<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa015.opp-lat1:21-24</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa015.opp-lat1:21-24</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa015.opp-lat1"><div n="21" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Neque enim deesse cottidianus cibus potest iusto, cum scriptumsit: <lb/>
            non occidet Dominus fame animam iustam, <lb/>
            et iterum: iuuenior fui et senui et non uidi iustum <lb/>
            derelictum neque semen eius quaerens panem, item <lb n="20"/>
            Dominus promittat et dicat: nolite cogitare dicentes: <lb/>
            quid edemus aut quid bibemus aut quid uestiemur? <lb/>
            haec enim nationes quaerunt. scit autem pater uester <lb/>
            quia horum omnium indigetis. quaerite primo <lb/>
            regnum et iustitiam Dei, et haec omnia adponentur <lb n="25"/>
            uobis. quaerentibus regnum et iustitiam Dei omnia promittit <lb/>
            adponi. nam cum Dei sint omnia, habenti Deum nihil deerit, si

<note type="footnote"> 5 Luc. 12, 20. 18 Prou. 10,3. 19 Ps. 36,25. 21 Matth. 6, 31 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 nos non <hi rend="italic">G</hi> 2 radicem esse <hi rend="italic">W</hi> 3 deceptatione <hi rend="italic">W</hi> 4 frueturn <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> 5 dns <hi rend="italic">W</hi> 7 ipsa nocte v 10 distribuitis S thensaurum <hi rend="italic">ex</hi> <lb/>
            thensanri <hi rend="italic">S,</hi> thesauros <hi rend="italic">V</hi> 11 caelis <hi rend="italic">V</hi> se <hi rend="italic">om. W</hi> gloriae <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            13 deum v 15 nostrum om. <hi rend="italic">v</hi> sic <hi rend="italic">om. S</hi> discat <hi rend="italic">v,</hi> didicit <hi rend="italic">ex</hi> dicit <lb/>
            <hi rend="italic">G m. 2</hi> de om. <hi rend="italic">W</hi> 18 fame dns <hi rend="italic">W</hi> 19 iunior <hi rend="italic">Sv</hi> 20 nec <hi rend="italic">W</hi> <lb/>
            21 dominus <hi rend="italic">om. G</hi> repromittat <hi rend="italic">W</hi> digentes <hi rend="italic">W1</hi> 22 bibamus S <lb/>
            uestiamur <hi rend="italic">S</hi> 23 enim <hi rend="italic">W 8. l. m. 2</hi> quaerent <hi rend="italic">S</hi> autem] enim <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            24 indegetis <hi rend="italic">S</hi> querite primum <hi rend="italic">G</hi> 25 regnum dei et iust. eius <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            27 sint dei <hi rend="italic">W</hi> dom <hi rend="italic">S si ex</hi> sine <hi rend="italic">G m. 2</hi> </note> <lb/>


<pb n="283"/>
            Deo ipse non desit. sic Danieli in leonum lacum iussu regis incluso <lb/>
            prandium diuinitus procuratur et inter feras esurientes et <lb/>
            parcentes homo Dei pascitur. sic alitur Helias in fuga et solitudine <lb/>
            coruis ministrantibus et uolucribus cibum sibi adportantibus <lb/>
            in persecutione nutritur. adque — o humanae malitiae detestanda <lb n="5"/>
            crudelitas ! – ferae parcunt, aues pascunt, et homines <lb/>
            insidiantur et saeuiunt! 
</p></div><div n="22" subtype="section" type="textpart"><p rend="script">Post haec et pro peccatis nostris precamur dicentes: et remitte  <lb/>
            nobis debita nostra, sicut et nos remittimus <lb/>
             debitoribus nostris. post subsidium cibi petitur et uenia <lb n="10"/>
            delicti, ut qui a Deo pascitur in Deo uiuat nec tantum praesenti <lb/>
            et temporali uitae sed aeternae consulatur, ad quam ueniri potest, <lb/>
            si peccata donentur quae debita Dominus appellat, sicut in <lb/>
            euangelio suo dicit: dimisi tibi omne debitum, quia me <lb/>
             rogasti. quam necessario autem, quam prouidenter et salubriter <lb n="15"/>
            admonemur quod peccatores sumus qui pro peccatis rogare <lb/>
            conpellimur, ut dum indulgentia de Deo petitur, conscientiae <lb/>
            suae animus recordetur! ne quis sibi quasi innocens placeat et se <lb/>
            extollendo plus pereat, instruitur et docetur peccare se cottidie, <lb/>
             dum cottidie pro peccatis iubetur orare. sic denique et Iohannes <lb n="20"/>
            in epistula sua monet dicens: si dixerimus quia peccatum <lb/>
            non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas in nobis <lb/>
            non est. si autem confessi fuerimus peccata nostra, <lb/>
            fidelis et iustus est Dominus qui nobis peccata <lb/>
             dimittat. in epistula sua utrumque conplexus est, quod <lb n="25"/>
            et rogare pro peccatis debeamus et inpetremus indulgentiam cum

<note type="footnote"> 14 Matth. 18, 32. 21 I Io. 1, 8 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 desit] erit <hi rend="italic">G</hi> danihel <hi rend="italic">W</hi> lacu <hi rend="italic">Gv</hi> 2 apparatur <hi rend="italic">V; cf. de opere<lb/>
             et el. c.11</hi> 3 et helias <hi rend="italic">V</hi> in solitudine <hi rend="italic">Gv</hi> 5 0] et <hi rend="italic">W</hi> humaneSG <lb/>
            6 fere <hi rend="italic">S</hi> 8 deprecamur <hi rend="italic">Wv</hi> dimitte <hi rend="italic">VGv</hi> 9 sicuti <hi rend="italic">W</hi> dimittimus <lb/>
            <hi rend="italic">Vp</hi> 12 sed et v consolatur <hi rend="italic">S</hi> non potest nisi <hi rend="italic">ex</hi> potest si <hi rend="italic">G m. 2</hi> <lb/>
            14 suo <hi rend="italic">om. G</hi> omnem JSW qui a me <hi rend="italic">W</hi> 15 salubriter <hi rend="italic">SWG et <lb/>
            August. (contra d. epist. Pel. IV, 10, 27., de doMO perseu. c. 5, 8.),</hi> salutariter <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> 16 quod peccatores] utpronidentes <hi rend="italic">G</hi> simus <hi rend="italic">GV</hi> 17 a dno G <lb/>
            18 plaeeat] <hi rend="italic">add. v:</hi> cum innocens nemo sit et se erl. p. pereat <hi rend="italic">add. in W</hi> <lb/>
            w. 2 20 et om. <hi rend="italic">G</hi> 21 monet] ponit <hi rend="italic">G</hi> 22 decepimus W 24 domiuus <lb/>
            om. <hi rend="italic">August. contra d. epist. P. l. c</hi>. 26 indulgentia <hi rend="italic">W</hi> </note> <lb/>


<pb n="284"/>
            rogamus. ideo et fidelem dixit Dominum ad dimittenda peccata <lb/>
            fidem pollicitationis suae reseruantem, quia qui orare nos pro <lb/>
            debitis et peccatis docuit paternam misericordiam promisit et <lb/>
            ueniam secuturam. 
</p></div><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p> Adiunxit plane et addidit legem certa nos condicione et sponaione <lb n="5"/>
            constringens, ut sic nobis dimitti debita postulemus secundum <lb/>
            quod et ipsi debitoribus nostris dimittimus, scientes inpetrari <lb/>
            non posse quod pro peccatis petimus, nisi et ipsi circa peccatores <lb/>
            nostros paria fecerimus. idcirco et alio in loco dicit: in <lb/>
            qua mensura mensi fueritis, in ea remetietur uobis<lb n="10"/>
            et qui seruus post dimissum sibi a domino omne debitum conseruo <lb/>
            suo noluit ipse dimittere in carcerem religatur. quia indulgere <lb/>
            conseruo noluit, quod sibi a Domino indultum fuerat amisit. <lb/>
            quae adhuc fortius Christus in praeceptis suis maiore censurae <lb/>
            suae uigore proponit. cum steteritis, inquit, ad orationem,<lb n="15"/>
            remittite si quid habetis aduersus aliquem, <lb/>
            ut et pater uester qui in caelis est remittat peccata <lb/>
            uobis. si autem uos non remiseritis, neque pater <lb/>
            uester qui in caelis est remittet uobis peccata <lb/>
            uestra. excusatio tibi nulla in die iudicii superest, cum secundum<lb n="20"/>
            tuam sententiam iudiceris et quod feceris hoc et ipse patiaris. <lb/>
            pacificos enim et concordes adque unanimes esse in domo <lb/>
            sua Deus praecepit et quales nos fecit secunda natiuitate tales <lb/>
            uult renatos perseuerare, ut qui filii Dei sumus in Dei pace maneamus, <lb/>
            et quibus spiritus unus est unus sit et animus et sensus.

<note type="footnote"> 9 Matth. 7, 2. 15 Marc. 11, 25 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 et ideo <hi rend="italic">G</hi> deum Wl 3 paterna misericordia <hi rend="italic">G</hi> 5 <hi rend="italic">prius</hi> et <hi rend="italic">W B. Z. <lb/>
            tn.2</hi> 7 et <hi rend="italic">om. S</hi> 8 peccatis] nostris <hi rend="italic">add. tn. 2 in G</hi> peccatores <hi rend="italic">WGV,<lb/>
             om. S,</hi> debitores <hi rend="italic">v</hi> 9 et om. <hi rend="italic">G</hi> 10 fueritis G, ueritis S, eritis <hi rend="italic">W</hi> <lb/>
            in ea <hi rend="italic">om. G</hi> rementietur Wl, remitietur <hi rend="italic">S</hi> 11 quis semus <hi rend="italic">S,</hi> seruus <lb/>
            qui <hi rend="italic">G</hi> omnem <hi rend="italic">S</hi> 12 carcer <hi rend="italic">S,</hi> carcere <hi rend="italic">G</hi> et quia <hi rend="italic">G sed</hi> etm. 2 <lb/>
            13 conseruo suo v 14 in <hi rend="italic">om. W</hi> maiori <hi rend="italic">G</hi> 15 proponit] praediiit <lb/>
            <hi rend="italic">W</hi> ad oratione <hi rend="italic">S</hi> 18 uestra uobis <hi rend="italic">v</hi> 19 peccata nobis <hi rend="italic">WG</hi> 20 uestra <lb/>
            <hi rend="italic">om. WG</hi> nulla est 8 diem <hi rend="italic">W</hi> super est <hi rend="italic">G sed</hi> est <hi rend="italic">8.1. m.8</hi> 21 et <lb/>
            <hi rend="italic">quod...patiaris om. G hoc om. S 22 esse post deus ponit G</hi> 23 praecipit <lb/>
            <hi rend="italic">v et]</hi> ut <hi rend="italic">W</hi> 24 natos <hi rend="italic">S</hi> sumus S, esse coepimus <hi rend="italic">WGv</hi> deij <lb/>
            eius <hi rend="italic">V</hi> 25 et q.] in quibus <hi rend="italic">G</hi> unus sit om. <hi rend="italic">W</hi> et <hi rend="italic">(ante</hi> an.) om. <hi rend="italic">G</hi> </note> <lb n="25"/>


<pb n="285"/>
            sic nec sacrificium Deus recipit dissidentis et ab altari reuertentem <lb/>
            prius fratri reconciliari iubet, ut pacificis precibus et Deus <lb/>
            possit esse pacatus. sacrificium Deo maius est pax nostra et fraterna <lb/>
            concordia et de unitate Patris et Filii et Spiritus sancti <lb/>
            plebs adunata. <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="24" subtype="section" type="textpart"><p>Neque enim in sacrificiis quae Abel et Cain primi optulerunt  <lb/>
            munera eorum Deus, sed corda intuebatur, ut ille placeret in <lb/>
            munere qui placebat in corde. Abel pacificus et iustus, dum Deo <lb/>
            sacrificat innocenter, docuit et ceteros, quando ad altare munus <lb/>
             offerunt, sic uenire cum Dei timore, cum simplici corda, cum <lb n="10"/>
            lege iustitiae, cum concordiae pace. merito ille dum in sacrificio <lb/>
            Dei talis est, ipse postmodum sacrificium Deo factus est, ut martyrium <lb/>
            primus ostendens initiaret sanguinis sui gloria dominicam <lb/>
            passionem qui et iustitiam Domini habuerat et pacem. tales denique <lb/>
             a Domino coronantur, tales in die iudicii cum Domino <lb n="15"/>
            uindicabuntur. ceterum discordans et dissidens et pacem cum fratribus <lb/>
            non habens, secundum quod beatus apostolus et scriptura <lb/>
            sancta testatur, nec si pro nomine occisus fuerit, crimen <lb/>
            dissensionis fraternae poterit euadere, quia sicut scriptum est <lb/>
             qui fratrem suum odit homicida est, nec ad regnum <lb n="20"/>
            [caelorum] peruenit aut cum Deo uiuit homicida. non potest esse <lb/>
            cum Christo qui imitator Iudae maluit esse quam Christi. quale <lb/>
            delictum est quod nec baptismo sanguinis potest ablui, quale <lb/>
            crimen est quod martyrio non potest expiari! 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>