<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa015.opp-lat1:13-16</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa015.opp-lat1:13-16</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa015.opp-lat1"><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p rend="script">Sequitur in oratione: adueniat regnum tuum. regnum  <lb/>
            etiam Dei repraesentari nobis petimus, sicuti et nomen eius ut <lb/>
            in nobis sanctificetur postulamus. nam Deus quando non regnat, <lb/>
            aut aput eum quando incipit quod et semper fuit et esse non desinit <lb/>
             ? nostrum regnum petimus aduenire a Deo nobis repromissum, <lb n="25"/>
            Christi sanguine et passione quaesitum, ut qui in saeculo <lb/>
            ante seruiuimus postmodum Christo dominante regnemus, sicut <lb/>
            ipse pollicetur et dicit: uenite, benedicti patris mei,

<note type="footnote"> 1 Leu. 11,44 (cf. 20, 7.) 7 I Cor. 6,9 sq. 28 Matth. 25, 34. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 queniam] quomodo <hi rend="italic">codd. August</hi>. et <hi rend="italic">om.v et codd. August</hi>. <lb/>
            som om. <hi rend="italic">W id SWV,</hi> idoo <hi rend="italic">G</hi> 2 et <hi rend="italic">W a. l. m. 2</hi> 4 sanctificationo <lb/>
            <hi rend="italic">Gv et AugtUJt. I</hi>. c. <hi rend="italic">IV, 10,27</hi> 6 dignitato G 7 neque enim <hi rend="italic">W</hi> <lb/>
            8 mascolorum S 11 consecuntur <hi rend="italic">W</hi> quidam <hi rend="italic">WY (xui \'mvтct</hi> rtvts ijn <lb/>
            <hi rend="italic">Graec. ; cf. test. III65)</hi> 12 sed sanctificati estis <hi rend="italic">om. G</hi> 13 domini nostri <lb/>
            <hi rend="italic">Gv</hi> in <hi rend="italic">om. W</hi> 14 domini] dni nri <hi rend="italic">G</hi> 15 in <hi rend="italic">W a. 1. m. 2</hi> haec <hi rend="italic">W <lb/>
            $. I. m. 2</hi> 16 oremua <hi rend="italic">ex</hi> oramus <hi rend="italic">G m. 2</hi> 17 uiuificato] lustificato <hi rend="italic">v <lb/>
            iam 081. August. I. c. de dona peruu. non W 8.1. m. 2</hi> derelinquere <lb/>
            <hi rend="italic">O. 18 faciamus GWl</hi> 19 pustulemus Gt de dei] dIñrS 20 ipsi S </note>

<note type="footnote"> 18* </note> <lb/>


<pb n="276"/>
            percipite regnum quod uobis paratum est ab origine <lb/>
            mundi. potest uero, fratres dilectissimi, et ipse Christus esse <lb/>
            regnum Dei quem uenire cottidie cupimus, cuius aduentus ut <lb/>
            cito nobis repraesentetur optamus. nam cum resurrectio ipse sit, <lb/>
            quia in ipso resurgimus, sic et regnum Dei potest ipse intellegi,<lb n="5"/>
            quia in illo regnaturi sumus. bene autem regnum Dei petimus <lb/>
            id est regnum caeleste, quia est et terrestre regnum. sed qui <lb/>
            renuntiauit iam saeculo maior est et honoribus eius et regno. et <lb/>
            ideo qui se Deo et Christo dicat non terrena sed caelestia regna <lb/>
            desiderat. continua autem oratione et prece opus est, ne excidamus<lb n="10"/>
            de regno caelesti, sicut Iudaei quibus hoc primum promissum  <lb/>
            fuerat exciderunt Domino manifestante et probante. multi <lb/>
            inquit, uenient ab oriente et occidente et recumbent <lb/>
            cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum. <lb/>
            filii autem regni expellen tur in tene bras exteriores: <lb n="15"/>
            illic erit ploratio et stridor dentium. ostendit quia ante <lb/>
            filii regni Iudaei erant, quando et filii Dei esse perseuerabant, <lb/>
            postquam cessauit circa illos nomen paternum, cessauit et regnum. <lb/>
            et ideo christiani qui in oratione appellare patrem Deum <lb/>
            coepimus nos et ut regnum Dei nobis ueniat oramus. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Addimus quoque etdicimus: fiat uoluntas tua in caelo <lb/>
            et in terra, non ut Deus faciat quod uult, sed ut nos facere <lb/>
            possimus quod Deus uult. nam Deo quis obsistit quominus quod <lb/>
            uelit faciat? sed quia nobis a diabolo obsistitur quominus per <lb/>
            omnia noster animus adque actus Deo obsequatur, oramus et <lb n="25"/>
            petimus ut fiat in nobis uoluntas Dei: quae ut fiat in nobis, opus <lb/>
            est Dei uoluntate id est ope eius et protectione, quia nemo suis

<note type="footnote"> 12 Matth. 8, 11 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 regnum dei <hi rend="italic">G</hi> 4 ipse <hi rend="italic">swav,</hi> ipse nostra <hi rend="italic">v</hi> 7 regnum terrestre <lb/>
            <hi rend="italic">G</hi> 8 saeculo saeculo <hi rend="italic">malim</hi> 9 dedicat <hi rend="italic">v</hi> 10 excedamus 8 <lb/>
            11 de <hi rend="italic">S,</hi> a <hi rend="italic">WGo</hi> primum <hi rend="italic">S,</hi> prius <hi rend="italic">WGv</hi> 13 accumbent <hi rend="italic">W</hi> 14 et <lb/>
            <hi rend="italic">(ante</hi> isaac) <hi rend="italic">om. G</hi> 15 regni <hi rend="italic">W s. l. m. 2</hi> expelluntur <hi rend="italic">G</hi> 16 quia <hi rend="italic">ex</hi> <lb/>
            qui <hi rend="italic">W m. 2</hi> 17 et om. <hi rend="italic">G</hi> 19 doum patrem <hi rend="italic">W,</hi> patrem dllm <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            20 nos <hi rend="italic">om. G, delendum censetWalkerusl. c.,</hi> nostrum <hi rend="italic">malim</hi> nos et <lb/>
            <hi rend="italic">expunxitKrabinger</hi> eueniat G 21 in caelo <hi rend="italic">SWGlV (et August. contra <lb/>
            duas epist. Pel. IV, 9, 25),</hi> sicut in caelo <hi rend="italic">G7v</hi> 23 absistit <hi rend="italic">G</hi> 24 uellit <lb/>
            <hi rend="italic">W</hi> fiat <hi rend="italic">G</hi> 25 animus <hi rend="italic">W s. 1. m. 2</hi> 26 opus est <hi rend="italic">ex</hi> opustst <hi rend="italic">W m. 2</hi> <lb/>
            27 dei est S et protectione <hi rend="italic">S 8. 1</hi>. quia... fortis est <hi rend="italic">om. 8</hi> </note> <lb/>


<pb n="277"/>
            uiribus fortis est sed Dei indulgentia et misericordia tutus est. <lb/>
            denique et Dominus infirmitatem hominis quem portabat ostendens <lb/>
            ait: pater, si fieri potest, transeat a me calix <lb/>
            iste, et exemplum discipulis suis distribuens, ut non uoluntatem <lb/>
             suam sed Dei faciant, addidit dicens: uerumtamen non <lb n="5"/>
            quod ego uolo sed quod tu uis. et alio loco dicit: non <lb/>
            descendi de caelo, ut faciam uoluntatem meam, sed <lb/>
            uoluntatem eius qui misit me. quodsi filius obaudiuit <lb/>
            ut faceret patris uoluntatem, quanto magis seruus obaudire debet <lb/>
            ut faciat domini uoluntatem, sicut in epistula sua Iohannes quoque <lb n="10"/>
            ad faciendam uoluntatem Dei hortatur et instruit dicens: <lb/>
            nolite diligere mundum neque ea quae in mundo <lb/>
            sunt. si qui dilexerit mundum, non est caritas patris <lb/>
            in illo, quia omne quod in mundo est concupiscentia <lb/>
             carnis est et concupiscentia oculorum et ambitio <lb n="15"/>
            saeculi quae non est a patre sed ex concupiscentia <lb/>
            mundi. et mundus transibit et concupiscentia <lb/>
            eius: qui autem fecerit Dei uoluntatem manet <lb/>
            in aeternum, quomodo et Deus manet in aeternum. <lb/>
             qui in aeternum manere uolumus Dei qui aeternus est uoluntatem <lb n="20"/>
            facere debemus. 
</p></div><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p>Yoluntas autem Dei est quam Christus et fecit et docuit. humilitas  <lb/>
            in conuersatione, stabilitas in fide, uerecundia in uerbis, <lb/>
            in factis iustitia, in operibus misericordia, in moribus disciplina, <lb/>
             iniuriam facere non nosse et factam posse tolerare, cum <lb n="25"/>
            fratribus pacem tenere, Dominum toto corde diligere, amare in <lb/>
            illo quod pater est, timere quod Deus est, Christo nihil omnino .

<note type="footnote"> 3 Matth. 26, 39. 6 Io. 6, 38. 12 I Io. 2,15 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 sed] deus sed <hi rend="italic">Ssed</hi> deus <hi rend="italic">exp. m.2</hi> 2 <hi rend="italic">dominus SW GV,</hi> deus <hi rend="italic">v</hi> inflrmitate <lb/>
            <hi rend="italic">SW</hi> 3 iste calix a me <hi rend="italic">G</hi> 4 et <hi rend="italic">om. S</hi> tribuens <hi rend="italic">WGv</hi> 6 uis <lb/>
            <hi rend="italic">OIJL Wv</hi> dicit <hi rend="italic">om. W</hi> 8 me misit <hi rend="italic">W G</hi> 9 uoluntatem patris <hi rend="italic">W <lb/>
            10 iohannis S 11 dei uoluntatem Wv 13 quis Gv</hi> caritas] dilectio W <lb/>
            15 carnis..concupiscentia <hi rend="italic">om. S</hi> est <hi rend="italic">om. G</hi> 17 mundi] saeculi <hi rend="italic">W</hi> <lb/>
            transit <hi rend="italic">G</hi> 18 uoluntatem dei <hi rend="italic">WGv</hi> 19 et <hi rend="italic">om. G</hi> 20 deus Gl <lb/>
            22 est] et <hi rend="italic">W</hi> et om. <hi rend="italic">G</hi> docuit et fecit <hi rend="italic">W</hi> 24 in factis <hi rend="italic">W 8. I. m. 2</hi> <lb/>
            25 nosse] posse <hi rend="italic">W</hi> posse om. <hi rend="italic">G</hi> 26 dominum <hi rend="italic">SV,</hi> deum <hi rend="italic">WGv</hi> <lb/>
            27 omnino nihil <hi rend="italic">G</hi>. </note> <lb/>


<pb n="278"/>
            praeponere, quia nec nobis quicquam ille praeposuit, caritati <lb/>
            eius inseparabiliter adhaerere, cruci eius fortiter ac fidenter adsistere, <lb/>
            quando de eius nomine et honore certamen est, exhibere <lb/>
            in sermone constantiam qua confitemur, in quaestione fiduciam <lb/>
            qua congredimur, in morte patientiam qua coronamur: hoc est<lb n="5"/>
            coheredem Christi uelle esse, hoc est praeceptum Dei facere, hoc <lb/>
            est uoluntatem patris inplere. 
</p></div><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p> Fieri autem petimus uoluntatem Dei in caelo et in terra: quod <lb/>
            utrumque ad consummationem nostrae incolumitatis pertinet et <lb/>
            salutis. nam cum corpus e terra et spiritum possideamus e caelo,<lb n="10"/>
            ipsi terra et caelum sumus et in utroque id est et corpore et spiritu <lb/>
            ut Dei uoluntas fiat oramus. est enim inter carnem et spiritum <lb/>
            conluctatio et discordantibus aduersum se inuicem cottidiana <lb/>
            congressio, ut non quae uolumus ipsa faciamus, dum spiritus <lb/>
            caelestia et diuina quaerit, caro terrena et saecularia concupiscit. <lb n="15"/>
            et ideo petimus inter duo ista ope et auxilio Dei concordiam <lb/>
            fieri, ut dum et in spiritu et in carne uoluntas Dei geritur, quae <lb/>
            per eum renata est anima seruetur. quod aperte adque manifeste <lb/>
            apostolus Paulus sua uoce declarat, caro, inquit, concupiscit <lb/>
            aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem<lb n="20"/>
            haec enim inuicem aduersantur sibi, ut non quae <lb/>
            uultis ipsa faciatis. manifesta autem sunt facta carnis <lb/>
            quae sunt adulteria, fornicationes, inmunditiae, <lb/>
            spurcitiae, idololatriae, ueneficia, homicidia,

<note type="footnote"> 19 Gal. 5,17 sq. </note>

<note type="footnote"> .1 praeponere omnino <hi rend="italic">W</hi> ille quicquam <hi rend="italic">W</hi> caritate at 2 fidenter <lb/>
            ads.] libenter insistere <hi rend="italic">V</hi> 4 constantia <hi rend="italic">S</hi> quam <hi rend="italic">SG</hi> fidacia <hi rend="italic">SW</hi> <lb/>
            5 patientia <hi rend="italic">SW</hi> 6 esse uelle <hi rend="italic">v</hi> 7 adimplere v 8 petimus] uolnmns <lb/>
            <hi rend="italic">G</hi> 9 incolomitatis <hi rend="italic">WG</hi> 11 utrtlq. <hi rend="italic">W,</hi> ntraq. <hi rend="italic">S sed</hi> a <hi rend="italic">corr</hi>. <lb/>
            id eat et <hi rend="italic">W 8. 1. m. 2</hi> in <hi rend="italic">(pro</hi> et) corpore <hi rend="italic">August. contra duas epist. Pel. <lb/>
             I. e. et contra Iultan. Pelag. II, 3,</hi> 6 et spn <hi rend="italic">W 8. 1. m. 2</hi> 12 in carne <lb/>
            et spu <hi rend="italic">W</hi> 13 discordantes <hi rend="italic">S</hi> (antes uidetur <hi rend="italic">m. 2 correctum)</hi> aduersufl <lb/>
            <hi rend="italic">Sv</hi> 14 congressione <hi rend="italic">G</hi> ne <hi rend="italic">add. m. 2</hi> ut dum <hi rend="italic">G,</hi> dei <hi rend="italic">S</hi> (corr. m. <hi rend="italic">2)</hi> <lb/>
            spn <hi rend="italic">S</hi> 16 petimus <hi rend="italic">SG et August. utroque loco,</hi> petimus inpenseTFv <lb/>
            inter <hi rend="italic">om. W 17 utexebS m, 2 et om. G</hi> in-in om. <hi rend="italic">W</hi> <lb/>
            geritur] creditur <hi rend="italic">S</hi> 18 resernetur <hi rend="italic">V,</hi> reparetur <hi rend="italic">cod. Vatic. August. c. d. <lb/>
             epist. Pel l. c</hi>. adq. manifeste om. <hi rend="italic">G</hi> 19 sua <hi rend="italic">W s. I. m. 2</hi> 22 ipsa <lb/>
            <hi rend="italic">August. I. c.,</hi> illa <hi rend="italic">aUero l</hi> facta] opera <hi rend="italic">Wv</hi> 23 fornicationis <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            24 idolatriae <hi rend="italic">W,</hi> idolatria <hi rend="italic">G</hi> </note><lb/>


<pb n="279"/>
            inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, <lb/>
            prouocationes, simultates, dissensiones, haereses, <lb/>
            inuidiae, ebrietates, comisationes et his similia: <lb/>
            qui talia agunt regnum Dei non possidebunt. <lb/>
            fructus autem spiritus est caritas, gaudium, pax, <lb n="5"/>
            magnanimitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia, <lb/>
            castitas. et idcirco cottidianis immo continuis orationibus <lb/>
            hoc precamur et in caelo et in terra uoluntatem circa nos Dei <lb/>
            fieri: quia haec est uoluntas Dei ut terrena caelestibus cedant, <lb/>
             spiritalia et diuina praeualeant. <lb n="10"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>