<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074.opp-lat1:7.1-7.10</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074.opp-lat1:7.1-7.10</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074.opp-lat1"><div n="7" subtype="book" type="textpart"><div n="1" subtype="chapter" type="textpart"><p>QVAEST. I. In fine libri Iesu Naue breuiter narrator porrexit <lb/>
            historiam, quo usque filii Israhel ad colendos deos alienos <lb/>
            declinauerunt; in hoc autem libro ad ordinem reditur, quomodo <lb n="20"/>
            consequentia gesta fuerint post mortem Iesu Naue. non ergo ab <lb/>
            illo tempore incipit liber, quo populus ad colenda simulacra <lb/>
            defluxit, sed a prioribus interpositis temporibus, quibus ea <lb/>
            gesta sunt, post quae ad illa peruenit. 
</p></div><div n="2" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Et factum est postquam defunctus est Iesus, <lb n="25"/>
            interrogabant filii Israhel in domino dicentes: quis

<note type="footnote"> 11 II Tira. 4, 14. 1 i 18 cf. Ios. 24, 33 25 Iud. 1, 1. 2 </note>

<note rend="script" type="footnote"><hi rend="italic">2 eias PSl 5 in om. V 6 internecionem bd 7 timorcm pr. N</hi><lb/>
            9 uoluit <hi rend="italic">S</hi> 12 reddat <hi rend="italic">N</hi> illis] his <hi rend="italic">bd</hi> 16 Expliciunt quaestiones <lb/>
            ihs nane. Incipiunt questiones <hi rend="italic">iudicum fol. 108 P, fol. 168 V, fol. 152 T</hi> <lb/>
            Incipiunt quaestiones de libro iudicum <hi rend="italic">p. {).!3 S</hi> Eipf questiones de <lb/>
            libro iu naue. Incipiunt locutiones de libro iudicum <hi rend="italic">fol, 130 N</hi> <lb/>
            17 Expi loquutiones indicum. InC quaestiones eiusdem <hi rend="italic">libri fol. 132 N</hi> <lb/>
            18 finem <hi rend="italic">N</hi> 20 redditar <hi rend="italic">N</hi> </note>

<note type="footnote"> XXVIII Aa;. sect. III pars 3 </note>

<note type="footnote"> 29 </note> <lb/>
             
<pb n="450"/>
            ascendet nobiscum ad Chananaeum dux ad bellandum <lb/>
            in eo? et dixit dominus: ludas ascendet; ecce dedi <lb/>
            terram in manu ipsius. hic quaeritur, utrum aliquis homo <lb/>
            ludas uocabatur, an ipsam tribum ita ut solet sic appellauit. <lb/>
            sed illi, qui interrogauerant dominum, post mortem Iesu Naue <lb n="5"/>
            ducem requirebant: unde putatur unius expressum hominis <lb/>
            nomen. uerum quia non solet duces nominare scriptura cum <lb/>
            constituuntur nisi commemorata etiam origine parentum et <lb/>
            constat post Iesum duces habuisse populum Israhel, quorum <lb/>
            primus est Gothoniel filius Cenez, rectius intellegitur nomine<lb n="10"/>
            Iudae tribum Iuda fuisse significatam. ab ipsa enim tribu <lb/>
            uoluit dominus incipere conteri Chananaeos. et cum populus <lb/>
            de duce interrogasset, ad hoc ualuit responsio domini, ut <lb/>
            scirent deum noluisse ab uniuerso populo bellari aduersus <lb/>
            Chananaeos. dixit ergo: ludas ascendet. et sequitur scriptura<lb n="15"/>
            narrans: et dixit ludas ad Symeon fratrem suum, <lb/>
            utique tribus ad tribum. non enim adhuc uiuebant illi filii <lb/>
            Iacob, qui dicti sunt ludas et Symeon, inter ceteros fratres <lb/>
            suos propriis nominibus appellati; sed dixit tribus Iuda ad <lb/>
            tribum Symeon: ascende mecum in sortem meam et<lb n="20"/>
            bellemus in Chananaeo, et ibo etiam ego tecum in <lb/>
            sortem tuam. manifestum est auxilium sibi tribum Iuda <lb/>
            alterius tribus postulasse, quod redderet, cum et illi in sua <lb/>
            sorte habere inciperent necessarium. 
</p></div><div n="3" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et dixit Caleb: quicumque percusserit Ciuitatem <lb n="25"/>
            litterarum et anteceperit eam, et dabo ei <lb/>
            filiam meam Axam in uxorem. iam hoc et in libro Iesu

<note type="footnote"> 16 Iud. 1, 3 25 Iud. 1, 12 27 cf. Ios. 15, 16 </note>

<note type="footnote"> 1 ascendit <hi rend="italic">PSNV1T</hi> cananeum <hi rend="italic">PSNVT</hi> debellandum <hi rend="italic">$\'2V2bd</hi> <lb/>
            2 in eo <hi rend="italic">scripsi:</hi> eum <hi rend="italic">libri</hi> 3 manus <hi rend="italic">SNVT</hi> o interrogauerunt <hi rend="italic">NT</hi> <lb/>
            ihesum <hi rend="italic">T</hi> 6 hominis nomen expressum <hi rend="italic">T</hi> 10 gothonihel <hi rend="italic">S</hi> zenez <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            cenet <hi rend="italic">T</hi> 11 tribum Iuda <hi rend="italic">scripsi cum bd:</hi> tribum iudam <hi rend="italic">codd.; qf. <lb/>
             uers. 22</hi> significatum <hi rend="italic">T</hi> 14 uoluisse <hi rend="italic">T</hi> 18 et inter <hi rend="italic">T</hi> 19 appellatos <lb/>
            <hi rend="italic">PSIN</hi> appellatis <hi rend="italic">Y</hi> 20 sorte <hi rend="italic">PSNY</hi> mea <hi rend="italic">PSV</hi> 21 ego <lb/>
            <hi rend="italic">om. N</hi> 25 calep <hi rend="italic">S</hi> chaleb <hi rend="italic">V</hi> 26 anteceperit <hi rend="italic">scripsi:</hi> ceperit <hi rend="italic">libri</hi> <lb/>
            et <hi rend="italic">om. bd</hi> 27 Axam <hi rend="italic">om. PSNVb</hi> in <hi rend="italic">pr. om. bd</hi> </note> 
<pb n="451"/>
             
</p><p>Naue commemoratum est; sed utrum Iesu uiuente factum <lb/>
            sit et nunc per recapitulationem repetitum, an post eius <lb/>
            mortem, posteaquam dictum est: ludas ascendet, et coepit <lb/>
            ludas debellare Chananaeos, in quo bello ista omnia gesta <lb/>
            narrantur, merito quaeritur. sed credibilius est post mortem <lb n="5"/>
            Iesu factum, tunc autem per prolepsin, id est per praeoccupationem <lb/>
            commemoratum quemadmodum et alia. nunc enim <lb/>
            cum res gestae aduersus Chananaeos tribus Iuda exponerentur, <lb/>
            ita se narrationis ordo continet inter cetera Iudae facta bellica, <lb/>
            de quo post mortem Iesu dixerat dominus: ludas ascendet. <lb n="10"/>
            et postea descenderunt filii Iuda pugnare ad Chananaeum <lb/>
            qui habitabat [in] montana et austrum <lb/>
            et campestrem. et abiit ludas ad Chananaeum <lb/>
            inhabitantem in Chebron et exiit Chebron ex aduerso <lb/>
            — nomen autem erat Chebron &lt;ante&gt; Cariatharbocsepher <lb n="15"/>
            — et percussit Sesi et Achiman et <lb/>
            Cholmi filios Enac. et ascenderunt inde ad inhabitantes <lb/>
            Dabir. nomen autem Dabir [quod] erat ante <lb/>
            Ciuitas litterarum. et dixit Caleb: quicumque percusserit <lb/>
            Ciuitatem litterarum et anteceperit eam, <lb n="20"/>
            etdabo ei fi Ii a m mea m &lt; A x am) in uxorem. constat ergo <lb/>
            ex hoc ordine gestarum rerum tam perspicuo post mortem Iesu <lb/>
            hoc esse factum. tunc uero, cum ciuitates datae ipsi Caleb <lb/>
            commemorarentur, progressus ex occasione narrator quod postea <lb/>
            factum est praeoccupauit. nec tamen frustra arbitror hoc de <lb n="25"/>
            filia Caleb data in uictoris praemium bis numero scripturam <lb/>
            commemorare uoluisse.

<note type="footnote"> 11 Iud. 1, 9-12 </note>

<note type="footnote"> 2 repetitum est <hi rend="italic">VT</hi> 6 iesum <hi rend="italic">PlSl</hi> prulemsin <hi rend="italic">PSNVT</hi> 10 iudai <lb/>
            <hi rend="italic">N</hi> 12 in <hi rend="italic">inclusi</hi> 14 cebrun <hi rend="italic">i bis) PSNVT</hi> 15 <foreign xml:lang="grc">τό δέ δνομα</foreign> <hi rend="italic">cod. <lb/>
            Alex</hi>. ante <hi rend="italic">addidi</hi> cariatharuoxefer <hi rend="italic">PVT</hi> cariaturuoxefter <hi rend="italic">S</hi> cariaterboxefer <lb/>
            <hi rend="italic">N</hi> 16 aciman <hi rend="italic">PSNV</hi> 17 senac <hi rend="italic">S</hi> enach <hi rend="italic">bd</hi> 18 <hi rend="italic">pr</hi>. tabir <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            dauitl <hi rend="italic">N</hi> quod <hi rend="italic">inclusi</hi> 20 anteceperit <hi rend="italic">scripsi:</hi> acceperit <hi rend="italic">libri</hi> 21 et <lb/>
            <hi rend="italic">om. PVbd</hi> Axam <hi rend="italic">suppleui</hi> e <hi rend="italic">superiore loco</hi> 24 commerarentur <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            progressus est <hi rend="italic">PSNTt</hi> narratur N 26 scriptura <hi rend="italic">N</hi> </note>

<note type="footnote"> 29* </note> 
<pb n="452"/>
            
</p></div><div n="4" subtype="chapter" type="textpart"><p>Alia nascitur quaestio de filia Caleb, quod in libro <lb/>
            Iesu Naue sic de illa dicitur: et factum est cum ingrederetur <lb/>
            ipsa, et consilium habuit cum eo dicens: <lb/>
            petam patrem meum agrum; et exclamauit de asino <lb/>
            et cetera, ubi agrum petit a patre atque concessus est, hic<lb n="5"/>
            autem, et factum est, inquit, cum ingrederetur ipse, <lb/>
            monuit eam Gothoniel, ut peteret a patre suo <lb/>
            agrum. sed in eo quod ibi dictum est: cum ingrederetur <lb/>
            ipsa, et hic dictum est: cum ingrederetur ipse, nihil <lb/>
            contrarium est; simul enim ingrediebantur uiam. quod uero<lb n="10"/>
            ibi dictum est: consilium habuit cum eo — id est cum <lb/>
            uiro suo — dicens: petam patrem meum agrum; et <lb/>
            exclamauit de asino, et petit, in eo quod habuit consilium <lb/>
            ibi monita est, ut peteret: quorum alterum ibi dictum est, <lb/>
            alterum hic. utrumque autem ita diceretur: "et consilium<lb n="15"/>
            habuit cum eo dicens: petam patrem meum agrum; ille autem <lb/>
            monuit eam. et exclamauit de asino". porro autem quod ibi <lb/>
            agrum refertur petisse nec nomen ipsius agri tacitum est, <lb/>
            hic uero, cum agrum petere monita fuerit a uiro suo, non <lb/>
            agrum petisse dicitur "clamans de subiugali" — quod ibi<lb n="20"/>
            dictum est "de asino" — sed redemtionem aquae — eo <lb/>
            quod in terram austri fuisset tradita — subiecitque scriptura: <lb/>
            et dedit ei Caleb secundum cor eius redemtionem <lb/>
            excelsorum et redemtionem humilium, quid sibi <lb/>
            uelit obscurum est; nisi forte ager ipse ideo petebatur, ut <lb n="25"/>
            haberet de fructibus eius unde aquam redimeret, cuius <lb/>
            inopia in illis regionibus erat quo nupta ducebatur. sed <lb/>
            "dedit ei Caleb redemtionem excelsorum et redemtionem <lb/>
            humilium" non uideo quid subaudiamus nisi <lb/>
            "fluentorum", excelsorum uidelicet in montanis, humilium in <lb n="30"/>
            campestribus siue in uallibus.

<note type="footnote"> 2 108. 15, 18 6 Iud. 1, 14 21 Iud. 1, 15 </note>

<note type="footnote"> 5 petiit <hi rend="italic">bd</hi> 7 gothonihel <hi rend="italic">S</hi> gozoniel <hi rend="italic">N</hi> 8 dictum ibi <hi rend="italic">bd</hi> 9 ipsani N <lb/>
            ipse Pet-ipse <hi rend="italic">om. pI V</hi> 13 petiit <hi rend="italic">NVTbd</hi> 19 agri <hi rend="italic">om. 81</hi> <lb/>
            22 terram austri] tramagistri <hi rend="italic">N</hi> 25 petetur <hi rend="italic">S</hi> </note> 
<pb n="453"/>
            
</p></div><div n="5" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et non hereditauit ludas Gazam et finem eius <lb/>
            et Ascalonem et finem eius et Accaron et finem <lb/>
            eius etAzotum et adiacentia eius. et erat dominus <lb/>
            cum Iuda. et hereditauit montem, quoniam non <lb/>
             potuit hereditare inhabitantes in ualle, quoniam <lb n="5"/>
            Rechab obstitit eis, et currus erant ei ferrei. quod <lb/>
            in libro Iesu Naue, cum illum locum tractarem. ubi scriptum <lb/>
            est: et dedit dominus Israheli omnem terram, cum <lb/>
            multas eius partes nondum possiderent, dixi ita posse intellegi <lb/>
            omnem terram datam, quia ea quae data non est in possessionem <lb n="10"/>
            data est in quandam exercitationis utilitatem: hoc <lb/>
            multo euidentius hic adparet, quandoquidem commemorantur <lb/>
            ciuitates, quas non hereditauit ludas, et dicitur: et erat <lb/>
            dominus cum Iuda. et hereditauit montem, quoniam non <lb/>
            potuerunt hereditare inhabitantes in ualle. quis enim non <lb n="15"/>
            intellegat etiam hoc ipsum ad id pertinuisse, quod erat <lb/>
            dominus cum Iuda. ne totum repente obtinendo extolleretur? <lb/>
            quod enim adiungit: quoniam Rechab obstitit eis, et <lb/>
            currus erant ei ferrei, quos currus timuerit, dictum est, <lb/>
            non dominus qui erat in Iuda, sed ipse ludas; cur autem <lb n="20"/>
            timuerit, cum quo dominus erat, si quaeritur, hoc est quod <lb/>
            prudenter intellegendum est refringere deum propitium etiam <lb/>
            in cordibus suorum nimiae prosperitatis excessus, ut in usum <lb/>
            eorum conuertat inimicos, non solum quando uincuntur inimici, <lb/>
             sed etiam quando metuuntur: illud ad commendandam largitatem <lb n="25"/>
            suam, illud ad eorum reprimendam elationem. nam <lb/>
            utique inimicus sanctorum est angelus satanae, quem tamen <lb/>
            sibi datum colaphizantem dicit apostolus, ne magnitudine <lb/>
            reuelationum extolleretur.

<note type="footnote"> 1 Iud. 1, 18. 19 7 cf. quaest. de Iesu Naue quaest. XXI 8 Ios. <lb/>
            21, 43 27 ef. II Cor. 12, 7 </note>

<note type="footnote"> 2 acaron <hi rend="italic">SN</hi> 3 iacentia P 6 reeab <hi rend="italic">PSNT</hi> ei] eis <hi rend="italic">NTd</hi> <lb/>
            8 iart <hi rend="italic">PSV</hi> 12 eomiueinorarentur <hi rend="italic">N</hi> 13 et <hi rend="italic">fin. om. PSNV</hi> 14 iuda] <lb/>
            illa <hi rend="italic">Yl</hi> 17 totum] tantu <hi rend="italic">N</hi> 18 reeap S recab <hi rend="italic">PN</hi> 19 eiJ eis <hi rend="italic">NVTd</hi> <lb/>
            23 usu <hi rend="italic">N</hi> 28 colafisantem <hi rend="italic">S</hi> in magnitudine (tudine <hi rend="italic">add. m. 2) S</hi> </note> 
<pb n="454"/>
            
</p></div><div n="6" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et dederunt Caleb Chebron, sicut locutus est <lb/>
            Moyses; et hereditauit inde tres ciuitates filiorum <lb/>
            Enac et abstulit inde tres filios Enac. iam hoc dictum <lb/>
            est in libro Iesu Naue quoniam illo uiuo factum est; sed hic <lb/>
            recapitulando commemoratum est, cum de tribu Iuda, unde<lb n="5"/>
            fuit Caleb, scriptura loqueretur. 
</p></div><div n="7" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quaeritur quomodo dictum sit: et Iebusaeum habitantem <lb/>
            in Hierusalem non hereditauerunt filii Beniamin; <lb/>
            et habitauit Iebusaeus cum filiis Beniamin in <lb/>
            Hierusalem usque in hodiernum diem, cum superius<lb n="10"/>
            legatur eadem ciuitas a Iuda capta et incensa interfectis in <lb/>
            ea Iebusaeis. sed cognoscendum est istam ciuitatem communem <lb/>
            habuisse duas tribus, ludam et Beniamin, sicut ostendit ipsa <lb/>
            diuisio terrarum, quae facta est a Iesu Naue. ipsa est enim <lb/>
            lebus quae Hierusalem. ideo duae istae tribus remanserunt<lb n="15"/>
            ad templum domini, quando ceterae excepta Leui, quae sacerdotalis <lb/>
            fuit et terras in diuisionem non accepit, separauerunt <lb/>
            se a regno Iuda cum leroboam. intellegendum est ergo a <lb/>
            Iuda quidem ciuitatem captam et incensam interfectis qui <lb/>
            illic reperti fuerant, sed non omnes Iebusaeos esse extinctos,<lb n="20"/>
            siue quia erant extra illam ciuitatem sine quia potuerunt <lb/>
            fugere: quos reliquos Iebusaeos admissos esse a filiis Beniamin, <lb/>
            [in] quibus cum Iuda erat ciuitas illa communis, in ea <lb/>
            simul habitare. quod ergo dictum est: non hereditauerunt <lb/>
            Iebusaeum filii Beniamin, intellegendum quod nec tributarios<lb n="25"/>
            eos facere potuerunt sine uoluerunt. aut certe "non <lb/>
            hereditauit Iebusaeum" dictum est, quia non sine illo tenuit <lb/>
            terram quae ab illo possidebatur.

<note type="footnote"> 1 Iud. 1, 20 4 cf. Ioa. 15, 13. 14 7 Iud. 1, 21 11 cf. Iud. <lb/>
            1, 8 14 cf. Ios. 15, 63; 18, 28 15 cf. Iud. 19, 10 </note>

<note type="footnote"> 3 <hi rend="italic">sec. cod. Alex</hi>. 4 ille <hi rend="italic">N</hi> 5 commoratum P 6 loquetur N <lb/>
            8 begnamin <hi rend="italic">(sic semper) N</hi> 11 a Iuda <hi rend="italic">ex</hi> aliud <hi rend="italic">vt. 2 P</hi> iudae N <lb/>
            in ea <hi rend="italic">om. S</hi> 12 ista <hi rend="italic">N</hi> 19 interfectis eis <hi rend="italic">N</hi> 20 csse] et PT1 <lb/>
            <hi rend="italic">om. NV7</hi> 21 fugere potuerunt <hi rend="italic">SNVTbd</hi> poterant <hi rend="italic">YT</hi> 23 in, <lb/>
            <hi rend="italic">quod PST praebent, inclusi</hi> 25 intellegendum est <hi rend="italic">bd</hi> tributaries <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            26 noluerunt <hi rend="italic">SV</hi> 27 liereditauit] habitauit <hi rend="italic">P NT</hi> </note> 
<pb n="455"/>
            
</p></div><div n="8" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et non hereditauit Manasses Bethsan, quae <lb/>
            est Scytharum ciuitas. ipsa hodie perhibetur Scythopolis <lb/>
            dici. potest autem mouere, quomodo in illis partibus multum <lb/>
            ab Scythia diuersis potuerit esse Scytharum ciuitas. sed <lb/>
            similiter potest mouere, quomodo tam longe a Macedonia <lb n="5"/>
            Macedo Alexander condiderit Alexandriam ciuitatem, quod <lb/>
            utique fecit longe lateque bellando. ita etiam, cum Scythae <lb/>
            aliquando bellando in loginqua progrederentur, istam condere <lb/>
            potuerunt. nam legitur in historia gentium uniuersam paene <lb/>
            Asiam Scythas aliquando tenuisse, cum regi Aegyptiorum illi <lb n="10"/>
            qui eis ultro bellum indixerat irent obuiam, quorum aduentu <lb/>
            territus se in suum regnum recepit. 
</p></div><div n="9" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et non hereditauit Manasses Bethsan, quae <lb/>
            est Scytharum ciuitas, neque filias eius. "filias eius" <lb/>
            dicit ciuitates, quas ipsa quasi metropolis instituerat. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="10" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et factum est quando praeualuit Israhel, et <lb/>
            posuit Chananaeum in tributum et auferens non abstulit <lb/>
            eum. iam tale aliquid dictum est in libro Iesu Naue <lb/>
            paene ipsis uerbis. proinde aut hic per anacephalaeosin dicitur <lb/>
            aut illic per prolepsin dictum est, id est aut hic recapitulando <lb n="20"/>
            aut illic praeoccupando. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>