<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa008.opp-lat1:23-24</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa008.opp-lat1:23-24</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa008.opp-lat1"><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p>Sic denique inuenimus et Enoch translatum esse qui Deo placuit,  <lb/>
            sicut in Genesi testatur et loquitur scriptura diuina: et <lb/>
            placuit Enoch Deo et non est inuentus postmodum, <lb/>
            quia Deus illum transtulit. hoc fuit placuisse in conspectu <lb/>
            Dei de hoc contagio saeculi meruisse transferri. sed et per <lb n="20"/>
            Salomonem docet Spiritus sanctus eos qui Deo placeant maturius <lb/>
            istinc eximi et citius liberari, ne dum in isto mundo diutius inmorantur <lb/>
            mundi contactibus polluantur: raptus est [inquit] <lb/>
            ne malitia mutaret intellectum illius. placita enim <lb/>
            erat Deo anima eius. propter hoc properauit educere <lb n="25"/>
            eum de media iniquitate. sic et in psalmis ad Deum

<note type="footnote"> 2 Phil. 3, 20 sq. 9 Io. 17,24. 17 Gen. 5,24. 23 Sap. 4,11,14. </note>

<note type="footnote"> 1 transformari <hi rend="italic">Baluzius</hi> gratiae] gloriae <hi rend="italic">v</hi> 2 citius <hi rend="italic">SOWGV,</hi> <lb/>
            uenire citius <hi rend="italic">v</hi> praedicante et dicente <hi rend="italic">v</hi> 3 in caelis est] caelestis <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            4 transformaoit <hi rend="italic">SWGO</hi> 5 comformatum S, confignratum <hi rend="italic">v</hi> 6 futnros <lb/>
            <hi rend="italic">om. G</hi> pollicitur 0 7 ut] et <hi rend="italic">G sumus SG</hi> cum] cum in <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            sedibus/SWG V, sedibus uiuamus <hi rend="italic">Ov</hi> adq. in r. <hi rend="italic">caeL om. G</hi> 9 sum <hi rend="italic">S,</hi> fuero <lb/>
            <hi rend="italic">OWGv</hi> 10 et ipsi sint <hi rend="italic">ex</hi> ipsint <hi rend="italic">W m. 2</hi> 13 et] nec v 14 ueri] ueritatis <lb/>
            v, nerbi <hi rend="italic">aliquot codices,</hi> uerbi ueritatis <hi rend="italic">reponendum censet Routh</hi> <lb/>
            professione <hi rend="italic">S</hi> hac <hi rend="italic">om. S</hi> translationem gauderes 0 20 sed] sic <lb/>
            <hi rend="italic">Krabiftger</hi> 21 salamonem 0 placent <hi rend="italic">G1</hi> 22 stinc S inmorantur <lb/>
            <hi rend="italic">W s. I. m. 2</hi> 23 contagionibus <hi rend="italic">W</hi> inquit <hi rend="italic">om. SWGO</hi> 25 eius] <lb/>
            illius <hi rend="italic">S</hi> 26 de media iniquitate educere illum 0 dominum <hi rend="italic">Slv</hi> </note> <lb/>


<pb n="312"/>
            properat spiritali fide Deo suo anima deuota, sicut scriptum est: <lb/>
            quam dilectissimae habitationes tuae, Deus uirtutum. <lb/>
            desiderat et properat anima mea ad atria Dei. 
</p></div><div n="24" subtype="section" type="textpart"><p> Eius est in mundo diu uelle remanere quem mundus oblectat, <lb/>
            quem saeculum blandiens adque decipiens inlecebris terrenae uoluptatis<lb n="5"/>
            inuitat. porro cum mundus oderit christianum, quid <lb/>
            amas eum qui te odit et non magis sequeris Christum qui te et <lb/>
            redemit et diligit? Iohannes in epistula sua clamat et loquitur <lb/>
            et ne carnalia desideria sectantes mundum diligamus hortatur. <lb/>
            nolite, inquit, diligere mundum neque ea quae in <lb n="10"/>
            mundo sunt. si qui dilexerit mundum, non est caritas <lb/>
            patris in illo: quia omne quod in mundo est <lb/>
            concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum <lb/>
            et ambitio saeculi quae non est a patre sed ex <lb/>
            concupiscentia mundi. et mundus transibit et concupiscentia<lb n="15"/>
            eius: qui autem fecerit uoluntatem Dei <lb/>
            manet in aeternum, quomodo et Deus manet in <lb/>
            aeternum. potius, fratres dilectissimi, mente integra, fide <lb/>
            firma, uirtute robusta parati ad omnem uoluntatem Dei simus, <lb/>
            pauore mortis exclusi immortalitatem quae sequitur cogitemus. <lb n="20"/>
            hoc nos ostendamus esse quod credimus, ut nec carorum lugeamus <lb/>
            excidium et cum arcessitionis propriae dies uenerit incunctanter <lb/>
            et libenter ad Dominum ipso uocante ueniamus. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>