<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa015.opp-lat1:5-8</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa015.opp-lat1:5-8</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa015.opp-lat1"><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>Quod Anna in primo Regnorum libro ecclesiae typum portans  <lb/>
            custodit et seruat, quae Deum non clamosa petitione sed tacite <lb/>
            et modeste intra ipsas pectoris latebras precabatur. loquebatur <lb/>
            prece occulta sed manifesta fide, loquebatur non uoce sed corde, <lb/>
            quia sic Dominum sciebat audire, et. inpetrauit efficaciter quod <lb n="15"/>
            petit, quia fideliter postulauit. declarat scriptura diuina quae <lb/>
            dicit: loquebatur in corde suo et labia eius mouebantur <lb/>
            et uox eius non audiebatur, et exaudiuit <lb/>
            eam Dominus. item legimus in psalmis: dicite in cordibus <lb/>
             uestris et in cubilibus uestris conpungimini. per <lb n="20"/>
            Hieremiam quoque haec eadem Spiritus sanctus suggerit et docet <lb/>
            dicens: in sensu autem tibi debet adorari, Domine. 
</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>Adorans autem, fratres dilectissimi, nec illud ignoret, quemadmodum  <lb/>
            in templo cum pharisaeo publicanus orauerit. non <lb/>
             adleuatis in caelum inpudenter oculis nec manibus insolenter

<note type="footnote"> 8 Matth. 9, 4. 9 Apoc. 2, 23. 17 I Reg. 1,13. 19 Ps. 4, 5. <lb/>
            22 Hierm. Ep. 5 (= Baruch 6.). </note>

<note type="footnote"> 5 te deo tamultuosa <hi rend="italic">ab his incipit S</hi> 6 est <hi rend="italic">(ante</hi> clam.) <hi rend="italic">om. W G sed G <lb/>
            in ras</hi>. 7 cogitationes hominum v 9 et scient] sciens S 12 dominum <lb/>
            <hi rend="italic">WGv</hi> 14 prece...loquebatur <hi rend="italic">om. SWG</hi> 15 deum Wv 16 petiit Gv <lb/>
            17 non mouebantur S, «mouebantur <hi rend="italic">G</hi> mo in <hi rend="italic">ras</hi>. 19 deus <hi rend="italic">W Gv</hi> spalmis <lb/>
            <hi rend="italic">G</hi> 20 uestris om. <hi rend="italic">v</hi> et <hi rend="italic">om. V</hi> cubilibus S, stratis <hi rend="italic">WGVv</hi> <lb/>
            eonpungimini <hi rend="italic">S,</hi> ct transpungimini (..emini W) <hi rend="italic">W Gv</hi> 21 ieremian <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            sanctus <hi rend="italic">om. S</hi> 22 tibi debet adorari dne (dns <hi rend="italic">W,</hi> deus <hi rend="italic">v) SW,</hi> tibi <hi rend="italic">(corr</hi>. <lb/>
            in te <hi rend="italic">G1)</hi> debemus adorare dne <hi rend="italic">G,</hi> esse debet adoratio domini <hi rend="italic">V teste libro <lb/>
            tGoettingensi,</hi> tibi debet esse adoratio domine <hi rend="italic">V teste Latinio bibl. sacr. <lb/>
             p. 179</hi> 23 adoremns G illnt <hi rend="italic">S</hi> ignoremus <hi rend="italic">G</hi> 24 pnplicanos <hi rend="italic">W</hi> <lb/>
            25 inpudenter in caelum <hi rend="italic">W</hi> </note> <lb n="25"/>


<pb n="270"/>
            erectis, pectus suum pulsans et peccata intus inclusa contestans <lb/>
            diuinae misericordiae inplorabat auxilium, et cum sibi pharisaeus <lb/>
            placeret, sanctificari hic magis meruit qui sic rogauit, qui spem <lb/>
            salutis non in fiducia innocentiae suae posuit, cum innocens nemo <lb/>
            sit, sed peccata confessus humiliter orauit, et exaudiuit orantem <lb n="5"/>
            qui humilibus ignoscit. quae Dominus in euangelio suo ponit <lb/>
            et dicit: homines duo ascenderunt in templum adorare, <lb/>
            unus pharisaeus et unus publicanus. pharisaeus <lb/>
            cum stetisset, talia aput se precabatur: Deus, <lb/>
            gratias tibi ago, quia non sum sicut ceteri homines<lb n="10"/>
            iniusti, raptores, adulteri, quomodo et publicanus <lb/>
            iste. ieiuno bis in sabbato, decimas do omnium <lb/>
            quaecumque possideo. publicanus autem de <lb/>
            longinquo stabat et neque oculos suos leuabat ad <lb/>
            caelum sed percutiebat pectus suum dicens: Deus, <lb n="15"/>
            propitius esto mihi peccatori. dico uobis, descendit <lb/>
            hic iustificatus in domum suam magis quam ille <lb/>
            pharisaeus: quia omnis qui se extollit humiliabitur, <lb/>
            et qui se humiliat exaltabitur. 
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p> Quae nos, fratres dilectissimi, de diuina lectione discentes<lb n="20"/>
            postquam cognouimus ad orationem qualiter accedere debeamus, <lb/>
            cognoscamus docente Domino et quid oremus. s i c, inquit, orate: <lb/>
            pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen <lb/>
            tuum, adueniat regnum tuum, fiat uoluntas tua in <lb/>
            caelo et in terra, panem nostrum cottidianum da <lb n="25"/>
            nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra, sicut

<note type="footnote"> 7 Luc. 18,10 sq. 22 Matth. 6, 9 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 sed pectusWv inclausa contemptans <hi rend="italic">S</hi> 3 orauit <hi rend="italic">WG</hi> 4 non fiduciam <lb/>
            <hi rend="italic">Gronou. obs. p. 628</hi> 5 et exaudiu <hi rend="italic">(sic)... agnoscit G m. rec. in marg. <lb/>
             add</hi>. 6 semper humiiibus <hi rend="italic">v</hi> deus <hi rend="italic">G</hi> suo ponit] monuit S 7 orare <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            8 et unus] et alter <hi rend="italic">V</hi> et cum stetisset phariseus <hi rend="italic">G</hi> 12 sabato <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            de omnium <hi rend="italic">W,</hi> de omnibus <hi rend="italic">V</hi> 13 quaecumque] quae <hi rend="italic">G</hi> 14 oculos uolebat <lb/>
            ad caelum leuareWv; <hi rend="italic">ovx ijaeltv</hi> oidl <hi rend="italic">TOVS oqactXiuovs els TOV ovgavor<lb/>
             inaoai Graec</hi>. 17 magis in domum suam <hi rend="italic">WG</hi> 18 cxtollit] exaltat <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            19 humilat <hi rend="italic">V</hi> 21 qualiter ad orationem <hi rend="italic">v</hi> 24 sicut in caelo <hi rend="italic">Wv; cf. <lb/>
             August. de dono perseu. c</hi>. 3: \'in caelo et in terra\' uel quod in plerisque, <lb/>
            codicibus legitur magisque ab orantibus frequentatur \'sicut in caelo et in <lb/>
            terra\' 26 remitte <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb/>


<pb n="271"/>
            et nos remittimus debitoribus nostris, et ne patiaris <lb/>
            nos induci in temptationem, sed libera nos <lb/>
            a malo. 
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p rend="script">Ante omnia pacis doctor adque unitatis magister singillatim  <lb/>
            noluit et priuatim precem fieri, ut quis cum precatur pro se <lb n="5"/>
            tantum precetur. non dicimus: pater meus, qui es in caelis <lb/>
            nec: panem meum da mihi hodie, nec dimitti sibi tantum <lb/>
            unusquisque debitum postulat aut ut in temptationem non inducatur <lb/>
            adque a malo liberetur pro se solo rogat. publica est nobis <lb/>
             et communis oratio, et quando oramus, non pro uno sed pro <lb n="10"/>
            populo toto oramus, quia totus populus unum sumus. Deus pacis <lb/>
            et concordiae magister qui docuit unitatem, sic orare unum <lb/>
            pro omnibus uoluit, quomodo in uno omnes ipse portauit. hanc <lb/>
            orationis legem seruauerunt tres pueri in camino ignis inclusi <lb/>
             consonantes in prece et spiritus consensione concordes: declarat <lb n="15"/>
            scripturae diuinae fides et dum docet quomodo orauerint tales, <lb/>
            dat exemplum quod imitari in precibus debeamus, ut tales esse <lb/>
            possimus. tunc inquit, illi tres tamquam ex uno ore <lb/>
            hymnum canebant et benedicebant Deum. loquebantur <lb/>
             quasi ex uno ore, et nondum illos Christus docuerat orare. et <lb n="20"/>
            idcirco orantibus fuit inpetrabilis et efficax sermo, quia promerebatur <lb/>
            Dominum pacifica et simplex et spiritalis oratio. sic. <lb/>
            et apostolos cum discipulis post ascensum Domini inuenimus <lb/>
            orasse. erant, inquit, perseuerantes omnes unanimes

<note type="footnote"> 18 Dan. 3, 51 (Prec. Az. 27). 24 Act. 1, 14. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 dimittimus <hi rend="italic">Gv</hi> passas fueris <hi rend="italic">V</hi> 2 induci nos <hi rend="italic">GW nisi quod</hi> nos <hi rend="italic">in <lb/>
            WS. l.m. 2</hi> temptatione S 3 malo <hi rend="italic">SWGV,</hi> malo amen <hi rend="italic">v</hi> 5 praece <lb/>
            S non pro <hi rend="italic">Bcduziua</hi> 6 non enim <hi rend="italic">v</hi> in caelis es <hi rend="italic">G</hi> 8 debita <hi rend="italic">WG</hi> <lb/>
            aut nt <hi rend="italic">ex</hi> ut <hi rend="italic">W m. 2</hi> temptatione <hi rend="italic">S</hi> ducatur <hi rend="italic">W</hi> 10 et quando] si <lb/>
            quando <hi rend="italic">W</hi> uno] nobis solis <hi rend="italic">V</hi> 11 toto populo v rogamus <hi rend="italic">S,</hi> oramus <lb/>
            <hi rend="italic">WGv</hi> 12 et om. <hi rend="italic">G</hi> qui <hi rend="italic">W 8. 1. m. 2</hi> 13 in uno <hi rend="italic">om. S</hi> et ipse <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            15 spu <hi rend="italic">S</hi> consensio Wl declarat <hi rend="italic">SWGV,</hi> quod declarat <hi rend="italic">v</hi> 16 scriptura <lb/>
            diuina efides <hi rend="italic">W</hi> cum <hi rend="italic">W G</hi> 17 in <hi rend="italic">W 8. 1. m. 2</hi> 18 illi tres <lb/>
            inquit <hi rend="italic">v</hi> tanquam S, quasi <hi rend="italic">W Gv</hi> 19 cantabant <hi rend="italic">V</hi> dominum <hi rend="italic">Gv,</hi> <lb/>
            om. <hi rend="italic">W</hi> 21 fuit orantibus <hi rend="italic">G</hi> 22 deum <hi rend="italic">WG</hi> et <hi rend="italic">(ante</hi> simplex) <hi rend="italic">om. G</hi> <lb/>
            23 discipulos Sl ascensam <hi rend="italic">maluit Baluzius</hi> 24 et erant <hi rend="italic">V</hi> omnes <lb/>
            <hi rend="italic">otn. WG</hi> unanimis <hi rend="italic">S</hi> </note> <lb/>


<pb n="272"/>
            in oratione cum mulieribus et Maria quae fuerat <lb/>
            mater Iesu et fratribus eius. perseuerabant in oratione <lb/>
            unanimes orationis suae et instantia simul et concordia declarantes, <lb/>
            quia Deus qui inhabitare facit unanimes in domo non <lb/>
            admittit in diuinam et aeternam domum nisi aput quos est unanimis <lb n="5"/>
            oratio. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>