<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa002.opp-lat1:9-14</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa002.opp-lat1:9-14</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa002.opp-lat1"><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Merito ergo incursantibus plagis non desunt Dei flagella nec <lb n="25"/>
            uerbera. quae cum nihil istic promoueant nec ad Deum singulos <lb/>
            tanto cladium terrore conuertant, manet postmodum carcer aeternus <lb/>
            et iugis flamma et poena perpetua, nec audietur illic

<note type="footnote"> 1 Hier. 2, 30. 4 Hier. 5, 3. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 4 respondet v 6 est om. S et ecce S 7 est nulla formido <hi rend="italic">W</hi> <lb/>
            8 ista <hi rend="italic">W 8.1. m. 2</hi> 9 ominibus 81 11 quaereriB <hi rend="italic">ex</hi> quaerea <hi rend="italic">S m. 2</hi> <lb/>
            minns <hi rend="italic">S 8.1. m. 2</hi> nunc minus tibi iuberes fortes <hi rend="italic">R</hi> 14 semis]<lb/>
             non semis <hi rend="italic">v</hi> cuncta <hi rend="italic">W 8.1</hi>. m. 2 tu famularis <hi rend="italic">uel</hi> non fam. v<lb/>
             15 exegia S 16 compelles <hi rend="italic">S</hi> 19 et pari <hi rend="italic">om. R</hi> 20 Beruiantur <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            21 nimium <hi rend="italic">WR</hi> 22 et ferro] ferro etiam v 23 adeligis <hi rend="italic">W</hi> agnoscis <lb/>
            miser v 24 tuum om. <hi rend="italic">WR</hi> ipse] in homine <hi rend="italic">add. Manutius</hi> 26 cum <lb/>
            <hi rend="italic">W s. I. m. 2</hi> isti <hi rend="italic">ij</hi> dom <hi rend="italic">S</hi> singnlos <hi rend="italic">post</hi> terrore <hi rend="italic">ponit S</hi> 27 cladum<lb/>
             <hi rend="italic">WRV; cf. 357,13</hi> conuertat <hi rend="italic">R</hi> manet] nam et <hi rend="italic">W</hi> </note> <lb/>


<pb n="357"/>
            rogantium gemitus, quia nec hic Dei indignantis terror auditus est <lb/>
            qui per prophetam clamat et dicit: audite sermonem Domini, <lb/>
            filii Israel, quia iudicium est Domini aduersus <lb/>
            incolas terrae, quod neque misericordia neque <lb/>
            ueritas neque agnitio Dei sit super terram: execratio <lb n="5"/>
            et mendacium et caedes et furtum et adulterium <lb/>
            diffusum est super terram, sanguinem sanguini <lb/>
            supermiscent. idcirco terra lugebit cum uniuersis <lb/>
            incolis suis, cum bestiis agri, cum serpentibus <lb/>
            terrae, cum uolucribus caeli, et deficient pisces <lb n="10"/>
            maris, ut nemo iudicet, nemo reuincat. indignari <lb/>
            se Deus dicit quod agnitio Dei non sit in terris, et Deus non <lb/>
            agnoscitur nec timetur. delicta mendaciorum, libidinum, fraudium, <lb/>
            crudelitatis, impietatis, furoris Deus increpat et incusat, <lb/>
            et ad innocentiam nemo conuertitur. fiunt ecce quae uerbis Dei <lb n="15"/>
            ante praedicta sunt, nec quisquam fide praesentium ut in futurum <lb/>
            consulat admonetur. inter ipsa aduersa quibus uix coartata <lb/>
            et conclusa anima respirat uacat malos esse et in periculis tantis <lb/>
            non de se magis sed de altero iudicare. indignamini indignari <lb/>
            Deum, quasi aliquid boni male uiuendo mereamini, quasi non <lb n="20"/>
            omnia ista quae accidunt minora adhuc sint et leuiora peccatis <lb/>
            uestris. 
</p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p rend="script">Qni alios iudicas aliquando esto et tui iudex, conscientiae tuae  <lb/>
            latebras intuere, immo, quia nullus iam delinquendi uel pudor <lb/>
            est et sic peccatur quasi magis per ipsa peccata placeatur, qui <lb n="25"/>
            perspicuus et nudus a cunctis uideris et ipse te respice. aut enim <lb/>
            superbia inflatus es aut auaritia rapax es aut iracundia saeuus <lb/>
            aut alea prodigus aut uinolentia temulentus aut liuore inuidus

<note type="footnote"> . 2 Os. 4,1 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 auditurs <hi rend="italic">S1</hi> 2 sermones <hi rend="italic">V</hi> 3 fili <hi rend="italic">istrahel S</hi> 4 quod] eo quod v, <lb/>
            quia <hi rend="italic">W</hi> 5 supra <hi rend="italic">W</hi> sed execratio Wv 7 est] set <hi rend="italic">S</hi> supra <hi rend="italic">W</hi> <lb/>
            sangainis <hi rend="italic">R</hi> 8 cum <hi rend="italic">B 8. J. m. 2</hi> 9 besteis S agri et <hi rend="italic">W</hi> 12 dicit] <lb/>
            et iraaci add. v 13 frandum <hi rend="italic">WR</hi> 15 nemo ex nomo <hi rend="italic">B</hi> 19 de sej <lb/>
            decsse S de <hi rend="italic">S s. I. m. 2</hi> 20 dom S 23 aliquos Wl esto et] et tu <lb/>
            esto c tuis <hi rend="italic">W</hi> 24 latebras intuere] latebra sint; uere <hi rend="italic">R</hi> metus uel <lb/>
            pudor v 25 magis om. <hi rend="italic">V</hi> 26 uideris a cunctis v, acuictis uideris <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            (ti <hi rend="italic">ex u corr. m. 2)</hi> 27 es <hi rend="italic">(post</hi> rapax) om. v, est <hi rend="italic">W</hi> 28 prodigus] progns <lb/>
            <hi rend="italic">ex</hi> saeuus <hi rend="italic">Sm. 2</hi> uinulentia <hi rend="italic">SW</hi> libore S </note> <lb/>


<pb n="358"/>
            aut libidine incestus aut crudelitate uiolentus: et miraris in poenas <lb/>
            generis humani iram Dei crescere, cum crescat cottidie quod <lb/>
            puniatur? hostem quereris exurgere, quasi etsi hostis desit esse <lb/>
            pax inter ipsas togas possit [hostem quereris exurgere], quasi non, <lb/>
            etsi externa de barbaris arma et pericula conprimantur, ferocius<lb n="5"/>
            intus et grauius de calumniis et iniuriis potentium ciuium domesticae <lb/>
            inpugnationis tela grassentur: de sterilitate ac fame quereris, <lb/>
            quasi famem maiorem siccitas quam rapacitas faciat, quasi <lb/>
            non de captatis annonarum incrementis et pretiorum cumulis <lb/>
            flagrantius inopiae ardor excrescat: quereris cludi imbribus caelum,<lb n="10"/>
            cum sic horrea eludantur in terris: quereris minus nasci, <lb/>
            quasi quae nata sunt indigentibus praebeantur: pestem et luem <lb/>
            criminaris, cum peste ipsa et lue uel detecta sint uel aucta crimina <lb/>
            singulorum, dum nec infirmis exhibetur misericordia et <lb/>
            defunctis auaritia inhiat ac rapina. idem ad pietatis obsequium timidi, ad impia lucra temerarii, fugientes morientium funera et <lb n="15"/>
            adpetentes spolia mortuorum, ut appareat in aegritudine sua miseros <lb/>
            ad hoc forsitan et derelictos esse ne possent dum curantur <lb/>
            euadere: nam perire aegrum uoluit qui censum pereuntis inuadit. 
</p></div><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p> Tantus cladium terror dare non potest innocentiae disciplinam <lb n="20"/>
            et inter populum frequenti strage morientem nemo considerat et <lb/>
            se esse mortalem. passim discurritur, rapitur, occupatur: praedandi <lb/>
            dissimulatio nulla, nulla cunctatio: quasi liceat, quasi <lb/>
            oporteat, quasi ille qui non rapit damnum et dispendium proprium <lb/>
            sentiat, sic unusquisque rapere festinat. in latronibus est <lb n="25"/>
            utcumque aliqua scelerum uerecundia, auias fauces et desertas <lb/>
            solitudines diligunt, et sic illic delinquitur, ut tamen delinquentium <lb/>
            facinus tenebris et nocte ueletur. auaritia palam saeuit et <lb/>
            ipsa audacia sua tuta in fori luce abruptae cupiditatis arma

<note type="footnote"> 1 poenas] plagas <hi rend="italic">V; cf. 354, 13</hi> 4 hostem q. exurgere <hi rend="italic">om. S</hi> 7 ac] <lb/>
            eto 8 siccitas] sterilitas <hi rend="italic">V</hi> 9 praetiosam <hi rend="italic">B</hi> 10 flagrantias <hi rend="italic">scripsi,</hi> fraglantis <lb/>
            S, flagrantiom <hi rend="italic">W,</hi> flagrantior Rv <hi rend="italic">sed</hi> or <hi rend="italic">in B</hi> corr. 11 nunc mi- <lb/>
            <hi rend="italic">nus v</hi> 12 sint/S 13 pestis ipsa* et luesB sint] siB 15 inhianti2 <lb/>
            16 <hi rend="italic">temerari SW1 B</hi> 17 appeareat 81 snam S 18 forsitam <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            et <hi rend="italic">om. v</hi> possent <hi rend="italic">SBV,</hi> possint Wv 20 tantum <hi rend="italic">B</hi> gladium <hi rend="italic">ex</hi> gladum<lb/>
             <hi rend="italic">Rm.2</hi> 21 <hi rend="italic">alterum</hi> et om. 11 23 simnlatio v nulla <hi rend="italic">om. W\'</hi> est <lb/>
            cnnctatio <hi rend="italic">S,</hi> cunctatio nulla formido est v 26 uericundia S 27 solitadines <lb/>
            dilignntJ naletudines delines delinquunt S 28 uelletur Wl 29 lucem <lb/>
            B I abrutae S </note> <lb/>


<pb n="359"/>
            prostituit. inde falsarii, uenefici inde, inde in media ciuitate sicarii <lb/>
            tam ad peccandum praecipites quam inpune peccantes. a nocente <lb/>
            crimen admittitur, nec innocens qui uindicet inuenitur. de accusatore <lb/>
            uel iudice metus nullus: inpunitatem consecuntur mali, <lb/>
            dum modesti tacent, timent conscii, ueneunt iudicaturi. et <lb n="5"/>
            idcirco per prophetam diuino spiritu et instinctu rei ueritas promitur, <lb/>
            certa et manifesta ratio monstratur Dominum posse aduersa <lb/>
            prohibere sed ne ille subueniat merita peccantium facere. <lb/>
            numquid, ait, non ualet manus Dei, ut saluos faciat, <lb/>
            aut grauabit aurem ut non exaudiat? sed peccata <lb n="10"/>
            uestra inter uos et Deum separant, et propter delicta <lb/>
            uestra auertit faciem a uobis ne misereatur. <lb/>
            peccata itaque et delicta reputentur, conscientiae uulnera cogitentur, <lb/>
            et desinat unusquisque de Deo uel de nobis conqueri, si <lb/>
            quod patitur intellegat se mereri. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p rend="script">Et ecce id ipsum quale est unde nobis cum maxime sermo est,  <lb/>
            quod nos infestatis innoxios, quod in contumeliam Dei inpugnatis <lb/>
            adque opprimitis Dei seruos? parum est quod furentium <lb/>
            uarietate uitiorum, quod iniquitate feralium criminum, quod <lb/>
            cruentarum conpendio rapinarum uita uestra maculatur, quod <lb n="20"/>
            superstitionibus falsis religio uera subuertitur, quod Deus omnino <lb/>
            nec quaeritur nec timetur: adhuc insuper Dei seruos et <lb/>
            maiestati ac numini eius dicatos iniustis persecutionibus flagitatis. <lb/>
            satis non est quod ipse tu Deum non colis: adhuc insuper <lb/>
            eos qui colunt sacrilega infestatione persequeris. Deum nec colis

<note type="footnote"> 9 Es. 59,1 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 falsari <hi rend="italic">S,</hi> falsarius <hi rend="italic">R</hi> uenefici inde BI, inde uenefici <hi rend="italic">B2V,</hi> uenefici <lb/>
            <hi rend="italic">SW in Ss. I. m.2</hi> aicariJJ <hi rend="italic">4 uel] deW; cf. p. 12,9</hi> dum inpunitatem <lb/>
            <hi rend="italic">R</hi> 5 dum TTinras. <hi rend="italic">ueniunt SR ♦•♦iudicaturi R 6 rei ex res W m. 2,</hi> <lb/>
            rei <hi rend="italic">R sed</hi> i <hi rend="italic">super ras</hi>. ueritatis <hi rend="italic">W</hi> 7 certa...monstratur <hi rend="italic">om. R</hi> <lb/>
            ratione v monstratur <hi rend="italic">W sed</hi> monstra <hi rend="italic">in ras</hi>. deum <hi rend="italic">W v</hi> 9 ait <hi rend="italic">ex</hi> <lb/>
            aut <hi rend="italic">R</hi> domini <hi rend="italic">v</hi> salnos <hi rend="italic">SWRV,</hi> saluos uos <hi rend="italic">v; cf. test. II 4, III47</hi> <lb/>
            10 grauabit S, grauanit <hi rend="italic">WRv</hi> aurem suam <hi rend="italic">S</hi> audiat <hi rend="italic">R</hi> pecca <hi rend="italic">W</hi> <lb/>
            11 dom <hi rend="italic">S</hi> 12 uertit <hi rend="italic">W</hi> faciem suam <hi rend="italic">v</hi> 14 desinat <hi rend="italic">S,</hi> desinit <hi rend="italic">WR</hi> <lb/>
            si om. <hi rend="italic">B</hi> 16 et <hi rend="italic">om. WRv</hi> nobiscum <hi rend="italic">uel</hi> nobis uobiscum <hi rend="italic">v; cf. Gron. <lb/>
             obs. p. 627</hi> 19 ferarum <hi rend="italic">R</hi> 22 nec q.] non queritur <hi rend="italic">WR</hi> 23 nomini <lb/>
            <hi rend="italic">Rv</hi> dicatos iniustis persecutionibus <hi rend="italic">bis exhtbet S</hi> fiagitas <hi rend="italic">R,</hi> fatigatis <lb/>
            <hi rend="italic">V,</hi> agitatis <hi rend="italic">v; cf. Gron. l. c</hi>. 24 dom <hi rend="italic">ex duih S m. 2</hi> 25 dom <hi rend="italic">S</hi> </note> <lb n="25"/>


<pb n="360"/>
            nec coli omnino permittis, et cum ceteri qui non tantum ista <lb/>
            inepta idola et manu hominis facta simulacra sed et portenta <lb/>
            quaedam et monstra uenerantur tibi placeant, solus displicet Dei <lb/>
            cultor. fumant ubique in templis uestris hostiarum busta et rogi <lb/>
            pecorum, et Dei altaria uel nulla sunt uel occulta. crocodili et<lb n="5"/>
            cynocephali et lapides et serpentes coluntur, et Deus solus in <lb/>
            terris aut non colitur aut non est inpune quod colitur. innoxios, <lb/>
            iustos, Deo caros domo priuas, patrimonio spolias, catenis premis <lb/>
            [carcere includis], bestiis, gladio, ignibus punis. nec saltim <lb/>
            contentus es dolorum nostrorum conpendio et simplici ac ueloci<lb n="10"/>
            breuitate poenarum: admoues laniandis corporibus longa tormenta, <lb/>
            multiplicas lacerandis uisceribus numerosa supplicia, <lb/>
            nec feritas adque immanitas tua usitatis potest contenta esse tormentis: <lb/>
            excogitat nouas poenas ingeniosa crudelitas. 
</p></div><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p> Quae haec est insatiabilis carnificinae rabies, quae inexplebilis<lb n="15"/>
            libido saeuitiae? quin potius elege tibi alterum de duobus: christianum <lb/>
            esse aut est crimen aut non est. si crimen est, quid non <lb/>
            interficis confitentem P si crimen non est, quid persequeris innocentem? <lb/>
            torqueri enim debui, si negarem. si poenam tuam metuens <lb/>
            id quod prius fueram et quod deos tuos non colueram mendacio<lb n="20"/>
            fallente celarem, tunc torquendus fuissem, tunc ad confessionem <lb/>
            criminis cum ui doloris adigendus, sicut in quaestionibus <lb/>
            ceteris torquentur rei qui se negant crimine quo accusantur teneri, <lb/>
            ut facinoris ueritas quae indice uoce non promitur dolore corporis <lb/>
            exprimatur. nunc uero cum sponte confitear et clamem et crebris <lb n="25"/>
            ac repetitis identidem uocibus christianum me esse contester, <lb/>
            quid tormenta admoues confitenti et deos tuos non in abditis et <lb/>
            secretis locis sed palam, sed publice, sed in foro ipso

<note type="footnote"> 2 facta] non tantum facta <hi rend="italic">R</hi> 3 monstrua <hi rend="italic">R</hi> uenerentur <hi rend="italic">W</hi> <lb/>
            placent RI solus tibi v 4 <hi rend="italic">fumant...1.7</hi> quod colitnr om. <hi rend="italic">S</hi> 5 nulla]<lb/>
             nona <hi rend="italic">R</hi> crocodilli <hi rend="italic">WlR,</hi> coroodrilli <hi rend="italic">W7</hi> 6 cyrocefali <hi rend="italic">R</hi> a nobis <lb/>
            coluntur e 8 deo caros deo caros <hi rend="italic">R</hi> 9 carcere includis om. <hi rend="italic">S; cf. de <lb/>
            bono pat. c.12:</hi> subeundus carccr portandae catenae 9 gladio bestiis v <lb/>
            saltem Sv 12 lacerandis] laniandis <hi rend="italic">W</hi> suplicia <hi rend="italic">R</hi> 15 quae haec<lb/>
             om. <hi rend="italic">R</hi> insaniabilis 81 carnificinae] ne <hi rend="italic">R</hi> inplebilis <hi rend="italic">R</hi> 16 elige <lb/>
            <hi rend="italic">R"</hi> 17 esse <hi rend="italic">ex</hi> es <hi rend="italic">W m. 2</hi> 20 fuerat 81 21 celarem] negarem <hi rend="italic">W</hi> <lb/>
            22 cum <hi rend="italic">Tii Sl,</hi> m.. <hi rend="italic">R,</hi> ui S* <hi rend="italic">W"</hi> 23 caeteris quaestionibus r rei] et R <lb/>
            accusatUlWI teneri] generiii 24 ut om. 8 25 clamera] damen R<lb/>
             27 non <hi rend="italic">om. W</hi> aditis <hi rend="italic">Wl</hi> 28 locus <hi rend="italic">R I</hi> </note> <lb/>


<pb n="361"/>
            magistratibus et praesidibus audientibus destruenti? ut et si parum fuerat <lb/>
            quod in me prius criminabaris, creuerit quod et odisse et punire <lb/>
            plus debeas. quid dum me christianum celebri loco et populo <lb/>
            circumstante pronuntio et uos et deos uestros clara et publica <lb/>
            praedicatione confundo, quid te ad infirmitatem corporis uertis, <lb n="5"/>
            quid cum terrenae carnis inbecillitate contendis? cum animi uigore <lb/>
            congredere, uirtutem mentis infringe, fidem destrue, disceptatione <lb/>
            si potes uince, uince ratione. 
</p></div><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p>Vel si quid diis tuis numinis et potestatis est, ipsi in ultionem  <lb/>
            suam surgant, ipsi se sua maiestate defendant. at quid praestare <lb n="10"/>
            colentibus possunt qui se de non colentibus uindicare non possunt? <lb/>
            nam si eo qui uindicatur pluris est ille qui uindicat, tu <lb/>
            diis tuis maior es. si ergo his quos colis maior es, non tu eos <lb/>
            colere, sed ab illis coli debes. sic illos laesos ultio uestra defendit, <lb/>
            quomodo et clausos ne pereant tutela uestra custodit. pudeat <lb n="15"/>
            te eos colere quos ipse defendis, pudeat tutelam de iis sperare <lb/>
            quos tu tueris. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>