<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa009.opp-lat1:15-20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa009.opp-lat1:15-20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa009.opp-lat1"><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p> Ceterum quae talis es nec operari in ecclesia potes: egentem <lb/>
            [enim] et pauperem non uident oculi superfusi nigrore, tenebris <lb/>
            et nocte contecti. locuples et diues dominicum celebrare te credis<lb n="20"/>
            quae corban omnino non respicis, quae in dominicum sine <lb/>
            sacrificio uenis, quae partem de sacrificio quod pauper obtulit <lb/>
            sumis? intuere in euangelio uiduam praeceptorum caelestium <lb/>
            memorem, inter ipsas pressuras et angustias egestatis operantem, <lb/>
            in gazophylacium duo quae sola sibi erant minuta

<note type="footnote"> 3 Apoc. 3,17 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 falleres <hi rend="italic">S</hi> quisquis v 3 sum <hi rend="italic">om. GV</hi> 5 miser ct miserabilis <lb/>
            v 6 a <hi rend="italic">me W s. l. m. 2</hi> de igne <hi rend="italic">W, om. G</hi> 7 uestem a. ut <lb/>
            uestiaris] uestiaris ueste alba Gut] et <hi rend="italic">S et]</hi> ut <hi rend="italic">F</hi> 8 ungue 01, <lb/>
            xmge <hi rend="italic">WO1</hi> 10 christo] me <hi rend="italic">F</hi> decogtis S 14 matrona] <hi rend="italic">add. v</hi>. in <lb/>
            ecclesia christi innnge <hi rend="italic">FWv</hi> 16 dum deum et] et dominum <hi rend="italic">ex</hi> dum et <lb/>
            <hi rend="italic">F m. 2</hi> operibus et moribus <hi rend="italic">FWV, operibus G,</hi> operibus bonis et m. v <lb/>
            bonis ornaris <hi rend="italic">ex</hi> promereris <hi rend="italic">F m. 2</hi> 18 talis non F* ecclesiam <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            potest O 19 enim <hi rend="italic">om. S; cf. p. 381,10</hi> oculi tui <hi rend="italic">Sv</hi> perfusi <hi rend="italic">G,</hi> <lb/>
            superfusioni <hi rend="italic">F</hi> nigroris <hi rend="italic">WGv,</hi> crnoris <hi rend="italic">F</hi> 20 diues] es <hi rend="italic">add. G,</hi> es et <lb/>
            <hi rend="italic">add</hi>. v credes <hi rend="italic">S</hi> 21 corbam S respices S dominico <hi rend="italic">F</hi> 22 sine <lb/>
            sacrificium S 23 in euangelio] <hi rend="italic">euangelicam G 24 operari S</hi> 25 caizophy- <lb/>
            <hi rend="italic">lacio S</hi> erant <hi rend="italic">S, fuerant FWGv area minuta F (corruptum pro aeram.)</hi> </note> <lb n="25"/>


<pb n="385"/>
            mittentem, quam cum animaduerteret Dominus et uideret, non de <lb/>
            patrimonio sed de animo opus eius examinans et considerans, <lb/>
            non quantum sed ex quanto dedisset, respondit et dixit: amen <lb/>
            dico uobis quoniam uidua ista omnibus plus misit <lb/>
            in dona Dei. omnes enim isti ex eo quod abundauit <lb n="5"/>
            illis miserunt in dona Dei. haec autem de inopia <lb/>
            sua omnem quemcumque habuit uictum misit. multum <lb/>
            beata mulier et gloriosa quae etiam ante diem iudicii meruit <lb/>
            iudicis uoce laudari. pudeat diuites sterilitatis adque infelicitatis <lb/>
            suae. uidua et inops [uidua] in opere inuenitur, cumque uniuersa <lb n="10"/>
            quae dantur pupillis et uiduis conferantur, dat illa quam <lb/>
            oportebat accipere, ut sciamus quae poena sterilem diuitem <lb/>
            maneat, quando hoc documento operari etiam pauperes debeant. <lb/>
            adque ut intellegamus haec opera Deo dari et eum quisque haec <lb/>
            faciat Deum promereri, Christus illud dona Dei appellat et in <lb n="15"/>
            dona Dei uiduam duos quadrantes misisse significat, ut magis <lb/>
            ac magis possit esse manifestum quia qui miseretur pauperis <lb/>
            Deo faenerat. 
</p></div><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p rend="script">Sed nec illa res, fratres carissimi, a bonis operibus et iustis  <lb/>
            refrenet et reuocet christianum quod excusari se posse aliquis <lb n="20"/>
            existimet beneficio filiorum , quando in inpensis spiritalibus <lb/>
            Christum cogitare qui accipere se professus est debeamus nec <lb/>
            conseruos liberis nostris, sed Dominum praeferamus ipso instruente <lb/>
            et monente: qui diligit, inquit, patrem aut matrem <lb/>
            super me non est me dignus, et qui diligit <lb n="25"/>
            filium aut filiam super me non est me dignus. item

<note type="footnote"> 3 Luc. 21, 3 sq. 24 Matth. 10,37. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 exanminans 81 4 plus omnibus <hi rend="italic">FGv</hi> 5 omnes... autem de <lb/>
            <hi rend="italic">om. S</hi> ex eo] de eo <hi rend="italic">W,</hi> deo <hi rend="italic">G</hi> 7 omne Gl quodcumq. <hi rend="italic">SGl</hi> 9 in- <lb/>
            <hi rend="italic">felicitatia SFW GV, infidelitatis v</hi> 10 inops <hi rend="italic">nidua FW G, inobs S,</hi> inops <lb/>
            rebus dines <hi rend="italic">scripsit Baluftus,</hi> inops nidualarga <hi rend="italic">Manutius,</hi> inops non inops <lb/>
            <hi rend="italic">fort</hi>. in uniuersa <hi rend="italic">W</hi> 11 illa. <hi rend="italic">W a in ras</hi>. 12 stcrili diuiti <hi rend="italic">G2</hi> <lb/>
            13 hoc ipso 11 14 eum <hi rend="italic">om. G</hi> quisquis v haec cum quisq. <hi rend="italic">G</hi> 15 do <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            illuc <hi rend="italic">ex</hi> illut <hi rend="italic">W</hi> dei dona v dona dei appellat et in <hi rend="italic">om. Fl,</hi> dei <lb/>
            munus appellat et in <hi rend="italic">aàà. F*</hi> 17 posset <hi rend="italic">SG</hi> pauperi <hi rend="italic">G</hi> 18 difi. <hi rend="italic">W,</hi> <lb/>
            dao F 19 res om. <hi rend="italic">W</hi> 20 excusare <hi rend="italic">SG</hi> 21 in <hi rend="italic">om. S</hi> 23 dmo S <lb/>
            24 monente] dicente S 25 et qui...dignus <hi rend="italic">om. G</hi> 26 super me <hi rend="italic">S <lb/>
            m. 2 in ras</hi>. </note>

<note type="footnote"> ill. </note>

<note type="footnote"> 2.) </note> <lb/>


<pb n="386"/>
            in Deuteronomio ad corroborationem fidei et dilectionem Dei <lb/>
            paria conscripta sunt. qui dicunt, inquit, patri et matri: <lb/>
            non noui te, et filios suos non agnouerunt, hi <lb/>
            custodierunt praecepta tua et testamentum tuum <lb/>
            seruauerunt. nam si Deum toto corde diligimus, nec parentes<lb n="5"/>
            nec filios Deo praeferre debemus. quod et Iohannes in epistula <lb/>
            sua ponit caritatem Dei aput eos non esse quos uideamus <lb/>
            operari in pauperem nolle. qui habuerit, inquit, substantiam <lb/>
            mundi et uiderit fratrem suum desiderantem <lb/>
            et cluserit uiscera sua, quomodo caritas Dei manet <lb n="10"/>
            in illo ? si enim Deus eleemosynis pauperum faeneratur et cum <lb/>
            datur minimis Christo datur, non est quod quis terrena caelestibus <lb/>
            praeferat nec diuinis humana praeponat. 
</p></div><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Sic uidua illa in tertio Regnorum libro cum in siccitate et <lb/>
            fame consumptis omnibus de modico farre et oleo quod superfuerat<lb n="15"/>
            fecisset cinericium panem quo absumpto moritura cum <lb/>
            liberis esset, superuenit Helias et petit sibi prius ad edendum <lb/>
            dari, tunc quod superfuisset inde illam cum filiis suis uesci. nec <lb/>
            obtemperare illa dubitauit aut Heliae filios mater in fame et <lb/>
            egestate praeposuit. fit immo in conspectu Dei quod Deo placeat, <lb n="15"/>
            prompte ac libenter quod petebatur obfertur nec de abundantia <lb/>
            portio sed de modico totum datur, et esurientibus liberis alter <lb/>
            prius pascitur, neque in penuria et fame cibus ante quam misericordia <lb/>
            cogitatur, ut dum in opere salutari carnaliter uita contemnitur <lb/>
            spiritaliter anima seruetur. Helias itaque typum Christi <lb n="15"/>
            gerens et quod ille pro misericordia uicem singulis reddat ostendens <lb/>
            respondit et dixit: haec dicit Dominus: fidelia

<note type="footnote"> 2 Deut. 33, 9. 8 I Io. <hi rend="italic">3, 17</hi>. 27 1 Reg. 17, 14. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 dicunt <hi rend="italic">ex</hi> diligunt <hi rend="italic">S</hi> et m.j aut matri <hi rend="italic">v, om. S</hi> 3 nouerunt <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            hii <hi rend="italic">FG,</hi> hic <hi rend="italic">S</hi> 4 <hi rend="italic">custodiunt F,</hi> costodic II <hi rend="italic">reliqua desunt in S</hi> 5 seruerunt <lb/>
            <hi rend="italic">F</hi> dilimus <hi rend="italic">W</hi> 6 prefere <hi rend="italic">G</hi> 7 ponit et dicit <hi rend="italic">G</hi> 8 pauperes <lb/>
            <hi rend="italic">Gv</hi> habuerint—uiderint F 9 desiderantem aliquid <hi rend="italic">V</hi> 10 clauserit u. <lb/>
            sua ab eo <hi rend="italic">v</hi> dei <hi rend="italic">om. F</hi> 11 illum <hi rend="italic">F</hi> quomodo poterit cantas dei manere <lb/>
            in illo <hi rend="italic">V</hi> 16 cinericium <hi rend="italic">FWGV,</hi> subcinericium <hi rend="italic">v</hi> adsumpto (to <lb/>
            <hi rend="italic">ex</hi> ta) <hi rend="italic">G</hi> 17 liberis] filiis <hi rend="italic">F</hi> petiit <hi rend="italic">v</hi> 18 tunc <hi rend="italic">add. W1</hi> suis <hi rend="italic">om. <lb/>
             G</hi> 19 aut...20 placeat <hi rend="italic">om. G</hi> 20 fit] sit <hi rend="italic">F</hi> 21 quo <hi rend="italic">F</hi> 23 et] <lb/>
            ac <hi rend="italic">G</hi> 24 ut] et <hi rend="italic">W</hi> salutari] spali <hi rend="italic">G</hi> condempnitur <hi rend="italic">G</hi> 26 redat <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            27 dicit <hi rend="italic">W</hi> dns <hi rend="italic">G s. l. m. 2</hi> fidelia] ydria <hi rend="italic">G</hi> farinac <hi rend="italic">F</hi> </note> <lb/>


<pb n="387"/>
            farris non deficiet et capsaces olei non minuet usque <lb/>
            in diem quo dabit Dominus imbrem super terram. <lb/>
            secundum diuinae pollicitationis fidem multiplicata sunt uiduae <lb/>
            et cumulata quae praestitit et operibus iustis ac misericordiae <lb/>
            meritis augmenta et incrementa sumentibus farris et olei uasa <lb n="5"/>
            conpleta sunt. nec filiis abstulit mater quod Heliae dedit, sed <lb/>
            magis contulit filiis quod benigne et pie fecit. et illa nondum <lb/>
            Christum sciebat, nondum praecepta eius audierat, non cruce <lb/>
            et passione eius redempta cibum et potum pro sanguine rependebat, <lb/>
            ut ex hoc appareat quantum in ecclesia peccet qui se et <lb n="10"/>
            filios Christo anteponens diuitias suas seruat nec patrimonium <lb/>
            copiosum cum indigentium paupertate communicat. 
</p></div><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p>Sed enim multi sunt in domo liberi et retardat te numerositas  <lb/>
            filiorum quominus largiter bonis operibus insistas. adqui hoc ipso <lb/>
            operari amplius debes, quo multorum pignorum pater es. plures <lb n="15"/>
            sunt pro quibus Dominum depreceris, multorum delicta redimenda <lb/>
            sunt, multorum purgandae conscientiae, multorum animae <lb/>
            liberandae. ut in hac uita saeculari alendis sustinendisque <lb/>
            pignoribus quo maior est numerus hoc maior et sumptus est, ita <lb/>
            et in uita spiritali adque caelesti quo amplior fuerit pignorum <lb n="20"/>
            copia esse et operum debet maior inpensa. sic Iob sacrificia numerosa <lb/>
            pro liberis obferebat, quantusque erat in domo pignorum <lb/>
            numerus tantus dabatur Deo et numerus hostiarum. et quoniam <lb/>
            cotidie deesse non potest quod peccetur in conspectu Dei, sacrificia <lb/>
            cotidiana non deerant quibus possent peccata tergi. probat <lb n="25"/>
            scriptura dicens: Iob homo uerus et iustus habuit <lb/>
            filios septem et filias tres et emundabat illos offerens <lb/>
            pro eis hostias Deo secundum numerum illorum <lb/>
            et pro peccatis eorum uitulum unum. si ergo

<note type="footnote"> 26 lob 1, 2. 3. 5. </note>

<note type="footnote"> 1 deiciet <hi rend="italic">G1</hi> et capsaces olei <hi rend="italic">WG,</hi> nec in uas oleum <hi rend="italic">F</hi> minuetur. <lb/>
            <hi rend="italic">Gs</hi> 5 farriis <hi rend="italic">G</hi> 6 eheliae <hi rend="italic">G*</hi> 11 ante praeponens <hi rend="italic">F</hi> 14 adqui <lb/>
            <hi rend="italic">WF\',</hi> atquin F1, atque <hi rend="italic">G post</hi> ipso <hi rend="italic">erasum</hi> largiter in <hi rend="italic">W</hi> 15 amplius] <lb/>
            plurimum <hi rend="italic">V</hi> quo] quod <hi rend="italic">malim</hi> pignerum <hi rend="italic">G</hi> 18 saecularia <lb/>
            W\' sustentandisq. <hi rend="italic">G</hi> 19 hoc] eo <hi rend="italic">G</hi> est <hi rend="italic">om. G</hi> 21 et <hi rend="italic">om. G</hi> <lb/>
            sic et v 25 possunt <hi rend="italic">G,</hi> possint <hi rend="italic">F</hi> tergi <hi rend="italic">F et August. I. c. IV, 10, 27.,</hi> <lb/>
            tergeri <hi rend="italic">WGv</hi> 26 scriptura diuina v </note>

<note type="footnote"> 2t)* </note> <lb/>


<pb n="388"/>
            . uere filios tuos diligis, si eis exhibes plenam et paternam dulcedinem <lb/>
            caritatis, operari magis debes ut filios tuos Deo iusta operatione <lb/>
            commendes. 
</p></div><div n="19" subtype="section" type="textpart"><p> Nec eum liberis tuis cogites patrem qui et temporarius et infirmus <lb/>
            est, sed illum pares qui aeternus et firmus filiorum spiritalium<lb n="5"/>
            pater est. illi adsigna facultates tuas quas heredibus <lb/>
            seruas: ille sit liberis tuis tutor, ille curator, ille contra omnes <lb/>
            iniurias saeculares diuina maiestate protector. patrimonium Deo <lb/>
            creditum nec respublica eripit nec fiscus inuadit nec calumnia <lb/>
            aliqua forensis euertit. in tuto hereditas ponitur quae Deo custode <lb n="10"/>
            seruatur. hoc est caris pignoribus in posterum prouidere, hoc est <lb/>
            futuris heredibus paterna pietate consulere secundum fidem scripturae <lb/>
            sanctae dicentis: iuuenior fui et senui et non uidi <lb/>
            iustum derelictum neque semen eius quaerens panem. <lb/>
            tota die miseretur et faenerat et semen eius in<lb n="15"/>
            benedictione erit. etiterum:qui conuersatur sine uituperatione <lb/>
            in iustitia beatos filios relinquet. praeuaricator <lb/>
            itaque et proditor pater es, nisi filiis tuis fideliter consulas, <lb/>
            nisi conseruandis eis religiosa et uera pietate prospicias. <lb/>
            quid studes terreno magis quam caelesti patrimonio, filios tuos <lb n="20"/>
            diabolo mauis commendare quam Christo ? bis delinquis et geminum <lb/>
            ac duplex crimen admittis et quod non praeparas filiis <lb/>
            tuis Dei patris auxilium et quod doces filios patrimonium plus <lb/>
            amare quam Christum. 
</p></div><div n="20" subtype="section" type="textpart"><p> Esto potius liberis tuis pater talis qualis Tobias extitit. da <lb n="25"/>
            utilia et salutaria praecepta pignoribus qualia ille filio dedit, <lb/>
            manda filiis tuis quod et ille mandauit dicens: et nunc, fili, <lb/>
            mando uobis, seruite Deo in ueritate et facite

<note type="footnote"> 13 Ps. 36, 25 sq. 16 Prou. 20, 7. 27 Tob. 14, 10 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 plenam] ueram <hi rend="italic">G</hi> 2 debes magis <hi rend="italic">G</hi> 4 eum] te <hi rend="italic">Gv</hi> 5 es <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            pares <hi rend="italic">om. G,</hi> patrem pares <hi rend="italic">Oxo-n</hi>. 9 credito <hi rend="italic">G</hi> (o <hi rend="italic">in ras</hi>.) <hi rend="italic">; add. ex 1 cod. <lb/>
            Krabinger:</hi> nec fur rapit; <hi rend="italic">cf. Gron. obs. p. 324</hi> eripit] eruit <hi rend="italic">idem</hi> <lb/>
            10 in..ponitur <hi rend="italic">om. G</hi> 13 iunior v non] numquam <hi rend="italic">F</hi> 14 quaerentem <lb/>
            <hi rend="italic">F,</hi> egens v 15 faenerat] commodat <hi rend="italic">Fv</hi> 16 erit] est <hi rend="italic">Wv; cf. test. IIII <lb/>
            p. 110</hi> 17 beatos post se v 20 quid <hi rend="italic">F,</hi> qui WGv 21 mauis <hi rend="italic">W,</hi> magis <lb/>
            <hi rend="italic">FGv</hi> christo, bis <hi rend="italic">sic distinguit v</hi> 22 praeparas] properas <hi rend="italic">Krabinger<lb/>
             ex 1 cod. recepit</hi> 27 mandauit <hi rend="italic">FWGV,</hi> filio mandauit v 28 uobis serui <lb/>
            <hi rend="italic">teFWGV,</hi> tibi serui v et <hi rend="italic">om. W</hi> fac <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb/>


<pb n="389"/>
            coram illo quod illi placet, et filiis uestris mandate <lb/>
            ut faciant iustitiam et eleemosynas et sint memores <lb/>
            Dei et benedicant nomen eius omni tempore. et <lb/>
            iterum: omnibus diebus uitae tuae, fili, Deum in <lb/>
            mente habe et noli praeterire praecepta eius. iustitiam <lb n="5"/>
            fac omnibus diebus uitae tuae et noli ambulare <lb/>
            uiam iniquitatis, quoniam agente te ex ueritate <lb/>
            erit respectus operum tuorum. ex substantia <lb/>
            tua fac eleemosynam et noli auertere e faciem tuam <lb/>
            ab ullo paupere. ita fiet ut nec a te auertatur facies Dei. <lb n="10"/>
            prout habueris, fili, sic fac: si tibi fuerit <lb/>
            copiosa substantia, plus ex illa fac eleemosynam. <lb/>
            si exiguum habueris, ex hoc ipso exiguo communica. <lb/>
            et ne timueris, cum facis eleemosynam: praemium <lb/>
            bonum reponis tibi in diem necessitatis, quia <lb n="15"/>
            eleemosyna a morte liberat et non patitur ire in <lb/>
            tenebras. munus bonum est eleemosyna omnibus <lb/>
            qui faciunt eam coram summo Deo. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>