<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074.opp-lat1:3.81-4.6</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074.opp-lat1:3.81-4.6</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="81" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Caput non reteget cidari et uestimenta <lb/>
            sua non scindet et super omnem animam mortuam <lb/>
            non introibit. intellegitur ea quae supra dixit in luctu <lb/>
            facere eum prohibitum, id est caput nudare cidari et uestimenta <lb n="25"/>
            scindere. uestimenta enim scindere lugentium erat <lb/>
            antiquorum: sicut de Iob scriptum est, cum ei filii eius

<note type="footnote"> 5 Leu. 21, 8 15 Leu. 21, 10 19 Leu. 21, 10 20 cf. Ex. 28, <lb/>
            4 sqq. 22 Leu. 21, 10. 11 27 cf. Iob 1, 20 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 3 uti] ut <hi rend="italic">N</hi> 4 ad <hi rend="italic">otn. VT</hi> 6 offert <hi rend="italic">scripsi:</hi> offeret <hi rend="italic">CNT\
bd</hi> <lb/>
            offerret <hi rend="italic">PSV1</hi> 7 et ego <hi rend="italic">PSVT</hi> 8 <hi rend="italic">pr</hi>. donaJ do <hi rend="italic">S</hi> 9 offeret <hi rend="italic">CTj\'$bd</hi> <lb/>
            offerret <hi rend="italic">P-SF1</hi> solus <hi rend="italic">PlSV</hi> 11 et profanam <hi rend="italic">om. C</hi> eiectam et <lb/>
            profanam et eiectam <hi rend="italic">C</hi> suo <hi rend="italic">om. PSVT</hi> 17 fusus <hi rend="italic">(corr. m. 2) V</hi> <lb/>
            19 <foreign xml:lang="grc">τάς χείρας αύτου ένδύσααι</foreign><hi rend="italic">Lag.; fortasse scribendum est:</hi> manus <lb/>
            . suas&gt; 22 chydari <hi rend="italic">C</hi> cidarim <hi rend="italic">N</hi> 23 et <hi rend="italic">om. N</hi> ut Tl 24 luctQ <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            25 <hi rend="italic">(et p</hi>. 302, 1) cidarin <hi rend="italic">N</hi> 26 lugentibus <hi rend="italic">VT</hi> </note><lb/>
             
<pb n="302"/>
            ruina nuntiarentur oppressi. nudare autem caput cidari propterea <lb/>
            lugentis esse potuit, quia detractio est ornamenti. <lb/>
            quod uero ait: super omnem animam mortuam non <lb/>
            introibit, quomodo dicat animam mortuam corpus mortuum <lb/>
            difficile est intellegere; ea tamen scripturarum est usitata<lb n="5"/>
            locutio, quae nobis inusitatissima est. nomen ergo rectricis <lb/>
            suae etiam corpus accipit anima destitutum, quoniam reddendum <lb/>
            illi est in resurrectione; sicut aedificium quod appellatur <lb/>
            ecclesia etiam cum inde ecclesia exierit, qui homines sunt, <lb/>
            nihilominus ecclesia dicitur. sed cum corpus non accipiat<lb n="10"/>
            animae nomen in homine uiuente, quomodo tunc uocetur <lb/>
            anima, cum caruerit anima, mirum est. porro si animam <lb/>
            mortuam intellexerimus a corpore separatam, ut ipsam separationem <lb/>
            mortem dixisse uideatur, id est ut anima mortua sit <lb/>
            dirempta a corpore non natura sua perdita — non enim et <lb n="15"/>
            cum dicimur mortui peccato, natura dicitur interisse, sed <lb/>
            quod iam peccato non utimur, ut sic intellegatur anima <lb/>
            mortua, id est corpori mortua, quod eo uti desierit, cum in <lb/>
            sua natura uiuat — quomodo potest quisque intrare super <lb/>
            animam mortuam, quod sacerdos iste prohibetur, cum quisquis <lb n="20"/>
            intrat super mortuum corpus intret, non super animam <lb/>
            quae discessit a corpore? an ipsam uitam temporalem animae <lb/>
            uocabulo appellauit, quae utique mortua est in defuncto corpore <lb/>
            anima illa emigrante, quae mori non potest? non quod <lb/>
            ipsa uita anima fuerit, sed quod per animae praesentiam, <lb n="25"/>
            qua subsistebat, nomen eius acceperit: sicut distinximus, cum <lb/>
            de sanguine loqueremur, cur dictum sit: anima omnis <lb/>
            carnis sanguis eius est. est enim et ipse sanguis mortuus

<note type="footnote">15 cf. Eoni. 6, 2 26 cf. quaest. LVII 27 Leu. 17, 11 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">2 potuit] putauit S 7 accepit SlNV anima C 8 ille C</hi><lb/>
            10 nihilhominus <hi rend="italic">SV</hi> accipiet <hi rend="italic">S</hi> 13 a <hi rend="italic">om. C</hi> 14 dixisset <hi rend="italic">C</hi> 15 d:- <lb/>
            <hi rend="italic">repta ST natur§ S 16 dicimus JVF 18 uti eo bd</hi> 19 quisquam <lb/>
            <hi rend="italic">STbd</hi> 20 quisquis] quibus <hi rend="italic">N</hi> 21 anima <hi rend="italic">N</hi> 24 ille <hi rend="italic">S</hi> migrante <hi rend="italic">SV</hi> <lb/>
            non <hi rend="italic">pr. om. N</hi> 25 praesentia <hi rend="italic">N</hi> 26 qual que <hi rend="italic">(s. l</hi>. m..\'!) <hi rend="italic">V om. CNT</hi> <lb/>
            n eius nomen eius acceperit <hi rend="italic">S</hi> 27 loqucretar <hi rend="italic">C</hi> quur <hi rend="italic">CNPJ</hi> quod <lb/>
            <hi rend="italic">PISVI</hi> quid <hi rend="italic">VJbd</hi> quod cQ <hi rend="italic">T</hi> 28 sanguinis <hi rend="italic">S</hi> </note><lb/>
             
<pb n="303"/>
            in corpore mortui; non enim cum abscedente anima abscessit. <lb/>
            uetuit ergo scriptura summum sacerdotem etiam super patris <lb/>
            uel matris funus intrare; quod secundum non prohibuit. <lb/>
            sequitur enim: super patrem suum et super matrem <lb/>
            suam non inquinabitur; ordo est autem uerborum: super <lb n="5"/>
            patrem suum non inquinabitur nec super matrem suam. 
</p></div><div n="82" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et de sanctis non exibit. eo procul dubio <lb/>
            tempore quo suorum funera celebrabantur, sicut et septem <lb/>
            diebus quibus sanctificabatur de sanctis est exire prohibitus,. <lb/>
            non autem semper. sane si uxores ducere uel filios gignere <lb n="10"/>
            non uetabantur summi tunc sacerdotes, magna oritur quaestio. <lb/>
            cum lex etiam coniugali concubitu inmundum hominem dicat <lb/>
            usque ad uesperam, etiam cum abluerit corpus suum aqua, <lb/>
            et iubeatur summus sacerdos propter incensum continuationis <lb/>
            bis in die cotidie intrare intra uelum, ubi erat altare incensi, <lb n="15"/>
            nec quemquam inmundum ad sancta fas esset accedere: quomodo <lb/>
            id cotidie summus sacerdos inplebat, si filios procreabat ? <lb/>
            nam si aegritudo illi accidisset, quis loco eius fungeretur, si <lb/>
            quis inquirat, responderi potest quod gratia dei non aegrotabat. <lb/>
            numquid sic etiam de filiorum procreatione responderi potest? <lb n="20"/>
            unde fit consequens, ut aut continens esset aut diebus

<note type="footnote"> 4 Leu. 21. 11 7 Leu. 21, 1\'2 8 cf. Leu. 8, 33 12 cf. Leu. <lb/>
            15, 16 14 cf. Ex. 30, 7. 8 21 Retract. II 55 In tertio quoque libro <lb/>
            ubi de summo agitur saccrdote quo modo creabat filius cum haberet necessitatein <lb/>
            bis in die ingredi in sancta sanctorum, ubi erat altare incensi, <lb/>
            ad offerendum incensum mane et uespera, quo non posset, sicut lex dicit, <lb/>
            inmundus intrare, et eadem lex dicat inmundum fieri hominem etiam ex <lb/>
            concubitn coniugali. quem iubet quidem lauari aqua sed et lotum dicit <lb/>
            inmundum esse usque ad uesperam (Leu. 15, 16), unde dixi "consequens <lb/>
            fuisse, ut aut continens esset aut diebus aliquibus intermitterctur incensum", <lb/>
            non uidi non fuisse consequens. potest enim sic intellegi quod <lb/>
            scriptum est: inmundus erit usque ad uesperam, ut per ipsam uesperam <lb/>
            iam non esset inmundus sed usque ad ipsam ut uespertino iam <lb/>
            tempore incensum mundus offerret cum propter creandos filios post matutinum <lb/>
            incensum mixtus esset mulieri. </note>

<note type="footnote"> 1 abscendente <hi rend="italic">N</hi> 4 et] nec <hi rend="italic">N</hi> 8 quod <hi rend="italic">bd</hi> celebrantur <hi rend="italic">PIVT <lb/>
            et] eis SP2VT eius Pl 12 coneubitum mundum N dicatur S</hi> <lb/>
            15 intraj ultra PV1 <hi rend="italic">18 si om. PlS accedisset P</hi> fugeretur S </note><lb/>
             
<pb n="304"/>
            aliquibus intermitteretur incensum aut, si illud intermitti non <lb/>
            posset, quod nonnisi per summum sacerdotem necesse esset <lb/>
            inponi, non fieret inmundus coitu coniugali merito praecipuae <lb/>
            sanctificationis suae. aut si etiam ad ipsum pertinet, quod <lb/>
            de omnibus filiis Aaron in consequentibus dicit, ut nullus<lb n="5"/>
            eorum accedat ad sancta, si cui aliquid acciderit inmunditiae, <lb/>
            illud profecto restat accipere, quod nonnullis diebus non inponebatur <lb/>
            incensum. 
</p></div><div n="83" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quod autem super funus patris sui summus <lb/>
            sacerdos prohibetur intrare, quaeri potest, quomodo iam esse<lb n="10"/>
            poterat summus sacerdos nondum mortuo patre suo, cum eos <lb/>
            patribus succedere iubeat. ideo necesse erat nondum sepulto <lb/>
            summo sacerdote continuo substitui sacerdotem propter continuationis <lb/>
            incensum, quod per summum sacerdotem cotidie <lb/>
            oportebat inponi. quamquam et illa quaestio de aegritudine<lb n="15"/>
            summi sacerdotis manet, si uel moriturum necesse erat diebus <lb/>
            aliquibus aegrotare; nisi forte et hoc ita soluatur, ut dicatur <lb/>
            non solere summos sacerdotes nisi subito mori non praecedente <lb/>
            aegritudine, sicut de ipso Aaron scriptura testatur. 
</p></div><div n="84" subtype="chapter" type="textpart"><p>Aduertendum est quotiens dicit: ego dominus<lb n="20"/>
            qui sanctifico eum, loquens de sacerdote, cum hoc etiam

<note type="footnote"> 4 cf. Leu. 21, 17 sqq. 9 Leu. 21, 11; Hetract. II 55 Itemque ubi <lb/>
            quaesitum est quomodo prohibitns esset super funus patris sacerdos summus <lb/>
            intrare, cum eum fieri sacerdotem — quando unus erat — nisi post <lb/>
            mortem sacerdotis patris non oporteret, dixi propter hoc necesse fuisse <lb/>
            nondum sepulto patre statim post eius mortem filium eius constitui qui <lb/>
            succederet patri propter etiam continuationis incensum quod bis in die <lb/>
            necesse erat offerri qui sacerdos super mortem nondum sepulti patris <lb/>
            prohibetur intrare. sed parum adtendi potuisse hoc praecipi magis propter <lb/>
            illos qui futuri fuerant summi sacerdotes non patribus suinmis succedentes <lb/>
            sed tamen ex filiis, id est ex posteris Aaron, si forte summus sacerdos <lb/>
            aut filios non haberet aut ita reprobos haberet, ut nullus eorum patri <lb/>
            deberet succedere: sicut Samuel summo sacerdoti Heli successit, cum <lb/>
            sacerdotis filius ipse non esset sed tamen ex filiis, hoc est ex posteris <lb/>
            esset Aaron 19 cf. Num. 20, 26-29 20 Leu. 21, 15 </note>

<note type="footnote"> 5 dicit ut] dicitur <hi rend="italic">N</hi> 6 accederit <hi rend="italic">C</hi> 7 profecto] propeccato <hi rend="italic">pi V</hi> <lb/>
            12 succcre <hi rend="italic">S</hi> 16 si uelJ si uel (1 <hi rend="italic">s. I. m. 2 add.) P</hi> sine <hi rend="italic">V</hi> 21 loques <lb/>
            <hi rend="italic">C om. S</hi> hoc <hi rend="italic">om. S</hi> </note><lb/>
             
<pb n="305"/>
            Moysi dixerit: et sanctificabis eum. quomodo ergo et <lb/>
            Moyses sanctificat et dominus? non enim Moyses pro domino, <lb/>
            sed Moyses uisibilibus sacramentis per ministerium suum, <lb/>
            dominus autem inuisibili gratia per spiritum sanctum, ubi <lb/>
            est totus fructus etiam uisibilium sacramentorum. nam sine <lb n="5"/>
            ista sanctificatione inuisibilis gratiae uisibilia sacramenta quid <lb/>
            prosunt? merito autem quaeritur, utrum etiam ista inuisibilis <lb/>
            sanctificatio sine uisibilibus sacramentis, quibus uisibiliter <lb/>
            homo sanctificatur, pariter nihil prosit: quod utique absurdum <lb/>
            est. tolerabilius enim quisque dixerit sine illis istam non <lb n="10"/>
            esse quam si fuerit non prodesse, cum in ista sit omnis utilitas <lb/>
            illorum. sed etiam hoc, quod sine illis ista esse non <lb/>
            possit, quomodo recte dicatur intuendum est. nihil quippe <lb/>
            profuit Symoni mago uisibilis baptismus, cui sanctificatio <lb/>
            inuisibilis defuit; sed quibus ista inuisibilis quoniam adfuit <lb n="15"/>
            profuit, etiam uisibilia sacramenta perceperant similiter baptizati. <lb/>
            nec tamen Moyses, qui uisibiliter sacerdotes sanctificabat, <lb/>
            ubi fuerit ipse ipsis sacrificiis uel oleo sanctificatus ostenditur; <lb/>
            inuisibiliter uero sanctificatum negare quis audeat, cuius tanta <lb/>
            gratia praeeminebat? hoc et de Iohanne Baptista dici potest; <lb n="20"/>
            prius enim baptizator quam baptizatus adparuit. unde eum <lb/>
            sanctificatum nequaquam negare possumus. id tamen in eo <lb/>
            factum uisibiliter non inuenimus, antequam ad ministerium <lb/>
            baptizandi ueniret. hoc et de latrone illo, cui secum crucifixo <lb/>
            dominus ait: hodie mecum eris in paradiso. neque

<note type="footnote"> 1 Leu. 21, 8 14 cf. Act. 8, 9 sqq. 20 cf. Matth. 3, 11. 14 <lb/>
            24 Retract. II 55 De latrone etiam cui dictum est: hodie mecum <lb/>
            eris in paradiso, quod non fuerit uisibiliter baptizatus quasi certum <lb/>
            posui, cum sit incertum magisque illum baptizatum fuisse credendum <lb/>
            sit sicut ego quoque alibi pustea disputaui. 25 Luc. 23, 43 </note>

<note type="footnote"> 1 de moysi <hi rend="italic">PlSVI</hi> 2 deo X 3 inuisibilibus <hi rend="italic">S</hi> uisibilis F1 4 sanctum] <lb/>
            suum <hi rend="italic">PSXV</hi> 6 inuisibilia <hi rend="italic">PlS</hi> 10 non om. <hi rend="italic">S</hi> 11 eSsl,t <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            quam] cft <hi rend="italic">C</hi> insit <hi rend="italic">T</hi> 12 eorum <hi rend="italic">P</hi> 13 posset <hi rend="italic">C</hi> 14 simoni <hi rend="italic">PSVbd</hi> <lb/>
            mogo <hi rend="italic">S</hi> 15 <hi rend="italic">alt</hi>. inuisibis <hi rend="italic">S</hi> 16 jiiuisibilia <hi rend="italic">S</hi> 19 quis audeat negare <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            20 preminebat <hi rend="italic">CS</hi> praeminebat <hi rend="italic">PV</hi> 21 priiiius <hi rend="italic">V</hi> baptizator] baptizatur <lb/>
            <hi rend="italic">CPS</hi> 22 negare <hi rend="italic">corr. m. 2 ex</hi> reggare <hi rend="italic">P</hi> </note>

<note type="footnote"> XXVIII Aug. icct. III pan 3 </note>

<note type="footnote"> 20 </note><lb n="25"/>
             
<pb n="306"/>
            enim sine sanctificatione inuisibili tanta felicitate donatus est. <lb/>
            proinde colligitur inuisibilem sanctificationem quibusdam adfuisse <lb/>
            atque profuisse sine uisibilibus sacramentis, quae pro <lb/>
            temporum diuersitate mutata sunt, ut alia tunc fuerint et <lb/>
            alia modo sint, uisibilem uero sanctificationem, quae fieret<lb n="5"/>
            per uisibilia sacramenta, sine ista inuisibili posse adesse, <lb/>
            non posse prodesse. nec tamen ideo sacramentum uisibile <lb/>
            contemnendum est; nam contemptor eius inuisibiliter sanctificari <lb/>
            nullo modo potest. hinc est, quod Cornelius et qui cum <lb/>
            eo erant, cum iam inuisibiliter infuso sancto spiritu sanctificati <lb n="10"/>
            adparerent, baptizati sunt tamen; nec superflua iudicata <lb/>
            est uisibilis sanctificatio, quam inuisibilis iam praecesserat. 
</p></div><div n="85" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et locutus est dominus ad Moysen dicens: <lb/>
            dic Aaron et filiis eius: et adtendant a sanctis <lb/>
            filiorum Israhel, et non profanabunt nomen sanetum<lb n="15"/>
            meum, quanta ipsi sanctificant mihi; ego <lb/>
            dominus. et dices illis: in progenies uestras omnis <lb/>
            homo quicumque accesserit ab omni semine uestro <lb/>
            ad sancta quaecumque sanctificauerint filii Israhel <lb/>
            domino et inmunditia eius in illo, exterminabitur <lb n="20"/>
            anima illa a me: ego dominus deus uester. ablata <lb/>
            est omnis dubitatio neminem sacerdotum uel summorum uel <lb/>
            secundorum debuisse accedere ad sancta, si inmunditia eius <lb/>
            in ipso esset. erat ergo consequens continentia sacerdotis, ne <lb/>
            propter filiorum procreationem aliquibus diebus non inponeretur<lb n="25"/>
            continuationis incensum, quod a solis summis sacerdotibus <lb/>
            bis die solebat inponi mane et uespera, quandoquidem <lb/>
            post coitum coniugalem etiam loto corpore inmundus erat <lb/>
            usque ad uesperam a quo id necesse erat inponi. quod autem

<note type="footnote"> 11 cf. Act 10, 44-48 13 Leu. 22, 1-3 26 cf. Ex. 30, 7. 8. <lb/>
            28 cf. Leu. 15, 16 </note>

<note type="footnote"> 4 sunt] est <hi rend="italic">V</hi> 7 proesse <hi rend="italic">N</hi> ideo <hi rend="italic">om. V</hi> 11 apparent <hi rend="italic">C</hi> 14 a] <lb/>
            ad <hi rend="italic">PlSN</hi> 17 dicis <hi rend="italic">CPSN</hi> 19 filiis <hi rend="italic">S</hi> 20 et] et erit <hi rend="italic">bd £ Jt\' aoT&lt;»<lb/>
             omisso rt cod. Alex. et Lag</hi>. 22 dubitatio neminem] dubitationem <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            27 in die <hi rend="italic">bd</hi> uespere <hi rend="italic">V</hi> quidem <hi rend="italic">ex</hi> diem m. <hi rend="italic">2 P</hi> 29 auesperam <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> uesperum <hi rend="italic">T</hi> a <hi rend="italic">om. N</hi> quo id] quod <hi rend="italic">N</hi> </note><lb/>
             
<pb n="307"/>
            ait: quae sanctificant filii Israhel, intellegendum est offerendo <lb/>
            sacerdotibus offerendum per eos domino. et notandum <lb/>
            sanctificationis genus, quod fit uoto et deuotione offerentis. <lb/>
            sed utrum sicut isto modo sanctificantur ea quae offeruntur <lb/>
            ab hominibus, ita et ipsi homines eodem modo se ipsos <lb n="5"/>
            sanctificare dicantur, cum in aliqua re se ipsos uouent, obseruandum <lb/>
            est in scripturis. 
</p></div><div n="86" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et qui tetigerit omnem inmunditiam <lb/>
            animae, id est aliquid morticinum, cuius secundum legem <lb/>
            tactus inquinat. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="87" subtype="chapter" type="textpart"><p>Homo homo si maledixerit deum suum <lb/>
            peccatum accipiet, nominans autem nomen domini <lb/>
            morte moriatur. quasi aliud sit maledicere deum suum, <lb/>
            aliud nominare nomen domini atque illud sit peccatum, hoc <lb/>
            autem tantum nefas, ut etiam morte sit dignum. quamuis <lb n="15"/>
            hoc loco ita intellegendum sit, quod dictum est: nomen <lb/>
            domini, ut cum maledicto fiat, id est maledicendo nominet. <lb/>
            quid ergo distat inter illud peccatum et hoc tanti sceleris <lb/>
            crimen? an forte hoc ipsum repetendo monstrauit non leue <lb/>
            illud esse peccatum, sed tantum scelus quod morte puniendum <lb n="20"/>
            sit? sed quia per distinctionem hoc intulit, non dicens: <lb/>
            "nominans enim", sed: nominans autem, subobscurum <lb/>
            factum est. et ideo si hoc recte intellegitur, notandum est <lb/>
            etiam locutionis genus. 
</p></div><div n="88" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et homo qui percusserit [omnem] animam <lb n="25"/>
            hominis et mortuus fuerit, morte moriatur. non ait: <lb/>
            quicumque percusserit hominem et mortuus fuerit, sed: animam <lb/>
            hominis, cum potius corpus hominis a percussore feriatur, <lb/>
            sicut et dominus dicit: nolite timere eos qui corpus

<note type="footnote"> 8 Leu. 22, 4 11 Leu. 24, 15. 16 25 Leu. 24, 17 29 Matth. <lb/>
            10, 28 </note>

<note type="footnote"> 1 est <hi rend="italic">om. S</hi> 5 homines ipsi <hi rend="italic">S</hi> se ipsosj homines <hi rend="italic">N</hi> 10 inquinauit <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 11 <hi rend="italic">alt</hi>. homo <hi rend="italic">om. PIV; item alt</hi>. «vapturco; <hi rend="italic">Ti</hi> 0-eov cot\'j\'5 <lb/>
            <hi rend="italic">Lag</hi>. 13 meledicere <hi rend="italic">S</hi> 15 tantum] peccatum <hi rend="italic">PlS</hi> pvccstvii <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            16 quid <hi rend="italic">S</hi> 21 districtionem S 23 sic <hi rend="italic">P</hi> 25 omnem <hi rend="italic">inclusi</hi> 28 pocitius <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> </note>

<note type="footnote"> 20* </note><lb/>
             
<pb n="308"/>
            occidunt. eo more quo solet scriptura appellat animam <lb/>
            uitam ipsam corporis, quae fit per animam, et hinc uoluit <lb/>
            ostendere homicidam, quod hominis animam percutiat, id est <lb/>
            percutiendo uita hominem priuet. cur ergo addidit: et mortuus <lb/>
            fuerit, si iam hoc ipso ostendit homicidium, quod <lb n="5"/>
            animam hominis percusserit, id est uita homo a percutiente <lb/>
            priuatus sit? an exponere uoluit quomodo accipiendum sit, <lb/>
            quod dixerat "hominis animam percussam", et sic ait: et <lb/>
            mortuus fuerit, tamquam diceret: id est mortuus fuerit? <lb/>
            hoc est enim, animam hominis fuisse percussam. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="89" subtype="chapter" type="textpart"><p>Cum introieritis in terram quam ego <lb/>
            do uobis et requieuerit terra quam ego do uobis, <lb/>
            sabbata domini. sex annis seminabis agrum tuum et <lb/>
            sex annis putabis uineam tuam et congregabis fructum <lb/>
            eius; anno autem septimo sabbata: requies erit terrae,<lb n="15"/>
            sabbata domino. quomodo intellegendum est: cum introieritis <lb/>
            in terram quam ego do uobis et requieuerit <lb/>
            terra "sex annis seminabis agrum tuum" et cetera? <lb/>
            quasi tunc fieri praeceptum sit, quando terra requieuerit, cum <lb/>
            propterea terra requiescat, quoniam hoc fit. requiem enim<lb n="20"/>
            terrae septimo utique anno uult intellegi. quo iussit nihil in <lb/>
            ea quemquam operari per agriculturam. sed nimirum longum <lb/>
            hyperbaton facit obscuritatem huic sensui. uidetur ergo hic <lb/>
            esse ordo uerborum: cum introieritis in terram quam <lb/>
            ego do uobis et requieuerit terra quam ego do uobis,<lb n="25"/>
            sabbata domini: quae ab se surgunt &lt;ab&gt; agro tuo <lb/>
            non metes et uuam sanctificationis tuae non

<note type="footnote"> 11 Leu. 25, 2-4 26 Leu. 25, 5-7 </note>

<note type="footnote"> 2 uita <hi rend="italic">S</hi> corporisque <hi rend="italic">S</hi> 3 liomicicUam <hi rend="italic">S</hi> animam hominis <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            4 uita <hi rend="italic">CN</hi> ego <hi rend="italic">N</hi> 8 et <hi rend="italic">fin. 8. I. nt. 2 P</hi> 9 dicerit <hi rend="italic">C</hi> 10 fuisse <lb/>
            <hi rend="italic">om. N</hi> 12 dabo Net-nobis om. <hi rend="italic">C</hi> dabo <hi rend="italic">N</hi> 13 <hi rend="italic">fortasse <lb/>
            hoc uersu, u. 26, 309, 9 scribendum</hi> "domino", <hi rend="italic">sicuti u. 16 omnes codd. <lb/>
             tradunt</hi> 14 ŞęJlliųşł.&gt;iş putabis <hi rend="italic">P</hi> 15 sabbato <hi rend="italic">T</hi> 16 sabbato <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            17 ego <hi rend="italic">om. CPSVTbd</hi> requieueret P1 requieueritia S1 V1 18 annos <lb/>
            <hi rend="italic">CPSN</hi> 19 quasi] qua <hi rend="italic">C</hi> fierit <hi rend="italic">C</hi> 20 requies (es <hi rend="italic">plumbo adscr.) S</hi> <lb/>
            21 quod <hi rend="italic">PXNT</hi> 22 ea JV 23 perblaton <hi rend="italic">C</hi> perbaton <hi rend="italic">N</hi> yperbaton <lb/>
            <hi rend="italic">PSVT</hi> 26 ab agro tuo <hi rend="italic">scripsi:</hi> agrum tuum <hi rend="italic">libri</hi> </note><lb/>
             
<pb n="309"/>
            uindemiabis. annus requiescendi erit terrae. et erunt sabbata <lb/>
            terrae esca tibi et puero tuo et puellae tuae et <lb/>
            mercenario tuo et inquilino qui applicitus est ad te. <lb/>
            et pecoribus tuis et bestiis quae sunt in terra tua <lb/>
            omne quod nascetur ex eo in escam. interposuit autem <lb n="5"/>
            exponendo quomodo terra requiescat et ait: sex annis seminabis <lb/>
            agrum tuum et sex annis putabis uitem tuam <lb/>
            et congregabis fructum eius; anno autem septimo <lb/>
            sabbata: requies erit terrae, sabbata domini. agrum <lb/>
            tuum non seminabis et uineam tuam non putabis. et <lb n="10"/>
            per hoc quod ait "non putabis", omnem culturam eo anno <lb/>
            prohibitam debemus accipere. neque enim si putanda non <lb/>
            est, aranda est aut adminiculis suspendenda uel quodlibet <lb/>
            aliud, quod ad culturam eius pertineat, adhibendum; sed quomodo <lb/>
            solet a parte totum intellegi, ita per putationem omnis <lb n="15"/>
            cultura significata est. et per agrum atque uineam, cum et <lb/>
            illum seminari et hanc putari prohibuit, omne agri genus <lb/>
            intellegendum est. neque enim in oliueto uel quolibet alterius <lb/>
            generis agro aliquid operandum est, de quibus tacuit. quod <lb/>
            uero ait: et erunt sabbata terrae esca tibi et puero <lb n="20"/>
            tuo et puellae tuae et cetera, satis aperuit nec dominum <lb/>
            agri prohibitum uesci eis, quae non adhibita cultura illo <lb/>
            anno sponte nascantur, sed fructus redigere prohibitum. sic <lb/>
            ergo permissus est aliquid inde in escam sumere, quomodo <lb/>
            transiens, ut hoc solum caperet quod statim uescendo consumeret, <lb n="25"/>
            non quod in usus reponeret. 
</p></div><div n="90" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Et terra non uenumdabitur in profanationem. <lb/>
            alii codices habent "i n confirmationem"; quam

<note type="footnote"> 27 Leu. 25, 23 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 esca] <hi rend="italic">sca N 3 iquilino S applicatus PT</hi> 5 nascer?tur P <lb/>
            6 seI-et in <hi rend="italic">inf. mg. m. 1 appos. C</hi> 9 <hi rend="italic">pr</hi>. sabbato <hi rend="italic">S</hi> 13 eminicalis <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            amminiculis <hi rend="italic">CPT</hi> 14 quod <hi rend="italic">om. N</hi> 16 agrum] rgrum arborfl <hi rend="italic">C agrum</hi> <lb/>
            aruum <hi rend="italic">PS,</hi> (nruum <hi rend="italic">exp.) VT</hi> 18 olibeto <hi rend="italic">CN</hi> 20 escaj sca <hi rend="italic">SNV</hi> <lb/>
            23 si <hi rend="italic">N</hi> 24 ergoj uero <hi rend="italic">in ras. T</hi> inde <hi rend="italic">om. N</hi> 25 carperet <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            stat in uescendo <hi rend="italic">PlS</hi> 26 usu <hi rend="italic">N</hi> 27 uenundabitur <hi rend="italic">(sic in seqq. saepius)<lb/>
             CPSNVT</hi> in profanationemj st; (Jepauoaiv <hi rend="italic">Tisch</hi>. <foreign xml:lang="grc">είς βεβήλωσιν</foreign><hi rend="italic">Lag</hi>. </note><lb/>
             
<pb n="310"/>
            mendositatem in alterutris prius in graeco accidisse arbitror propter <lb/>
            uerbi similem sonum; <foreign xml:lang="grc">βεβήλωσις</foreign> enim profanatio dicitur, <lb/>
            <foreign xml:lang="grc">βεβαίωσις</foreign>; autem confirmatio. sed ille sensus apertus est: et <lb/>
            terra non uenumdabitur in profanationem, id est <lb/>
            ne quis auderet terram, quam accepit a deo, uendere profanis,<lb n="5"/>
            qui ea utantur ad inpietatem cultumque deorum alienorum <lb/>
            atque falsorum. illud autem subobscurum est: non uenumdabitur <lb/>
            terra in confirmationem. quod puto non <lb/>
            intellegendum, nisi ne ita uenditio confirmetur, ut eam non <lb/>
            recipiat uenditor tempore remissionis, sicut praeceptum est. <lb n="10"/>
            quod uero sequitur utrique sensui potest congruere, siue <lb/>
            legatur: et terra non uenumdabitur in profanationem, <lb/>
            siue: in confirmationem. secutus quippe adiunxit: mea <lb/>
            enim est terra, propter quod proselyti et incolae <lb/>
            uos estis ante me. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="91" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Et per omnem terram possessionis uestrae <lb/>
            mercedem dabitis terrae. alii autem codices habent <lb/>
            "redemptionem dabitis terrae". sensus ergo hic est: <lb/>
            non uenumdabitur terra in profanationem, id est <lb/>
            illis qui ea utantur in iniuriam creatoris, aut: in confirmationem, <lb n="20"/>
            id est ut eam emptor perpetuo possideat nec <lb/>
            certo secundum dei praeceptum interuallo annorum restituat <lb/>
            uenditori. mea enim est, inquit, terra: unde secundum <lb/>
            meum praeceptum ea uti debetis. atque ut ostenderet suam <lb/>
            esse, non ipsorum, quid ipsi in ea essent, consequenter adiunxit<lb n="25"/>
            dicens: propter quod proselyti et incolae uos <lb/>
            estis ante me, hoc est: quamuis proselyti, id est aduenae <lb/>
            sint uobis, qui ex alienigenis adiunguntur genti uestrae, et <lb/>
            incolae, id est non in terra propria manentes, tamen etiam

<note type="footnote"> 13 Lcu. 25. 23 16 Leu. 25, 24 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 BEBELOSlS <hi rend="italic">C</hi> bcbcllosis <hi rend="italic">N</hi> BEBLOSIS <hi rend="italic">PSVT</hi> 3 BEBEOSIS <lb/>
            <hi rend="italic">CPN</hi> BEBELOSIS <hi rend="italic">S</hi> BEBLOSIS <hi rend="italic">V</hi> bebleosis <hi rend="italic">T</hi> 5 auderit <hi rend="italic">C</hi> 9 nesi <lb/>
            ne <hi rend="italic">C</hi> 10 repromissionis <hi rend="italic">N</hi> 14 est enim <hi rend="italic">CT</hi> terre <hi rend="italic">S</hi> 20 <hi rend="italic">pr</hi>. in <hi rend="italic">om. T</hi> <lb/>
            23 est enim <hi rend="italic">bd</hi> 24 debeatis <hi rend="italic">PXN</hi> 27 estis <hi rend="italic">om. T</hi> 28 quae <hi rend="italic">VS</hi> <lb/>
            aligenigenis <hi rend="italic">P</hi> etj ut <hi rend="italic">TV</hi> </note><lb/>
             
<pb n="311"/>
            uos omnes ante me aduenae estis et incolae. hoc deus dicit <lb/>
            siue Israhelitis, quod aliarum gentium terram quas expulit <lb/>
            eis dederit, siue omni homini, quoniam ante deum qui semper <lb/>
            manet et, sicut scriptum est, caelum et terram inplet utique <lb/>
            praesentia sua, omnis homo aduena est nascendo et incola  <lb n="5"/>
            uiuendo, quoniam conpellitur migrare moriendo. 
</p></div><div n="92" subtype="chapter" type="textpart"><p>deinde adiungit <lb/>
            et dicit: &lt;et&gt; per omnem terram possessionis <lb/>
            uestrae mercedem dabitis terrae tamquam inquilini <lb/>
            uel redemptionem. illud, nisi fallor, uult intellegi quod <lb/>
            inde reddebant quodam modo per cessationes septimorum <lb n="10"/>
            quorumque annorum et quinquagesimi anni, quem uocat <lb/>
            remissionis, ut ipsa uacatio terrae uelut merces habitationis <lb/>
            aut redemptio esset ab illo cuius est, hoc est ab eius creatore <lb/>
            deo. 
</p></div><div n="93" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et ponam tabernaculum meum in uobis et <lb n="15"/>
            non abominabitur anima mea uos. animam suam deus <lb/>
            uoluntatem suam dicit. non enim est animal habens corpus <lb/>
            et animam; neque substantia eius eius modi est cuius modi <lb/>
            creatura eius, quae anima dicitur, quam fecit, sicut per <lb/>
            Esaiam ipse testatur dicens: et omnem flatum ego feci: <lb n="20"/>
            quod eum de anima hominis dicere consequentia manifestant. <lb/>
            sicut ergo cum dicit "oculos suos* et "labia sua et cetera <lb/>
            uocabula membrorum corporalium non utique accipimus eum <lb/>
            forma corporis esse definitum, sed illa omnia membrorum <lb/>
            nomina non intellegimus, nisi effectus operationum atque <lb n="25"/>
            uirtutum: ita et cum dicit: anima mea, uoluntatem eius <lb/>
            debemus accipere. perfecta quippe simplex illa natura, quae

<note type="footnote"> 4 cf. Hierem. 23. 24 7 Leu. 25, 24 10 cf. Leu. 25, 8 15 Leu. <lb/>
            26, 11 20 Es. 57, 16 </note>

<note type="footnote"> 1 aduena <hi rend="italic">S</hi> 6 deinde adiungit <hi rend="italic">sqq. mihi cum antecedentibus cottiungenda<lb/>
             esse uidentur, etsi in codd. nouum capit. praeflxum est</hi> 7 et <lb/>
            <hi rend="italic">addidi; cf. 310, 16</hi> 11 quinquagensimi P <hi rend="italic">12 uocatio PlS meces S</hi> <lb/>
            18 substantift <hi rend="italic">C</hi> 19 fecit enim <hi rend="italic">pi V</hi> fecit enim ei\\ <hi rend="italic">T</hi> 20 Exaiam] <lb/>
            isaiam <hi rend="italic">C</hi> ysaiam <hi rend="italic">T</hi> se iam <hi rend="italic">PSV</hi> 21 consequentia <hi rend="italic">C</hi> 22 cum] qua <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            26 uirtuts <hi rend="italic">C</hi> et] ut <hi rend="italic">PS</hi> 27 perfecte <hi rend="italic">PlSNVbd</hi> quippe] itaque <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            natura illa <hi rend="italic">T</hi> </note><lb/>
             
<pb n="312"/>
            deus dicitur, non constat ex corpore et spiritu nec ipso <lb/>
            spiritu mutabilis est sicut anima; sed et spiritus est deus <lb/>
            et semper idem ipse, apud quem non est commutatio. <lb/>
            hinc autem acceperunt Apollinaristae occasionem, qui dicunt <lb/>
            animam non habuisse mediatorem dei et hominum hominem<lb n="5"/>
            Christum Iesum, sed tantum uerbum et carnem fuisse, cum <lb/>
            diceret: tristis est anima mea usque ad mortem. <lb/>
            sed ipso eius actu, qui nobis per euangelicam declaratur <lb/>
            historiam, sic adparent humanae animae officia, ut hinc dubitare <lb/>
            dementis sit. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="94" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quid est quod inoboedientiae poenas cum minaretur <lb/>
            deus, dixit inter cetera: et consumet uos perambulans <lb/>
            gladius? deinde ait: et erit terra uestra deserta <lb/>
            et ciuitates uestrae erunt desertae. tunc bene sentiet <lb/>
            terra sabbata sua omnes dies desolationis suae, et<lb n="15"/>
            uos eritis in terra inimicorum uestrorum. quomodo <lb/>
            ergo consumet eos gladius, si erunt in terra inimicorum <lb/>
            suorum? an in ipsa terra consumet, quoniam strage mortium <lb/>
            facta non erunt ibi? an "consumet uos" sic ait, ac si <lb/>
            diceret: "interficiet uos", ut ad istam consummationem illi<lb n="20"/>
            pertineant, qui gladio cadent, non omnes, quandoquidem <lb/>
            paulo post dicit: et eis qui residui sunt ex uobis superducam <lb/>
            formidinem in cor eorum? an secundum hyperbolen <lb/>
            dictum est: consumet uos, secundum quem loquendi <lb/>
            modum et abundantia eorum dicta est sicut arena maris? <lb n="25"/>
            secundum istum modum etiam dicitur quod deinde sequitur:

<note type="footnote"> 3 Iac. 1, 17 5 cf. 1 Tim. 2, 5 7 Matth. 26, 38 12 Len. 26, <lb/>
            33. 34 22 Leu. 26, 36 25 cf. Gen. 22, 17; 32, 12 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">2 ct om. VT spiritus om. S deus est S deus om. N</hi> 8 angelicam <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> 9 animae humanae <hi rend="italic">N</hi> 11 inuboedientia 8 12 ceteras S <lb/>
            pcrambulan. (t <hi rend="italic">eras.)</hi> S 14 desertae erunt N 17 erant <hi rend="italic">C</hi> 18 strage <lb/>
            <hi rend="italic">om. S</hi> mortuum <hi rend="italic">SiT</hi> mortuorum <hi rend="italic">bd; cf</hi>. sicut strage mortium <hi rend="italic">quaest. <lb/>
            de Num. XXVII</hi> 19 factu <hi rend="italic">C</hi> 20 <hi rend="italic">cousumptionom NTbd</hi> 21 cadant <lb/>
            <hi rend="italic">PSVT</hi> 22 et <hi rend="italic">om. N</hi> 23 formidinemj cou/.siav <hi rend="italic">l\'isch</hi>. SeIXtav <hi rend="italic">Lag</hi>. <lb/>
            yperbolen <hi rend="italic">CPSNVT</hi> 25 harena <hi rend="italic">CN</hi> </note><lb/>
             
<pb n="313"/>
            et persequetur eos sonus folii uolantis, id est, quia <lb/>
            nimius in eis timor erit, ut et leuissima quaeque formident. 
</p></div></div><div n="4" subtype="book" type="textpart"><ab><title type="sub">LIBER QVARTVS. QVAEST. DE NVMEKIS. </title></ab><div n="1" subtype="chapter" type="textpart"><p>QVAEST. I. Quid est quod singulo de singulis &lt;tribubus&gt; <lb/>
            eligi iubet principes eosque appellat <foreign xml:lang="grc">χιλιάρχους</foreign>? quos quidam <lb n="5"/>
            latini interpretes "tribunos" appellauerunt; <foreign xml:lang="grc">χιλίαρχοι</foreign> autem <lb/>
            uidentur a mille cognominati. sed cum consilium Iothor socer <lb/>
            Moysi genero suo daret, quod etiam deus adprobauit, de ordinando <lb/>
            populo sub principibus, ut non omnes omnium causae <lb/>
            Moyseu ultra uires onerarent, <foreign xml:lang="grc">χιλίαρχος</foreign> appellauit constituendos <lb n="10"/>
            super millenos homines, <foreign xml:lang="grc">ἑκατοντάρχοὺς</foreign> super centenos <lb/>
            et <foreign xml:lang="grc">πεντακοντάρχους</foreign> super quinquagenos et <foreign xml:lang="grc">δεκαδάρχους</foreign> super <lb/>
            denos, ab ipsis numeris, quibus praeessent, cognominatos. <lb/>
            numquidnam et hic sic accipiendi sunt <foreign xml:lang="grc">χιλίαρχοι</foreign>, quod singuli <lb/>
            essent super millenos? non utique. neque enim uniuersus <lb n="15"/>
            omnium populus Israhel duodecim hominum milia tunc fuerunt. <lb/>
            singulos enim elegit de singulis tribubus, quae duodecim <lb/>
            tribus procul dubio non millenos homines, sed multa milia <lb/>
            continebant. nomen ergo commune est cum illis, qui in Exodo <lb/>
            appellantur <foreign xml:lang="grc">χιλίαρχοι</foreign>, quod unusquisque illorum esset mille <lb n="20"/>
            hominum princeps; istorum autem unusquisque milium princeps, <lb/>
            quoniam siue a mille siue a milibus eadem compositio nominis <lb/>
            resonat, ut appellentur <foreign xml:lang="grc">χιλίαρχοι</foreign>. 



<note type="footnote"> 4 cf. Num. 1, 1-44 7 cf. Ex. 18, 14. 25 </note>

<note type="footnote"> 2 Expliciunt questiones libri Leuitici Incipiunt Loquutiones Leuitici agustini <lb/>
            <hi rend="italic">fol</hi>. 133 <hi rend="italic">C</hi> Expliciunt quaestiones Leuitici Incipiunt quaestiones <lb/>
            Numerorum <hi rend="italic">fol. 126 P, pag. 359 S, fol. 118 V</hi> Explicit questiones libri <lb/>
            Leuitici Incipit locutiones Numerorum <hi rend="italic">fol. 87 N</hi> Explicit liber de questionibus <lb/>
            Leuitici incipit liber de questionibus Numerorum <hi rend="italic">fol. 116 T</hi> <lb/>
            4 tribubus <hi rend="italic">addidi cum bd: om. codd</hi>. 5 elegi <hi rend="italic">P (et</hi> 10) chiliarchos <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            chiliarcos <hi rend="italic">PSNVT</hi> 6 <hi rend="italic">(et</hi> 14) chiliarchi <hi rend="italic">CN</hi> chiliarci <hi rend="italic">PSVT</hi> 7 iethro <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            11 ecatontarchos <hi rend="italic">CPSNVT</hi> 12 pente conthachos <hi rend="italic">CN</hi> pentecontarchos <lb/>
            <hi rend="italic">TV</hi> pentecontharcos <hi rend="italic">S</hi> pente contar cos <hi rend="italic">P</hi> decatonarchus <hi rend="italic">CNP2</hi> decartos <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> decarchos <hi rend="italic">PlS</hi> decarcos <hi rend="italic">V</hi> 16 milia hominum T 19 est <lb/>
            commune <hi rend="italic">S</hi> 20 <hi rend="italic">(et</hi> 23) chiliarchi <hi rend="italic">CPSNV</hi> chiliarci <hi rend="italic">T</hi> 23 appellantur <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> appellaretur <hi rend="italic">N</hi> </note>
<pb n="314"/>
            
</p></div><div n="2" subtype="chapter" type="textpart"><p>Merito quaeritur quid sibi uelit quod per omnes tribus, <lb/>
            ubi conputantur per singulas quasque filii Israhel in aetate <lb/>
            militari, dicitur: secundum propinquitates eorum, <lb/>
            secundum populos eorum, secundum domos familiarum <lb/>
            eorum, secundum numerum nominum eorum,<lb n="5"/>
            secundum caput eorum, et haec quinque similiter omnino <lb/>
            repetuntur, donec tribus omnes conpleantur; quasi aliud sit <lb/>
            secundum propinquitates eorum, aliud secundum <lb/>
            populos, aliud secundum domos familiarum, aliud <lb/>
            secundum numerum nominum, aliud secundum<lb n="10"/>
            caput, cum potius uideantur aliis uerbis eadem significare <lb/>
            ista omnia. intentionem autem mouet, quia tam diligenter <lb/>
            per omnes tribus eadem repetuntur, ut non frustra fieri quiuis <lb/>
            iudicet, etiamsi non intellegat. nimirum ergo numerus ipse <lb/>
            aliquid insinuat sacramenti, ut hoc idem quinquies uarie<lb n="15"/>
            repetatur. nam iste numerus sicut in ipsis quinque libris <lb/>
            Moysi, id est quinarius, in uetere testamento maxime commendatur. <lb/>
            illa uero quae deinceps quattuor conectuntur, id est <lb/>
            masculina a uiginti annis et supra omnis qui <lb/>
            procedit in uirtute, recognitio eorum, quamuis et<lb n="20"/>
            ipsa per omnes tribus eodem prorsus modo repetantur, habent <lb/>
            necessariam differentiam. cum enim ageretur de numero <lb/>
            uniuersae multitudinis ad unam tribum pertinentis, discernendus <lb/>
            erat sexus; ideo positum est: omnia masculina. et ne <lb/>
            paruuli etiam conputarentur, adiunctum est: a uiginti<lb n="25"/>
            annis et supra. rursus ne inbellis aetas senectutis adnumeraretur, <lb/>
            additum est: omnis qui procedit in uirtute. <lb/>
            et omnia concluduntur uerbo eius operis quod fiebat, ut <lb/>
            dicatur: recognitio eorum. recognitio enim fiebat, ut haec

<note type="footnote"> 3 Num. 1, 20. 21 </note>

<note type="footnote"> 2 filiis <hi rend="italic">CN</hi> 4 aliud secundum <hi rend="italic">C</hi> populum <hi rend="italic">PSNVTbd</hi> aliud <lb/>
            fecundum C 8 <hi rend="italic">prius</hi> alius <hi rend="italic">N</hi> 12 pomina <hi rend="italic">T</hi> itentionem <hi rend="italic">S</hi> 13 ut <lb/>
            <hi rend="italic">om. N</hi> 14 etiamsi <hi rend="italic">degitur ante iudicet in PVT</hi> 15 quinquiens <hi rend="italic">CP\'}t</hi> <lb/>
            17 ueteri <hi rend="italic">ST</hi> 20 recognitio] et cognitio <hi rend="italic">CPSNVIT</hi> 29 haec <hi rend="italic">ante</hi> <lb/>
            fiebat <hi rend="italic">pos. in bd</hi> fiebat haec <hi rend="italic">S</hi> ut <hi rend="italic">(s. I. m. 2 add.) PV</hi> </note><lb/>
             
<pb n="315"/>
            hominum milia conputarentur. quinque igitur illa: "propinquitates, <lb/>
            populi, domus familiarum, numerus nominum et <lb/>
            caput" et ista deinde quattuor: "sexus, aetas, uirtus, recognitio" <lb/>
            fortasse in ipso numero aliquid. insinuent. si enim horum <lb/>
            duorum numerorum, id est quinarii et quaternarii, alter multiplicetur <lb n="5"/>
            ex altero, id est ut quinquies quaterni aut quater <lb/>
            quini ducantur, uiginti fiunt. quo numero etiam adulescentium <lb/>
            aetas illa signatur. qui numerus commemoratur et quando <lb/>
            intratur in terram promissionis et dicitur illa aetas uiginti <lb/>
            annorum, quae non declinauerit in dextram aut sinistram. <lb n="10"/>
            ubi mihi uidentur significari sancti fideles ex utroque testamento <lb/>
            fidem ueram tenentes. nam uetus testamentum quinque <lb/>
            libris Moysi maxime excellit et nouum quattuor euangeliis. 
</p></div><div n="3" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quod ait de tabernaculo destringendo, leuando, erigendo: <lb/>
            et alienigena qui accesserit moriatur, hic alienigena <lb n="15"/>
            intellegendus est etiam ex illis filiis Israhel, qui non de illa <lb/>
            tribu fuerunt, quam tabernaculo seruire praecepit, id est qui <lb/>
            non fuerit de tribu Leui. mirum est autem quomodo abusiue <lb/>
            alienigena dicitur, quod magis alterius generis hominem <lb/>
            significat, id est <foreign xml:lang="grc">ἀλλογενής</foreign> et non magis <foreign xml:lang="grc">ἀλλόφυλος</foreign>, quod <lb n="20"/>
            significat alterius tribus hominem: quo nomine magis utitur <lb/>
            scriptura in aliarum gentium hominibus, ut <foreign xml:lang="grc"/> appellentur <lb/>
            quasi aliarum tribuum homines. 
</p></div><div n="4" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et locutus est dominus ad Moysen dicens: <lb/>
            accipe tribum Leui et statues eos in conspectu Aaron <lb n="25"/>
            sacerdotis et ministrabunt ei; et custodient custodias <lb/>
            eius et custodias filiorum Israhel ante tabernaculum <lb/>
            testimonii. quas <foreign xml:lang="grc">φυλακάς</foreign> graecus dixit, has nostri interpretes

<note type="footnote">15 Num. 1, 51 24 Num. 3, 5-7 </note>

<note type="footnote"> 4 insinuant <hi rend="italic">l\'2 Tbd</hi> 5 alterj altero <hi rend="italic">S</hi> 8 significatur <hi rend="italic">bd</hi> 9 in] ad <lb/>
            <hi rend="italic">PSNVT</hi> terra <hi rend="italic">C</hi> 10 dexteram <hi rend="italic">VT</hi> in sinistram <hi rend="italic">NT</hi> 12 uerum <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 14 destringendo] distinguendo <hi rend="italic">YITZb</hi> destinguendo F2 distendendo <lb/>
            <hi rend="italic">d</hi> 16 tribu illa <hi rend="italic">N</hi> 17 fuerant <hi rend="italic">FSV</hi> quam de (de <hi rend="italic">semier.) N</hi> <lb/>
            20 allogenes <hi rend="italic">("PSNVT</hi> allophilos <hi rend="italic">C</hi> allofilos <hi rend="italic">PSNVT</hi> 22 allophili <lb/>
            <hi rend="italic">CNT</hi> allofili <hi rend="italic">PSV</hi> 24 es <hi rend="italic">C</hi> 26 custodientes <hi rend="italic">PlSV</hi> custodia <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            28 philacas <hi rend="italic">CNly</hi> filacas <hi rend="italic">PSV</hi> </note><lb/>
             
<pb n="316"/>
            alii "custodias", alii "excubias. interpretati sunt. sed <lb/>
            mirum nisi uigiliae melius dicuntur, quae solent in castris <lb/>
            ternarum horarum obseruationem habere. unde scriptum est: <lb/>
            quarta autem uigilia noctis uenit ad eos ambulans <lb/>
            super mare, hoc est post nonam horam noctis, post tres<lb n="5"/>
            uidelicet uigilias. et multis locis scripturarum nostri uigilias <lb/>
            interpretati sunt, quas Graeci <foreign xml:lang="grc">φυλακάς</foreign> uocant. ubi nulla <lb/>
            dubitatio est spatia nocturni temporis significari: quod puto <lb/>
            et hic accipiendum. quomodo enim Leuitae iubentur obseruare <lb/>
            custodias Aaron et custodias filiorum Israhel, id est <foreign xml:lang="grc">φυλακάς</foreign>,<lb n="10"/>
            nisi fortasse dictum est, ne putarent ab obseruandis uigiliis, <lb/>
            quae proprie in castris obseruari solent, propter honorem, <lb/>
            quo seruiebant tabernaculo, immunes se esse debere, cum et <lb/>
            ipsos oporteret propter opera tabernaculi non minus uicissim <lb/>
            obseruare uigilias, quae obseruarentur in aliis circumquaque<lb n="15"/>
            castris filiorum Israhel? 
</p></div><div n="5" subtype="chapter" type="textpart"><p>Alienigena qui tetigerit morietur. quaerendum <lb/>
            quomodo dixerit in Leuitico: qui tetigerit tabernaculum <lb/>
            sanctificabitur, cum hic dicat: alienigena qui tetigerit <lb/>
            morietur, uolens intellegi eos, qui non essent de tribu Leui. <lb n="20"/>
            an forte hic "tetigerit" ad obsequium dixerit seruitutis, quod <lb/>
            a solis Leuitis deberi tabernaculo praecepit? hinc enim <lb/>
            loquebatur. 
</p></div><div n="6" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quid est quod Leuitas pro primogenitis filiorum Israhel <lb/>
            sibi deus deputat, ita ut numeratis primogenitis populi, qui <lb n="25"/>
            plures inuenti sunt quam erat numerus Leuitarum, argento <lb/>
            redimerentur quinque siclis pro uno datis? quod pro pecoribus <lb/>
            non est factum, cum et pecora Leuitarum pro primogenitis

<note type="footnote">4 Matth. 14, 25 17 Num. 3, 10. 38 18 Leu. 6, 18 24 cf. <lb/>
            Num. 3, 12-14; 41—47 </note>

<note type="footnote"> 3 obseraatione <hi rend="italic">S</hi> habere <hi rend="italic">om. S</hi> 4 uigilias <hi rend="italic">N</hi> ad-noctis <hi rend="italic">om. S</hi> <lb/>
            5 supra <hi rend="italic">T</hi> 7 philacas <hi rend="italic">CPSNVT</hi> 9 obserbare <hi rend="italic">C</hi> 10 philachas <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            philacas <hi rend="italic">PNVT</hi> filacas <hi rend="italic">S</hi> 13 esse <hi rend="italic">om. T</hi> 14 uicissimo <hi rend="italic">N</hi> 15 obserbare <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 22 solis] so <hi rend="italic">(cum</hi> leuitis <hi rend="italic">coni.) S</hi> hic 5F1 24 leuita <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            27 pro <hi rend="italic">post</hi> quod <hi rend="italic">om. S</hi> </note><lb/>
             
<pb n="317"/>
            pecorum Israhel sibi esse uoluerit. quomodo deinceps primogenita <lb/>
            eorum uel pecorum eorum pertinebant ad deum, ubi <lb/>
            iussit inmunda primogenita uel humana mutari ouibus? quomodo <lb/>
            non et pro istis deinceps primogenitis conputabantur <lb/>
            filii Leuitarum — manebat enim in posteris eadem tribus, <lb n="5"/>
            quae posset pro primogenitis posterioribus conputari — nisi <lb/>
            quia illud iustum fuit, ut qui nascerentur de illis qui iam <lb/>
            ad portionem domini pertinebant datam pro primogenitis qui <lb/>
            de Aegypto exierunt, iam deus proprios haberet tamquam suos <lb/>
            de suis nec possent iuste pro illis conputari, qui deinceps <lb n="10"/>
            primogeniti deo debebantur? de uniuerso quippe populo et <lb/>
            de uniuersis pecoribus populi data est portio deo pro primogenitis. <lb/>
            et haec portio erat Leuitae et pecora eorum. iam si <lb/>
            quid genuissent, dei erat; non poterat hoc tamquam a populo <lb/>
            dari, quod iam alienum erat. ac per hoc debita deinceps <lb n="15"/>
            primogenita deo reddi oportebat nec pro his conputari posteros <lb/>
            Leuitarum uel pecorum eorum. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>