<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074.opp-lat1:2.101-2.120</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074.opp-lat1:2.101-2.120</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="101" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et ascendit Moyses et Aaron et Nadab et <lb/>
            Abiud et septuaginta seniorum Israhel et uiderunt <lb/>
            locum ubi steterat ibi deus Israhel. constat inter eos <lb/>
            qui recte intellegunt nullo deum contineri loco nec aliquo <lb/>
            uelut situ corporis membra ponere, sicuti est nostri corporis, <lb n="5"/>
            sedere, iacere, stare et si quid huius modi est. haec enim <lb/>
            non sunt nisi corporum, deus autem spiritus est. quod ergo <lb/>
            se ostendit specie corporali uel signis corporaliter expressis, <lb/>
            non substantia eius adparet, qua est ipse quod est, sed <lb/>
            adsumptio formarum uisibilium eius omnipotentiae subiacet. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="102" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et de electis Israhel non dissonuit nec <lb/>
            unus: et adparuerunt in loco dei et manducauerunt <lb/>
            et biberunt. quis dubitet illos, quos nominatim expressit, <lb/>
            et septuaginta seniores, nunc appellatos electos Israhel? qui <lb/>
            procul dubio personam gerebant eorum qui electi sunt in <lb n="15"/>
            populo dei. non enim omnium est fides, et nouit <lb/>
            dominus qui sunt eius; in magna autem domo sunt alia <lb/>
            uasa in honorem, alia in contumeliam. quoniam ergo quos <lb/>
            ante praesciuit, et praedestinauit; quos autem <lb/>
            praedestinauit, illos et uocauit; quos autem <lb n="20"/>
            uocauit, ipsos et iustificauit; quos autem iustificauit, <lb/>
            ipsos et glorificauit, profecto de electis <lb/>
            Israhel non dissonuit nec unus. significantur autem quaternario <lb/>
            numero in Moyse et Aaron et Nadab et Abiud propter <lb/>
            quattuor euangelia et totius orbis, qui in quattuor partes <lb n="25"/>
            diuiditur, promissionem; et septuaginta de senioribus Israhel <lb/>
            numero scilicet septenario decuplato, qui pertinet ad significandum <lb/>
            spiritum sanctum. sapphiro autem significatur uita

<note type="footnote">1 Ex. 24. 9. 10 7 of. Ioh. 4, 24 11 Ex. 24, 11 16 II Thess. <lb/>
            3, 2 17 cf. H. Tim. 2, 19. 20 18 Rom. 8, 29. 30 </note>

<note type="footnote"> 2 et <hi rend="italic">fin</hi>. — Israhel <hi rend="italic">om. C</hi> 3 locum <hi rend="italic">om. 2V</hi> ibi <hi rend="italic">exp. m. 2 P <lb/>
            om. T</hi> 9 quia (i 8. <hi rend="italic">I. m. 1) P</hi> qu*a <hi rend="italic">S</hi> 16 est omnium <hi rend="italic">S</hi> 18 quoniam—autem <lb/>
            praedestinauit <hi rend="italic">om. N</hi> 19 hos et (hos 8. <hi rend="italic">I. m. 1) V</hi> <lb/>
            praedistinauit <hi rend="italic">CP</hi> quos autem praedestinauit <hi rend="italic">om. C</hi> 20 praedistinauit <lb/>
            <hi rend="italic">PS</hi> 21 iustificauit-et <hi rend="italic">om. C</hi> 23 sanctificatur <hi rend="italic">T</hi> 24 moysen <lb/>
            <hi rend="italic">SIX</hi> 27 numeros <hi rend="italic">S</hi> pertinent <hi rend="italic">P2SV</hi> 28 sappiro <hi rend="italic">PIN</hi> saphiro <hi rend="italic">S</hi> </note><lb/>
             
<pb n="160"/>
            caelestis, maxime quia dictum est: sicut aspectus firmamenti. <lb/>
            firmamentum autem caelum appellari quis nesciat? <lb/>
            et forma lateris in eodem sapphiro quadraturam ipsam uel <lb/>
            stabilitatem uel eiusdem quaternarii numeri sacramentum <lb/>
            figurat quod autem manducant et bibunt in loco dei, suauitatem<lb n="5"/>
            saturitatemque significat in illo regno aeternitatis. <lb/>
            beati enim qui esuriunt et sitiunt iustitiam, <lb/>
            quoniam ipsi saturabuntur. unde et dominus dicit <lb/>
            uenturos multos. — quos utique? nisi electos, praescitos. <lb/>
            praedestinatos, uocatos, iustificatos. glorificatos — et recubituros <lb n="10"/>
            cum Abraham et Isaac et Iacob in regno <lb/>
            caelorum. nam et alio loco ipse hoc promittit fidelibus suis. <lb/>
            quod faciat eos recumbere et transiens ministret eis. 
</p></div><div n="103" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quid sibi uult quod Iesus Naue non commemoratus <lb/>
            in illis quattuor subito cum Moyse adparet et cum illo <lb n="15"/>
            ascendit in montem ad accipiendas tabulas legis; et subito <lb/>
            rursus Iesus absconditur, id est tacetur; et Moyses accepit <lb/>
            legem in duabus tabulis et cum eo iterum adparet? an forte <lb/>
            significat nouum testamentum nomine Iesu et absconditum <lb/>
            esse in lege et aliquando adparere intellegentibus ? quod uero <lb n="20"/>
            Iesus iam uocatur, cum in libro Numerorum quando id nomen <lb/>
            acceperit scriptura testatur, cum iam prope esset, ut terram <lb/>
            promissionis intrarent, per prolepsin, hoc est per praeoccupationem <lb/>
            anticipat scriptura quod postea factum est. omnia <lb/>
            quippe ista posteaquam facta sunt scripta sunt; ac per hoc

<note type="footnote"> 1 Ex. 24, 10 2 cf. de Gen. ad litt. II 4 7 Matth. 5, 6 11 ef. <lb/>
            Matth. 8, 11 13 Luc. 12, 37 15 cf. Ex. 24, 13 21 cf. Xum. 13, 17 </note>

<note type="footnote"> 3 sappiro <hi rend="italic">CPN</hi> saphiro <hi rend="italic">S</hi> 4 figurat sacramentum <hi rend="italic">T</hi> 5 suauitatemque <lb/>
            N 6 saturitatem <hi rend="italic">om. N</hi> 8 quoniam ipsi saturabuntur <hi rend="italic">om. N</hi> <lb/>
            unde- multos <hi rend="italic">om. N</hi> 9 uenturus <hi rend="italic">C</hi> praescitosj prescribtos <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            10 praedistinatos <hi rend="italic">CPVS</hi> recubitaturos P1 11 brai <hi rend="italic">C et pr. —</hi> <lb/>
            Iacob <hi rend="italic">om. N</hi> 12 nam <hi rend="italic">om. plSV</hi> 13 transiens] transeat et <hi rend="italic">CPSNVbi</hi> <lb/>
            14 hiesus <hi rend="italic">PS Y</hi> 17 Iesus] is <hi rend="italic">C</hi> idem Iesus <hi rend="italic">bd</hi> 21 hiesus <hi rend="italic">PS</hi> <lb/>
            22 testetur <hi rend="italic">Nbd</hi> cum] quod <hi rend="italic">PSV</hi> 23 prolemsin <hi rend="italic">CPSN</hi> prolempsin <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> prolensin <hi rend="italic">T</hi> 24 antecipante <hi rend="italic">C</hi> anticipante <hi rend="italic">N</hi> 25 quippe <lb/>
            -sunt <hi rend="italic">om. N</hi> </note><lb n="25"/>
             
<pb n="161"/>
            quando factum est quod modo commemoratur, nondum uocabatur <lb/>
            Iesus, sed quando scriptum est iam hoc uocabatur. 
</p></div><div n="104" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et facies in ea cymatia aurea uersatilia in <lb/>
            circuitu. cymatia dixit, quae in quadratura exstant per <lb/>
            quattuor partes, sicut mensae quadrae fieri solent. nec quod <lb n="5"/>
            ait "uersatilia," mobilia debemus accipere — fixa sunt <lb/>
            enim, sicut dixi mensas habere solitas — sed, "uersatilia" <lb/>
            dixit "tortilia", quae graece uocantur <sic>otpsita</sic>, uel canalibus, <lb/>
            sicut sunt columnae tortiles, aut inplicatis duabus uirgulis <lb/>
            in modum restis, sicut etiam torques fieri solent. quod autem <lb n="10"/>
            ait: et fabricabis illi quattuor anulos aureos et <lb/>
            inpones super quattuor latera: duos anulos in <lb/>
            latus unum et duos anulos in latus secundum, ad <lb/>
            quattuor angulos occurrunt quattuor anuli singuli in singulis <lb/>
            et per angulorum numerum fit, ut quod in duobus lateribus <lb n="15"/>
            ponitur in omnibus quattuor ponatur. unus enim angulus <lb/>
            duobus lateribus communis est; alioquin non occurrit, ut bini <lb/>
            anuli ponantur per quattuor latera, cum sint quattuor anuli; <lb/>
            octo quippe esse debuerunt, si aliter intellegitur quam quod <lb/>
            dixi fieri numero angulorum. ad hoc enim anuli in angulis <lb n="20"/>
            ponuntur, quo inducantur subportatoria uel gestatoria, quibus <lb/>
            arca a quattuor hominibus hinc atque inde portatur. 
</p></div><div n="105" subtype="chapter" type="textpart"><p>Propitiatorium quid dicat superinponendum super <lb/>
            aream quaeri solet. sed cum aureum iubeat fieri eiusque <lb/>
            longitudinem et latitudinem tantam exprimat quanta et ipsius <lb n="25"/>
            arcae dicta est, procul dubio uelut tabulam auream tantae <lb/>
            formae fieri praecipit, qua tegeretur arca, ita ut in ipso

<note type="footnote"> 3 Ex. 25, 10 11 Ex. 25, 11 21 cf. Ex. 25, 13 23 cf. Ex. 25, 16 <lb/>
            27 cf. Ei. 25, 17—19 </note>

<note type="footnote"> 1 quomodo <hi rend="italic">pi Y</hi> 2 hiesus <hi rend="italic">S om. C</hi> 4 existant <hi rend="italic">CN</hi> 8 strepta <lb/>
            <hi rend="italic">CPSNVT</hi> 10 autem <hi rend="italic">om. S</hi> 11 anulus <hi rend="italic">C</hi> angulos <hi rend="italic">N</hi> 13 unumj <lb/>
            secundum <hi rend="italic">P\'STT</hi> 15 lateribus <hi rend="italic">om. C</hi> 16 ponitur-lateribus <hi rend="italic">om. N</hi> <lb/>
            19 intellegimus <hi rend="italic">PSXVTtd</hi> 21 quod <hi rend="italic">PV</hi> uel gestatoria <hi rend="italic">om. N</hi> <lb/>
            22 a <hi rend="italic">om. pi V</hi> portetur <hi rend="italic">PSNYTbd</hi> 23 propiatorium <hi rend="italic">C</hi> 24 fieri <lb/>
            <hi rend="italic">iobeat PSNVTbdEug</hi> 25 tantaml tamquam <hi rend="italic">C</hi> 27 praecepit <hi rend="italic">PTVEug<lb/>
             (ed Knoell p. 393)</hi> </note>

<note type="footnote"> XXVIII Aug. aect. III I\'ara 3 </note>

<note type="footnote"> 11 </note><lb/>
             
<pb n="162"/>
            propitiatorio essent duo cherubin, hinc atque inde alterutrum <lb/>
            adtendentes, ita ut uultus eorum in propitiatorium essent et <lb/>
            pinnis suis obumbrarent propitiatorium: quod magnum est <lb/>
            sacramentum. aurum quippe significat sapientiam, arca significat <lb/>
            secretum dei. in arca iussa sunt poni lex et manna et<lb n="5"/>
            uirga Aaron: in lege praecepta sunt, uirga potestas significatur, <lb/>
            manna gratia, quia nisi cum gratia non est potestas praecepta <lb/>
            faciendi. uerum tamen quia lex a quouis proficiente non ei <lb/>
            omni parte completur, propitiatorium est desuper: ad hoc <lb/>
            enim opus est, ut propitius sit deus, et ideo desuper ponitur,<lb n="10"/>
            quia superexultat misericordia iudicio. duo uero <lb/>
            cherubin pinnis suis obumbrant propitiatorium, id est honorant <lb/>
            uelando, quoniam mysteria ista ibi sunt; et inuicem se adtendunt, <lb/>
            quia consonant — duo quippe ibi testamenta figurantur <lb/>
            — et uultus eorum sunt in propitiatorium, quia<lb n="15"/>
            misericordiam dei, in qua una spes est, ualde commendant. <lb/>
            denique hinc se promisit locuturum deus ad Moysen de medio <lb/>
            cherubin desursum propitiatorii. porro si creatura rationalis <lb/>
            in multitudine scientiae — quoniam hanc interpretationem <lb/>
            habent cherubin — duobus ipsis animalibus significatur, ideo <lb n="20"/>
            duo sunt, ut societatem caritatis commendent, ideo pinnis <lb/>
            suis propitiatorium obumbrant, quia deo non sibi tribuunt <lb/>
            pinnas suas, id est deum honorant uirtutibus, quibus praestant; <lb/>
            et uultus eorum non sunt nisi in propitiatorium, quia cuicumque <lb/>
            prouectui ad multitudinem scientiae spes non est nisi <lb n="25"/>
            in dei misericordia.

<note type="footnote"> 11 lnc. 2, 13 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 cerubin V cherubim bd 2 ut uultus eorum in om. N</hi> 5 et- <lb/>
            Aaron <hi rend="italic">om. N</hi> 6 potestatem <hi rend="italic">PSVT</hi> significat <hi rend="italic">PSVT</hi> 7 gratiam <lb/>
            <hi rend="italic">PST</hi> quia-gratia <hi rend="italic">om. C</hi> 8 perficiente <hi rend="italic">P</hi> 10 superponitur <hi rend="italic">Eug</hi> <lb/>
            11 superexaltat <hi rend="italic">PSVT</hi> misericordiam <hi rend="italic">PSTV1</hi> uero] enim <hi rend="italic">HTEug</hi> <lb/>
            12 pennis <hi rend="italic">PSNVTd</hi> 13 ministeria <hi rend="italic">PEug</hi> ibi <hi rend="italic">om. CNEug</hi> 14 ibi <lb/>
            <hi rend="italic">om. PSVTEug</hi> figurantur <hi rend="italic">T</hi> figurantur ibi <hi rend="italic">Eug</hi> 16 in <hi rend="italic">om. PV</hi> <lb/>
            qua] quae <hi rend="italic">P</hi> V qua et <hi rend="italic">S</hi> spes <hi rend="italic">om. V est</hi> spes (spes 8. <hi rend="italic">I. m. 2) P. T</hi> <lb/>
            17 denique-deus <hi rend="italic">om. N</hi> 18 propitiatorium <hi rend="italic">VplS rationabilis PYS</hi> <lb/>
            21 comflidant <hi rend="italic">C pennis PSNVTbd</hi> 25 profectui <hi rend="italic">bd</hi> non] <hi rend="italic">nra C</hi> erit <hi rend="italic">V</hi> </note>
<pb n="163"/>
            
</p></div><div n="106" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quod ait: erunt anuli in thecis subportatoriis <lb/>
            ad tollendam mensam, hoc intellegendum est, quod <lb/>
            anuli essent uelut thecae subportatoriorum; id est, quod <lb/>
            subportatoria tamquam in thecas inducantur. "erunt" quippe <lb/>
           "in thecis" ita dictum est, tamquam diceretur: erunt pro <lb n="5"/>
            thecis. 
</p></div><div n="107" subtype="chapter" type="textpart"><p>Decem aulaeorum iubet fieri tabernaculum, cum sit <lb/>
            decalogus legis. aulaea uero significant latitudinem propter <lb/>
            facilitatem. caritas quippe plenitudo legis est, et <lb/>
            nonnisi caritatis sunt praecepta facilia. unde ipsa dilatatio <lb n="10"/>
            commendatur, cum dicitur: dilatasti gressus meos subter <lb/>
            me, et non sunt infirmata uestigia mea. sed <lb/>
            quoniam ista dilatatio per gratiam fit dei — caritas enim <lb/>
            dei diffusa est in cordibus nostris non per nos ipsos, <lb/>
            sed per spiritum sanctum qui datus est nobis — <lb n="15"/>
            ideo hic mystice ipse numerus etiam commendatur, qui pertinet <lb/>
            etiam ad spiritum sanctum, per quem lex possit inpleri. <lb/>
            dicitur enim aulaeum longitudinem habere debere in cubitis <lb/>
            uiginti octo. iste autem numerus quia per septenarium diuidendus <lb/>
            est, significauit, cum dicit latitudinem aulaei in <lb n="20"/>
            cubitis quattuor. quater enim septeni fiunt uiginti octo. et <lb/>
            est etiam iste numerus perfectus, quia sicut senarius suis <lb/>
            partibus constat. quod uero tam saepe dicit: Cherubin <lb/>
            facies ea opere textoris, quid aliud quam in his omnibus <lb/>
            multitudinem scientiae commendat, quod interpretatur "Cherubin?" <lb n="25"/>
            </p></div><div n="108" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et facies uela capillacia operire super <lb/>
            tabernaculum; undecim uela facies ea. quae

<note type="footnote">1 Ex. 25, 26 7 cf. Ex. 26, 1 9 Rom. 13, 10 11 Ps. 17, 37 <lb/>
            13 Rom. 5, 5 18 cf. Ex. 26, 2 23 Ex. 26. 1 27 Ex. 26, 7 </note>

<note type="footnote"> 3 neluti <hi rend="italic">PSVT</hi> thehe <hi rend="italic">C</hi> tecae <hi rend="italic">N</hi> quo <hi rend="italic">PSVTbd</hi> 7 auleorum <lb/>
            <hi rend="italic">CPSVT</hi> 9 felicitatem <hi rend="italic">PI V; V in mg. habet:</hi> facilitatem 10 caritati <lb/>
            <hi rend="italic">PSNVTbd</hi> 11 Bubtus <hi rend="italic">STbd</hi> 13 dei fit <hi rend="italic">T</hi> 16 ipse] in se <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            18 debere habere <hi rend="italic">S</hi> 19 septinarios <hi rend="italic">C</hi> septenarios <hi rend="italic">P2NT</hi> 20 aule <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            auleae <hi rend="italic">SV1</hi> aula et <hi rend="italic">N</hi> 21 septem <hi rend="italic">Cd</hi> 23 cerubin <hi rend="italic">C</hi> cherubim <hi rend="italic">STbd</hi> <lb/>
            27 capillatia <hi rend="italic">CPNVT</hi> capellatia <hi rend="italic">S</hi> operire] oxtitsiv <hi rend="italic">cod. Alex</hi> </note>

<note type="footnote"> 11* </note><lb/>
             
<pb n="164"/>
            capillacia uela sunt, id est cilicina, undecim dicuntur esse. in <lb/>
            peccatis quippe transgressio est. transgressio uero undenario <lb/>
            numero significatur, quoniam transgreditur denarium, hoc est <lb/>
            legem. ideo ipsa undecim per septenarium multiplicata faciunt <lb/>
            septuaginta septem. ubi significauit dominus uniuersam remissionem<lb n="5"/>
            peccatorum dicens: non solum septies uerum <lb/>
            etiam septuagies septies, quot generationes reperiuntur. <lb/>
            cum Lucas a baptismo domini enumerans sursum uersus <lb/>
            ascendit et peruenit per Adam usque ad deum. ad hoc enim <lb/>
            fit significatio peccatorum in his uelis. ut per confessionem<lb n="10"/>
            exprimantur et per gratiam quae data est ecclesiae aboleantur, <lb/>
            hoc est tegantur: unde dicitur: beati quorum remissae <lb/>
            sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata. <lb/>
            deinde iubet ea uela cooperiri pellibus arietinis rubricatis. <lb/>
            aries autem rubricatus cui non occurrat Christus passione<lb n="15"/>
            cruentatus? significantur his etiam martyres sancti, quorum <lb/>
            orationibus propitiatur deus peccatis populi sui. ipsis denique <lb/>
            superiaciuntur pelles hyacinthinae, ut significetur uita aeterna <lb/>
            uiriditate tamquam uigore perpetuo. 
</p></div><div n="109" subtype="chapter" type="textpart"><p>Facies duos anconiscos columnae uni <lb n="20"/>
            consistentes ex aduerso, hoc est: unum hinc et unum <lb/>
            inde de lateribus columnae. anconiscos autem dicit, quod <lb/>
            uulgo uocamus ancones, sicut sunt in columnis cellarum <lb/>
            uinariarum, quibus incumbunt ligna quae cupas ferunt. ducta <lb/>
            est autem similitudo uerbi a cubitis, ubi flectuntur manus. <lb n="25"/>
            quibus incumbunt recumbentes, qui graece <sic>iifxwvs</sic>; uocantur. 
</p></div><div n="110" subtype="chapter" type="textpart"><p>Bases columnarum duas uni. bases non eas tantum <lb/>
            uidetur dicere scriptura, quibus columnae ab imo fulciuntur.

<note type="footnote"> 3 cf. Gal. 3, 19 6 Matth. 28, 22 9 cf. Luc. 3. 23-38 12 Ps. <lb/>
            31, 1 20 Ex. 26, 17 27 Ex. 26, 21 </note>

<note type="footnote"> 1 cilitina <hi rend="italic">C</hi> 6 dicens-peccatorum <hi rend="italic">om. C</hi> 8 numerans <hi rend="italic">SN</hi> 9 deom] <lb/>
            xpm <hi rend="italic">S</hi> 14 deinde] denique <hi rend="italic">N</hi> 15 Christus-significantnr <hi rend="italic">QIR. N</hi> <lb/>
            16 etiam <hi rend="italic">om</hi>. A 17 propitiatur deus] propitiaturos <hi rend="italic">N</hi> 18 vacintine <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            iacinthinae <hi rend="italic">PS</hi> iacintine <hi rend="italic">NT</hi> iacinctine <hi rend="italic">V</hi> 20 anconicos <hi rend="italic">pI V</hi> 22 de <lb/>
            <hi rend="italic">om. C</hi> anconicos pi Y quos <hi rend="italic">bd</hi> 25 cubito <hi rend="italic">C</hi> 26 ancones <lb/>
            <hi rend="italic">CPSNVT</hi> </note><lb/>
             
<pb n="165"/>
            sed etiam superiores, quae capitella nos dicimus. ideo dicit: <lb/>
            duas bases columnae uni in ambas partes eius. nam <lb/>
            quae sunt ambae partes nisi superior et inferior? 
</p></div><div n="111" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quod octo columnas et bases earum sedecim secundum <lb/>
            supra dictam rationem a posterioribus tabernaculi scriptura <lb n="5"/>
            dicit, cum superius sex dixerit, intellegitur adnumeratis <lb/>
            duabus angularibus octo fieri. 
</p></div><div n="112" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et diuidet uelamen uobis inter medium sancti <lb/>
            et inter medium sancti sanctorum: id est, ut inter <lb/>
            sanctum et sanctum sanctorum sit hoc uelamen, de quo nunc <lb n="10"/>
            loquitur. in quattuor columnis extentum. de hac differentia <lb/>
            inter sanctum et sanctum sanctorum ad Hebraeos epistula <lb/>
            loquitur. quia ubi arca testimonii, ibi sanctum sanctorum, <lb/>
            hoc est intus ultra uelum. foris autem mensa et candelabrum <lb/>
            et cetera quae paulo ante dixit quemadmodum fierent, sancta <lb n="15"/>
            dicta sunt et non sancta sanctorum. et significatur foris uetus <lb/>
            testamentum, intus autem nouum, cum sit utrumque in lectione <lb/>
            ueteris testamenti et expressum operibus et significatione <lb/>
            figuratum. ac per hoc in sanctis figura est figurae, quia <lb/>
            figura est ueteris testamenti; in sanctis autem sanctorum <lb n="20"/>
            figura est ipsius ueritatis, quia figura est noui testamenti. <lb/>
            totum quippe uetus testamentum in his rebus et celebrationibus, <lb/>
            quae ita obseruanda praecipiuntur, figura est. 
</p></div><div n="113" subtype="chapter" type="textpart"><p>De altari quaeritur quomodo tribus cubitis altum <lb/>
            16 esse uoluerit, cum tanta fere sit staturae hominis altitudo. <lb n="25"/>
            quomodo ergo ministrabatur altari, cum gradus habere altare <lb/>
            alio loco prohibeat? ne pudenda, inquit, tua reueles

<note type="footnote"> 4 cf. Ei. 26, 25 6 cf. Ex. 26, 22 8 Ex. 26, 83 11 cf. Hebr. 9, <lb/>
            1-12 24 cf. Ex. 27, 1 27 Ex. 20, 26 </note>

<note type="footnote"> 3 inferior et superior <hi rend="italic">PSNVTbd</hi> 4 sedecim-a <hi rend="italic">om. N</hi> 8 uelamen <lb/>
            nobis <hi rend="italic">acripai:</hi> uobis uelamen <hi rend="italic">libri</hi> sancti <hi rend="italic">scripsi:</hi> sanctum <hi rend="italic">libri; sed<lb/>
             ef. descript. tabernaculi 8</hi> 9 sancti sanctorum <hi rend="italic">scripsi:</hi> sanctum sanctorum <lb/>
            <hi rend="italic">libri; cf. ibid</hi>. 10 et] et inter <hi rend="italic">N om. piS</hi> sanctum <hi rend="italic">om. PIS</hi> <lb/>
            hoc <hi rend="italic">om. C</hi> 14 intus <hi rend="italic">m. 2 mute in</hi> intra <hi rend="italic">V</hi> ultra] intra C uttra <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            16 significauit <hi rend="italic">C</hi> significari <hi rend="italic">PNVT</hi> 19 hac <hi rend="italic">N</hi> ac <hi rend="italic">V</hi> quia figura <lb/>
            <hi rend="italic">OIA. N</hi> 21 <hi rend="italic">fin</hi>. figura est <hi rend="italic">om. T</hi> </note><lb/>
             
<pb n="166"/>
            super illud. sed illic dicebat de altari quod terra uel lapidibus <lb/>
            construendum esset, ubi gradus ipsi coaedificati ad <lb/>
            corpus altaris utique pertinerent; nunc uero de tabulis fieri <lb/>
            altare praecipit, quo si adponeretur ad horam ministrationis <lb/>
            aliquid, ubi staret minister altaris- et peracto ministerio tolleretur,<lb n="5"/>
            ad corpus altaris non utique pertineret. item quaeritur <lb/>
            quomodo super altare ligneum sacrificium quod inferebatur <lb/>
            posset incendi, praesertim quia concauum fieri iubet et craticulam <lb/>
            deponi usque ad medium eius, id est medium con. <lb/>
            cauitatis eius opere factum reticulato. an quoniam dixit: et<lb n="10"/>
            facies cornua in quattuor angulos; ex se ipso <lb/>
            erunt cornua, et teges illa aeramento, non ad sola <lb/>
            cornua referendum est quod ait "teges illa a aeramento", <lb/>
            sed ad omnia de quibus loquebatur de altari fabricando praecipiens <lb/>
            ? <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="114" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et tu loquere omnibus sapientibus mente, <lb/>
            quos repleui spiritu intellectus. <foreign xml:lang="grc">αἴσθησις</foreign> quidem <lb/>
            graecus habet, quem latine "sensum", non "intellectum" <lb/>
            dicere solemus; sed scriptura de sensu interiore, quem intellectum <lb/>
            uocamus, sic loqui solet, sicuti est ad Hebraeos: <lb n="20"/>
            perfectorum est autem solidus cibus, eorum qui <lb/>
            per habitum exercitatos habent sensus ad discernendum <lb/>
            bonum et malum. ibi enim quod posuit sensus% <lb/>
            graecus habet <foreign xml:lang="grc">αἰσθήσεως</foreign>. quem ergo istum spiritum nisi spiritum <lb/>
            sanctum debemus accipere? <lb n="25"/>
            
</p><p>Et stolae quas facient: pectoralem, humeralem <lb/>
            et tunicam talarem et tunicam cum corymbis. has

<note type="footnote"> 8 cf. Ex. 38, 24 10 Ex. 27, 2 16 Ex. 28, 3 21 Hebr. 5. 14 <lb/>
            26 Ex. 28, 4 27 cf. Ex. 28, 2 </note>

<note type="footnote"> 1 altare <hi rend="italic">S</hi> 3 tabulis] talibus <hi rend="italic">CT</hi> 4 praecepit <hi rend="italic">PSNV</hi> quod S <lb/>
            ministrationis-.et <hi rend="italic">om. C</hi> 8 cflcauum <hi rend="italic">C</hi> concabum <hi rend="italic">N</hi> graticulam <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            13 illa <hi rend="italic">om. T</hi> 17 replebi <hi rend="italic">N</hi> itvtujiato? aisJWjosux; <hi rend="italic">cod. Alex et Lag</hi> <lb/>
            esteseos <hi rend="italic">C</hi> aestheseos <hi rend="italic">PSVT</hi> cetaseos <hi rend="italic">N</hi> 19 interiori <hi rend="italic">T</hi> 20 sicut <hi rend="italic">VT</hi> <lb/>
            22 per habitum] perfectum <hi rend="italic">N</hi> 24 estesis <hi rend="italic">C</hi> aesthesis <hi rend="italic">PSlr</hi> haecstaris <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            esthesis <hi rend="italic">T</hi> nisi spiritum <hi rend="italic">om. C</hi> 2R faciet <hi rend="italic">CPSNVT</hi> umeralem <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            27 talarem <hi rend="italic">om. N</hi> et tunicam <hi rend="italic">om. NT</hi> </note><lb/>
             
<pb n="167"/>
            appellatas stolas et cetera, cum superius unam stolam faciendam <lb/>
            proposuisset, notandum est. tunicam uero cum corymbis <lb/>
            honestius putarunt latini interpretes dici, quam si dicerent <lb/>
            "cum cirris", qui bene dispositi ornamento esse uestibus <lb/>
            solent. <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="115" subtype="chapter" type="textpart"><p>Aspidiscas in ueste sacerdotali quas dicat. utrum <lb/>
            scutulas, quae ab scuto latine appellantur, quia et Graeci <lb/>
            scutum <sic>aorctSa</sic> appellant? an aspidiscas propter diligenter conligandum <lb/>
            dicit ab aspide serpente, sicut etiam muraenae <lb/>
            appellantur? spithamis autem longitudo et spithamis <lb n="10"/>
            latitudo. latini quidam interpretati sunt "mensuram <lb/>
            extentae palmae a fine pollicis usque ad finem digiti minimi". <lb/>
            et lapides sint de nominibus filiorum Israhel <lb/>
            secundum natiuitates eorum, id est secundum ordinem <lb/>
            quo nati sunt. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="116" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et facies super rationale fimbrias complectentes, <lb/>
            opus catenatum de auro puro. quod latini <lb/>
            "rationale" interpretati sunt, inopia linguae fecit. graecus <lb/>
            enim habet <foreign xml:lang="grc">λόγιον</foreign>, non <foreign xml:lang="grc">λογικόν</foreign>. rationale autem illud solemus <lb/>
            appellare, quod Graeci dicunt <foreign xml:lang="grc">λογικόν</foreign>. sed quoniam <foreign xml:lang="grc">λόγος</foreign> in <lb n="20"/>
            graeca lingua ambiguum est utrum uerbum significet an 



<note type="footnote"> 6 cf. Ex. 28, 14 10 Ex. 28, 16 13 Ex. 28, 21 16 Ex. 28, 22 </note>

<note type="footnote"> 1 stolas esse <hi rend="italic">lJbel</hi> 3 tes-qui be <hi rend="italic">oni. A</hi> 6 aspediscas <hi rend="italic">N</hi> dicant N <lb/>
            7 quia <hi rend="italic">N</hi> a <hi rend="italic">bd</hi> scntu <hi rend="italic">N</hi> 8 aspida <hi rend="italic">CPSN V T</hi> an uero <hi rend="italic">PSbd</hi> <lb/>
            9 murene <hi rend="italic">CT</hi> murenae <hi rend="italic">PN</hi> murenef <hi rend="italic">S</hi> musenae <hi rend="italic">V</hi> muraenulae <hi rend="italic">d</hi> <lb/>
            10 spitamis <hi rend="italic">CST; fortasse scribendum:</hi> spithames; <hi rend="italic">ce.teru.rn cf. Hieron. <lb/>
            ad Es. 40, 12 t. XXIV p. 406</hi> et-latitudo <hi rend="italic">om. C</hi> spitamis <hi rend="italic">NT</hi> <lb/>
            11 quidam <hi rend="italic">scripsi cum bd:</hi> quidem <hi rend="italic">codd</hi>. 12 <hi rend="italic">digitis PV post minimi <lb/>
            addit:</hi> item quod dicitur: sumes duos lapides onychinos et sculpes in <lb/>
            eis nomina filiorum Israel; sex nomina in lapide uno et sex reliqua <lb/>
            in altero iuxta ordinem natiuitatis eorom, an intellegendum, ut lapides <lb/>
            <hi rend="italic">tqq. b; haec primum editorem ex liieron. 1. Er. XXVIII p. 276 addidisse<lb/>
             certum est; d hos uersus inclusit</hi> 13 <hi rend="italic">post</hi> Israhel <hi rend="italic">fort. addendam: <lb/>
            </hi> XII 14 natiuitatis <hi rend="italic">CP1</hi> 17 catenarum <hi rend="italic">PV</hi> 18 facit 8 <lb/>
            19 enim] autem <hi rend="italic">N</hi> habet enim <hi rend="italic">P,</hi> (enim <hi rend="italic">exp. et ante</hi> habet <hi rend="italic">superscr.).<lb/>
             V</hi> logion <hi rend="italic">CPSNVT</hi> Xdywv <hi rend="italic">cod. Alex</hi> logicon <hi rend="italic">CPSNVT</hi> <lb/>
            20 logos <hi rend="italic">CPSNVT</hi> 21 an—nomen est <hi rend="italic">om. N</hi> </note><lb/>
             
<pb n="168"/>
            rationem, quia utriusque rei nomen est, ubi putatum est a <lb/>
            uerbo ductum <foreign xml:lang="grc">λόγιονν</foreign>, eloquium nostri interpretati sunt; nam <lb/>
            quod habemus: eloquia domini eloquia casta, graeci <lb/>
            habent <foreign xml:lang="grc">λογία</foreign>. hic uero in ueste sacerdotali, quod ex auro et <lb/>
            hyacintho et purpura et cocco duplici torto et bysso duplici<lb n="5"/>
            torta fieri praeceptum est quadratum duplex, quod esset in <lb/>
            pectore sacerdotis et <foreign xml:lang="grc">λόγιον</foreign> uocaretur, incertum utrum a ratione <lb/>
            an a uerbo ductum fuerit: interpretes nostri magis a ratione <lb/>
            dictum putantes "rationale" appellauerunt. 
</p></div><div n="117" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et inpones super rationale iudicii d emonstrationem<lb n="10"/>
            et ueritatem. quid sibi hoc uelit uel <lb/>
            in quali re uel metallo poneretur super rationale demonstratio <lb/>
            et ueritas, quoniam talia dicit fieri in ueste sacerdotis, quae <lb/>
            corporaliter fiunt, inuenire difficile est. fabulantur tamen quidam <lb/>
            lapidem fuisse, cuius color siue ad aduersa siue ad prospera <lb n="15"/>
            mutaretur quando sacerdos intrabat in sancta, et hoc <lb/>
            esse quod ait: et adferet Aaron iudicia filiorum <lb/>
            Israhel super pectus, ostendens uidelicet in illa demonstratione <lb/>
            et ueritate quid de illis iudicauerit dominus. quamquam <lb/>
            possit intellegi demonstrationem et ueritatem litteris <lb n="20"/>
            inpositam super <foreign xml:lang="grc">λόγιον</foreign>. 
</p></div><div n="118" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et facies tunicam talarem hyacinthinam, <lb/>
            id est usque ad talos dependentem. et erit peristomium <lb/>
            ex ea medium — id est qua caput eiciatur; hoc est enim <lb/>
            quod graeci dicunt <foreign xml:lang="grc">περιστόμιον</foreign> — oram habens in circuitu<lb n="25"/>
            peristomii, opus textoris, &lt;commissuram&gt;

<note type="footnote"> 3 Ps. 11, 7 10 Ex. 28, 26 17 Ei. 28, 26 22 Ex. 28, 27.28 <lb/>
            2 dictum <hi rend="italic">Tbd</hi> logion <hi rend="italic">CPSNVT</hi> 3 domini eloquia <hi rend="italic">om. C</hi> 4 logia <lb/>
            <hi rend="italic">CPSNVT</hi> et <hi rend="italic">om. C</hi> 5 iacynto <hi rend="italic">C</hi> iacincto <hi rend="italic">NS</hi> iaciirtho <hi rend="italic">PV</hi> ia- <lb/>
            <hi rend="italic">cimtho T torio N bisso V 6 est PXSV 1 sacerdotalis T</hi> <lb/>
            logion <hi rend="italic">CPSNVT</hi> incertyip <hi rend="italic">T</hi> 8 dictum <hi rend="italic">V</hi> magis <hi rend="italic">om. PISY</hi> <lb/>
            11 uel-uel <hi rend="italic">t\'rasa sunt; pro alt</hi>. uel s. <hi rend="italic">I. add</hi>. ut <hi rend="italic">V</hi> 16 sacerdotes <hi rend="italic">Y</hi> <lb/>
            intrabat] ingrederetur <hi rend="italic">(in mg. m. 2) S</hi> intrabant <hi rend="italic">V</hi> 17 esse] est <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            auferet Px ęt afferret <hi rend="italic">(sup. exp</hi>. et <hi rend="italic">pos</hi>. ut) <hi rend="italic">V</hi> 22 Et <hi rend="italic">om. C</hi> iacintinam <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> iacinthinain <hi rend="italic">PST</hi> iacyntinam <hi rend="italic">N</hi> iacinthynam <hi rend="italic">V</hi> 25 dicunt <lb/>
            Graeci <hi rend="italic">T</hi> peristomium <hi rend="italic">C</hi> peristomion <hi rend="italic">PSVT</hi> pstomion <hi rend="italic">N</hi> horam <lb/>
            <hi rend="italic">PVXP</hi> circuitumN 26 pstomiiN <hi rend="italic">commissurainscripsi cum bd : om. codd</hi>. </note><lb/>
             
<pb n="169"/>
            contextam, id est ne ipsa ora extrinsecus adsuatur; hoc <lb/>
            uidetur dicere. "commissuram contextam". unde etiam <lb/>
            addidit: ex ipsa, ut ne rumpatur, id est ut ex se ipsa <lb/>
            sit ipsa ora contexta cum ueste. 
</p></div><div n="119" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et erit Aaron cum coeperit fungi sacerdotio, <lb n="5"/>
            audietur uox eius, intranti in sanctum in <lb/>
            conspectu domini et exeunti, ut non moriatur. intrantis <lb/>
            et exeuntis uocem de tintinabulis dixit audiri tantumque <lb/>
            ibi pondus obseruationis posuit, ut diceret: ne moriatur. <lb/>
            testimonia ergo quaedam significari uoluit in ueste sacerdotali, <lb n="10"/>
            qua utique significatur ecclesia, per haec tintinabula, ut <lb/>
            nota sit conuersatio sacerdotis, sicut apostolus dicit: circa <lb/>
            omnes te ipsum bonorum operum praebens exemplum, <lb/>
            aut illud: quae audisti a me per multos testes, <lb/>
            haec eadem commenda fidelibus et his qui idonei <lb n="15"/>
            sunt et alios docere. an quid aliud? magnum tamen est, <lb/>
            quidquid illud est. "in tranti autem et "exeunti pro intrantis <lb/>
            et exeuntis locutio est. et uox pro sonitu; nam tintinabulorum <lb/>
            magis sonus quam uox est. 
</p></div><div n="120" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Et facies laminam auream puram et formabis <lb n="20"/>
            in ea deformationem signi sanctitatem domini. <lb/>
            et inpones illud super hyacinthum duplicem <lb/>
            tortam, et erit super mitram; secundum aspectum <lb/>
            mitrae erit. et erit super frontem Aaron, et auferet <lb/>
            Aaron peccata sanctorum quaecumque sanctificabunt <lb n="25"/>
            filii Israhel omnis dati sanctorum eorum.

<note type="footnote"> 5 Ex. 28, 31 12 Tit. 2, 7 14 II Tim. 2, 2 20 Ex. 28, 32-34 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 id est—contextam <hi rend="italic">om. CI</hi> hora <hi rend="italic">T</hi> 3 ut <hi rend="italic">pr. m. 2 exp. V</hi> 5 sacerdocift <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 6 intrantis <hi rend="italic">N, (s er.) S</hi> 7 conspectum <hi rend="italic">S</hi> domini <hi rend="italic">om. 01</hi> <lb/>
            eieuntis <hi rend="italic">N</hi> intrantig <hi rend="italic">V</hi> 8 exuntis <hi rend="italic">P</hi> exeunti? <hi rend="italic">V</hi> tinnabulis <hi rend="italic">OIS</hi> <lb/>
            10 testimo»nia <hi rend="italic">C</hi> 11 quia <hi rend="italic">d</hi> 14 illum <hi rend="italic">C</hi> a me audisti <hi rend="italic">S</hi> 15 iis <hi rend="italic">d</hi> <lb/>
            16 sint 17 intrantis <hi rend="italic">N</hi> exeuntis <hi rend="italic">N</hi> pro—eieuntis <hi rend="italic">om. N</hi> 18 <hi rend="italic">alt</hi>. et<lb/>
             om. <hi rend="italic">PISVd</hi> 20 facias <hi rend="italic">V</hi> lamminam <hi rend="italic">PSVT</hi> 21 eadem formationem <lb/>
            <hi rend="italic">Sbd</hi> signis <hi rend="italic">V</hi> sanctitate <hi rend="italic">C</hi> 22 iacintum <hi rend="italic">UN</hi> iacynthum <lb/>
            <hi rend="italic">PSY</hi> iacincthum <hi rend="italic">T</hi> 23 inspectum <hi rend="italic">b</hi> 24 supra <hi rend="italic">STbd</hi> 26 omnis <lb/>
            datis F1 </note><lb/>
             
<pb n="170"/>
            quomodo formetur in lamina "sanctitas domini" non uideo <lb/>
            nisi aliquibus litteris, quas quidam quattuor esse dicunt <lb/>
            hebraeas, quod, ut Graeci appellant, <foreign xml:lang="grc">τετραγράμματον</foreign> nomen <lb/>
            dei ineffabile credunt fuisse uel esse adhuc usque. sed quaelibet <lb/>
            sint uel quomodolibet se habeant illae litterae, ut dixi,<lb n="5"/>
            sanctitatem domini uel sanctificationem, si hoc magis dicendum <lb/>
            est, quod graecus habet <foreign xml:lang="grc">ἁγίασμα</foreign>, nonnisi litteris in auro <lb/>
            formari potuisse crediderim. ibi autem dicit sacerdotem sanctorum <lb/>
            auferre peccata. quaecumque sanctificabunt, <lb/>
            inquit, filii Israhel omnis dati sanctorum eorum:<lb n="10"/>
            quod arbitror dictum in eis sacrificiis quae offerunt pro peccatis <lb/>
            suis, ut non sanctorum hominum intellegamus, sed <lb/>
            sanctorum ab eo, quod sunt sancta quae offeruntur pro peccatis. <lb/>
            cum ergo de lamina dixisset, adiunxit atque ait: et <lb/>
            auferet Aaron peccata sanctorum quaecumque<lb n="15"/>
            sanctificabunt filii Israhel omnis dati sanctorum <lb/>
            eorum, id est: sacerdos auferet quaecumque offerunt pro <lb/>
            peccatis suis quae dicuntur et sancta, quia sanctificantur, et <lb/>
            peccata, quia pro peccatis offeruntur; sicut multis locis hoc <lb/>
            ipsum euidenter scriptura commemorat. quod autem adiungit<lb n="20"/>
            et dicit: et erit super frontem Aaron semper acceptum <lb/>
            illis in conspectu domini, ad laminam illam reuertitur, <lb/>
            in qua intellegitur frontis ornamentum, fiducia bonae <lb/>
            uitae, quam qui uere perfecteque non significatione, sed ueritate <lb/>
            sacerdos habet, solus potest auferre peccata nec habet <lb n="25"/>
            necessitatem offerre pro suis. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>