<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa015.opp-lat1:21-36</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa015.opp-lat1:21-36</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa015.opp-lat1"><div n="21" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Neque enim deesse cottidianus cibus potest iusto, cum scriptumsit: <lb/>
            non occidet Dominus fame animam iustam, <lb/>
            et iterum: iuuenior fui et senui et non uidi iustum <lb/>
            derelictum neque semen eius quaerens panem, item <lb n="20"/>
            Dominus promittat et dicat: nolite cogitare dicentes: <lb/>
            quid edemus aut quid bibemus aut quid uestiemur? <lb/>
            haec enim nationes quaerunt. scit autem pater uester <lb/>
            quia horum omnium indigetis. quaerite primo <lb/>
            regnum et iustitiam Dei, et haec omnia adponentur <lb n="25"/>
            uobis. quaerentibus regnum et iustitiam Dei omnia promittit <lb/>
            adponi. nam cum Dei sint omnia, habenti Deum nihil deerit, si

<note type="footnote"> 5 Luc. 12, 20. 18 Prou. 10,3. 19 Ps. 36,25. 21 Matth. 6, 31 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 nos non <hi rend="italic">G</hi> 2 radicem esse <hi rend="italic">W</hi> 3 deceptatione <hi rend="italic">W</hi> 4 frueturn <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> 5 dns <hi rend="italic">W</hi> 7 ipsa nocte v 10 distribuitis S thensaurum <hi rend="italic">ex</hi> <lb/>
            thensanri <hi rend="italic">S,</hi> thesauros <hi rend="italic">V</hi> 11 caelis <hi rend="italic">V</hi> se <hi rend="italic">om. W</hi> gloriae <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            13 deum v 15 nostrum om. <hi rend="italic">v</hi> sic <hi rend="italic">om. S</hi> discat <hi rend="italic">v,</hi> didicit <hi rend="italic">ex</hi> dicit <lb/>
            <hi rend="italic">G m. 2</hi> de om. <hi rend="italic">W</hi> 18 fame dns <hi rend="italic">W</hi> 19 iunior <hi rend="italic">Sv</hi> 20 nec <hi rend="italic">W</hi> <lb/>
            21 dominus <hi rend="italic">om. G</hi> repromittat <hi rend="italic">W</hi> digentes <hi rend="italic">W1</hi> 22 bibamus S <lb/>
            uestiamur <hi rend="italic">S</hi> 23 enim <hi rend="italic">W 8. l. m. 2</hi> quaerent <hi rend="italic">S</hi> autem] enim <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            24 indegetis <hi rend="italic">S</hi> querite primum <hi rend="italic">G</hi> 25 regnum dei et iust. eius <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            27 sint dei <hi rend="italic">W</hi> dom <hi rend="italic">S si ex</hi> sine <hi rend="italic">G m. 2</hi> </note> <lb/>


<pb n="283"/>
            Deo ipse non desit. sic Danieli in leonum lacum iussu regis incluso <lb/>
            prandium diuinitus procuratur et inter feras esurientes et <lb/>
            parcentes homo Dei pascitur. sic alitur Helias in fuga et solitudine <lb/>
            coruis ministrantibus et uolucribus cibum sibi adportantibus <lb/>
            in persecutione nutritur. adque — o humanae malitiae detestanda <lb n="5"/>
            crudelitas ! – ferae parcunt, aues pascunt, et homines <lb/>
            insidiantur et saeuiunt! 
</p></div><div n="22" subtype="section" type="textpart"><p rend="script">Post haec et pro peccatis nostris precamur dicentes: et remitte  <lb/>
            nobis debita nostra, sicut et nos remittimus <lb/>
             debitoribus nostris. post subsidium cibi petitur et uenia <lb n="10"/>
            delicti, ut qui a Deo pascitur in Deo uiuat nec tantum praesenti <lb/>
            et temporali uitae sed aeternae consulatur, ad quam ueniri potest, <lb/>
            si peccata donentur quae debita Dominus appellat, sicut in <lb/>
            euangelio suo dicit: dimisi tibi omne debitum, quia me <lb/>
             rogasti. quam necessario autem, quam prouidenter et salubriter <lb n="15"/>
            admonemur quod peccatores sumus qui pro peccatis rogare <lb/>
            conpellimur, ut dum indulgentia de Deo petitur, conscientiae <lb/>
            suae animus recordetur! ne quis sibi quasi innocens placeat et se <lb/>
            extollendo plus pereat, instruitur et docetur peccare se cottidie, <lb/>
             dum cottidie pro peccatis iubetur orare. sic denique et Iohannes <lb n="20"/>
            in epistula sua monet dicens: si dixerimus quia peccatum <lb/>
            non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas in nobis <lb/>
            non est. si autem confessi fuerimus peccata nostra, <lb/>
            fidelis et iustus est Dominus qui nobis peccata <lb/>
             dimittat. in epistula sua utrumque conplexus est, quod <lb n="25"/>
            et rogare pro peccatis debeamus et inpetremus indulgentiam cum

<note type="footnote"> 14 Matth. 18, 32. 21 I Io. 1, 8 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 desit] erit <hi rend="italic">G</hi> danihel <hi rend="italic">W</hi> lacu <hi rend="italic">Gv</hi> 2 apparatur <hi rend="italic">V; cf. de opere<lb/>
             et el. c.11</hi> 3 et helias <hi rend="italic">V</hi> in solitudine <hi rend="italic">Gv</hi> 5 0] et <hi rend="italic">W</hi> humaneSG <lb/>
            6 fere <hi rend="italic">S</hi> 8 deprecamur <hi rend="italic">Wv</hi> dimitte <hi rend="italic">VGv</hi> 9 sicuti <hi rend="italic">W</hi> dimittimus <lb/>
            <hi rend="italic">Vp</hi> 12 sed et v consolatur <hi rend="italic">S</hi> non potest nisi <hi rend="italic">ex</hi> potest si <hi rend="italic">G m. 2</hi> <lb/>
            14 suo <hi rend="italic">om. G</hi> omnem JSW qui a me <hi rend="italic">W</hi> 15 salubriter <hi rend="italic">SWG et <lb/>
            August. (contra d. epist. Pel. IV, 10, 27., de doMO perseu. c. 5, 8.),</hi> salutariter <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> 16 quod peccatores] utpronidentes <hi rend="italic">G</hi> simus <hi rend="italic">GV</hi> 17 a dno G <lb/>
            18 plaeeat] <hi rend="italic">add. v:</hi> cum innocens nemo sit et se erl. p. pereat <hi rend="italic">add. in W</hi> <lb/>
            w. 2 20 et om. <hi rend="italic">G</hi> 21 monet] ponit <hi rend="italic">G</hi> 22 decepimus W 24 domiuus <lb/>
            om. <hi rend="italic">August. contra d. epist. P. l. c</hi>. 26 indulgentia <hi rend="italic">W</hi> </note> <lb/>


<pb n="284"/>
            rogamus. ideo et fidelem dixit Dominum ad dimittenda peccata <lb/>
            fidem pollicitationis suae reseruantem, quia qui orare nos pro <lb/>
            debitis et peccatis docuit paternam misericordiam promisit et <lb/>
            ueniam secuturam. 
</p></div><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p> Adiunxit plane et addidit legem certa nos condicione et sponaione <lb n="5"/>
            constringens, ut sic nobis dimitti debita postulemus secundum <lb/>
            quod et ipsi debitoribus nostris dimittimus, scientes inpetrari <lb/>
            non posse quod pro peccatis petimus, nisi et ipsi circa peccatores <lb/>
            nostros paria fecerimus. idcirco et alio in loco dicit: in <lb/>
            qua mensura mensi fueritis, in ea remetietur uobis<lb n="10"/>
            et qui seruus post dimissum sibi a domino omne debitum conseruo <lb/>
            suo noluit ipse dimittere in carcerem religatur. quia indulgere <lb/>
            conseruo noluit, quod sibi a Domino indultum fuerat amisit. <lb/>
            quae adhuc fortius Christus in praeceptis suis maiore censurae <lb/>
            suae uigore proponit. cum steteritis, inquit, ad orationem,<lb n="15"/>
            remittite si quid habetis aduersus aliquem, <lb/>
            ut et pater uester qui in caelis est remittat peccata <lb/>
            uobis. si autem uos non remiseritis, neque pater <lb/>
            uester qui in caelis est remittet uobis peccata <lb/>
            uestra. excusatio tibi nulla in die iudicii superest, cum secundum<lb n="20"/>
            tuam sententiam iudiceris et quod feceris hoc et ipse patiaris. <lb/>
            pacificos enim et concordes adque unanimes esse in domo <lb/>
            sua Deus praecepit et quales nos fecit secunda natiuitate tales <lb/>
            uult renatos perseuerare, ut qui filii Dei sumus in Dei pace maneamus, <lb/>
            et quibus spiritus unus est unus sit et animus et sensus.

<note type="footnote"> 9 Matth. 7, 2. 15 Marc. 11, 25 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 et ideo <hi rend="italic">G</hi> deum Wl 3 paterna misericordia <hi rend="italic">G</hi> 5 <hi rend="italic">prius</hi> et <hi rend="italic">W B. Z. <lb/>
            tn.2</hi> 7 et <hi rend="italic">om. S</hi> 8 peccatis] nostris <hi rend="italic">add. tn. 2 in G</hi> peccatores <hi rend="italic">WGV,<lb/>
             om. S,</hi> debitores <hi rend="italic">v</hi> 9 et om. <hi rend="italic">G</hi> 10 fueritis G, ueritis S, eritis <hi rend="italic">W</hi> <lb/>
            in ea <hi rend="italic">om. G</hi> rementietur Wl, remitietur <hi rend="italic">S</hi> 11 quis semus <hi rend="italic">S,</hi> seruus <lb/>
            qui <hi rend="italic">G</hi> omnem <hi rend="italic">S</hi> 12 carcer <hi rend="italic">S,</hi> carcere <hi rend="italic">G</hi> et quia <hi rend="italic">G sed</hi> etm. 2 <lb/>
            13 conseruo suo v 14 in <hi rend="italic">om. W</hi> maiori <hi rend="italic">G</hi> 15 proponit] praediiit <lb/>
            <hi rend="italic">W</hi> ad oratione <hi rend="italic">S</hi> 18 uestra uobis <hi rend="italic">v</hi> 19 peccata nobis <hi rend="italic">WG</hi> 20 uestra <lb/>
            <hi rend="italic">om. WG</hi> nulla est 8 diem <hi rend="italic">W</hi> super est <hi rend="italic">G sed</hi> est <hi rend="italic">8.1. m.8</hi> 21 et <lb/>
            <hi rend="italic">quod...patiaris om. G hoc om. S 22 esse post deus ponit G</hi> 23 praecipit <lb/>
            <hi rend="italic">v et]</hi> ut <hi rend="italic">W</hi> 24 natos <hi rend="italic">S</hi> sumus S, esse coepimus <hi rend="italic">WGv</hi> deij <lb/>
            eius <hi rend="italic">V</hi> 25 et q.] in quibus <hi rend="italic">G</hi> unus sit om. <hi rend="italic">W</hi> et <hi rend="italic">(ante</hi> an.) om. <hi rend="italic">G</hi> </note> <lb n="25"/>


<pb n="285"/>
            sic nec sacrificium Deus recipit dissidentis et ab altari reuertentem <lb/>
            prius fratri reconciliari iubet, ut pacificis precibus et Deus <lb/>
            possit esse pacatus. sacrificium Deo maius est pax nostra et fraterna <lb/>
            concordia et de unitate Patris et Filii et Spiritus sancti <lb/>
            plebs adunata. <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="24" subtype="section" type="textpart"><p>Neque enim in sacrificiis quae Abel et Cain primi optulerunt  <lb/>
            munera eorum Deus, sed corda intuebatur, ut ille placeret in <lb/>
            munere qui placebat in corde. Abel pacificus et iustus, dum Deo <lb/>
            sacrificat innocenter, docuit et ceteros, quando ad altare munus <lb/>
             offerunt, sic uenire cum Dei timore, cum simplici corda, cum <lb n="10"/>
            lege iustitiae, cum concordiae pace. merito ille dum in sacrificio <lb/>
            Dei talis est, ipse postmodum sacrificium Deo factus est, ut martyrium <lb/>
            primus ostendens initiaret sanguinis sui gloria dominicam <lb/>
            passionem qui et iustitiam Domini habuerat et pacem. tales denique <lb/>
             a Domino coronantur, tales in die iudicii cum Domino <lb n="15"/>
            uindicabuntur. ceterum discordans et dissidens et pacem cum fratribus <lb/>
            non habens, secundum quod beatus apostolus et scriptura <lb/>
            sancta testatur, nec si pro nomine occisus fuerit, crimen <lb/>
            dissensionis fraternae poterit euadere, quia sicut scriptum est <lb/>
             qui fratrem suum odit homicida est, nec ad regnum <lb n="20"/>
            [caelorum] peruenit aut cum Deo uiuit homicida. non potest esse <lb/>
            cum Christo qui imitator Iudae maluit esse quam Christi. quale <lb/>
            delictum est quod nec baptismo sanguinis potest ablui, quale <lb/>
            crimen est quod martyrio non potest expiari! 
</p></div><div n="25" subtype="section" type="textpart"><p rend="script">Qlnd quoque necessarie monet Dominus ut in oratione dicamus:  <lb n="25"/>
            et ne patiaris nos induci in temptationem. qua in <lb/>
            parte ostenditur nihil contra nos aduersarium posse, nisi Deus

<note type="footnote"> 20 I Io. 3,15. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 ad Bacr. d. respicit <hi rend="italic">V</hi> dissedentis S altare <hi rend="italic">S</hi> 2 reconc. <lb/>
            fratri <hi rend="italic">G</hi> 3 paccatna <hi rend="italic">G</hi> 4 fili S 6 in <hi rend="italic">om. S</hi> 7 induebatur S 11 cum <lb/>
            <hi rend="italic">cm. N</hi> 11 concordia et <hi rend="italic">G</hi> 12 ctmo S 13 gloriam <hi rend="italic">W</hi> dominica S <lb/>
            <hi rend="italic">MdeiTP</hi> 15 <hi rend="italic">iudici SW, dni G</hi> 16 <hi rend="italic">uindicabuntur WG,</hi> uindicabunt <lb/>
            S, iudicabunt <hi rend="italic">v; cf. tamen epist. 81 c. 2:</hi> iudicaturos uos et regnaturos <lb/>
            cum Christo Domino ...cum <hi rend="italic">G</hi> 17 secundum] secum <hi rend="italic">S</hi> beatos apostolos <lb/>
            G1 18 nomine <hi rend="italic">SW,</hi> nomine eius <hi rend="italic">V,</hi> ihii nomine <hi rend="italic">G,</hi> nomine <lb/>
            christi v 21 caelorum <hi rend="italic">om. S; cf. p. 294, 12</hi> aut] ut <hi rend="italic">G</hi> uiuat <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            22 imitator <hi rend="italic">S</hi> 23 baptissimo <hi rend="italic">S</hi> 25 Mmonet S, admonet <hi rend="italic">Wv</hi> <lb/>
            26 et om. <hi rend="italic">G</hi> patiaris (passus fueris <hi rend="italic">V)</hi> induci nos <hi rend="italic">GV,</hi> nos patiaris <lb/>
            induci v </note> <lb/>


<pb n="286"/>
            ante permiserit, ut omnis timor noster et deuotio adque obseruatio <lb/>
            ad Deum conuertatur, quando in temptationibus nihil malo <lb/>
            liceat, nisi potestas inde tribuatur. probat scriptura quae dicit: <lb/>
            uenit Nabuchodonosor rex Babyloniae in Hierusalem <lb/>
            et expugnabat eam, et dedit eam Dominus in<lb n="5"/>
            manu eius. datur autem potestas aduersum nos malo secundum <lb/>
            nostra peccata, sicut scriptum est: quis dedit in direptionem <lb/>
            Iacob et Israel eis qui praedabantur illum? <lb/>
            nonne Deus cui peccauerunt et nolebant in uiis <lb/>
            eius ambulare neque audire legem eius, et superduxit<lb n="10"/>
            super eos iram animationis suae? et iterum <lb/>
            Salomone peccante et a praeceptis adque a uiis Domini recedente <lb/>
            positum est: et excitauit Dominus Satanan ipsi <lb/>
            Salomoni. 
</p></div><div n="26" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Potestas uero dupliciter aduersum nos datur, uel ad poenam <lb n="15"/>
            cum delinquimus uel ad gloriam cum probamur: sicuti de Iob <lb/>
            factum uidemus manifestante Deo et dicente: ecce omnia <lb/>
            quaecumque habet in tuas manus do: sed ipsum <lb/>
            caue ne tangas. et Dominus in euangelio loquitur tempore <lb/>
            passionis: nullam haberes potestatem aduersum me<lb n="20"/>
            nisi data esset tibi desuper. quando autem rogamus ne <lb/>
            in temptationem ueniamus, admonemur infirmitatis et inbecillitatis <lb/>
            nostrae dum sic rogamus, ne quis se insolenter extollat, <lb/>
            ne quis sibi superbe adque adroganter aliquid adsumat, ne quis <lb/>
            aut confessionis aut passionis gloriam suam ducat, cum Dominus <lb n="25"/>
            ipse humilitatem docens dixerit: uigilate et orate, ne

<note type="footnote"> 4 II Reg. 24,11 (= Dan. 1,1 sq.) 7 Es. 42, 25 sq. 13 I Reg. <lb/>
            11, 23. 17 lob. 1, 12. 20 Io. 19,11. 26 Matth. 26, 41. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 praemiserit <hi rend="italic">W</hi> 2 dum <hi rend="italic">WQ</hi> temptationibus nostris <hi rend="italic">WGv</hi> <lb/>
            3 scriptura diuina <hi rend="italic">WGv</hi> 4 nabucod. <hi rend="italic">S,</hi> naboch. <hi rend="italic">W</hi> iherusalem <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            6 manum <hi rend="italic">Wv</hi> aduersus v nos <hi rend="italic">G s. I. m. 2</hi> 8 praedabantnr <hi rend="italic">SOY,</hi> praedantur <lb/>
            <hi rend="italic">Wv</hi> illum] eum <hi rend="italic">G</hi> 9 noluerunt <hi rend="italic">V</hi> 13 et <hi rend="italic">om. S</hi> satan <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            ipsi <hi rend="italic">01w. 0</hi> 15 aduersus <hi rend="italic">WGv</hi> adn. nos dupliciter W 16 de] in <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            17 dno <hi rend="italic">G</hi> 18 manus tuas <hi rend="italic">v</hi> 19 euangelio suo v 20 habere se <hi rend="italic">S,</hi> haberes <lb/>
            inquit <hi rend="italic">W</hi> aduersum] in <hi rend="italic">V</hi> adu. me potest. v 21 tibi data essct <lb/>
            <hi rend="italic">WG</hi> 22 ueniamus <hi rend="italic">SG et August. c. duas epist. Pel. IV, 9,25.,</hi> incidamus <lb/>
            <hi rend="italic">W</hi> 23 oramus <hi rend="italic">G</hi> 24 quis aut] quis sibi aut v 25 dicat <hi rend="italic">SV</hi> <lb/>
            26 docens humilitatem <hi rend="italic">S</hi> </note> <lb/>


<pb n="287"/>
            ueniatis in temptationem: spiritus quidem promptus <lb/>
            est, caro autem infirma, ut dum praecedit humilis et summissa <lb/>
            confessio et datur totum Deo quidquid suppliciter cum <lb/>
            timore et honore Dei petitur ipsius pietate praestetur. 
</p></div><div n="27" subtype="section" type="textpart"><p>Post ista omnia in consummatione orationis uenit clausula uniuersas  <lb n="5"/>
            petitiones et preces nostras collecta breuitate concludens. <lb/>
            in nouissimo enim ponimus: sed libera nos a malo, conprehendentes <lb/>
            aduersa cuncta quae contra nos in hoc mundo molitur <lb/>
            inimicus, a quibus potest esse firma et fida tutela, si nos Deus <lb/>
             liberet, si deprecantibus adque inplorantibus opem suam praestet. <lb n="10"/>
            quando autem dicimus libera nos a malo, nihil remanet <lb/>
            quod ultra adhuc debeat postulari, quando semel protectionem <lb/>
            Dei aduersus malum petamus, qua inpetrata contra omnia <lb/>
            quae diabolus et mundus operantur securi stamus et tuti. quis <lb/>
             enim uel de saeculo metus est cui in saeculo Deus tutor est? <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="28" subtype="section" type="textpart"><p rend="script">Quid mirum, fratres dilectissimi, si oratio talis est quam Deus  <lb/>
            docuit, qui magisterio suo omnem precem nostram salutari sermone <lb/>
            breuiauit? hoc iam per Esaiam prophetam fuerat ante <lb/>
            praedictum, cum plenus Spiritu sancto de Dei maiestate ac pietate <lb/>
             loqueretur. uerbum consummans, inquit, et breuians <lb n="20"/>
            in iustitia, quoniam sermonem breuiatum faciet <lb/>
            Deus in toto orbe terrae. nam cum Dei sermo Dominus <lb/>
            noster Iesus Christus omnibus uenerit et colligens doctos pariter <lb/>
            et indoctos omni sexu adque aetati praecepta salutis ediderit, <lb/>
             praeceptorum suorum fecit grande conpendium, ut in disciplina <lb n="25"/>
            caelesti discentium memoria non laboraret, sed quod esset simplici <lb/>
            fidei necessarium uelociter disceret. sic cum doceret quid

<note type="footnote"> 20 Es. 10, 22 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 ut] et S 3 quicquid <hi rend="italic">ex</hi> quid <hi rend="italic">W m. 2</hi> supliciter <hi rend="italic">W</hi> 4 et] et cum <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 5 consumatione <hi rend="italic">W ut solet</hi> 9 potest esse] potestate <hi rend="italic">G</hi> non potestnisi <lb/>
            <hi rend="italic">Oxon.; cf. p. 283,13</hi> fida et firmaTFGt si <hi rend="italic">om. G</hi> 10 liberat <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            11 malo.... <hi rend="italic">G</hi> 12 protectione <hi rend="italic">W</hi> 13 aduersum <hi rend="italic">G</hi> 14 operatur W\', <lb/>
            opera.tur <hi rend="italic">G</hi> 15 uel <hi rend="italic">8,</hi> ei <hi rend="italic">WGv</hi> in saeculo <hi rend="italic">om. G</hi> 17 suo <hi rend="italic">G</hi> 8. <hi rend="italic">l</hi>. <lb/>
            m. 2 omnem precem nostram <hi rend="italic">SGV,</hi> omne praeceptum nostrum <hi rend="italic">W</hi> <lb/>
            18 eseiam <hi rend="italic">SG</hi> 19 ac pietate <hi rend="italic">om. G</hi> 20 et puians <hi rend="italic">ante</hi> et breuians <hi rend="italic">eras</hi>. <lb/>
            in <hi rend="italic">G</hi> 21 iustitiam <hi rend="italic">W</hi> 22 dni nri ihu xpi <hi rend="italic">W</hi> 23 iesus christus <lb/>
            <hi rend="italic">om. G</hi> 24 sexu <hi rend="italic">S,</hi> sexui <hi rend="italic">WGv</hi> at quae <hi rend="italic">W</hi> at <hi rend="italic">in rWl</hi>. aetate <hi rend="italic">Wl</hi> <lb/>
            26 set 8 27 sic <hi rend="italic">ex</hi> si <hi rend="italic">G m. 2</hi> </note><lb/>


<pb n="288"/>
            sit uita aeterna, sacramentum uitae magna et diuina breuitate <lb/>
            conplexus est dicens: haec est autem uita aeterna ut <lb/>
            cognoscant te solum et uerum Deum et quem misisti <lb/>
            Iesum Christum. item cum de lege et prophetis praecepta <lb/>
            prima et maiora decerperet, audi, inquit, Israel: Dominus<lb n="5"/>
            Deus tuus Dominus unus est, et: diliges Dominum <lb/>
            Deum tuum de toto corde tuo et de tota <lb/>
            anima tua et de tota uirtute tua. hoc primum, et <lb/>
            secundum simile huic: diliges proximum tuum tamquam <lb/>
            te. in his duobus praeceptis tota lex pendet <lb n="10"/>
            et prophetae. et iterum: quaecumque uolueritis ut <lb/>
            faciant uobis homines bona, ita et nos facite illis. <lb/>
            haec est enim lex et prophetae. 
</p></div><div n="29" subtype="section" type="textpart"><p> Nec uerbis tantum sed et factis Deus orare nos docuit ipse <lb/>
            orans frequenter et deprecans et quid nos facere oporteret exempli<lb n="15"/>
            sui contestatione demonstrans, sicut scriptum est: ipse autem <lb/>
            fuit secedens in solitudines et adorans, et iterum: <lb/>
            exiuit in montem orare et fuit pernoctans in orationem <lb/>
            Dei. quodsi ille orabat qui sine peccato erat, quanto magis <lb/>
            peccatores oportet orare, et si ille per totam noctem iugiter<lb n="20"/>
            uigilans continuis precibus orabat, quanto nos magis in frequentanda <lb/>
            oratione debemus nocte uigilare! 
</p></div><div n="30" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Orabat autem Dominus et rogabat non pro se — quid enim <lb/>
            pro se innocens precaretur? — sed pro delictis nostris, sicut et <lb/>
            ipse declarat cum dicit ad Petrum: ecce satanas postulabat<lb n="25"/>
            ut uos uexaret quomodo triticum. ego autem <lb/>
            rogaui pro te, ne deficiat fides tua. et postmodum pro <lb/>
            omnibus patrem deprecatur dicens:: non pro his autem rogo <lb/>
            solis sed et pro illis qui credituri sunt per uerbum

<note type="footnote"> 2 Io. 17, 3. 5 Marc. 12, 29 sq. 6 Matth. 22, 40. 11 Matth. <lb/>
            7,12. 16 Luc. 5,16. 18 Luc. 6, 12. 25 Luc. 22, 31. 28 Io. 17, 20 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 autem <hi rend="italic">W 8. 1. m. 2</hi> 3 solum uerum <hi rend="italic">G</hi> 6 dominus] deus v 8 primum] <lb/>
            est primum mandatum v 9 simile est v <hi rend="italic">tuum SW,</hi> tibi <hi rend="italic">VQv</hi> <lb/>
            10 te ipsum <hi rend="italic">v</hi> 12 hominis <hi rend="italic">S</hi> 14 dns <hi rend="italic">WGv</hi> 15 facere nos t; oportet <lb/>
            W1 ^16 ipse autem... iterum <hi rend="italic">om. S</hi> 17 solitudinem v 18 oratione <hi rend="italic">Gv</hi> <lb/>
            23 dnos <hi rend="italic">W</hi> 24 et <hi rend="italic">om. SG</hi> 25 postulauit <hi rend="italic">WGV,</hi> expetiuit v 27 pro te <lb/>
            rogaui <hi rend="italic">G</hi> 28 patrem <hi rend="italic">W 8. I. m. 2</hi> pcatur <hi rend="italic">W</hi> patrem depr. p. omnibus <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> autem <hi rend="italic">ex</hi> tantum <hi rend="italic">S m. 1</hi> 29 solis] solum <hi rend="italic">G</hi> </note> <lb/>


<pb n="289"/>
            ipsorum in me, ut omnes unum sint, sicut et tu <lb/>
            pater in me et ego in te, ut et ipsi in nobis sint. <lb/>
            magna Dei propter salutem nostram benignitas pariter et pietas, <lb/>
            ut non contentus quod nos sanguine suo redimeret adhuc pro <lb/>
            nobis amplius et rogaret. rogantis autem desiderium uidete quod <lb n="5"/>
            fuerit, ut quomodo unum sunt pater et filius, sic et nos in ipsa <lb/>
            unitate maneamus: ut hinc quoque possit intellegi quantum delinquat <lb/>
            qui unitatem scindit et pacem, cum pro hoc et rogauerit <lb/>
            Dominus uolens scilicet plebem suam uiuere, cum sciret ad regnum <lb/>
            Dei discordiam non uenire. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="31" subtype="section" type="textpart"><p>Quando autem stamus ad orationem, fratres dilectissimi, inuigilare  <lb/>
            et incumbere ad preces toto corde debemus. cogitatio omnis <lb/>
            carnalis et saecularis abscedat nec quicquam animus quam id <lb/>
            solum cogitet quod precatur. ideo et sacerdos ante orationem <lb/>
            i praefatione praemissa parat fratrum mentes dicendo: susum <lb n="15"/>
            corda, ut dum respondet plebs: habemus ad Dominum, <lb/>
            admoneatur nihil aliud se quam Dominum cogitare debere. cludatur <lb/>
            contra aduersarium pectus et soli Deo pateat nec ad se <lb/>
            adire hostem Dei tempore orationis patiatur. obrepit enim frequenter <lb/>
             et penetrat et subtiliter fallens preces nostras a Deo <lb n="20"/>
            auocat, ut aliud habeamus in corde, aliud in uoce, quando intentione <lb/>
            sincera Dominum non uocis sonus sed animus et sensus <lb/>
            debeat orare. quae autem segnitia est abalienari et capi ineptis <lb/>
            cogitationibus et profanis, cum Dominum deprecaris, quasi sit <lb/>
             aliud quod magis debeas cogitare quam quod cum Deo loqueris.

<note type="footnote"> 1 et <hi rend="italic">om. WGv</hi> 2 ut et] et ut <hi rend="italic">G</hi> unum sint <hi rend="italic">v</hi> 3 dni <hi rend="italic">WOv</hi> <lb/>
            4 redemeret <hi rend="italic">S</hi> 6 sunt <hi rend="italic">om. S,</hi> sit <hi rend="italic">G</hi> 7 hinc <hi rend="italic">ex</hi> hic <hi rend="italic">Wm.2</hi> 8 scindat <lb/>
            <hi rend="italic">G</hi> et <hi rend="italic">(ante</hi> rog.) <hi rend="italic">om. G</hi> 9 plebem suam uiuere <hi rend="italic">SWG,</hi> pl. s. unire <lb/>
            <hi rend="italic">maluit Walkerus l. c. p. 54,</hi> pl. s. (sic pl. s. <hi rend="italic">Pamelius)</hi> saluam fieri et in <lb/>
            <hi rend="italic">pace uiuere Morellius et v post Pamelium,</hi> pl. s. <hi rend="italic">unanimiter uiuere coni. <lb/>
             Grauius</hi> 11 uigilare <hi rend="italic">v</hi> 13 quicquam tunc <hi rend="italic">WGv</hi> 14 quod cogitet <lb/>
            et quod precatur <hi rend="italic">W</hi> 15 praefationem <hi rend="italic">S, om. G</hi> praemissam <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            fratrum] frnum <hi rend="italic">S</hi> sursum <hi rend="italic">Gv</hi> 16 ut] et <hi rend="italic">W</hi> respondit <hi rend="italic">SW,</hi> respondent <lb/>
            O plebs <hi rend="italic">om. G</hi> 17 admoniatur S, admoneantur <hi rend="italic">G</hi> claudatur <lb/>
            (h 18 soli deo] sub dno <hi rend="italic">G</hi> 19 adire <hi rend="italic">om. W, post</hi> orationis <hi rend="italic">habet Gv</hi> <lb/>
            obripit <hi rend="italic">SW</hi> frequenter <hi rend="italic">ex</hi> frequentat <hi rend="italic">S m.1</hi> 21 corde et <hi rend="italic">WG</hi> intentione.... <lb/>
            <hi rend="italic">G,</hi> intemptatione <hi rend="italic">S</hi> 22 deum <hi rend="italic">G</hi> 23 <hi rend="italic">debeat ante non uocis<lb/>
             WGv</hi> est et <hi rend="italic">G</hi> alienari <hi rend="italic">WGv</hi> capi] rapi <hi rend="italic">v</hi> 24 prophanis <hi rend="italic">WGv</hi> <lb/>
            25 debeat excogitare <hi rend="italic">S,</hi> cogitare debeamus G </note>

<note type="footnote"> III. </note>

<note type="footnote"> 19 </note> <lb n="25"/>


<pb n="290"/>
            quomodo audiri te a Deo postulas, cum te ipse non audias? uis <lb/>
            esse Dominum memorem tui cum rogas, quando tui memor ipse <lb/>
            non sis ? hoc est ab hoste in totum non cauere, hoc est, quando <lb/>
            oras Deum, maiestatem Dei neglegentia orationis offendere, hoc <lb/>
            est uigilare oculis et corde dormire, cum debeat christianus et<lb n="5"/>
            cum dormit oculis corde uigilare, sicut scriptum est ex persona <lb/>
            ecclesiae loquentis in Cantico cantiorum: ego dormio et cor <lb/>
            meum uigilat. quapropter sollicite et caute apostolus admonet dicens: <lb/>
            instate orationi uigilantes in ea, docens <lb/>
            scilicet et ostendens eos inpetrare quod postulant de Deo posse,<lb n="10"/>
            quos Deus uideat in oratione uigilare. 
</p></div><div n="32" subtype="section" type="textpart"><p> Orantes autem non infructuosis nec nudis precibus ad Deum . <lb/>
            ueniant. inefficax petitio est, cum precatur Deum sterilis oratio. <lb/>
            nam cum omnis arbor non faciens fructum excidatur et in ignem <lb/>
            mittatur, utique et sermo non habens fructum promereri Deum <lb n="15"/>
            non potest, quia nulla operatione fecundus est. et ideo scriptura <lb/>
            diuina instruit dicens: bona est oratio cum ieiunio et <lb/>
            eleemosyna. nam qui in die iudicii praemium pro operibus et <lb/>
            eleemosynis redditurus est hodie quoque ad orationem cum operatione <lb/>
            uenienti benignus auditor est. sic denique Cornelius centurio<lb n="20"/>
            cum oraret, meruit audiri. fuit faciens multas eleemosynas <lb/>
            in plebem et semper orans Deum. huic circa horam nonam oranti <lb/>
            adstitit angelus testimonium reddens sui operis et dicens: Corneli, <lb/>
            orationes tuae et eleemosynae tuae ascenderunt <lb/>
            ad memoriam coram Deo. <lb n="25"/>
            
</p></div><div n="33" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Cito orationes ad Deum ascendunt quas ad Deum menta nostri <lb/>
            operis inponunt. sic et Raphael angelus Tobiae oranti semper et

<note type="footnote"> 7 Cant. 5,2. 9 Col. 4, 2. 17 Tob. 12, 8. 23 Act. 10, 4 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 audire te <hi rend="italic">W,</hi> te audiri <hi rend="italic">v</hi> 2 deum <hi rend="italic">v</hi> dum <hi rend="italic">S</hi> tu ipse tui memor <lb/>
            <hi rend="italic">WG,</hi> tu ipse memor tui <hi rend="italic">v</hi> 3 in toto <hi rend="italic">W</hi> (in <hi rend="italic">add. m. 2)</hi> 4 dom <hi rend="italic">S</hi> 5 debeasS <lb/>
            7 ecclesiae <hi rend="italic">om. G</hi> cantica <hi rend="italic">G</hi> 10 dmo <hi rend="italic">S</hi> 11 deus <hi rend="italic">om. S</hi> 12 infructuosus <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> dom <hi rend="italic">S</hi> 13 dom S sterelis <hi rend="italic">W</hi> 14 fractum bonum <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            igne <hi rend="italic">S</hi> 15 mereri dom <hi rend="italic">S</hi> 16 quia] qui <hi rend="italic">S</hi> est oper. foec. <hi rend="italic">v</hi> 17 in- <lb/>
            <hi rend="italic">struit»»# G fit in ras.) 18 elemosyna SW et l.19, 21 20 cordelius S1</hi>- <lb/>
            21 fuit enim <hi rend="italic">Vv</hi> 22 plebe <hi rend="italic">WV</hi> dom <hi rend="italic">S</hi> 23 reddens om. <hi rend="italic">G</hi> suis <lb/>
            operibus <hi rend="italic">V</hi> et dicens] edicens <hi rend="italic">G</hi> 26 dOiñ <hi rend="italic">S</hi> quae <hi rend="italic">W</hi> dom <hi rend="italic">SG</hi> <lb/>
            27 rafael <hi rend="italic">SG</hi> </note> <lb/>


<pb n="291"/>
            semper operanti adstitit dicens: opera Dei reuelare et confiteri <lb/>
            honorificum est. nam quando orabas tu et <lb/>
            Sarra, ego optuli memoriam orationis uestrae in <lb/>
            conspectu claritatis Dei: et cum sepelires tu mortuos <lb/>
             simpliciter, et quia non es cunctatus exurgere <lb n="5"/>
            et derelinquere prandium tuum, sed abisti et condidisti <lb/>
            mortuum, et missus sum temptare te: et iterum <lb/>
            me misit Deus curare te et Sarram nurum tuam. <lb/>
            ego enim sum Raphael, unus ex septem angelis <lb/>
             iustis qui adsistimus et conuersamur ante claritatem <lb n="10"/>
            Dei. per Esaiam quoque Dominus admonet et docet similia <lb/>
            contestans, solue, inquit, omnem nodum iniustitiae, <lb/>
            resolue suffocationes inpotentium commerciorum: <lb/>
            dimitte quassatos in requiem et omnem consignationem <lb/>
             iniustam dissipa: frange esurienti panem <lb n="15"/>
            tuum et egenos sine tecto induc in domum tuam: <lb/>
            si uideris nudum, uesti et domesticos seminis tui <lb/>
            non despicies. tunc erumpet temporaneum lumen <lb/>
            tuum et uestimenta tua cito orientur et praeibit <lb/>
             ante te iustitia et claritas Dei circumdabit te. tunc <lb n="20"/>
            exclamabis, et Deus exaudiet te: dum adhuc loqueris, <lb/>
            dicit: ecce adsum. adesse se repromittit et audire ac <lb/>
            protegere se eos dicit qui iniustitiae nodos de corde soluentes et <lb/>
            eleemosynas circa domesticos Dei secundum eius praecepta facientes, <lb/>
             dum audiunt quod Deus praecipit fieri, ipsi quoque a <lb n="25"/>
            Deo merentur audiri. beatus apostolus Paulus in necessitate pressurae <lb/>
            adiutus a fratribus opera quae fiunt sacrificia Deo dixit <lb/>
            esse. saturatus sum, inquit, recipiens ab Epaphrodito <lb/>
            ea quae a uobis missa sunt, odores suauitatis,

<note type="footnote"> 1 Tob. 12, 11 sq. 12 Es. 58, 6 sq. 28 Phil. 4, 18. </note>

<note type="footnote"> 1 operanti <hi rend="italic">ex</hi> oranti <hi rend="italic">W m. 2</hi> adstitit <hi rend="italic">S,</hi> testis fuit <hi rend="italic">WGv</hi> releuare <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> 6 relinquere <hi rend="italic">S; cf. p. 303, 10</hi> condisti <hi rend="italic">SW,</hi> sepelisti <hi rend="italic">G</hi> 7 et <lb/>
            missus <hi rend="italic">SW,</hi> missns <hi rend="italic">Gv</hi> 8 te <hi rend="italic">W s. I. m. 2</hi> nurum] uxorem <hi rend="italic">G</hi> 10 iustis <lb/>
            om. <hi rend="italic">G</hi> 11 eseiam S 12 omnem <hi rend="italic">om. S</hi> 14 reque <hi rend="italic">S</hi> 18 temporanum <lb/>
            <hi rend="italic">W</hi> 20 te <hi rend="italic">om. S</hi> iustitia tua <hi rend="italic">02</hi> 21 et dum <hi rend="italic">v</hi> 22 dicit <hi rend="italic">SO "</hi> <lb/>
            dico <hi rend="italic">W,</hi> dicet <hi rend="italic">G"v</hi> adesse se] et sese <hi rend="italic">W</hi> repromittet <hi rend="italic">W,</hi> promittit <hi rend="italic">G <lb/>
            etW s. J. tFt. 2</hi> 25 praecepit 8 27 operae <hi rend="italic">S,</hi> opera bona <hi rend="italic">v</hi> dei <hi rend="italic">W Ov</hi> <lb/>
            28 epafrodito <hi rend="italic">SWG</hi> 29 odores <hi rend="italic">S,</hi> odore <hi rend="italic">W,</hi> odorem <hi rend="italic">Gt)</hi> </note>

<note type="footnote"> 19* </note> <lb/>


<pb n="292"/>
            sacrificium acceptum et placitum Deo. nam quando <lb/>
            qui miseretur pauperi, Deo faenerat et qui dat minimis Deo <lb/>
            donat, spiritaliter Deo suauitatis odores sacrificat. 
</p></div><div n="34" subtype="section" type="textpart"><p> In orationibus uero celebrandis inuenimus obseruasse cum Daniele <lb/>
            tres pueros in fide fortes et in captiuitate uictores horam<lb n="5"/>
            tertiam sextam nonam sacramento scilicet trinitatis quae in nouissimis <lb/>
            temporibus manifestari habebat. nam et prima hora in <lb/>
            tertiam ueniens consummatum numerum trinitatis ostendit, itemque <lb/>
            ad sextam quarta procedens declarat alteram trinitatem, et <lb/>
            quando a septima nona conpletur, per ternas horas trinitas perfecta<lb n="10"/>
            numeratur. quae horarum spatia iam pridem spiritaliter determinantes <lb/>
            adoratores Dei statutis et legitimis ad precem temporibus <lb/>
            seruiebant. et manifestata postmodum res est sacramenta <lb/>
            olim fuisse, quod ante sic iusti precabantur. nam super discipulos <lb/>
            hora tertia descendit Spiritus sanctus qui gratiam dominicae<lb n="15"/>
            promissionis inpleuit. item Petrus hora sexta in tectum superius <lb/>
            ascendens signo pariter et uoce Dei monentis instructus <lb/>
            est, ut omnes ad gratiam salutis admitteret, cum de emundandis <lb/>
            gentibus ante dubitaret. et Dominus hora sexta crucifixus ad <lb/>
            nonam peccata nostra sanguine suo abluit et ut redimere et uiuificare<lb n="20"/>
            nos posset, tunc uictoriam sua passione perfecit. 
</p></div><div n="35" subtype="section" type="textpart"><p> Sednobis, fratres dilectissimi, praeter horas antiquitus obseruatas <lb/>
            orandi nunc et spatia et sacramenta creuerunt. nam et <lb/>
            mane orandum est, ut resurrectio Domini matutina oratione <lb/>
            celebretur. quod olim Spiritus sanctus designabat in psalmis <lb n="25"/>
            dicens: rex meus et Deus meus, quoniam ad te orabo, <lb/>
            Domine, mane: et exaudies uocem meam, mane

<note type="footnote"> 26 Ps. 5, 3 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 placentem <hi rend="italic">W</hi> 2 quis v pauperis <hi rend="italic">Wv</hi> deum foenerat <hi rend="italic">v</hi> 3 odores <lb/>
            <hi rend="italic">O,</hi> odore <hi rend="italic">SW,</hi> odorem v 4 danihele <hi rend="italic">W2G2,</hi> danihel <hi rend="italic">WlG1</hi>, daniel <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            5 et tres <hi rend="italic">S</hi> et <hi rend="italic">om. S</hi> hora tertia <hi rend="italic">W</hi> 6 sacramentum <hi rend="italic">V</hi> 8 uenies <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            9 ad] a S quartam praecedens <hi rend="italic">G</hi> 11 determinata. Adoratores <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            12 deo <hi rend="italic">fort</hi>. statutis] statis <hi rend="italic">maluit Krabinger</hi> et] sed <hi rend="italic">W</hi> 13 seruabant <lb/>
            G <hi rend="italic">15 discendit SW 16 repromissionis v</hi> inplebit W 17 dIñr S <lb/>
            <hi rend="italic">19 gentibus &lt;SF, gentilibus WGv</hi> 20 uiuicare Wl 21 suam WGv perficit <lb/>
            Wl 22 obseruandas <hi rend="italic">W</hi> 26 adorabo <hi rend="italic">V</hi> 27 mane <hi rend="italic">om.S</hi> et <hi rend="italic">om. Wv</hi> <lb/>
            adstabo tibi et uidebo <hi rend="italic">S,</hi> adsistam tibi et contemplabor <hi rend="italic">WGv; cf. test. <lb/>
            II29 p. 98</hi> </note> <lb/>


<pb n="293"/>
            adstabo tibi et uidebo te. et iterum per prophetam loquitur <lb/>
            Dominus: diluculo uigilabunt ad me dicentes: <lb/>
            eamus et reuertamur ad Dominum Deum nostrum. <lb/>
            recedente item sole ac die cessante necessario rursus orandum <lb/>
             est. nam quia Christus sol uerus est et dies uerus, sole ac die <lb n="5"/>
            saeculi recedente quando oramus et petimus ut super nos lux <lb/>
            denuo ueniat, Christi precamur aduentum lucis aeternae gratiam <lb/>
            praebiturum. Christum autem diem dictum declarat in psalmis <lb/>
            Spiritus sanctus. lapis, inquit, quem reprobauerunt aedificantes <lb/>
             hic factus est in caput anguli. a Domino <lb n="10"/>
            factus est iste et est mirabilis in oculis nostris. <lb/>
            hic est dies quem fecit Dominus: laetemur et epulemur <lb/>
            in eum. item quod sol appellatus sit Malachin propheta <lb/>
            testatur dicens: uobis autem qui timetis nomen <lb/>
             Domini orietur sol iustitiaeet in alis eius curatio <lb n="15"/>
            est. quodsi in scripturis sanctis sol uerus et dies uerus est <lb/>
            Christus, nulla hora excipitur christianis, quominus frequenter <lb/>
            ac semper Deus debeat adorari, ut qui in Christo hoc est in sole <lb/>
            et in die uero sumus instemus per totum diem precibus et oremus: <lb/>
             et quando mundi lege decurrens uicibus alternis nox reuoluta <lb n="20"/>
            succedit, nullum de nocturnis tenebris esse orantibus <lb/>
            damnum potest, quia filiis lucis et in noctibus dies est. quando <lb/>
            enim sine lumine est cui lumen in corde est? aut quando sol ei <lb/>
            et dies non est cui sol et dies Christus est ? 
</p></div><div n="36" subtype="section" type="textpart"><p>Qui autem in Christo hoc est in lumine semper sumus nec <lb/>
            noctibus ab oratione cessemus. sic Anna uidua sine intermissione

<note type="footnote">2 Osee 6,1. 9 Ps. 117, 22 sq. 14 Mal 4, 2. </note>

<note type="footnote">1 loquitur dne <hi rend="italic">W,</hi> dns loquitur dicens <hi rend="italic">G</hi> 2 deluculo <hi rend="italic">S</hi> 5 est om. <hi rend="italic">W</hi> <lb/>
            801 uerus est christus <hi rend="italic">G</hi> 9 lapidem <hi rend="italic">test. II16 p. 82</hi> 11 factum <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            est om. <hi rend="italic">W</hi> iste <hi rend="italic">om. G</hi> est] hic est <hi rend="italic">S</hi> admirabilis <hi rend="italic">(h</hi> 12 hic S, <lb/>
            <hi rend="italic">isteWG</hi> laetemur <hi rend="italic">S,</hi> exultemus <hi rend="italic">V,</hi> ambulemusTFffv aepulemur in eum <lb/>
            <hi rend="italic">8,</hi> iucundemur (ioc. <hi rend="italic">O)</hi> in eo <hi rend="italic">WGVv</hi> 13 malacin <hi rend="italic">S,</hi> malachiel <hi rend="italic">VO1,</hi> <lb/>
            inalachias <hi rend="italic">O\'v</hi> 15 aliis <hi rend="italic">SW</hi>. 17 hora nulla christianis (a chr. <hi rend="italic">v)</hi> excipitur <lb/>
            <hi rend="italic">W Gv</hi> quominus f. a. s. d. d. adorari] qtua deus non debeat adorari <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            18 hoc <hi rend="italic">0 8. I. m. 2</hi> 19 in <hi rend="italic">W 8. l. m. 2</hi> et insistamus <hi rend="italic">W,</hi> insistamus <hi rend="italic">Gh</hi> <lb/>
            20 et <hi rend="italic">W a. l. m. 2</hi> legem <hi rend="italic">W</hi> resoluta <hi rend="italic">W</hi> 21 succedit succedit <hi rend="italic">G1</hi> <lb/>
            dampnum orantibus <hi rend="italic">G</hi> 22 in om. <hi rend="italic">WGV</hi> 26 ab] ad <hi rend="italic">W</hi> oratione, <hi rend="italic">W</hi> <lb/>
            (m <hi rend="italic">eras.)</hi> </note> <lb n="25"/>


<pb n="294"/>
            rogans semper et uigilans perseuerabat in promerendo Deo, sicut <lb/>
            in euangelio scriptum est: non recedebat de templo <lb/>
            ieiuniis et orationibus seruiens nocte et die. uiderint <lb/>
            uel gentiles qui necdum inluminati sunt uel Iudaei qui deserti <lb/>
            lumine in tenebris remanserunt : nos, fratres dilectissimi, qui in <lb n="5"/>
            Domini luce semper sumus, qui meminimus et tenemus quid <lb/>
            esse accepta gratia coeperimus, conputemus noctem pro die. ambulare <lb/>
            nos credamus semper in lumine, non impediamur a tenebris <lb/>
            quas euasimus, nulla sint horis nocturnis precum damna, <lb/>
            nulla orationum pigra et ignaua dispendia. per Dei indulgentiam<lb n="10"/>
            recreati spiritaliter et renati imitemur quod futuri sumus: habituri <lb/>
            in regno sine interuentu noctis solum diem sic nocte quasi <lb/>
            in luce uigilemus, oraturi semper et acturi gratias Deo hic quoque <lb/>
            orare et gratias agere non desinamus.

<note type="footnote">2 Luc. 2, 37. </note>

<note type="footnote"> 1 perseuerabat] pernoetabat <hi rend="italic">G</hi> 2 recedebat inquit <hi rend="italic">WGv</hi> 3 orationibus] <lb/>
            obsecrationibus <hi rend="italic">G et]</hi> ac <hi rend="italic">v</hi> 4 gentes <hi rend="italic">G</hi> deserto v 5 tenebras <lb/>
            <hi rend="italic">W</hi> 6 dei <hi rend="italic">G</hi> 7 nocte <hi rend="italic">S</hi> 8 a <hi rend="italic">W s. l. m. 2</hi> 11 recreatis <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            renatis <hi rend="italic">G</hi> imite*ur <hi rend="italic">W</hi> (t <hi rend="italic">eras.)</hi> 12 regno dei <hi rend="italic">V; cf. p. 289, 9</hi> sic] si <lb/>
            in <hi rend="italic">V t</hi> hic <hi rend="italic">fort</hi>. 13 lucem <hi rend="italic">S,</hi> lumine <hi rend="italic">Wv</hi> et acturi <hi rend="italic">W s. I</hi>. m. 2 CAECILI <lb/>
            CYPRIANI DE DOMINICA OHATIONE EXPLICIT <hi rend="italic">S,</hi> DE ORATIONE DOMINICA <lb/>
            EXPLICIT <hi rend="italic">W,</hi> EXPLICIT DE DOMINICA ORATIONE <hi rend="italic">G</hi></note> 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>