<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074.opp-lat1:5.1-5.5</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074.opp-lat1:5.1-5.5</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074.opp-lat1"><div n="5" subtype="book" type="textpart"><div n="1" subtype="chapter" type="textpart"><p>QVAEST. I. In eo, quod commemorat Moyses dixisse se <lb/>
            populo timenti hostes inhabitantes terram, quo introducendus <lb/>
            fuit: ne paueatis neque timeatis ab eis; dominus deus <lb/>
            uester, qui praecedit ante faciem uestram, ipse simul<lb n="10"/>
            debellabit eos uobiscum, satis ostenditur ita esse adiutorem <lb/>
            deum, ut etiam homines agant aliquid. 
</p></div><div n="2" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et noluit Seon rex Esebon transire nos per <lb/>
            ipsum, quoniam indurauerat dominus deus noster <lb/>
            spiritum eius et confortauit cor eius, ut traderetur<lb n="15"/>
            in manus tuas sicut in hac die. haec dicens Moyses, <lb/>
            dum populum alloquitur, tale aliquid commemorat, quale <lb/>
            dicebatur in Exodo: ego induraui cor Pharaonis, et quod <lb/>
            in Psalmis legitur: conuertit cor eorum, ut odissent <lb/>
            populum eius. nec tacetur hic causa indurationis huius,<lb n="20"/>
            cum dicitur: ut traderetur in manus tuas sicut in hac <lb/>
            die, id est ut uinceretur a te. quod non fieret, nisi resisteret; <lb/>
            non autem resisteret nisi corde obdurato. cuius rei iustitiam <lb/>
            si quaesierimus, inscrutabilia sunt iudicia dei; iniquitas

<note type="footnote"> 9 Dent. 1, 29. 30 13 Deut. 2, 30 18 Ex. 10, 1 19 Ps. 104, 25 <lb/>
            24 cf. Rom. 11, 33 cf. Rom. 9, 14 </note>

<note type="footnote"> 1 et cum <hi rend="italic">U</hi> fugerat <hi rend="italic">N</hi> 2 et esse <hi rend="italic">T</hi> 5 Expliciunt questiones libri <lb/>
            numeri [locutiones eiusdem libri numeri <hi rend="italic">fol. 179 C</hi> Expliciunt questiones <lb/>
            numerorum Incipiunt quaestiones deuteronomii <hi rend="italic">fol 149 P, fol. 139 Y, fol. <lb/>
             175 U</hi> Incipiunt quaestiones deuteronomii <hi rend="italic">pag. 423 S</hi> Explicit quęstiones <lb/>
            numerorum inC loquutiones deuteronomii <hi rend="italic">fol 105 N</hi> Explicit liber de <lb/>
            quaest. numeri incipit liber de quaestionibus deuteronomii <hi rend="italic">fol. 131 T</hi> <lb/>
            6 Explicit loquutiones deuteronomii. Incipit quaestiones eiusdem libri <lb/>
            <hi rend="italic">fol, 108 N</hi> 10 noster <hi rend="italic">PSVUTbd</hi> praecedat F* 11 debellauit <hi rend="italic">PUl</hi> <lb/>
            18 quodj cot <hi rend="italic">N</hi> 24 ut scrutabilia <hi rend="italic">T</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="371"/>
            autem non est apud deum. sane notandum est confortatum <lb/>
            cor posse dici et in malo. 
</p></div><div n="3" subtype="chapter" type="textpart"><p>Verum tamen Og rex Basan reliquus factus <lb/>
            est a Raphain. hoc nomine, quod est Raphain, gigantes <lb/>
            significari in hebraea lingua dicunt qui eam nouerunt. unde <lb n="5"/>
            quod habent plerique codices "derelictus est a Raphain", <lb/>
            planius utique dicitur: reliquus factus est, ut ipse ex <lb/>
            illis remansisse iutellegatur, cuius etiam consequenter longitudo <lb/>
            et latitudo ferrei lecti commemoratur ad eius magnitudinem <lb/>
            commendandam. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="4" subtype="chapter" type="textpart"><p>Ne feceritis iniquitatem et faciatis uobis <lb/>
            ipsis sculptilem similit-udinem, omnem imaginem. <lb/>
            quid intersit inter similitudinem et imaginem quaeri solet. <lb/>
            sed hic non uideo quid interesse uoluerit, nisi aut duobus <lb/>
            istis uocabulis unam rem significauerit aut similitudinem <lb n="15"/>
            dixerit, si uerbi gratia fiat statua uel simulacrum habens <lb/>
            effigiem humanam, non tamen alicuius hominis exprimantur <lb/>
            liniamenta, sicut pictores uel statuarii faciunt intuentes eos <lb/>
            quos pingunt seu fingunt; hanc enim imaginem dici nemo <lb/>
            dubitauerit. secundum quam distinctionem omnis imago etiam <lb n="20"/>
            similitudo est, non omnis similitudo etiam imago est. unde <lb/>
            si gemini inter se similes sint, similitudo dici potest alterius <lb/>
            cuiuslibet in altero, non imago. si autem patri filius similis <lb/>
            sit, etiam imago recte dicitur, ut sit pater prototypus, unde <lb/>
             illa imago expressa uideatur. quarum aliae sunt eiusdem <lb n="25"/>
            substantiae, sicut filius, aliae non eiusdem, sicut pictura. <lb/>
            unde illud, quod in Genesi scriptum est: fecit deus hominem <lb/>
            ad imaginem dei, manifestum est ita dictum, ut <lb/>
            non eiusdem substantiae sit imago quae facta est. si enim <lb/>
             eiusdem esset, non facta, sed genita diceretur. sed quod

<note type="footnote">3 Deut. 3, 11 11 Deut. 4, 16 27 Gen. 1, 27 </note>

<note type="footnote"> 1 deum] eum <hi rend="italic">NUT</hi> confortatum <hi rend="italic">del. S</hi> 2 et] etiam <hi rend="italic">l\'bd om. S</hi> <lb/>
            mala <hi rend="italic">N</hi> 4 rafain <hi rend="italic">(bis) PNVDT</hi> 5 dicuntur <hi rend="italic">SVXU</hi> 6 habent latini <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            derelicta <hi rend="italic">N</hi> 16 ulut si <hi rend="italic">T</hi> 17 effigiam <hi rend="italic">N</hi> exprimatur <hi rend="italic">PLTi</hi> 18 lineamenta <lb/>
            <hi rend="italic">Jôd</hi> aut sicut <hi rend="italic">N</hi> 19 dicij di <hi rend="italic">PINYU</hi> 24 pater <hi rend="italic">om. U</hi> </note>

<note type="footnote">24* </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="372"/>
            non addidit "et similitudinem", cum superius dictum esset: <lb/>
            faciamus hominem ad imaginem et similitudinem <lb/>
            nostram, quibusdam uisum est similitudinem aliquid amplius <lb/>
            esse quam imaginem, quod homini reformando per Christi <lb/>
            gratiam postea seruaretur. miror autem si non propterea<lb n="5"/>
            postea imaginem solam uoluit commemorare, quia ubi imago, <lb/>
            continuo et similitudo est. unde et hic Moyses similitudinem <lb/>
            et imaginem fieri uetat secundum eam fortasse rationem <lb/>
            quam diximus. in decalogo autem generaliter dicitur nullam <lb/>
            fieri debere similitudinem nec imago commemoratur. cum<lb n="10"/>
            enim nulla similitudo fit, procul dubio nec imago fit, quoniam <lb/>
            si imago, utique et similitudo; non autem si fit similitudo, <lb/>
            continuo fit et imago. tamen, si nulla similitudo, <lb/>
            sequitur, ut nulla imago. denique ubi prohibuit similitudinem <lb/>
            et imaginem, hominis intellegi uoluit, ubi et similitudo fieri<lb n="15"/>
            potest non huius aut illius, sed cuiuslibet hominis, et imago, <lb/>
            id est huius proprie uel illius hominis; cum uero de pecoribus <lb/>
            diceretur atque inrationalibus animantibus, solam similitudinem <lb/>
            dixit. quis enim reperiri potest, qui sibi unum constituat <lb/>
            canem uel quid eius modi, quem intuens eius imaginem<lb n="20"/>
            pingat aut fingat? quod de hominibus usitatissimum est. 
</p></div><div n="5" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quid est autem quod ait: similitudinem omnis <lb/>
            piscis, quaecumque sunt in aquis sub&lt;ter&gt; terra? <lb/>
            an et aquam propter tractabilem corpulentiam terram intellegi <lb/>
            uoluit et secundum hoc in eo, quod scriptum est: fecit <lb n="25"/>
            deus caelum et terram, et aquas debemus accipere? <lb/>
            assidue quippe scriptura his duabus partibus commemoratis <lb/>
            uniuersum mundum uult intellegi secundum illud: auxilium <lb/>
            meum a domino, qui fecit caelum et terram et

<note type="footnote">2 Gen. 1, 26 9 cf. Ex. 20, 4 18 cf. Deut. 4, 17 22 Deut. <lb/>
            4. 18 25 Gen. 1, 1 28 Ps. 120, 2 </note>

<note type="footnote"> 13 si nulla <hi rend="italic">om. PSVUT</hi> similitudo <hi rend="italic">om. T</hi> 15 homines <hi rend="italic">PSlNVUT</hi> <lb/>
            potest fieri <hi rend="italic">S</hi> 17 de pecoribus] decoribus <hi rend="italic">N</hi> 18 inrationabilibus <lb/>
            <hi rend="italic">VPSU</hi> 23 quicumque <hi rend="italic">T</hi> sint N bubter <hi rend="italic">scripsi:</hi> sub <hi rend="italic">libri</hi> terrA. <lb/>
            <hi rend="italic">pi VINUS</hi> 24 an et] anent <hi rend="italic">N</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="373"/>
            innumerabilia eius modi. an ideo dictum est "sub&lt;ter&gt; terra", <lb/>
            quod terra. nisi superior aquis esset, habitari utique ab hominibus <lb/>
            et animalia terrena habere non posset? 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>