<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074.opp-lat1:1.80-1.99</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074.opp-lat1:1.80-1.99</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="80" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quod habent latini codices: expauit autem Isaac<lb n="20"/>
            pauore magno ualde, graeci habent: <sic>sciTcrj</sic> ÕÈ \'<sic>Ioaay</sic>. <lb/>
            <foreign xml:lang="grc">στασιν μεγην σφόδρα</foreign> ubi tanta commotio intellegitur, ut <lb/>
            quaedam mentis alienatio sequeretur. ipsa enim proprie dicitur <lb/>
            extasis. et quia solet in magnarum rerum reuelationibus fieri, <lb/>
            in hac intellegendum est factam esse spiritalem admonitionem,<lb n="25"/>
            ut confirmaret benedictionem suam in filio minore, cui potius

<note type="footnote"> 1 cf. quaest. LXV 4 Gen. 26, 82. 33 13 cf. Gen. 27, 1-20 <lb/>
            20 Gen. 17, 33 </note>

<note type="footnote"> 4 puerrj filii <hi rend="italic">PNVT</hi> 10 inuentum <hi rend="italic">CIT</hi> 11 quare (re <hi rend="italic">s. I. m</hi>. 1) <hi rend="italic">NP</hi> <lb/>
            quoque <hi rend="italic">V</hi> appellatus est puteus <hi rend="italic">N</hi> 12 fuerant <hi rend="italic">N</hi> facta fuerat <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            facta fuerant <hi rend="italic">b</hi> iuramenta b 16 arbitrcmur <hi rend="italic">T</hi> a <hi rend="italic">om. PSVb</hi> <lb/>
            pfetica <hi rend="italic">N</hi> 18 narrationem <hi rend="italic">V</hi> 21 exeste esytasin mecalens phodra <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            exeste cxtasi megales podra <hi rend="italic">TT</hi> exeste exstasi megale spodra SV elestè <lb/>
            extasim egales fodra <hi rend="italic">N</hi> eSsaiYj ea-aas: p.£\'(aÀtj cooopa <hi rend="italic">b</hi> 22 commutatio <lb/>
            01 comutatio <hi rend="italic">VT</hi> 24 exstasis <hi rend="italic">P</hi> ecjstasis <hi rend="italic">(supra exp</hi>. cy <hi rend="italic">superscr<lb/>
             </hi>. x) <hi rend="italic">C</hi> 25 hoc <hi rend="italic">C</hi> facta <hi rend="italic">NP*</hi> 26 in <hi rend="italic">om. PSVTbd</hi> filio suo <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            minori <hi rend="italic">£ PT*Vbd</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="43"/>
            irascendum fuit quod fefellerit patrem. sic et de Adam cum <lb/>
            prophetatur hoc sacramentum magnum, quod dicit apostolus <lb/>
            in Christo et in ecclesia: erunt duo in carne una, dicitur <lb/>
            quod extasis praecesserit. 
</p></div><div n="81" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quomodo adnuntiata uel renuntiata sunt uerba <lb n="5"/>
            Esau Rebeccae, quibus comminatus est occidere fratrem suum, <lb/>
            cum scriptura dicat hoc eum in sua cogitatione dixisse? nisi <lb/>
            quia hinc nobis datur intellegere, quod diuinitus eis reuelabantur <lb/>
            omnia. unde ad magnum mysterium pertinet, quod <lb/>
            filium suum minorem pro maiore uoluit benedici. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="82" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quod habent latini codices Isaac dicente filio suo: <lb/>
            uade in Mesopotamiam in domum Bathuel patris <lb/>
            matris tuae et sume tibi inde uxorem, graeci codices <lb/>
            non habent "uade" sed "fuge", hoc est <sic>airoBpaO</sic>\'.. unde intellegitur <lb/>
             etiam Isaac cognouisse quid filius eius Esau de <lb n="15"/>
            fratre suo in cogitatione sua dixerit. 
</p></div><div n="83" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et surrexit Iacob de somno suo et dixit <lb/>
            quia est dominus in loco hoc, ego autem nesciebam. <lb/>
            et timuit et dixit: quam terribilis locus hic! <lb/>
            hoc non est nisi domus dei; et haec porta est caeli. <lb n="20"/>
            haec uerba ad prophetiam pertinent, quia ibi futurum erat <lb/>
            tabernaculum, quod constituit dominus in hominibus in primo <lb/>
            populo suo. portam caeli autem sic intellegere debemus, tamquam <lb/>
            inde fiat aditus credentibus ad capessendum regnum <lb/>
             caelorum.

<note type="footnote"> 2 Ephes. 5, 32. 31; Gen. 2. 24. 21 5 cf. Gen. 27. 42 7 cf. <lb/>
            Gen. 27, 41 12 Gen. 28, 2 17 Gen. 28, 16. 17 </note>

<note type="footnote"> 1 fefellit <hi rend="italic">V</hi> cum] quando (s. <hi rend="italic">I. m. 1) S om. PSVI\'</hi> 2 prophetatur <lb/>
            hoc] prophetaturo <hi rend="italic">N</hi> prophetatur QQÇ <hi rend="italic">T</hi> 3 dicit <hi rend="italic">V</hi> 4 ex- <lb/>
            <hi rend="italic">?tasis CV 5 annuntiata sunt T 8 ei PSNTV</hi> 10 maiori C <lb/>
            12 domo <hi rend="italic">C</hi> batuel <hi rend="italic">C</hi> 13 inde tibi <hi rend="italic">PSVTbd</hi> 14 apodramet <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            apodrameti <hi rend="italic">PSVT</hi> opodrati <hi rend="italic">N</hi> 15 quod <hi rend="italic">PNV1 Tbd</hi> 18 nescibam <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            20 hoc] hic <hi rend="italic">b</hi> hec est porta cęli <hi rend="italic">b</hi> poraèeaeli (è <hi rend="italic">s</hi>. 1. <hi rend="italic">m</hi>. 1) <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            22 tabernaculum—dominus <hi rend="italic">om. PlSV</hi> deus <hi rend="italic">Eug (ed. Knoell p. 335)</hi> <lb/>
            23 autem caeli <hi rend="italic">Tb</hi> 24 credentibus <hi rend="italic">om. N</hi> ad] in <hi rend="italic">V</hi> ad <hi rend="italic">icorr. ex</hi> <lb/>
            in) <hi rend="italic">PS</hi> capescendum <hi rend="italic">NT</hi> </note> <lb n="25"/>
            
<pb n="44"/>
            
</p></div><div n="84" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quod statuit lapidem Iacob, quem sibi ad caput <lb/>
            posuerat, et constituit eum titulum et perfudit illum <lb/>
            oleo, non aliquid idolatriae simile fecit. non enim uel tunc <lb/>
            uel postea frequentauit lapidem adorando uel ei sacrificando: <lb/>
            sed signum fuit in prophetia euidentissima constitutum, quae<lb n="5"/>
            pertinet ad unctionem: unde Christi nomen a chrismate est. 
</p></div><div n="85" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et uocauit Iacob nomen loci illius "domus <lb/>
            dei"; et Vlammaus erat nomen ciuitati ante. iuxta <lb/>
            ciuitatem dormisse si intellegatur, nulla quaestio est; si autem <lb/>
            in ciuitate, mirum uidetur quomodo potuerit illum titulum<lb n="10"/>
            constituere. quod autem uouit uotum, si prosperaretur eundo <lb/>
            et redeundo, et decimas promisit domui dei futurae in loco <lb/>
            illo, prophetia est domus dei, ubi et ipse rediens deo sacrificauit <lb/>
            non illum lapidem deum appellans, sed domum dei, id <lb/>
            est quia in eo loco futura erat domus dei. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="86" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quod uenit Rachel cum ouibus patris sui et <lb/>
            dicit scriptura quod, cum uidisset Iacob Rachel filiam Laban <lb/>
            fratris matris suae, accessit et reuoluit lapidem ab ore <lb/>
            putei, magis notandum est aliquid scripturam praetermittere <lb/>
            quod intellegere debemus quam ulla quaestio commouenda. <lb n="20"/>
            intellegitur enim quod illi, cum quibus primo loquebatur Iacob. <lb/>
            interrogati, quae esset quae ueniebat cum ouibus, ipsi dixerunt <lb/>
            filiam esse Laban, quam utique Iacob non nouerat; sed illius <lb/>
            interrogationem responsionemque illorum scriptura praetermittens <lb/>
            intellegi uoluit. <lb n="25"/>
            
</p></div><div n="87" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quod scriptum est: et osculatus est Iacob <lb/>
            Rachel et exclamans uoce sua fleuit. et indicauit <lb/>
            ei quia frater &lt;patris&gt; est eius et quia filius

<note type="footnote"> 1 cf. Gen. 28, 18 7 Gen. 28, 19 11 cf. Gen. 28, 20-2\'2 <lb/>
            16 cf. Gen. 29, 10 26 Gen. 29, 11. 12 </note>

<note type="footnote"> 1 iacob lapidem <hi rend="italic">T</hi> 3 idotriae <hi rend="italic">N</hi> idololatriae <hi rend="italic">d</hi> uel <hi rend="italic">otii. <lb/>
             Eug</hi> 5 fuerit <hi rend="italic">PS</hi> fuerat <hi rend="italic">Vb</hi> prophetia (a <hi rend="italic">ex</hi> e <hi rend="italic">m. 1) C</hi> euidentissime <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 6 crhismate <hi rend="italic">N</hi> 8 ulamaus <hi rend="italic">SVTb</hi> ulaumans X <lb/>
            12 et decimasJ decimasque <hi rend="italic">Vbd</hi> promisi <hi rend="italic">P1</hi> 13 est nam postea <lb/>
            constituta est <hi rend="italic">N</hi> sacrauit <hi rend="italic">PlSVb</hi> 15 eoJ illo <hi rend="italic">PSVTbd</hi> 16 rahel A <lb/>
            20 ulla questione esse raoueda <hi rend="italic">b</hi> 26 et <hi rend="italic">om. CPSVTbd</hi> 28 patris <hi rend="italic">addidi</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="45"/>
            Rebeccae est, consuetudinis quidem fuit maxime in illa simplicitate <lb/>
            antiquorum, ut propinqui propinquas oscularentur, <lb/>
            et hoc hodie fit in multis locis. sed quaeri potest, quomodo <lb/>
            ab incognito illa osculum acceperit, si postea indicauit Iacob <lb/>
            propinquitatem suam. ergo intellegendum est aut illum, qui <lb n="5"/>
            iam audierat quae illa esset, fidenter in eius osculum inruisse <lb/>
            aut postea scripturam narrasse per recapitulationem quod primo <lb/>
            factum erat, id est ut indicauerit Iacob quis esset. sicut de <lb/>
            paradiso postea dicitur, quomodo deus eum instituerit, cum <lb/>
            iam dictum esset quod plantauerit deus paradisum et posuerit <lb n="10"/>
            illic hominem quem finxerat, et multa quae per recapitulationem <lb/>
            dicta intelleguntur. 
</p></div><div n="88" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quod scriptum est: et seruiuit Iacob pro <lb/>
            Rachel annis septem; et erant in conspectu eius <lb/>
            uelut pauci dies eo quod diligebat illam, quaerendum <lb n="15"/>
            quomodo dictum sit, cum magis etiam breue tempus longum <lb/>
            esse soleat amantibus. dictum est ergo propter laborem seruitutis, <lb/>
            quem facilem et leuem amor faciebat. 
</p></div><div n="89" subtype="chapter" type="textpart"><p>Si parum aduertatur rei huius narratio, putabitur, <lb/>
            quod posteaquam Liam Iacob duxit uxorem deinde seruiuit <lb n="20"/>
            alios septem annos pro Rachel et tunc eam duxit. uerum <lb/>
            autem non ita est, sed Laban ei dixit: consumma itaque <lb/>
            septima istius, et dabo tibi et hanc pro opere <lb/>
            quod operaberis apud me adhuc septem annos <lb/>
             alius. quod itaque ait: consumma septima istius, ad <lb n="25"/>
            nuptiarum celebrationem pertinet, quae septem diebus celebrari <lb/>
            solent. hoc itaque ait: inple dies nuptiarum septem pertinentes <lb/>
            ad istam quam duxisti, et dabo tibi et hanc pro eo quod

<note type="footnote"> 9 cf. Gen. 2, 8 13 Gen. 29, 20 22 Gen. 29, 27 </note>

<note type="footnote"> 2 propinquos <hi rend="italic">b</hi> 3 et <hi rend="italic">om. N</hi> hodieque <hi rend="italic">N</hi> 4 illo <hi rend="italic">C</hi> 6 eius <lb/>
            <hi rend="italic">om. X oculum V S utj quod Sd et Vb indicauerat S</hi> 9 dicetur <lb/>
            <hi rend="italic">X</hi> eum <hi rend="italic">om. T</hi> 10 plantauit <hi rend="italic">CPSNVIbd</hi> 11 quaej alia <lb/>
            <hi rend="italic">PSVbd om. CT</hi> 13 et <hi rend="italic">om. b</hi> 15 quaerendem <hi rend="italic">om. N</hi> 20 duxit <lb/>
            iacob <hi rend="italic">T</hi> 21 uertltn 6 23 (et 25) septimanam 82 Pd 25 et ad <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            26 nuptia <hi rend="italic">N</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="46"/>
            operaberis apud me adhuc septem annos alios. deinde sequitur: <lb/>
            fecit autem lacob sic, et inpleuit septima eius <lb/>
            — id est septem dies nuptiarum Liae — et dedit illi <lb/>
            Laban Rachel filiam suam ipsi uxorem. dedit autem <lb/>
            Laban Rachel filiae suae Ballam ancillam suam<lb n="5"/>
            ei ancillam . et intrauit ad Rachel: dilexit autem <lb/>
            Rachel magis quam Liam; et seruiuit illi septem <lb/>
            annos alios. utique adparet quia, posteaquam duxit Rachel, <lb/>
            tunc seruiuit pro ea septem annos alios. nimis enim durum <lb/>
            et ualde iniquum fuit, ut deceptum adhuc differret alios annos <lb n="10"/>
            septem et tunc eam traderet quam primo debuit. septem <lb/>
            autem diebus solere nuptias celebrari etiam liber Iudicum <lb/>
            ostendit in Samson, quando fecit potum septem diebus. et <lb/>
            addidit scriptura, quod sic solerent facere iuuenes; fecit autem <lb/>
            hoc propter nuptias suas. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="90" subtype="chapter" type="textpart"><p>Non facile dinoscitur, quas concubinas appellet scriptura, <lb/>
            quas uxores, quandoquidem et Agar dicta est uxor, quae <lb/>
            postea dicitur concubina, et Cettura et ancillae quas dederunt <lb/>
            Rachel et Lia uiro suo. nisi forte omnis concubina uxor, non <lb/>
            autem omnis uxor concubina more loquendi scripturarum <lb n="20"/>
            appellatur; id est, ut Sarra et Rebecca et Lia et Rachel concubinae <lb/>
            dici non possint, Agar uero et Cettura et Balla et <lb/>
            Zelfa et uxores et concubinae. 
</p></div><div n="91" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quod latini habent, nato filio Liae de Zelfa quod <lb/>
            dixerit: beata uel felix facta sum, graeci habent: <sic>sOtu/r</sic>,. <lb n="25"/>
            quod magis bonam fortunam significat. unde uidetur occasio

<note type="footnote"> 2 Gen. 29, 28—30 12 cf. Iud. 14, 10 16 cf. Gen. 30, 3. 4. 9 <lb/>
            17 cf. Gen. 16, 3; 25, 1. 6 25 tien. 30, 11 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1requiritur P*SV 2 septiraanam SPV*d 4 sibi PT ipsiijs N</hi> 5 balam <lb/>
            <hi rend="italic">PSXVTb</hi> 8 posteacon (con in <hi rend="italic">ras.) N</hi> 9 tunc] dum <hi rend="italic">S</hi> turum <lb/>
            <hi rend="italic">s. I. N</hi> 12 autem <hi rend="italic">s. 1. m. 1 P om. Vb</hi> 13 sasoe <hi rend="italic">b</hi> 14 solent <hi rend="italic">CT</hi> <lb/>
            solerent (re <hi rend="italic">8. I.) P</hi> (nt <hi rend="italic">s. I.) S</hi> 15 propterl <hi rend="italic">per PSSVT</hi> 16 appellat <hi rend="italic">PT</hi> <lb/>
            18 dicitur <hi rend="italic">super expo</hi> est <hi rend="italic">C</hi> cethura <hi rend="italic">SVTbd</hi> 21 <hi rend="italic">appelletur PNVTb</hi> <lb/>
            24 nati <hi rend="italic">N</hi> folioliaa <hi rend="italic">N</hi> 25 dixerint <hi rend="italic">N</hi> dixerat <hi rend="italic">WSV\'</hi> beata facta <lb/>
            <hi rend="italic">PSVT</hi> eutvche <hi rend="italic">C</hi> eutice <hi rend="italic">PS</hi> eutyce <hi rend="italic">.NV</hi> euticę <hi rend="italic">T</hi> £ v toyvj <hi rend="italic">Tisch</hi> <lb/>
            E Jt j/TjXot <hi rend="italic">Lag</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="47"/>
            non bene intellegentibus dari, tamquam illi homines fortunam <lb/>
            coluerint aut hoc uerbum diuinarum scripturarum auctoritas <lb/>
            in usu receperit. sed aut fortuna intellegenda est pro his rebus, <lb/>
            quae fortuito uidentur accidere, non quia numen aliquod sit, <lb/>
            cum haec ipsa tamen, quae fortuita uidentur, causis occultis <lb n="5"/>
            diuinitus dentur — unde etiam uerba, quae nemo potest <lb/>
            auferre a consuetudine loquendi, parata sunt, id est \'"forte/<foreign xml:lang="grc">ό</foreign> <lb/>
            et "fortasse" et "forsitan. et "fortuito"; unde uidetur et in <lb/>
            graeca lingua resonare, quod dicunt <hi rend="italic"><sic>tiya</sic>,</hi> uelut ab eo quod <lb/>
            est <sic>tvyra</sic> — aut certe Lia propterea sic locuta est, quod adhuc <lb n="10"/>
            gentilitatis consuetudinem retinebat. non enim hoc Iacob dixit. <lb/>
            ut ex hoc data huic uerbo putetur auctoritas. 
</p></div><div n="92" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quod Iacob dicit: et benedixit te dominus in <lb/>
            pede meo, satis aduertendus est et notandus scripturarum <lb/>
             sensus, ne, cum ita quisque locutus fuerit, quasi augurari <lb n="15"/>
            uideatur. multum enim interest quod adiecit: benedixit te <lb/>
            dominus in pede meo; in ingressu enim meo uoluit intellegi <lb/>
            gratias hinc agens deo. 
</p></div><div n="93" subtype="chapter" type="textpart"><p>In facto Iacob cum uirgas excorticauit detrahens <lb/>
            uiride, ut album uarie adpareret et sic in conceptu fetus <lb n="20"/>
            pecorum uariarentur, cum matres in alueis aquarum biberent <lb/>
            et uisis uirgis illam uarietatem conciperent, multa dicuntur <lb/>
            similiter fieri in animalium fetibus. sed et mulieri accidisse <lb/>
            traditur et scriptum reperitur in libris antiquissimi et peritissimi <lb/>
             medici Hippocratis, quod suspicione adulterii fuerat <lb n="25"/>
            punienda, cum &lt;puerum&gt; pulcherrimum peperisset utrique

<note type="footnote"> 13 Gen. 30, 30 19 cf. Gen. 30, 37—42 </note>

<note type="footnote"> 3 usum <hi rend="italic">N</hi> aut] ut <hi rend="italic">PlSVb</hi> 4 fortuita <hi rend="italic">PSVTb</hi> uidetur N <lb/>
            nomen <hi rend="italic">N</hi> 5 fortuita <hi rend="italic">ex</hi> fortuna <hi rend="italic">fictum in PV</hi> fortunata (ta 8. <hi rend="italic">I. tn. 2) S</hi> <lb/>
            7 palata] parcita <hi rend="italic">P</hi> partita S parta <hi rend="italic">N</hi> 8 fortuitu <hi rend="italic">PSVTb</hi> et <hi rend="italic">om. b</hi> <lb/>
            9 tacha <hi rend="italic">CSVP</hi> tbaca <hi rend="italic">T</hi> thacha <hi rend="italic">N</hi> 10 tychę <hi rend="italic">C</hi> tyche <hi rend="italic">PVT</hi> tiche <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            tice <hi rend="italic">N</hi> 14 aduertendum <hi rend="italic">PSNVTb</hi> 16 enim <hi rend="italic">om. T</hi> te <hi rend="italic">om. S</hi> <lb/>
            18 hic <hi rend="italic">s. I. C om. b</hi> 20 et <hi rend="italic">om. C</hi> conceptu] conspectu <hi rend="italic">CxPVTb</hi> <lb/>
            conceptO <hi rend="italic">N</hi> 21 uarierentur P mares <hi rend="italic">b</hi> 22 <hi rend="italic">conspicerent PIVSbd</hi> <lb/>
            24 et pertissimi <hi rend="italic">om. V</hi> 25 ipogratis CI ipocratis <hi rend="italic">PVC3</hi> hipocratis <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            ippocratis <hi rend="italic">ST</hi> 26 puerum, <hi rend="italic">quod codd. om. addidi cum bd</hi> pulchennum <hi rend="italic">P</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="48"/>
            parenti generique dissimilem, nisi memoratus medicus soluisset <lb/>
            quaestionem illis admonitis quaerere, ne forte aliqua talis <lb/>
            pictura esset in cubiculo: qua inuenta mulier a suspicione <lb/>
            liberata est. sed ad hanc rem quam fecit lacob uirgarum ex <lb/>
            diuersis arboribus trium copulatio quid contulerit utilitatis,<lb n="5"/>
            quod adtinet ad uarias pecudes multiplicandas, non adparet <lb/>
            omnino. nec aliquid ad hoc commodum interest, utrum ex <lb/>
            unius generis ligno uarientur uirgae an plura sint lignorum <lb/>
            genera, cum sola quaeratur lignorum uarietas. ac per hoc <lb/>
            cogit inquiri prophetiam et aliquam figuratam significationem<lb n="10"/>
            res ista, quam sine dubio ut propheta fecit Iacob; et ideo <lb/>
            nec fraudis arguendus est. non enim tale aliquid nisi reuelatione <lb/>
            spiritali eum fecisse credendum est. quod autem ad <lb/>
            iustitiam pertinebat, sicut alii interpretes apertius hoc narrant, <lb/>
            non ponebat uirgas in secundo conceptu ouium. quod tanto<lb n="15"/>
            obscurius quanto breuius a Septuaginta dictum est: quia <lb/>
            cum peperissent, non ponebat. quod intellegitur cum <lb/>
            primum peperissent, ut iam non solere ponere intellegatur, <lb/>
            cum secundo pariturae essent, ne ipse auferret omnes fetus, <lb/>
            quod iniquum fuit. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="94" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quod Laban dicit: quare furatus es deos meos? <lb/>
            hinc est illud fortasse, quod et augurari se dixerat et eius <lb/>
            filia bonam fortunam nominauerat. et notandum est, quod a

<note type="footnote"> 15 Retract. II 55 In primo autem libro ubi agitur de uirgis uariatis <lb/>
            quas ponebat Iacob in aqua, ut in conceptu positae oues eas uiderent <lb/>
            cum biberent et uarios fetus parerent, non bene a nobis eiposita est <lb/>
            causa, cur, iterum concipientibus non ponebat, id est cum alios fetus <lb/>
            conciperent, sed in priore conceptu. nam quaestionis alterius expositio <lb/>
            ubi quaeritur cur dixerit socero suo Iacob: <hi rend="italic">et decepisti mercedem meam<lb/>
             decem agndbus</hi> (quaest. XCV) satis ueraciter enodata demonstrat istam <lb/>
            sicut solui debuit non solutam. 16 Gen. 30, 42 21 Gen. 31, 30 <lb/>
            22 cf. Gen. 31, 29; 30, 11 </note>

<note type="footnote"> 2 illis <hi rend="italic">om. N</hi> ne forte <hi rend="italic">om. N</hi> 3 spicione <hi rend="italic">P</hi> 7 commdandum S <lb/>
            12 reuelationem <hi rend="italic">P</hi> 13 spiritali eurnJ spiiitalQ <hi rend="italic">N</hi> 15 concepto <lb/>
            Pl 18 nou <hi rend="italic">om. S</hi> 19 pariture (e a. I. <hi rend="italic">m</hi>. 2) <hi rend="italic">C</hi> paritura <hi rend="italic">PSX</hi> <lb/>
            23 filiam <hi rend="italic">PSl</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="49"/>
            principio libri nunc primum inuenimus deos gentium; superioribus <lb/>
            quippe scripturae locis deum nominabant. 
</p></div><div n="95" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quid est quod dicit Iacob socero suo: et decepisti <lb/>
            mercedem meam decem agna bus? hoc enim quando et <lb/>
            quomodo factum sit, scriptura non narrat; sed utique factum <lb n="5"/>
            est quod iste commemorat. nam dixit hoc et uxoribus suis, <lb/>
            . quando eas uocauit in campum. conquerens enim de patre <lb/>
            illarum ait inter cetera: et mutauit mercedem meam <lb/>
            decem agnorum. intellegitur ergo per singula tempora <lb/>
            partus ouium, cum uideret Laban tales fetus esse natos, quales <lb n="10"/>
            placuerat ut ad Iacob pertinerent, pactum fraude mutasse et <lb/>
            dixisse, ut futuro fetu alios pecudum colores haberet in mercede <lb/>
            Iacob. tunc autem ille uirgas uarias non subponebat et <lb/>
            non nascebantur uarii, sed unius coloris, quae Iacob ex nouo <lb/>
            pacto auferebat. quod cum uidisset Laban, rursus pactum <lb n="15"/>
            fraude mutabat, ut ad Iacob uaria pertinerent; tunc illarum <lb/>
            subpositione uirgarum uaria nascebantur. ergo quod ait Iacob <lb/>
            uxoribus suis: mutauit mercedem meam decem agnorum, <lb/>
            et postea ipsi Laban: decepisti mercedem meam <lb/>
            decem agnabus, non ita dixit, quasi prouenerit socero eius <lb n="20"/>
            ipsa fraus; ut enim non ei proueniret, deum sibi dixit aduersus <lb/>
            illum adfuisse; decem uero agnos uel decem agnas <lb/>
            pro decem temporibus posuit, quibus oues quas pascebat per <lb/>
            sexennium pepererunt. bis quippe pariebant in anno. contigerat <lb/>
            autem, ut primo anno, quo inter se pacti sunt et ad eas <lb n="25"/>
            pascendas placito huius mercedis accessit, semel parerent in <lb/>
            fine anni, quia cum accessit, iam semel pepererant, rursusque <lb/>
            sexto anno, id est ultimo, cum semel peperissent, exorta necessitate <lb/>
            profectionis prius recederet quam iterum parerent. <lb/>
             ac per hoc cum primus annus atque ultimus duos ouium

<note type="footnote"> 3 Gen. 31, 41 8 Gen. 31, 7 10 cf. Gen. 30, 37—42 </note>

<note type="footnote"> 1 prius <hi rend="italic">PS* Fb</hi> 4 quomodo et quando <hi rend="italic">b</hi> 6 iste <hi rend="italic">om. S</hi> 8 mutabit <lb/>
            <hi rend="italic">N</hi> 10 patus <hi rend="italic">N</hi> laban uideret <hi rend="italic">PVTb</hi> 12 utj <hi rend="italic">et N</hi> 17 subpositione <lb/>
            uirgaram <hi rend="italic">om. N</hi> 19 ipse <hi rend="italic">pt V</hi> 22 fuisse <hi rend="italic">b</hi> 25 quod <hi rend="italic">PV</hi> <lb/>
            27 rursumque <hi rend="italic">d</hi> 29 recederent P recederegt <hi rend="italic">CV</hi> recedere <hi rend="italic">N</hi> </note>

<note type="footnote"> XXVIII Aug. aect. III parI! 3 </note>

<note type="footnote"> 4 </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="50"/>
            partus sub illo haberent, hoc est singulos, medii uero quattuor <lb/>
            anni binos, fiunt omnes decem. nec mirum quod haec <lb/>
            decem tempora nomine agnorum appellauit, qui eisdem temporibus <lb/>
            nascebantur, uelut si quisquam dicat: per tot uindemias <lb/>
            aut tot messes, quibus numerus intellegatur annorum. unde<lb n="5"/>
            ait quidam: post aliquot aristas, per aristas uidelicet <lb/>
            messes et per messes annos significans. pecudum autem illius <lb/>
            regionis fecunditas sicut Italarum tanta fertur, ut bis anno <lb/>
            pariant. 
</p></div><div n="96" subtype="chapter" type="textpart"><p>Sumsit autem lacob lapidem et constituit<lb n="10"/>
            eum titulum. diligenter auimaduertendum est, quomodo <lb/>
            istos titulos in rei cuiusque testimonio constituebant, non ut <lb/>
            eos pro dis colerent, sed ut eis aliquid significarent. 
</p></div><div n="97" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quod aceruum lapidum, quem inter se constituerant <lb/>
            Laban et Iacob, cum aliquanta diuersitate appellauerunt, ut <lb n="15"/>
            eum uocaret Laban "aceruum testimonii", lacob "aceruum <lb/>
            testem", traditur ab eis qui et syram et hebraeam linguam <lb/>
            nouerunt propter proprietates suae cuiusque linguae factum. <lb/>
            fieri enim solet, ut alia lingua non dicatur uno uerbo, quod <lb/>
            alia dicitur, et uicinitate significationis quidque appelletur. <lb n="20"/>
            nam postea dicitur: propter hoc appellatum est nomen <lb/>
            "aceruus testatur". hoc enim medie positum est, quod <lb/>
            utrique conueniret, et ei qui dixerat ,,aceruus testimonii* <lb/>
            et ei qui dixerat "aceruus testis". 
</p></div><div n="98" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quid est quod loquendo Laban ad lacob dicit:<lb n="25"/>
            testatur aceruus hic et testatur titulus hic; propter <lb/>
            hoc appellatur nomen "aceruus testatur", et <lb/>
            uisio quam dixit "respiciat deus inter me et t e ?" nisi

<note type="footnote"> 6 Verg. Ecl. 1, 70 7 Retract. II 55 10 Gen. 31, 45 14 cf. Gen. 31, <lb/>
            47. 48 17 cf. Hieron. XXVIII p. 205 21 Gen. 31, 48 26 Gen. 31, 48. 49 </note>

<note type="footnote"> 3 agnorum] annorum <hi rend="italic">N</hi> 5 aut] aut per <hi rend="italic">Sbd</hi> 7 menses <hi rend="italic">(bis) SPl</hi> <lb/>
            8 in anno <hi rend="italic">PSVTbd</hi> 12 testimonium <hi rend="italic">N</hi> constituebat <hi rend="italic">b</hi> 13 pro <lb/>
            dis] prodigiis <hi rend="italic">V</hi> prodi**is P diis <hi rend="italic">STbd</hi> 15 cum <hi rend="italic">om. Vb</hi> 18 proprietatis <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> proprietatem <hi rend="italic">Sbd</hi> proprietate <hi rend="italic">N</hi> suaeI sua hęc <hi rend="italic">N</hi> huiusque <lb/>
            <hi rend="italic">N</hi> 20 dicatur <hi rend="italic">T</hi> 23 aceruus—dixerat <hi rend="italic">Oln. S</hi> 28 respiciat] <lb/>
            testatur (u <hi rend="italic">mut. m</hi>. 2 <hi rend="italic">in</hi> 0) <hi rend="italic">C</hi> nisij ne <hi rend="italic">T</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="51"/>
            forte ordo eat: et uisio, quam dixit deus, respiciat inter me <lb/>
            et te; deus quippe illi dixerat in uisione, ne laederet Iacob. 
</p></div><div n="99" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quid est quod dicit in consequentibus Laban: <lb/>
            uide, nemo nobiscum est? nisi forte nemo extraneorum, <lb/>
            aut propter testificationem dei, quem ita habere deberent, tamquam <lb n="5"/>
            nemo cum eis esset, quem testimonio eius adiungerent. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>