<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa003.opp-lat1:1-20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa003.opp-lat1:1-20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa003.opp-lat1"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>De patientia locuturus, fratres dilectissimi, et utilitates eius  <lb/>
            et commoda praedicaturus unde potius incipiam, quam quod <lb/>
            nunc quoque ad audientiam uestram patientiam uideo esse necessariam, <lb/>
            ut nec hoc ipsum quod auditis et discitis sine patientia <lb n="5"/>
            facere possitis? tunc enim demum sermo et ratio salutaris efficaciter <lb/>
            discitur, si patienter quod dicitur audiatur. nec inuenio, <lb/>
            fratres dilectissimi, inter ceteras disciplinae caelestis uias quibus <lb/>
            ad consequenda diuinitus praemia spei ac fidei nostrae secta <lb/>
            dirigitur quid magis sit uel utilius ad uitam uel maius ad gloriam <lb n="10"/>
            quam ut qui praeceptis dominicis obsequio timoris ac deuotionis <lb/>
            innitimur patientiam maxime tota obseruatione tueamur. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p rend="script">Hanc se sectari philosophi quoque profitentur, sed tam illic  <lb/>
            patientia falsa est quam et falsa sapientia est. unde enim uel <lb/>
            sapiens esse uel patiens possit qui nec sapientiam nec patientiam <lb n="15"/>
            Dei nouit? quando ipse de his qui sibi sapere in mundo uidentur <lb/>
            moneat et dicat: perdam sapientiam sapientium et <lb/>
            prudentiam prudentium reprobabo, item beatus apostolus <lb/>
            Paulus plenus Spiritu sancto et uocandis formandisque <lb/>
            gentibus missus contestetur et instruat dicens: uidete ne qui

<note type="footnote"> 17 Es. 29,14. 20 Col. 2, 8 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> INCIPIT DE PATIA <hi rend="italic">W,</hi> INCIPIT DE PATIENTIA LGG VITA IN XPO <hi rend="italic">U\'; <lb/>
            cf. Cypr. epist. 73 c. 26:</hi> propter hoc etiam libellum nunc de bono patientiae <lb/>
            quantum ualuit nostra mediocritas...conscripsimue 4 audentiam <lb/>
            <hi rend="italic">W</hi> ewe <hi rend="italic">om. V</hi> 5 hoc <hi rend="italic">om. W</hi> 7 inueni o <hi rend="italic">W</hi> 8 coelestis disciplinae <lb/>
            17 10 **utilius <hi rend="italic">W</hi> 13 quoque] quique <hi rend="italic">V</hi> 14 est <hi rend="italic">(post</hi> sapientia) <lb/>
            om. <hi rend="italic">G</hi> 16 ipse <hi rend="italic">W,</hi> ipse dns <hi rend="italic">G, om. v</hi> his] iis <hi rend="italic">v</hi> 17 ipse moneat <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> hominum sapientium <hi rend="italic">V</hi> 20 contestatur et instruit G1 <lb/>
            quis <hi rend="italic">Gv</hi>- </note> <lb n="20"/>


<pb n="398"/>
            uos depraedetur per philosophiam et inanem fallaciam <lb/>
            secundum traditionem hominum, secundum <lb/>
            elementa mundi et non secundum Christum, quia <lb/>
            in ipso habitat omnis plenitudo diuinitatis. et alio <lb/>
            loco, nemo se, inquit, decipiat. si qui putat sapientem<lb n="5"/>
            se esse in uobis, mundo huic stultus fiat ut <lb/>
            fiat sapiens. sapientia enim huius mundi stultitia <lb/>
            est aput Deum. scriptum est enim: reprehendens <lb/>
            sapientes in astutia ipsorum. et iterum: cognouit <lb/>
            Deus cogitationes sapientium quia sunt stultae<lb n="10"/>
            quare si sapientia illic uera non est, esse non potest et uera patientia. <lb/>
            nam si patiens ille est qui est humilis et mitis, philosophos <lb/>
            autem nec humiles uidemus esse nec mites sed sibi multum <lb/>
            placentes et hoc ipso quod sibi placeant Deo displicentes, <lb/>
            apparet illic non esse patientiam, ubi sit insolens adfectatae<lb n="15"/>
            libertatis audacia et exerti ac seminudi pectoris inuerecunda <lb/>
            iactantia. 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p> Nos autem, fratres dilectissimi, qui philosophi non uerbis sed <lb/>
            factis sumus, nec uestitu sapientiam sed ueritate praeferimus, <lb/>
            qui uirtutum conscientiam magis quam iactantiam nouimus, qui<lb n="20"/>
            non loquimur magna sed uiuimus, quasi serui et cultores Dei <lb/>
            patientiam quam magisteriis caelestibus discimus obsequiis spiritalibus <lb/>
            praebeamus. est enim nobis cum Deo uirtus ista communis. <lb/>
            inde patientia incipit, inde claritas eius et dignitas caput <lb/>
            sumit. origo et magnitudo patientiae Deo auctore procedit. diligenda<lb n="25"/>
            res homini quae Deo cara est: bonum quod amat maiestas <lb/>
            diuina commendat. si dominus nobis et pater Deus est,

<note type="footnote"> 9 I Cor. 3, 18 sq. </note>

<note type="footnote"> 4 inhabitat <hi rend="italic">W2v</hi> 5 quis <hi rend="italic">Gv</hi> se put. sapientem <hi rend="italic">Gf)</hi> 6 huic mundo <lb/>
            <hi rend="italic">G</hi> 7 fiat] sit <hi rend="italic">Gv</hi> mundi huius v 8 reprehendes <hi rend="italic">G,</hi> reprehendam v; <lb/>
            <hi rend="italic">cf. test. III 69 p.170</hi> 10 <hi rend="italic">faWGF,dominus</hi> v hominum sapientiumV <lb/>
            11 quare? si <hi rend="italic">W</hi> 12 patiens] sapiens <hi rend="italic">v</hi> est et humilis malim 13 esse <lb/>
            uidemus <hi rend="italic">W</hi> moltum] tantum <hi rend="italic">V</hi> 15 non] ueram non v 19 facti <hi rend="italic">G*</hi> <lb/>
            nos non habitu sapientiam sed mente praeferimus, non eloquimur magna <lb/>
            sed uiuimus <hi rend="italic">Minuctus Felix Oct. c. 38, 6</hi> 21 quasi <hi rend="italic">W,</hi> qua <hi rend="italic">V,</hi> ut <hi rend="italic">G <lb/>
            post</hi> dei <hi rend="italic">puncto distinxitErasmus</hi> 23 est enimJ <hi rend="italic">cf. August. contra duas <lb/>
            epist. Pel. IV, 9, 25</hi> 26 ac bonum <hi rend="italic">W</hi> </note> <lb/>


<pb n="399"/>
            sectemur patientiam domini pariter et patris, quia et seruos esse <lb/>
            oportet obsequentes et filios non decet esse degeneres. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>Qualis uero in Deo et quanta patientia, quod in contumeliam  <lb/>
            suae maiestatis et honoris instituta ab hominibus profana templa <lb/>
            et terrena figmenta et sacra sacrilega patientissime sustinens <lb n="5"/>
            super bonos et malos aequaliter facit diem nasci et lumen solis <lb/>
            oboriri, et cum imbribus terras rigat, nemo a beneficiis eius excluditur <lb/>
            quominus iustis similiter et iniustis indiscretas pluuias <lb/>
            largiatur. uidemus inseparabili aequalitate patientiae nocentibus <lb/>
            et innoxiis, religiosis et impiis, gratias agentibus et ingratis Dei <lb n="10"/>
            nutu tempora obsequi, elementa famulari, spirare uentos, fontes <lb/>
            fluere, grandescere copias messium, fructus mitescere uinearum, <lb/>
            exuberare pomis arbusta, nemora frondescere, prata florere. et <lb/>
            cum crebris immo continuis exacerbetur offensis Deus, indignationem <lb/>
            suam temperat et praestitutum semel retributionis diem <lb n="15"/>
            patienter expectat, cumque habeat in potestate uindictam, mauult <lb/>
            diu tenere patientiam sustinens scilicet clementer et differens, <lb/>
            ut si fieri potest multum malitia protracta aliquando mutetur <lb/>
            et homo in errorum et scelerum contagio uolutatus uel sero <lb/>
            ad Deum conuertatur ipso monente et dicente: nolo mortem <lb n="20"/>
            morientis, quantum ut reuertatur et uiuat. [et iterum: <lb/>
            reuertimini ad me, dicit Dominus.] et iterum: <lb/>
            reuertimini ad Dominum Deum uestrum, quoniam <lb/>
            misericors et pius est et patiens et multae miserationis <lb/>
            et qui sententiam flectat aduersus malitias <lb n="25"/>
            inrogatas. quod beatus apostolus Paulus commemorans et peccatorem <lb/>
            ad paenitentiam reuocans proponit et dicit: an numquid <lb/>
            opulentiam bonitatis eius et sustinentiam et

<note type="footnote"> 20 Ezech. 18, 32. 22 Mal. 3, 7. 23 Ioel 2,13. 27 Rom. 2, 4 sq. </note>

<note type="footnote"> 2 oportet esse <hi rend="italic">v</hi> 4 prophana <hi rend="italic">WG</hi> 10 reliosis <hi rend="italic">W</hi> 12 grandescere] <lb/>
            candescere <hi rend="italic">Morellius</hi> mitescere] matnrescere <hi rend="italic">v</hi> 13 arbnta <hi rend="italic">Wl</hi> <lb/>
            19 contagio <hi rend="italic">Way,</hi> contagione <hi rend="italic">v</hi> 21 quantum ut] tantum <hi rend="italic">W</hi> et iterum.. <lb/>
            dominus <hi rend="italic">om. WGV</hi> 24 et pius est <hi rend="italic">om. G</hi> patiens est <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            25 malitias inrogatas <hi rend="italic">WV,</hi> maliciam inrogatam <hi rend="italic">Gv; cf. de lapsis p. 263</hi> <lb/>
            26 quod item <hi rend="italic">v,</hi> quod et <hi rend="italic">malim</hi> paulus om. <hi rend="italic">G</hi> peccatorum <hi rend="italic">G I</hi> <lb/>
            27 paenitentiam] patientiam <hi rend="italic">W</hi> nnmquid] inquit <hi rend="italic">v</hi> 28 sustinentiam <lb/>
            et patientiam (eius <hi rend="italic">add. V) WGV,</hi> sustinentiae et longanimitatis <hi rend="italic">uel su-</hi> <lb/>
            stentionis et longanimitatis <hi rend="italic">v; cf. test. III35</hi> </note> <lb/>


<pb n="400"/>
            patientiam contemnis ignorans quoniam patientia <lb/>
            et bonitas Dei ad paenitentiam te adducit? tu <lb/>
            autem secundum duritiam tuam et cor inpaenitens <lb/>
            thesaurizas tibi iram in die irae et reuelationis <lb/>
            iusti iudicii Dei qui reddet unicuique secundum<lb n="5"/>
            opera sua. iustum iudicium Dei dixit esse, quia serum est, <lb/>
            quia diu multumque differtur ut homini ad uitam longa Dei patientia <lb/>
            consulatur. tunc repraesentatur poena impio et peccatori, <lb/>
            quando iam non potest paenitentia prodesse peccati. 
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p> Adque ut plenius intellegere possimus, fratres dilectissimi,<lb n="10"/>
            quia patientia Dei res est et quisque lenis patiens et mitis est <lb/>
            Dei patris imitator est, cum in euangelio suo Dominus praecepta <lb/>
            in salutem daret et diuina monita depromens ad perfectum <lb/>
            discipulos erudiret, posuit et dixit: audistis quia dictum <lb/>
            est: diliges proximum tibi et odio habebis inimicum<lb n="15"/>
            tibi. ego autem dico uobis: diligite inimicos <lb/>
            uestros et orate pro eis qui uos persecuntur, ut <lb/>
            sitis filii patris uestri qui in caelis est, qui solem <lb/>
            suum oriri facit super bonos et malos et pluit super <lb/>
            iustos et iniustos. si enim dilexeritis eos qui <lb n="20"/>
            uos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et <lb/>
            publicani sic faciunt? et si salutaueritis fratres <lb/>
            uestros tantum, quid amplius facitis? nonne et <lb/>
            ethnici id ipsum faciunt? eritis itaque uos perfecti, <lb/>
            quomodo pater uester caelestis perfectus est. <lb n="25"/>
            sic perfectos dixit fieri Dei filios, sic consummari ostendit et <lb/>
            docuit caelesti natiuitate reparatos, si patientia Dei patris

<note type="footnote"> - 14 Matth. 5, 43 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 condempnis <hi rend="italic">G</hi> ignoras <hi rend="italic">G</hi> 3 paenitens <hi rend="italic">W</hi> 4 diem <hi rend="italic">V</hi> 5 reddit <lb/>
            <hi rend="italic">G</hi> 6 quia aerum est <hi rend="italic">om. a</hi> 7 difertnr <hi rend="italic">G</hi> 8 consolatur <hi rend="italic">W</hi> <lb/>
            9 peccati <hi rend="italic">WY,</hi> peccanti <hi rend="italic">Gv</hi> 10 possimus <hi rend="italic">ex</hi> posse <hi rend="italic">W</hi> m. <hi rend="italic">2,</hi> possemns <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            11 res] lenis <hi rend="italic">editio Dauentriensis</hi> quisque <hi rend="italic">G m. 2 add</hi>. in <hi rend="italic">marg., <lb/>
            qaisquis v «««lems G et patiens v, pacienter G 15 tibi WY,</hi> <lb/>
            tuum <hi rend="italic">G; item 1.16</hi> odio habebis] odies <hi rend="italic">V; cf. de zelo et liuore c. 15</hi> <lb/>
            18 ***patris <hi rend="italic">0</hi> 21 habetis <hi rend="italic">W</hi> 22 sic et publicani <hi rend="italic">v,</hi> et sic p. <hi rend="italic">V</hi> 23 facietis <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> et <hi rend="italic">om. G</hi> 24 eritis <hi rend="italic">Way,</hi> estote <hi rend="italic">v</hi> 25 quomodo <hi rend="italic">WGY,</hi> <lb/>
            sicut v </note> <lb/>


<pb n="401"/>
            maneat in nobis, si similitudo diuina quam peccato Adam perdiderat <lb/>
            manifestetur et luceat in actibus nostris. quae gloria est <lb/>
            similem Deo fieri, qualis et quanta felicitas habere in uirtutibus <lb/>
            quod diuinis laudibus possit aequari. 
</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>Nec hoc, fratres dilectissimi, Iesus Christus Dominus et Deus  <lb n="5"/>
            noster tantum uerbis docuit, sed impleuit et factis. et qui ad <lb/>
            hoc descendisse se dixerat ut uoluntatem patris faceret inter <lb/>
            cetera mirabilia uirtutum quibus indicia diuinae maiestatis expressit <lb/>
            paternam quoque patientiam tolerantiae tenore seruauit. <lb/>
            omnis denique actus eius ab ipso statim aduentu patientia comite <lb n="10"/>
            signatur, quod primum de [illa] sublimitate caelesti ad terrena <lb/>
            descendens non aspernatur Dei filius carnem hominis induere et <lb/>
            cum peccator ipse non esset aliena peccata portare. inmortalitate <lb/>
            interim posita fieri se mortalem patitur ut innocens pro nocentium  <lb/>
            salute perimatur. Dominus baptizatur a seruo et remissam <lb n="15"/>
            peccatorum daturus ipse non dedignatur lauacro regenerationis <lb/>
            corpus abluere. diebus quadraginta ieiunat per quem ceteri saginantur: <lb/>
            esurit et famem sensit ut qui in fame sermonis et gratiae <lb/>
            fuerant caelesti pane saturarentur. cum diabolo temptante congreditur <lb/>
            et inimicum tantum uicisse contentus nihil ultra uerba <lb n="20"/>
            conatur. discipulis non ut semis dominica potestate praefuit, <lb/>
            sed benignus et mitis fraterna eos caritate dilexit, dignatus etiam <lb/>
            pedes apostolorum lauare, ut dum circa seruos talis est dominus, <lb/>
            exemplo suo doceret qualis circa conpares et aequales debeat <lb/>
            esse conseruus. nec mirandum quod circa obaudientes talis extiterit <lb n="25"/>
            qui ludam potuit usque ad extremum longa patientia <lb/>
            sustinere, cibum cum inimico capere, hostem domesticum scire

<note type="footnote"> 1 in nobis] si consummari... natiuitate <hi rend="italic">repetit G1, exp. G -</hi> si <hi rend="italic">om. G</hi> <lb/>
            peccando <hi rend="italic">G</hi> 5 ne G I et deus <hi rend="italic">W s. I. m. 2</hi> deus et dominus <hi rend="italic">uel</hi> et dominus <lb/>
            deus <hi rend="italic">v</hi> 6 pleuit et quia <hi rend="italic">ab his incipit S</hi> qui] quia <hi rend="italic">v</hi> 7 discendisse <lb/>
            se S\' WI, descendi sese <hi rend="italic">G</hi> dei patris <hi rend="italic">S</hi> 8 admirabilia <hi rend="italic">W,</hi> ammirabilia <lb/>
            <hi rend="italic">G,</hi> magnalia <hi rend="italic">V,</hi> magnalia et mirabilia <hi rend="italic">scripsit Krabinger</hi> <lb/>
            uirtutum suarum <hi rend="italic">uel</hi> suarum uirtutum v 9 seruauit tenore <hi rend="italic">G</hi> 10 om- <lb/>
            Des <hi rend="italic">v</hi> pacientiae <hi rend="italic">G</hi> 11 signantur v illa <hi rend="italic">om. S</hi> 13 portarct 81 <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            14 seposita S2 et mortalem <hi rend="italic">Wv</hi> 15 perematur <hi rend="italic">W</hi> remissa 81 <lb/>
            16 designatur Wl 17 sagiantur S\' 18 famen <hi rend="italic">G</hi> sentit-satnrentur <lb/>
            <hi rend="italic">WGv 19 diabulo SW 20 uerba om. G 22 dignatas est v</hi> 24 aequa <lb/>
            les ex quales <hi rend="italic">Sm. 2</hi> 25 oboedientes <hi rend="italic">WG,</hi> compares obaudientes <hi rend="italic">Baluziw<lb/>
             </hi> tales <hi rend="italic">S</hi> 27 capere <hi rend="italic">S WG V,</hi> sumere 0 </note>

<note type="footnote"> III. </note>

<note type="footnote"> 20 </note> <lb/>


<pb n="402"/>
            nec palam ostendere, traditoris osculum non recusare. in Iudaeis <lb/>
            uero tolerandis aequanimitas quanta et quanta patientia incredulos <lb/>
            ad fidem suadendo flectere, obsequio ingratos fouere, contradicentibus <lb/>
            respondere leniter, superbos sustinere clementer, <lb/>
            humiliter persequentibus cedere, prophetarum interfectores et<lb n="5"/>
            aduersus Deum semper rebelles usque ad crucis et passionis horam <lb/>
            uelle colligere. 
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Sub ipsa autem passione et cruce, priusquam ad crudelitatem <lb/>
            necis et effusionem sanguinis ueniretur, quae conuiciorum probra <lb/>
            patienter audita, quae contumeliarum tolerata ludibria, ut insultantium<lb n="10"/>
            sputamina exciperet qui sputo suo caeci oculos paulo <lb/>
            ante formasset et cuius nomine a semis eius nunc diabolus cum <lb/>
            angelis suis flagellatur flagella ipse pateretur, coronaretur spinis <lb/>
            qui martyras floribus coronat aeternis, palmis in faciem uerberaretur <lb/>
            qui palmas ueras uincentibus tribuit, spoliaretur ueste <lb n="15"/>
            terrena qui indumento inmortalitatis ceteros uestit, cibaretur <lb/>
            felle qui cibum caelestem dedit, aceto potaretur qui salubri poculo <lb/>
            propinauit. ille innocens, ille iustus, immo innocentia ipse <lb/>
            et ipse iustitia inter facinorosos deputatur et testimoniis falsis <lb/>
            ueritas premitur, iudicatur iudicaturus et Dei sermo ad crucem <lb n="20"/>
            tacens ducitur. et cum ad crucem Domini confundantur sidera, <lb/>
            elementa turbentur, contremescat terra, nox diem cludat, sol <lb/>
            ne Iudaeorum facinus aspicere cogatur et radios et oculos suos <lb/>
            subtrahat, ille non loquitur nec mouetur nec maiestatem suam <lb/>
            sub ipsa saltim passione profitetur: usque ad finem perseueranter<lb n="25"/>
            ac iugiter tolerantur omnia ut consummetur in Christo <lb/>
            plena et perfecta patientia.

<note rend="script" type="footnote"> 2 aequaanimitas 81 quanta**** et <hi rend="italic">G</hi> 6 aduersum <hi rend="italic">v</hi> dom <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            7 collegere <hi rend="italic">Sl</hi> 10 ut] aut <hi rend="italic">W</hi> 11 spumatamina G exciperet <lb/>
            <hi rend="italic">SWGV,</hi> patienter exciperet <hi rend="italic">v</hi> 12 in cuius v <hi rend="italic">et Wcorr. in margine <lb/>
            </hi> nunc eius <hi rend="italic">WGv</hi> 14 marturas <hi rend="italic">W,</hi> martyres <hi rend="italic">Gv</hi> coronaret <lb/>
            <hi rend="italic">81</hi> 17 putaretur <hi rend="italic">81</hi> Balubri S, salutari <hi rend="italic">WV,</hi> salutare <hi rend="italic">Gv</hi> poculo <lb/>
            <hi rend="italic">SWV,</hi> poculum <hi rend="italic">Gv</hi> 18 ipsa et ipsa s 19 facinerosos <hi rend="italic">W</hi> 21 et <lb/>
            <hi rend="italic">W 8. 1. m. 2 crucem S, uictimam WGv; cf. p. 414, 11., test. II15 <lb/>
            p. 80</hi> confundatur <hi rend="italic">S</hi> 22 nox] non <hi rend="italic">S</hi> 23 ne] et ne <hi rend="italic">S</hi> (et <hi rend="italic">s. I. <lb/>
            m.2) 25 saltem Sv perseuerantur Gl 26 consumetur W, consum-</hi> <lb/>
            matur 82 </note>
</p><pb n="403"/></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>Et post ista adhuc interfectores suos, si conuersi ad eum uenerint,  <lb/>
            suscipit et patientia salutari ad conseruandum benignus <lb/>
            ecclesiam suam nemini cludit. illos aduersarios, illos blasphemos, <lb/>
            illos nominis sui semper inimicos, si paenitentiam delicti agant, <lb/>
            si admissum facinus agnoscant, non solum ad indulgentiam criminis <lb n="5"/>
            sed ad praemium regni caelestis admittit. quid potest patientius, <lb/>
            quid benignius dici ? uiuificatur Christi sanguine etiam <lb/>
            qui fudit sanguinem Christi. talis est Christi ac tanta patientia: <lb/>
            quae nisi talis et tanta existeret, Paulum quoque apostolum <lb/>
            ecclesia non haberet. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>Quodsi et nos, fratres dilectissimi, in Christo sumus, si  <lb/>
            ipsum induimus, si ipse est salutis nostrae uia, qui Christum <lb/>
            uestigiis salutaribus sequimur per Christi exempla gradiamur, <lb/>
            sicut Iohannes apostolus instruit dicens: qui dicit se in <lb/>
            Christo manere debet quomodo ille ambulauit et <lb n="15"/>
            ipse ambulare. item Petrus super quem ecclesia Domini dignatione <lb/>
            fundata est in epistula sua ponit et dicit: Christus <lb/>
            passus est pro uobis relinqens uobis exemplum, ut <lb/>
            sequamini uestigia eius qui peccatum non fecit, <lb/>
            nec dolus inuentus est in ore eius, qui cum malediceretur <lb n="20"/>
            non remaledixit, cum pateretur non minabatur, <lb/>
            tradebat autem se iudicanti iniuste. 
</p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p rend="script">Inuenimus denique et patriarchas et prophetas et iustos omnes  <lb/>
            qui figuram Christi imagine praeeunte portabant nihil magis <lb/>
            custodisse in laude uirtutum suarum quam quod patientiam forti <lb n="25"/>
            et stabili aequanimitate tenuerunt. sic Abel originem martyrii <lb/>
            et . passionem iusti initians primus et dedicans aduersus fratrem

<note type="footnote"> 14 I Io. 2, 6. 17 I Petro 2, 21 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 ista omnia <hi rend="italic">v</hi> uenerint] fuerint <hi rend="italic">v</hi> .2 benignus <hi rend="italic">SWG V,</hi> benignus <lb/>
            et patiens <hi rend="italic">v</hi> 3 illos blasphemos <hi rend="italic">om. S</hi> 4 nominis] dominis <hi rend="italic">S</hi> 6 sed <lb/>
            et <hi rend="italic">Gv</hi> 8 qui om. <hi rend="italic">S</hi> est christus <hi rend="italic">W</hi> ac tanta] sca <hi rend="italic">G</hi> .9 tanta ac <lb/>
            talis <hi rend="italic">WGv</hi> 10 *»ecclesia <hi rend="italic">G</hi> (et <hi rend="italic">eras.)</hi> 11 si <hi rend="italic">(ante ipsum) Ws. I. m. 2</hi> <lb/>
            12 si ipsum induimus <hi rend="italic">post uia ponit S; fort. delendum</hi> 14 instruet <hi rend="italic">S1</hi> <lb/>
            18 nobis <hi rend="italic">WGV,</hi> nobis <hi rend="italic">S; cf. test. III39. de zelo et liuore c. 11</hi> uobis] <lb/>
            nobis 81 20 est <hi rend="italic">om. W</hi> 21 <hi rend="italic">reraaledixit 6\'W2 G V,</hi> remaledicebat <hi rend="italic">W\'v <lb/>
            minabatnr SWGV, comminabatur v 22 tradebant S iniuste ex iuste</hi> <lb/>
            ait <hi rend="italic">S m. 2,</hi> se iniuste <hi rend="italic">v</hi> 23 et <hi rend="italic">om. 8</hi> patriarcas <hi rend="italic">W G</hi> 27 <hi rend="italic">iustiiSJFGV,</hi> <lb/>
            iusti hominis <hi rend="italic">v</hi> aduersus <hi rend="italic">W s. I. m. 2</hi> </note>

<note type="footnote"> 20* </note> <lb/>


<pb n="404"/>
            parricidam non resistit nec reluctatur, sed humilis et mitis patienter <lb/>
            occiditur. sic Abraham Deo credens et radicem ac fundamentum <lb/>
            fidei primus instituens temptatus in filio non dubitat <lb/>
            neque cunctatur, sed praeceptis Dei tota patientia deuotionis <lb/>
            obsequitur. et Isaac ad hostiae dominicae similitudinem praefiguratus<lb n="5"/>
            quando a patre immolandus offertur, patiens inuenitur. <lb/>
            et Iacob fugatus a fratre de terra sua patienter excedit et maiore <lb/>
            patientia postmodum supplex adhuc magis impium et persecutorem <lb/>
            muneribus pacificis ad concordiam redigit. Ioseph uenundatus <lb/>
            a fratribus et relegatus non tantum patienter ignoscit, sed<lb n="10"/>
            et gratuita uenientibus frumenta largiter et clementer impertit. <lb/>
            Moyses ab ingrato et a perfido populo contemnitur frequenter et <lb/>
            paene lapidatur, et tamen lenis et patiens pro eisdem Dominum <lb/>
            deprecatur. in Dauid uero, ex quo secundum carnem Christi natiuitas <lb/>
            oritur, quam magna et mira et christiana patientia habuisse<lb n="15"/>
            in manu saepe ut Saul regem persequentem se et interficere <lb/>
            concupiscentem posset occidere et tamen subditum sibi et <lb/>
            traditum maluisse seruare nec rependisse inimico uicem, sed occisum <lb/>
            adhuc insuper et uindicasse. tot denique prophetae interfecti, <lb/>
            tot martyres gloriosis mortibus honorati, qui omnes ad <lb n="20"/>
            caelestes coronas patientiae laude uenerunt. neque enim potest <lb/>
            accipi dolorum et passionum corona, nisi praecedat in dolore et <lb/>
            passione patientia. 
</p></div><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p> Quam sit autem patientia utilis et necessaria, fratres dilectissimi, <lb/>
            ut manifestius possit et plenius nosci, Dei sententia <lb n="25"/>
            cogitetur quam in origine statim mundi et generis humani <lb/>
            Adam praecepti inmemor et datae legis transgressor accepit. <lb/>
            tunc sciemus quam patientes esse in isto saeculo debeamus, qui <lb/>
            sic nascimur, ut pressuris istic et conflictationibus laboremus.

<note type="footnote"> 1 fratricidam v; <hi rend="italic">cf. p. 307,28., de eelo et l</hi>. c. <hi rend="italic">5., Quintil. inst. VIII,</hi> <lb/>
            6,35 5 isac <hi rend="italic">S</hi> 7 fratre suo <hi rend="italic">S</hi> maiora <hi rend="italic">G</hi> 8 Becutorem <hi rend="italic">W</hi> 9 redigit] <lb/>
            reducit <hi rend="italic">G</hi> 10 religatus <hi rend="italic">SG</hi> agnoscit <hi rend="italic">S</hi> 11 et <hi rend="italic">om. G</hi> frumenta <lb/>
            <hi rend="italic">uenientibus WGv 12 a om. W Gv 13 isdem W</hi> 14 natiuitatis G1 <lb/>
            15 patientia] patia <hi rend="italic">S</hi> 17 cupientem G et <hi rend="italic">om. S</hi> sibi <hi rend="italic">ex</hi> tibi <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            19 interfecti <hi rend="italic">W 8.1. m. 2</hi> 20 tot] hoc <hi rend="italic">S</hi> martyris <hi rend="italic">S</hi> gloriosos W\' <lb/>
            21 patiae W1 24 patientiam quam <hi rend="italic">S</hi> 25 dinosci <hi rend="italic">G</hi> 27 et <hi rend="italic">om. S</hi> <lb/>
            leges <hi rend="italic">S</hi> 29 in pressuris <hi rend="italic">G</hi> istinc <hi rend="italic">W\',</hi> isthic <hi rend="italic">August. contra duas <lb/>
            epist. Pel. IV, 8, 22</hi> </note> <lb/>


<pb n="405"/>
            quia audisti, inquit, uocem mulieris tuae et manducasti <lb/>
            ex illa arbore, de qua sola praeceperam tibi <lb/>
            ne manducares, maledicta terra erit in omnibus operibus <lb/>
            tuis, in tristitia et gemitu edes ex ea omnibus <lb/>
            diebus uitae tuae. spinas et tribulos eiciet tibi <lb n="5"/>
            et edes pabulum agri. in sudore uultus tui edes <lb/>
            panem tuum, donec reuertaris in terram de qua <lb/>
            sumptus es: quoniam terra es et in terram ibis. <lb/>
            huius sententiae uinculo conligati omnes et constricti sumus, <lb/>
            donec morte expuncta de isto saeculo recedamus. in tristitia et <lb n="10"/>
            gemitu simus necesse est omnibus diebus uitae nostrae, edamus <lb/>
            panem necesse est cum sudore et labore. 
</p></div><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p>Ynde unusquisque cum nascitur et hospitio mundi huius excipitur,  <lb/>
            initium sumit a lacrimis et quamuis adhuc omnium <lb/>
            nescius et ignarus nihil aliud nouit in illa ipsa prima natiuitate <lb n="15"/>
            quam flere. prouidentia naturali lamentatur uitae mortalis anxietates <lb/>
            et labores et procellas mundi quas ingreditur in exordio <lb/>
            statim suo ploratu et gemitu rudis anima testatur. sudatur enim <lb/>
            quamdiu istic uiuitur et laboratur. nec sudantibus et laborantibus <lb/>
            possunt alia magis quam patientiae subuenire solacia: quae <lb n="20"/>
            cum apta sint et necessaria in isto mundo uniuersis, tum magis <lb/>
            nobis qui diabolo inpugnante plus quatimur, qui in acie cotidie <lb/>
            stantes inueterati et exercitati hostis conluctationibus fatigamur, <lb/>
            quibus praeter uarias et adsiduas temptationum pugnas in persecutionum <lb/>
            quoque certamine patrimonia relinquenda sunt, subeundus <lb n="25"/>
            carcer, portandae catenae, animae inpendendae, gladius, <lb/>
            bestiae, ignes, cruces, omnia denique tormentorum ac poenarum <lb/>
            genera fide et uirtute patientiae perferenda Domino ipso

<note type="footnote"> 1 Gen. 3,17 sq. </note>

<note type="footnote"> 2 de om. <hi rend="italic">S</hi> 3 manducaris <hi rend="italic">S</hi> omnibus <hi rend="italic">om. S</hi> 4 tristia <hi rend="italic">S</hi> 5 et <lb/>
            spinas <hi rend="italic">S</hi> 6 in] et in <hi rend="italic">W</hi> sudorem <hi rend="italic">S</hi> 7 terra 8 8 sumptus <hi rend="italic">G et <lb/>
            August l. c.,</hi> adsumptus <hi rend="italic">S,</hi> et sumptus <hi rend="italic">W; cf. test. III 58</hi> quoniam} <lb/>
            quia <hi rend="italic">v</hi> terram] terra <hi rend="italic">S</hi> 10 expuncta morte <hi rend="italic">v</hi> 11 sumus <hi rend="italic">W</hi> 12 labore <lb/>
            et sudore <hi rend="italic">W</hi> 13 unusque <hi rend="italic">WI,</hi> unusquisque nostrum <hi rend="italic">v</hi> 14 quamuis <lb/>
            <hi rend="italic">ex</hi> quamquis <hi rend="italic">G m. 2</hi> 16 lamentetur <hi rend="italic">B</hi> mortalis] temporalia <hi rend="italic">V</hi> 17 procelles <lb/>
            <hi rend="italic">G</hi> in <hi rend="italic">om. W</hi> 19 stic <hi rend="italic">S</hi> sudantibus et <hi rend="italic">om. G</hi> 20 suuenire <lb/>
            Wl, sublinire <hi rend="italic">S; cf. de zelo et l. c. 9</hi> 21 sit <hi rend="italic">GV</hi> tunc <hi rend="italic">WG</hi> 24 persecutionom <lb/>
            <hi rend="italic">G1</hi> 27 bestia et orbs cruces <hi rend="italic">G</hi> deneque <hi rend="italic">S</hi> </note> <lb/>


<pb n="406"/>
            instruente et dicente: haec locutus sum uobis, ut in me <lb/>
            pacem habeatis, in saeculo autem pressuram: sed <lb/>
            fidite, quoniam ego uici mundum. si autem qui diabolo <lb/>
            et mundo renuntiauimus pressuras et infestationes diaboli et <lb/>
            mundi crebrius ac uiolentius patimur, quanto magis patientiam<lb n="5"/>
            tenere debemus qua adiutrice et comite omnia infesta toleremus. <lb/>
            </p></div><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p> Domini et magistri nostri salutare praeceptum est: qui tolerauerit <lb/>
            usque ad finem hic saluus erit. et iterum: si <lb/>
            permanseritis in uerbo meo, uere discipuli mei <lb n="10"/>
            estis: et cognoscetis ueritatem, et ueritas liberabit <lb/>
            uos. tolerandum est et perseuerandum, fratres dilectissimi, <lb/>
            ut ad spem ueritatis et libertatis admissi ad ueritatem et <lb/>
            libertatem ipsam peruenire possimus, quia hoc ipsum quod <lb/>
            christiani sumus fidei et spei res est. ut autem peruenire spes et fides ad fructum possint sui patientia opus est. non enim praesentem <lb n="15"/>
            gloriam sequimur sed futuram secundum quod et Paulus <lb/>
            apostolus monet dicens: spe saluati sumus. spes <lb/>
            autem quae uidetur non est spes. quod enim uidet <lb/>
            quis, quid sperat? si autem quod non uidemus speramus<lb n="20"/>
            per expectationem sustinemus. expectatio et patientia <lb/>
            necessaria est, ut id quod esse coepimus impleamus et <lb/>
            quod speramus et credimus Deo repraesentante capiamus.

<note type="footnote"> 1 Io. 16, 33. 8 Matth. 10, 22. 9 Io. 8, 31 sq. 18 Rom. 8, 24 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 hoc <hi rend="italic">Wl</hi> 2 saeculo <hi rend="italic">S,</hi> mundo <hi rend="italic">WGv</hi> pressuram <hi rend="italic">SWV,</hi> pressuram <lb/>
            habebitis <hi rend="italic">Gv; cf. test. III6 p. 119., adFortun. c. 11 p. 335</hi> 5 patimnr] <lb/>
            quatimur <hi rend="italic">S; malim, igitur</hi> per pressuras-quatimur patiam <hi rend="italic">Wl</hi> 6 ct <lb/>
            comite <hi rend="italic">W s. I. m. 2</hi> infeste <hi rend="italic">G,</hi> festa W 8 salutare] saluatoris <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            tolerauerit inquid <hi rend="italic">Gv</hi> 9 ad] in <hi rend="italic">G</hi> et om. <hi rend="italic">WI</hi> 10 manseritis <hi rend="italic">G,</hi> permanseritis <lb/>
            inquit <hi rend="italic">v</hi> discipuli <hi rend="italic">om. S</hi> 11 estis <hi rend="italic">SWay,</hi> eritis <hi rend="italic">v</hi> cognoscitis <lb/>
            <hi rend="italic">G</hi> liberauit <hi rend="italic">W</hi> 12 et perseuerandum est <hi rend="italic">Wv</hi> 13 ueritatis <lb/>
            et <hi rend="italic">om</hi>. S 14 possemus S 15 peruenire <hi rend="italic">post</hi> possint <hi rend="italic">ponit v</hi> 16 possint <lb/>
            sui] posita sui <hi rend="italic">S,</hi> sui possint <hi rend="italic">v</hi> 17 secundum] sed <hi rend="italic">uel om. v</hi> ot <hi rend="italic">SWGV,<lb/>
             om. v</hi> 18 p. apostolos S, apostolus paulus <hi rend="italic">W</hi> 19 uident 81 21 ex- <lb/>
            <hi rend="italic">pectationem SWGV, patientiam v</hi> sustenemus <hi rend="italic">S,</hi> speramus <hi rend="italic">WGV,</hi> exspectamus <lb/>
            <hi rend="italic">v; cf. test. III45</hi> expectatio <hi rend="italic">SWV,</hi> expextatio**»* <hi rend="italic">G,</hi> propterea <lb/>
            exspectatio <hi rend="italic">v</hi> 22 esse iam <hi rend="italic">Krabinger ex 1 cod. recepit</hi> 23 credimus <lb/>
            et speramus <hi rend="italic">v</hi> repraesentante <hi rend="italic">SWGV,</hi> praestante <hi rend="italic">v et Win margine</hi> </note> <lb/>


<pb n="407"/>
            denique alio in loco idem apostolus iustos et operantes et de diuini <lb/>
            faenoris incremento caelestes sibi thesauros recondentes ut patientes <lb/>
            quoque sint instruit et docet dicens: ergo dum tempus <lb/>
            habemus, operemur quod bonum est ad omnes, <lb/>
            maxime uero ad domesticos fidei. bonum autem facientes <lb n="5"/>
            non deficiamus: tempore enim suo metemus. <lb/>
            admonet ne quis inpatiens in operatione deficiat, ne quis temptationibus <lb/>
            aut auocatus aut uictus in medio laudis et gloriae <lb/>
            itinere desistat et pereant praeterita, dum quae coeperant desinunt <lb/>
            esse perfecta, sicut scriptum est: iustitia iusti non <lb n="10"/>
            liberabit eum in quocumque die exerrauerit, et <lb/>
            iterum: tene quod habes ne alius accipiat coronam <lb/>
            tuam. quae uox adhortatur patienter et fortiter perseuerare, <lb/>
            ut qui ad coronam laude iam proxima nititur durante patientia <lb/>
            coronetur. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p>Patientia autem, fratres dilectissimi, non tantum bona custodit,  <lb/>
            \'sed et repellit aduersa. Spiritui sancto fauens et caelestibus <lb/>
            ac diuinis cohaerens contra facta carnis et corporis quibus anima <lb/>
            expugnatur et capitur uirtutum suarum propugnaculo reluctatur. <lb/>
            inspiciamus denique pauca de multis, ut de paucis intellegantur <lb n="20"/>
            et cetera. adulterium, fraus, homicidium mortale crimen est. <lb/>
            sit fortis et stabilis in corde patientia, nec adulterio sanctificatum <lb/>
            corpus et Dei templum polluitur nec iustitiae dicata innocentia <lb/>
            contagio fraudis inficitur nec post gestatam eucharistiam <lb/>
            manus gladio et cruore maculatur. <lb n="25"/>
            
</p></div><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p>Caritas fraternitatis uinculum est, fundamentum pacis, tenacitas  <lb/>
            ac firmitas unitatis, quae et spe et fide maior est, quae et  



<note type="footnote"> 3 Gal. 6,10. 9. 10 Ezech. 33,12. 12 Apoc. 3,11. </note>

<note type="footnote"> 1 iustus 8 iustos et <hi rend="italic">om. G</hi> de <hi rend="italic">om. WGv</hi> diuine <hi rend="italic">G</hi> 2 sibi thensauros <lb/>
            <hi rend="italic">S,</hi> thes. sibi <hi rend="italic">W Gv</hi> reponentes <hi rend="italic">V</hi> ut patientes <hi rend="italic">om</hi>. S 3 instruet <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> docet] monet S; <hi rend="italic">cf. p. 409, 5</hi> 6 deficiemus <hi rend="italic">S</hi> 9 ceperant S, <lb/>
            acceperant <hi rend="italic">W1</hi> 11 <hi rend="italic">quacunque v</hi> errauerit <hi rend="italic">G,</hi> peccauerit <hi rend="italic">V</hi> 13 hortatur <lb/>
            <hi rend="italic">G</hi> 20 inspicimus W 21 homicidum <hi rend="italic">W</hi> 22 sed <hi rend="italic">(pro</hi> sit) <lb/>
            fortiw)) et stabili manente in corde <hi rend="italic">G</hi> et nec <hi rend="italic">W2c,</hi> et W1 scificato <lb/>
            W1 24 contagio <hi rend="italic">BWGV,</hi> contagione <hi rend="italic">v</hi> gestatam <hi rend="italic">WGV,</hi> gustata <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            26 est] et <hi rend="italic">G</hi> 27 et <hi rend="italic">(ante</hi> spe) <hi rend="italic">om. S</hi> </note> <lb/>


<pb n="408"/>
            opera et martyria praecedit, quae nobiscum semper aeterna in <lb/>
            regnis caelestibus permanebit. tolle illi patientiam, et desolata <lb/>
            non durat, tolle sustinendi tolerandique substantiam, et nullis <lb/>
            radicibus ac uiribus perseuerat. apostolus denique cum de caritate <lb/>
            loqueretur, tolerantiam illi et patientiam iuncxit. caritas,<lb n="5"/>
            inquit, magnanima est, caritas benigna est, caritas . <lb/>
            non aemulatur, non inflatur, non inritatur, non <lb/>
            cogitat malum, omnia diligit, omnia credit, omnia <lb/>
            sperat, omnia sustinet. ostendit inde illam perseuerare tenaciter <lb/>
            posse, quod nouerit omnia sustinere. et alio loco, sustinentes,<lb n="10"/>
            inquit, inuicem in dilectione, satis agentes <lb/>
            seruare unitatem spiritus in coniunctione pacis. <lb/>
            probauit nec unitatem seruari posse nec pacem, nisi se inuicem <lb/>
            fratres mutua tolerantia foueant et concordiae uinculum patientia <lb/>
            intercedente custodiant. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p> Quid deinde, ut non iuras neque maledicas, ut tua ablata non <lb/>
            repetas, ut accepta alapa et alteram maxillam uerberanti praebeas, <lb/>
            ut fratri in te peccanti non tantum septuagies septies sed <lb/>
            omnia omnino peccata dimittas, ut diligas inimicos tuos, ut pro <lb/>
            aduersariis et persecutoribus precem facias, poterisne ista perferre<lb n="20"/>
            nisi patientiae et tolerantiae firmitate ? quod factum uidemus <lb/>
            in Stephano, qui cum a Iudaeis ui et lapidibus necaretur, <lb/>
            non sibi uindictam sed interfectoribus ueniam postulabat dicens: <lb/>
            Domine, ne statuas illis hoc peccatum. sic esse oportuit <lb/>
            primum martyrem Christi qui martyras secuturos gloriosa morte praecurrens non tantum praedicator esset dominicae passionis <lb n="25"/>
            sed et patientissimae lenitatis imitator. quid dicam de ira,

<note type="footnote"> 5 1 Cor. 13, 4. 5. 7. 10 Eph. 4, 2 sq. 24 Act. 7, 60. </note>

<note type="footnote"> 1 opera] fides opera S semper aeterna <hi rend="italic">BWGV,</hi> s. aeterna apud deum <lb/>
            <hi rend="italic">v, exp. Krabinger</hi> 4 non perseuerat <hi rend="italic">coni. Vahlen; an</hi> pernersa est? <lb/>
            5 subiunxit W caritias <hi rend="italic">S</hi> 6 benigna est caritas <hi rend="italic">om. S</hi> 10 norit <hi rend="italic">WGv</hi> <lb/>
            et] item <hi rend="italic">V</hi> in loco <hi rend="italic">v</hi> sustinentis S 11 inquit om. <hi rend="italic">V</hi> dilectionem S <lb/>
            agentis <hi rend="italic">S</hi> 17 prebeas uerberanti <hi rend="italic">G</hi> 18 septnagies septies] LXX et VII <lb/>
            <hi rend="italic">W,</hi> septies sed septuagies septies <hi rend="italic">v</hi> 19 et omnia v 20 aduersarios S <lb/>
            perferferre <hi rend="italic">S,</hi> perficere <hi rend="italic">v</hi> 21 patientia W firmitate] teneas fiimitatem v <lb/>
            22 stefano <hi rend="italic">S</hi> a <hi rend="italic">ex</hi> ac a <hi rend="italic">G m. 2</hi> negaretur <hi rend="italic">S</hi> 25 martyres <hi rend="italic">Gv</hi> secutoros <lb/>
            S1 26 dominicae passionis pracdicator esset <hi rend="italic">v,</hi> predicator esse dominice <lb/>
            meruit passionis <hi rend="italic">G</hi> 27 et <hi rend="italic">om</hi>. S patientissimae] sapientissime <hi rend="italic">W</hi> </note> <lb/>


<pb n="409"/>
            de discordia, de simultate, quae in christiano esse non debent? <lb/>
            sit patientia in corde, et haec illic locum habere non possunt, aut <lb/>
            si adire temptauerint, cito exclusa discedunt, ut domicilium <lb/>
            pacificum perseueret in corde, ubi Deum pacis delectet habitare. <lb/>
            admonet denique apostolus et docet dicens: nolite contristare <lb n="5"/>
            Spiritum sanctum Dei in quo signati estis <lb/>
            in diem redemptionis. omnis amaritudo et ira et <lb/>
            indignatio et clamor et blasphemia auferatur a <lb/>
            uobis. si enim christianus a furore et contentione carnali tamquam <lb/>
            de maris turbinibus excessit et tranquillus ac lenis in portu <lb n="10"/>
            Christi esse iam coepit, nec iram nec discordiam debet intra <lb/>
            pectus admittere cui nec malum pro malo reddere liceat nec <lb/>
            odisse. 
</p></div><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p rend="script">Nec non ad uaria quoque carnis incommoda et crebros corporis  <lb/>
            durosque cruciatus quibus humanum genus cottidie fatigatur <lb n="15"/>
            et quatitur patientia necessaria est. nam cum in illa prima <lb/>
            transgressione praecepti firmitas corporis cum immortalitate discesserit <lb/>
            et cum morte infirmitas uenerit nec possit firmitas recipi <lb/>
            nisi cum recepta et immortalitas fuerit, oportet in hac fragilitate <lb/>
            adque infirmitate corporea luctari semper et congredi, quae <lb n="20"/>
            luctatio et congressio non nisi patientiae potest uiribus sustineri. <lb/>
            examinandis autem nobis adque explorandis diuersi inportantur <lb/>
            dolores et multiplex temptationum qualitas inrogatur de iacturis <lb/>
            facultatum, de ardoribus febrium, de cruciatibus uulnerum, <lb/>
            de amissione carorum. nec aliud magis iniustos discernit <lb n="25"/>
            et iustos quam quod in aduersis per inpatientiam queritur <lb/>
            et blasphemat iniustus, patientia iustus probatur, sicut scriptum est: <lb/>
            in dolore sustine et in humilitate tua

<note type="footnote"> 5 Eph. 4,30 sq. 27 Sir. 2, 4 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 corde S, pectore <hi rend="italic">WGv</hi> et om. <hi rend="italic">S</hi> 4 dom S 5 apostolus paulus <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> docet] monet 8 contristari <hi rend="italic">SW1</hi> 7 die <hi rend="italic">WG</hi> et <hi rend="italic">(ante</hi> ind.) <lb/>
            <hi rend="italic">om. S</hi> 8 auferantur <hi rend="italic">G,</hi> auferentur <hi rend="italic">W; cf. test. 1115</hi> 9 contemptione <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> 12 pro <hi rend="italic">om. G</hi> 17 inmortalitatem <hi rend="italic">S</hi> 18 firmitas] infirmitas <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> 20 corporea] corporis <hi rend="italic">August. I. c. IV, 8,22</hi> luctare <hi rend="italic">Sl</hi> 21 uiribus <lb/>
            potest 17 susteneri S 22 explorandis] probandis <hi rend="italic">V</hi> 25 ammismone <lb/>
            <hi rend="italic">W et alias</hi> magis inter <hi rend="italic">17</hi> iustos disc. et iniustos <hi rend="italic">W</hi> 26 quaeritnr <lb/>
            <hi rend="italic">SG</hi> 27 blasfemat iniustos <hi rend="italic">SG</hi> iustos S\' </note> <lb/>


<pb n="410"/>
            patientiam habe, quoniam in igne probatur aurum et <lb/>
            argentum. 
</p></div><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p> Sic Iob examinatus est et probatus et ad summum fastigium <lb/>
            laudis patientiae uirtute prouectus. quanta aduersus eum diaboli <lb/>
            iacula emissa, quanta admota tormenta. iactura rei familiaris<lb n="5"/>
            infligitur, numerosae subolis orbitas inrogatur: diues in <lb/>
            censu dominus et in liberis pater ditior nec dominus repente nec <lb/>
            pater est. accedit uulnerum uastitas et tabescentes ac fluentes <lb/>
            artus uermium quoque edax poena consumit. ac ne quid omnino <lb/>
            remaneret quod non Iob in suis temptationibus experiretur, armat <lb n="10"/>
            diabolus et uxorem illo antiquo nequitiae suae usus ingenio, <lb/>
            quasi omnes per mulierem decipere posset et fallere, quod fecit <lb/>
            in origine. nec tamen Iob grauibus et densis conflictationibus <lb/>
            frangitur quominus inter illas angustias et pressuras Dei benedictio <lb/>
            uictrice patientia praedicetur. Tobias quoque post iustitiae<lb n="15"/>
            et misericordiae suae opera magnifica luminum amissione temptatus <lb/>
            in quantum patienter caecitatem pertulit in tantum granditer <lb/>
            Deum patientiae laude promeruit. 
</p></div><div n="19" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Adque ut magis, fratres dilectissimi, patientiae bonum luceat, <lb/>
            quid mali e contrario inpatientia inportet consideremus<lb n="20"/>
            nam ut patientia bonum Christi est, ita contra inpatientia malum <lb/>
            diaboli est, et sicut in quo habitat et manet Christus patiens <lb/>
            inuenitur, ita inpatiens semper existit cuius mentem diaboli <lb/>
            nequitia possedit. exordia ipsa denique uideamus. diabolus <lb/>
            hominem ad imaginem Dei factum inpatienter tulit: inde at <lb n="25"/>
            perit primus et perdidit. Adam contra caeleste praeceptum cibi <lb/>
            letalis inpatiens in mortem cecidit nec acceptam diuinitus

<note rend="script" type="footnote"> 1 ignem <hi rend="italic">S</hi> 3 cxaminatust et <hi rend="italic">G</hi> 5 missa <hi rend="italic">W\'</hi> 6 sobolis <hi rend="italic">WG</hi> <lb/>
            inrogatur] inicitur <hi rend="italic">G</hi> 7 in <hi rend="italic">om. G</hi> 9 edax quoque uermium poena v <lb/>
            10 eipedireturS <hi rend="italic">11 etotn. G</hi> 12 decepereS possitTFG quod...origine <lb/>
            <hi rend="italic">suspectum uidetur</hi> 13 mundi origine <hi rend="italic">v; cf. p. 404, 26</hi> et] ac v<lb/>
             14 pressuras <hi rend="italic">WGV,</hi> pressuras suas <hi rend="italic">Sv</hi> dmi <hi rend="italic">S</hi> 16 sua <hi rend="italic">W</hi> ammissione <lb/>
            <hi rend="italic">WG1</hi> 18 do <hi rend="italic">W\'</hi> 20 et quid <hi rend="italic">G</hi> 21 nam <hi rend="italic">W</hi> 8. <hi rend="italic">l. m. 2</hi> ita <lb/>
            <hi rend="italic">SWGV,</hi> sic e <hi rend="italic">uel</hi> sic v malum diaboli est S, diaboli malum <hi rend="italic">WGv</hi> <lb/>
            24 possedit <hi rend="italic">W*GV,</hi> possidet <hi rend="italic">Wl,</hi> possidit <hi rend="italic">S</hi> ipsa denique <hi rend="italic">S,</hi> denique <lb/>
            ipsa <hi rend="italic">WGv</hi> 25 et <hi rend="italic">W s. I. m. 2</hi> 26 periit <hi rend="italic">(h</hi> primum <hi rend="italic">G</hi> perdidit <lb/>
            <hi rend="italic">W 8. 1. m. 2</hi> caelestfi <hi rend="italic">S</hi> </note> <lb/>


<pb n="411"/>
            gratiam patientia custode seruauit, et ut fratrem Cain perimeret <lb/>
            sacrificii eius et muneris inpatiens fuit, et quod Esau de maioribus <lb/>
            ad minora descendit, primatus suos per inpatientiam lentis <lb/>
            amisit. quid Iudaicus populus circa beneficia diuina perfidus et <lb/>
            ingratus nonne quod a Deo primum recessit inpatientiae crimen <lb n="5"/>
            fuit? dum Moysi cum Deo conloquentis moras non potest ferre, <lb/>
            profanos deos ausus est postulare, ut itineris sui duces nuncuparet <lb/>
            caput bubulum et terrestre figmentum, nec umquam ab <lb/>
            eadem inpatientia destitit quominus semper docilitatis et diuinae <lb/>
            administrationis impatiens prophetas suos et iustos quosque perimendo <lb n="10"/>
            ad crucem quoque et ad sanguinem Domini prosiliret. <lb/>
            inpatientia etiam in ecclesia haereticos facit et ad Iudaeorum similitudinem <lb/>
            contra Christi pacem et caritatem rebelles ad hostilia <lb/>
            et furiosa odia compellit. et ne longum sit singula recensere, <lb/>
            omnia omnino quae patientia operibus suis aedificat ad <lb n="15"/>
            gloriam inpatientia destruit ad ruinam. 
</p></div><div n="20" subtype="section" type="textpart"><p rend="script">Quare, fratres dilectissimi, et bonis patientiae et inpatientiae  <lb/>
            malis diligenter expensis patientiam per quam in Christo manemus <lb/>
            et uenire cum Christo ad Deum possumus, plena obseruatione <lb/>
            teneamus: quae copiosa et multiplex non angusto fine concluditur <lb n="20"/>
            uel breuibus terminis coercetur. late patet patientiae uirtus <lb/>
            et ubertas eius et largitas de unius quidem nominis fonte proficiscitur, <lb/>
            sed exundantibus uenis per multa gloriarum itinera <lb/>
            diffunditur, nec proficere aliquid in actibus nostris potest ad <lb/>
            consummandam laudem, nisi inde consummationis accipiat firmitatem. <lb n="25"/>
            patientia est quae nos Deo et commendat et seruat: <lb/>
            ipsa est quae iram temperat, quae linguam frenat, quae mentem

<note rend="script" type="footnote"> 1 patientia <hi rend="italic">W 8. l. m. 2</hi> custode custode <hi rend="italic">W1</hi> peremeret <hi rend="italic">SW</hi> <lb/>
            2 sacrificis <hi rend="italic">S</hi> 3 suus <hi rend="italic">Gx</hi> lentis] entis <hi rend="italic">S</hi> 4 iudeicus <hi rend="italic">S</hi> 6 dum] <lb/>
            cum <hi rend="italic">S</hi> loquentis <hi rend="italic">Wv,</hi> conloquenti <hi rend="italic">ex</hi> loquenti <hi rend="italic">G m. 2</hi> 7 est <hi rend="italic">om. v</hi> <lb/>
            8 caput <hi rend="italic">W s. d. m, 2</hi> . terrestrem <hi rend="italic">S</hi> 9 eodem <hi rend="italic">S</hi> docibilitatis <hi rend="italic">G*</hi> <lb/>
            10 administrationis <hi rend="italic">S,</hi> ammonitionis <hi rend="italic">W,</hi> admonitionis <hi rend="italic">Gv</hi> quosque <hi rend="italic">W,</hi> <lb/>
            quoque <hi rend="italic">SG</hi> 11 <hi rend="italic">alterum</hi> ad <hi rend="italic">om. WG</hi> domini <hi rend="italic">om. G</hi> 12 ad <hi rend="italic">W s. I. <lb/>
             m. 2</hi> 13 et caritatem <hi rend="italic">om. W</hi> 14 et <hi rend="italic">(ante</hi> fur.) <hi rend="italic">om. W</hi> sit <hi rend="italic">Ws. I. m. 2</hi> <lb/>
            15 omnia omnino] non omnia S 19 et] ut <hi rend="italic">v</hi> dom <hi rend="italic">S</hi> possimus <hi rend="italic">Sv</hi> <lb/>
            21 uel <hi rend="italic">S,</hi> nec <hi rend="italic">WGv</hi> 23 ex«**undantibus <hi rend="italic">W; cf. ad Demetr. p. 353, 15</hi> <lb/>
            24 nec prius <hi rend="italic">G</hi> profecere <hi rend="italic">S</hi> 25 consumandam <hi rend="italic">W; item p. 412, 9</hi> <lb/>
            27 quae <hi rend="italic">(ante</hi> mentem) <hi rend="italic">om. v</hi> </note> <lb/>


<pb n="412"/>
            gubernat, pacem custodit, disciplinam regit, libidinis impetum <lb/>
            frangit, tumoris uiolentiam conprimit, incendium simultatis <lb/>
            extinguit, coercet potentiam diuitum, inopiam pauperum refouet, <lb/>
            tuetur in uirginibus beatam integritatem, in uiduis laboriosam <lb/>
            castitatem, in coniunctis et maritatis indiuiduam caritatem. <lb n="5"/>
            facit humiles in prosperis, in aduersis fortes, contra iniurias et <lb/>
            contumelias mites. docet delinquentibus cito ignoscere, si ipse <lb/>
            delinquas, diu et multum rogare. temptationes expugnat, persecutiones <lb/>
            tolerat, passiones et martyria consummat. ipsa est <lb/>
            quae fidei nostrae fundamenta firmiter munit. ipsa est quae incrementa<lb n="10"/>
            spei sublimiter prouehit. ipsa actum dirigit, ut tenere <lb/>
            possimus uiam Christi, dum per eius tolerantiam gradimur. ipsa <lb/>
            efficit ut perseueremus filii Dei, dum patientiam patris imitamur. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>