quibus plenaria tanti <lb/>
            desunt operis his fortasse delectabuntur excerptis, quia facilius <lb/>
            unum codicem quis poterit sibi parare quam multos. a singulis <lb n="10"/>
            sane capitulis diuersae res uel etiam quaestiones atque sententiae <lb/>
            de quo opere uel libro sint indicantur, ut, si quis ignorat ubi <lb/>
            eas plene possit inuenire, cognoscat. integrum uero librum <lb/>
            uisum est excerptorum debere esse principium et ille potissimum <lb/>
            mihi praeponendus occurrit, quem idem beatus Augustinus <lb n="15"/>
            antistes ad sanctum Hieronymum post primum de animae <lb/>
            quaestione noscitur scripsisse presbyterum, soluens illam <lb/>
            ex epistula Iacobi apostoli quam in primo praenotaui capitulo <lb/>
            quaestionem: in quo libro quattuor illas uirtutes, id est <lb/>
            prudentiam, temperantiam, fortitudinem atque iustitiam, ad <lb n="20"/>
            illud geminae dilectionis dei et proximi latum mandatum <lb/>
            nimis, in quo tota lex pendet et prophetae, mirifice rettulit. <lb/>
            ob hoc itaque congruum putaui atque conueniens ut his excerptis <lb/>
            caritas, qua dispersa solent adunari integritate, libri <lb/>
            daret exordium, quae et uirtutum omnium perfectio et supernae <lb n="25"/>
            legis est plenitudo; ipsa quoque finem dedit operi, quae non <lb/>
            habet finem. nam paene ultimus numeri titulus ordinem

<note type="footnote"> 22 cf. Matth. 22, 37 sqq. </note>

<note type="footnote"> 1 medicantia P 2 adsolet <hi rend="italic">T</hi> 3 opera <hi rend="italic">PT</hi> apertiora M <lb/>
            5 imperiti] impleri <hi rend="italic">t</hi> 7 id <hi rend="italic">om. t</hi> 8 dignatur <hi rend="italic">GPmtv</hi> saltim <lb/>
            Palt 9 forsitan <hi rend="italic">GPmtv</hi> 10 sibi quis poterit <hi rend="italic">t</hi> a <hi rend="italic">om. <lb/>
             GPnt</hi> 12 ut] aut <hi rend="italic">t pr</hi>. 13 plene eas m plenas <hi rend="italic">P</hi> possint <lb/>
            r 14 est <hi rend="italic">om. t</hi> 15 agustinus <hi rend="italic">G</hi> 16 antestes <hi rend="italic">Gm1</hi> <lb/>
            taerommum <hi rend="italic">GPTmv</hi> post primum] postremum <hi rend="italic">Of)</hi> 17 acrib- <lb/>
            - P* 18 ex om. m beati iacobi v 19 est om. <hi rend="italic">G1</hi> <lb/>
            22 pendit <hi rend="italic">Of]</hi> retulit <hi rend="italic">GPmtv</hi> 25 <hi rend="italic">ab</hi> [uirtu]tum omnium <lb/>
            IlIeåpit M 26 est om. <hi rend="italic">T</hi> 27 panultimus <hi rend="italic">mt</hi> pęne primus <hi rend="italic">Gv</hi> <lb/>
            nmeri] libri t titulos P1 </note>

<note type="footnote"> 1* </note> <lb/>
             
<pb n="4"/>
            nutriendae, ultimus enutritae laudem continet caritatis; per <lb/>
            quam adiuro lecturos ut mihi indigno ueniam dignanter tribuant <lb/>
            et orationum praesidia clementer impendant. si quis <lb/>
            sane transferens hoc opus his quae congesta sunt alia addere <lb/>
            forte uoluerit, congruis adiciat locis, ut praedicti duo de caritate<lb n="5"/>
            tituli finem semper teneant excerptorum.

<note rend="script" type="footnote"> 1 continet-6 excerptorum <hi rend="italic">om. T</hi> 4 hoc om. <hi rend="italic">t</hi> 5 fortej <lb/>
            stare <hi rend="italic">t</hi> 6 Expt prqfatio <hi rend="italic">I/tib</hi> excerptord. incp capitula eiusde operis <lb/>
            <hi rend="italic">M;</hi> Incipiunt capitula libri huius <hi rend="italic">T;</hi> Explicit praefatio. Incipiunt <lb/>
            capitula de quibusdam opusculis sci augustini (agustini G P) epi <lb/>
            <hi rend="italic">GPv</hi>.. </note>
</p></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>