<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa002.opp-lat1:5-6</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa002.opp-lat1:5-6</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa002.opp-lat1"><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p> Quod autem crebrius bella continuant, quod sterilitas et fames <lb/>
            sollicitudinem cumulant, quod saeuientibus morbis ualitudo <lb/>
            frangitur , quod humanum genus luis populatione uastatur, et <lb n="10"/>
            hoc scias esse praedictum in nouissimis temporibus multiplicari <lb/>
            mala et aduersa uariari et adpropinquante iam iudicii die magis <lb/>
            ac magis in plagas generis humani censuram Dei indignantis <lb/>
            accendi. non enim, sicut tua falsa querimonia et inperitia ueritatis <lb/>
            ignara iactat et clamitat, ista accidunt, quod dii uestri a <lb n="15"/>
            nobis non colantur, sed quod a uobis non colatur Deus. nam cum <lb/>
            ipse sit mundi dominus et rector et cuncta arbitrio eius et nutu <lb/>
            gerantur nec quicquam fieri possit nisi quod aut fecerit aut fieri <lb/>
            ipse permiserit, utique quando ea fiunt quae iram Dei indignantis <lb/>
            ostendunt non propter nos fiunt a quibus Deus colitur, sed <lb n="20"/>
            delictis et meritis uestris inrogantur, a quibus Deus omnino nec <lb/>
            quaeritur nec timetur nec relictis uanis superstitionibus religio <lb/>
            uera cognoscitur, ut qui Deus unus est omnibus unus colatur ab <lb/>
            omnibus et rogetur. 
</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p> Ipsum denique audi loquentem, ipsum uoce diuina instruentem <lb n="25"/>
            nos et monentem: Dominum Deum tuum [inquit]

<note type="footnote"> 26 Dent. 6,13. </note>

<note type="footnote"> 1 perueniri <hi rend="italic">W</hi> 2 crescant <hi rend="italic">Rv</hi> senectute <hi rend="italic">Rv</hi> 3 incepit <hi rend="italic">Wl</hi> natiuitas <lb/>
            ipsa <hi rend="italic">W</hi> 4 nunc <hi rend="italic">om. W</hi> 5 mirari <hi rend="italic">ex</hi> minari <hi rend="italic">Sm. 2</hi> 6 coepisse <lb/>
            deficere <hi rend="italic">WRv</hi> quando totus ipse iam mundus <hi rend="italic">WRv</hi> sit et] citet <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            7 finem <hi rend="italic">SR</hi> 8 contineant <hi rend="italic">Wl</hi> 9 **cumulant <hi rend="italic">W</hi> (et <hi rend="italic">eras.)</hi> 12 uariari] <lb/>
            uaria grassari <hi rend="italic">fort</hi>. diem <hi rend="italic">R</hi> 13 indignandis <hi rend="italic">R,</hi> ingignantis W\' <lb/>
            15 iactat <hi rend="italic">ponit</hi> post querimonia J2 16 colatur] colitur <hi rend="italic">fort</hi>. 17 arbitrii <lb/>
            <hi rend="italic">R</hi> 18 gerantura Sl 20 a <hi rend="italic">add. W\'</hi> 21 uestris et meritis inrogatur <lb/>
            <hi rend="italic">R</hi> 22 queritur <hi rend="italic">WR,</hi> colitur S; <hi rend="italic">cf. p. 359, 23</hi> religio <hi rend="italic">ex</hi> relicto <lb/>
            <hi rend="italic">R</hi> 26 et] et mo nos et <hi rend="italic">S,</hi> pariter ac <hi rend="italic">v</hi> inquit adorabis S, adorabis <lb/>
            inquit <hi rend="italic">WRv</hi> </note> <lb/>


<pb n="355"/>
            adorabis et illi soli seruies, et iterum: non erunt tibi dii <lb/>
            alii absque me, et iterum: nolite ambulare post deos <lb/>
            alienos ut seruiatis eis et ne adoraueritis eos: et <lb/>
            ne incitetis me in operibus manuum uestrarum ad <lb/>
            disperdendos uos. propheta item sancto Spiritu plenus contestatur <lb n="5"/>
            et denuntiat iram Dei dicens: haec dicit dominus <lb/>
            omnipotens: eo quod domus mea deserta est, uos <lb/>
            autem sectamini unusquisque in domum suam, propterea <lb/>
            abstinebit caelum a rore et terra subtrahet <lb/>
            procreationes suas, et inducam gladium super terram <lb n="10"/>
            et super frumentum et super uinum et super <lb/>
            oleum et super homines et super pecora et super <lb/>
            omnes labores manuum eorum. item propheta alius repetit <lb/>
            et dicit: et pluam super unam ciuitatem et super <lb/>
            unam non pluam. pars una compluetur et pars super <lb n="15"/>
            quam non pluero arefiet. et congregabuntur duae <lb/>
            et tres ciuitates in unam ciuitatem potandae aquae <lb/>
            causa nec sic satiabuntur: et non conuertimini ad <lb/>
            me, dicit Dominus. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>