<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa060.opp-lat1:13-18</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa060.opp-lat1:13-18</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa060.opp-lat1"><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p>Vnde mirabiliter desipiunt, qui putant huius continentiae <lb/>
            bonum non esse necessarium propter regnum caelorum, sed <lb n="15"/>
            propter praesens saeculum, quod scilicet coniugia terrenis <lb/>
            curis pluribus atque artioribus distenduntur, qua molestia <lb/>
            uirgines et continentes carent: quasi ob hoc tantum melius <lb/>
            sit non coniugari, ut huius temporis relaxentur angustiae, non <lb/>
            quod in futurum saeculum aliquid prosit. hanc uanam sententiam <lb n="20"/>
            ne cordis propria uanitate protulisse uideantur, adhibent <lb/>
            ex apostolo testimonium, ubi ait: de uirginibus autem <lb/>
            praeceptum domini non habeo, consilium autem <lb/>
            do tamquam misericordiam consecutus a deo,

<note type="footnote">22 I Cor. 7, 25. 26 </note>

<note type="footnote">1 salubriter-instsnter edu <hi rend="italic">om. Z</hi> stanter P1 2 inuicem fidem <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            in.uicem <hi rend="italic">K</hi> serui«ant <hi rend="italic">X</hi> 4 hec <hi rend="italic">X</hi> nec <hi rend="italic">H</hi> homini <hi rend="italic">R\'(</hi> 6 immunis <lb/>
            <hi rend="italic">IZB</hi> inmunis <hi rend="italic">G</hi> immunita <hi rend="italic">R</hi> incorruptibilis incorruptiones <lb/>
            <hi rend="italic">(s</hi>. e <hi rend="italic">add</hi>. i) <hi rend="italic">T</hi> 7 caedat <hi rend="italic">CZBAR</hi> omnis <hi rend="italic">H</hi> 8 puditicia <hi rend="italic">K</hi> <lb/>
            10 pudicitia <hi rend="italic">E</hi> 11 profectum <hi rend="italic">MEX</hi> aliquod <hi rend="italic">CH</hi> 12 habet <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            14 decipiunt <hi rend="italic">CIZB</hi> 17 arcioribus <hi rend="italic">RT</hi> quam X 18 uirginis <hi rend="italic">K</hi> <lb/>
            quiasi <hi rend="italic">IZ</hi> ob] ab <hi rend="italic">IH</hi> tantum] totum <hi rend="italic">KMENX</hi> 19 temporis <lb/>
            huius <hi rend="italic">MENX</hi> temporis <hi rend="italic">ex</hi> temporibus <hi rend="italic">B</hi> 20 futuro saeculo <hi rend="italic">R\'(2</hi> <lb/>
            21 nec <hi rend="italic">T</hi> proprii <hi rend="italic">PKyASRGTMENXd</hi> uanitate* <hi rend="italic">A</hi> protullisse <lb/>
            <hi rend="italic">K</hi> 22 apostulo <hi rend="italic">K</hi> testimonio <hi rend="italic">K</hi> hubi <hi rend="italic">S</hi> 23 domini <lb/>
            <hi rend="italic">om. E</hi> </note><lb/>
             
<pb n="246"/>
            ut fidelis essem. existimo itaque hoc bonum esse <lb/>
            propter praesentem necessitatem, quia bonum <lb/>
            est homini sic esse. ecce, inquiunt, ubi manifestat apostolus <lb/>
            hoc propter praesentem necessitatem bonum esse, non <lb/>
            propter futuram aeternitatem. quasi praesentis necessitatis<lb n="5"/>
            rationem haberet apostolus, nisi prouidens et consulens in <lb/>
            futurum, cum omnis eius dispensatio nonnisi ad uitam aeternam <lb/>
            uocet. 
</p></div><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="14" unit="altchapter"/> Praesens ergo est uitanda necessitas, sed tamen <lb/>
            quae aliquid bonorum inpedit futurorum: qua necessitate uita<lb n="10"/>
            cogitur coniugalis cogitare quae mundi sunt, quomodo placeat <lb/>
            uir uxori uel uxor uiro, non quod ea separent a regno dei, <lb/>
            sicut sunt peccata, quae ideo praecepto, non consilio cohibentur, <lb/>
            quia domino praecipienti non oboedire damnabile est; sed <lb/>
            illud, quod in ipso dei regno amplius haberi posset, si amplius<lb n="15"/>
            cogitaretur quomodo placendum esset deo, minus erit utique, <lb/>
            cum hoc ipsum minus coniugii necessitate cogitatur. <lb/>
            ideo, de uirginibus, inquit, praeceptum domini non <lb/>
            habeo; praecepto enim quisquis non obtemperat, reus est <lb/>
            et debitor poenae. proinde quia uxorem ducere uel nubere<lb n="20"/>
            peccatum non est, si autem peccatum esset, praecepto <lb/>
            uetaretur, propterea praeceptum domini de uirginibus nullum <lb/>
            est. sed quoniam deuitatis remissisue peccatis adeunda <lb/>
            est uita aeterna, in qua est quaedam egregia gloria non

<note type="footnote"> 18 1 Cor. 7, 25. 26 </note>

<note type="footnote"> 1 ut sim <hi rend="italic">N</hi> essem cm. <hi rend="italic">N</hi> 2 necessitatem <hi rend="italic">om</hi>. HI X 3 hominis <lb/>
            <hi rend="italic">K</hi> homini. <hi rend="italic">H</hi> manifestata <hi rend="italic">B</hi> manifestaQt <hi rend="italic">A</hi> 4 necessitate <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            5 futura <hi rend="italic">B</hi> quasi <hi rend="italic">otn. X</hi> rationem necessitatis <hi rend="italic">Pr R</hi> 6 si <hi rend="italic">P1</hi> <lb/>
            in <hi rend="italic">om. E</hi> 7 eius <hi rend="italic">om. E</hi> 9 est ergo <hi rend="italic">G</hi> 10 impedat <hi rend="italic">II</hi> que <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            uitae <hi rend="italic">CzZ</hi> uite I 11 cogitatur <hi rend="italic">C2IZ,B</hi> cogatur <hi rend="italic">B</hi> coniugalis cogitare <lb/>
            <hi rend="italic">om. CIZB</hi> placeat uir <hi rend="italic">ex</hi> placeatur <hi rend="italic">H</hi> 12 uel] et EX separet <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 13 praecepta <hi rend="italic">B</hi> prohibentur <hi rend="italic">KAGMENX</hi> 14 praecipiente <lb/>
            <hi rend="italic">CzIZB</hi> hobedire <hi rend="italic">S</hi> dampnabile <hi rend="italic">GT</hi> 15 habere <hi rend="italic">KIZB <lb/>
            SMEN</hi> ri posset <hi rend="italic">om</hi>. X 16 cogitaret <hi rend="italic">MENX</hi>. esse <hi rend="italic">EB</hi> dno <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            17 munus <hi rend="italic">C</hi> congii Hl 18 inquid <hi rend="italic">KHX</hi> 19 habea <hi rend="italic">K</hi> 20 poene <hi rend="italic">K</hi> <lb/>
            uxorS»# (at <hi rend="italic">er.) H</hi> 21 esse X 22 domini <hi rend="italic">om. X</hi> 24 non <hi rend="italic">om. <lb/>
             KMENX</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="247"/>
            omnibus in aeternum uicturis, sed quibusdam ibi tribuenda, <lb/>
            cui consequendae parum est liberatum esse a peccatis, nisi <lb/>
            aliquid ipsi liberatori uoueatur, quod non sit criminis non <lb/>
            uouisse, sed uouisse ac reddidisse sit laudis, consilium, <lb/>
            inquit, do, tamquam misericordiam consecutus a <lb n="5"/>
            deo, ut fidelis essem; neque enim inuidere debeo fidele <lb/>
            consilium, qui non meis meritis, sed dei misericordia sum <lb/>
            fidelis; existimo itaque hoc bonum esse propter <lb/>
            praesentem necessitatem. hoc, inquit, unde praeceptum <lb/>
            domini non habeo, sed consilium do, hoc est (de uirginibus <lb n="10"/>
            existimo bonum esse\' propter praesentem necessitatem. noui <lb/>
            enim quid praesentis temporis, cui coniugia seruiunt, necessitas <lb/>
            cogat, ut ea quae dei sunt minus cogitentur, quam <lb/>
            sufficit adipiscendae illi gloriae, quae non erit omnium quamuis <lb/>
            in aeterna uita ac salute manentium; stella enim ab <lb n="15"/>
            stella differt in gloria. sic et resurrectio mortuorum. <lb/>
            bonum est ergo homini sic esse. 
</p></div><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="15" unit="altchapter"/> Deinde adiungit idem apostolus et dicit: adligatus <lb/>
            es uxori? ne quaesieris solutionem; solutus <lb/>
            es ab uxore? ne quaesieris uxorem. horum duorum <lb n="20"/>
            quod prius posuit ad praeceptum pertinet, contra quod non <lb/>
            licet facere. non enim licet dimittere uxorem nisi ex causa

<note type="footnote"> 15 I Cor. 15, 41. 42 17 I Cor. 7, 26 18 I Cor. 7, 27 </note>

<note type="footnote"> 1 omaibus <hi rend="italic">om. KMENX</hi> nictoris <hi rend="italic">GX</hi> 2 consequenda X <lb/>
            3 ipse <hi rend="italic">(JJZB</hi> ipso <hi rend="italic">I</hi> uoceantur A1 non uouisse] nouisse <hi rend="italic">EHl</hi> <lb/>
            4 uouisse] nonisse <hi rend="italic">R</hi> hac <hi rend="italic">K</hi> reddisse Xir1 redidisse <hi rend="italic">H</hi> <lb/>
            sit <hi rend="italic">om. G</hi> consilium autem <hi rend="italic">MENX</hi> 5 inquid <hi rend="italic">CK</hi> a deo <lb/>
            <hi rend="italic">om. M</hi> 6 ut siin <hi rend="italic">MENX</hi> essem <hi rend="italic">otn. MEX</hi> essem-fidelis <lb/>
            <hi rend="italic">om. N</hi> neque] non <hi rend="italic">MEX</hi> 7 meritis meis <hi rend="italic">E</hi> dei <hi rend="italic">om. CB</hi> <lb/>
            misericordisrQ <hi rend="italic">IZB</hi> sum—esse <hi rend="italic">om. B</hi> sum-propter <hi rend="italic">om. IZ</hi> <lb/>
            sum] CQ9 (8. <hi rend="italic">l</hi>. sum) <hi rend="italic">H</hi> 8 fidelis-propter <hi rend="italic">om. C</hi> 9 unde <hi rend="italic">om. MENX</hi> <lb/>
            10 est <hi rend="italic">om. X</hi> 12 quid] quia <hi rend="italic">MENX</hi> temporibus <hi rend="italic">R</hi> praesentis X <lb/>
            13 cogitarentur <hi rend="italic">Z</hi> 14 illi adipiscendae illi <hi rend="italic">JIEX</hi> illi adipiscendae <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            15 hac <hi rend="italic">K</hi> stellg <hi rend="italic">B</hi> a <hi rend="italic">KMENX</hi> 16 differ <hi rend="italic">B</hi> gloriam <hi rend="italic">CIZB</hi> <lb/>
            claritate <hi rend="italic">bd</hi> 17 hominis <hi rend="italic">K</hi> 18 idem-dicit <hi rend="italic">om. Z</hi> et <hi rend="italic">om. EX</hi> <lb/>
            dicens <hi rend="italic">X</hi> allitases <hi rend="italic">D</hi> 19 es* <hi rend="italic">K</hi> neque sicris <hi rend="italic">(sic saepius) X</hi> <lb/>
            si aolutus <hi rend="italic">B</hi> 21 cdposuit <hi rend="italic">MENX</hi> pertinent <hi rend="italic">R</hi> per(ine»t y </note> <lb/>
             
<pb n="248"/>
            fornicationis, sicut in euangelio ipse dominus dicit. illud <lb/>
            autem, quod addidit: solutus es ab uxore? ne quaesieris <lb/>
            uxorem, consilii sententia est, non praecepti; licet itaque <lb/>
            facere, sed melius est non facere. denique continuo subiecit: <lb/>
            et si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit<lb n="5"/>
            uirgo, non peccat. illud autem prius cum dixisset: <lb/>
            adligatus es uxori? ne quaesieris solutionem, numquid <lb/>
            addidit: et si solueris, non peccasti? iam enim supra <lb/>
            dixerat: his autem qui sunt in coniugio praecipio <lb/>
            non ego sed dominus, uxorem a uiro non discedere:<lb n="10"/>
            quodsi discesserit, manere innuptam aut uiro suo <lb/>
            reconciliari; fieri enim potest, ut non sua culpa, sed <lb/>
            mariti discedat. deinde ait: et uir uxorem ne dimittat, <lb/>
            quod nihilominus ex praecepto domini posuit, nec ibi addidit: <lb/>
            et si dimiserit, non peccat. praeceptum est enim hoc, cui non<lb n="15"/>
            oboedire peccatum est, non consilium, quo si uti nolueris, <lb/>
            minus boni adipisceris, non mali aliquid perpetrabis. propterea <lb/>
            cum dixisset: solutus es ab uxore? ne quaesieris <lb/>
            uxorem, quia non praecipiebat, ne malum fieret, sed consulebat, <lb/>
            ut melius fieret, continuo subiunxit: et si acceperis<lb n="20"/>
            uxorem, non peccasti; et si nupserit uirgo, non <lb/>
            peccat. 
</p></div><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="16" unit="altchapter"/> Addidit tamen: tribulationem autem carnis <lb/>
            habebunt huius modi, ego autem uobis parco, hoc

<note type="footnote"> 1 cf. Mattb. 19, 9 5 1 Cor. 7, 28 9 I Cor. 7, 10. 11 <lb/>
            18-24 I Cor. 7, 27. 28 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 ipse om. S</hi> 3 praecoepti R 4 faccre om. X <hi rend="italic">est om. K</hi> <lb/>
            denique] de qua <hi rend="italic">KMENX</hi> 5 <hi rend="italic">alt</hi>. si <hi rend="italic">otn. Al</hi> 7 ne] non <hi rend="italic">G</hi> 8 et <lb/>
            <hi rend="italic">om. N</hi> si solueris] si soluerit <hi rend="italic">C21ZB</hi> si nupseris <hi rend="italic">KMEX</hi> si uolueris <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            si solueris (». <hi rend="italic">I</hi>. ul sic quesieris) <hi rend="italic">A</hi> si quesieria solutionem <hi rend="italic">N</hi> peccasti <lb/>
            sič addidit et si nupseris non peccasti <hi rend="italic">N</hi> 9 quae <hi rend="italic">B</hi> 10 dominus <hi rend="italic">ex</hi> <lb/>
            enim <hi rend="italic">m. 2 G</hi> cedere D1 11 suo <hi rend="italic">om. N</hi> 12 ut <hi rend="italic">om. K</hi> 18 ait] <lb/>
            quot <hi rend="italic">C2</hi> quod <hi rend="italic">IZ</hi> uir.. f uxorem suam <hi rend="italic">KMENX</hi> non <hi rend="italic">MENX</hi> <lb/>
            nec <hi rend="italic">T</hi> 14 nihilhominus <hi rend="italic">KHS</hi> nibiUominus <hi rend="italic">Z</hi> si nihilominus X ex <lb/>
            praecepto] excepto <hi rend="italic">B</hi> 16 quo] que <hi rend="italic">C2IZ</hi> que <hi rend="italic">B</hi> quod <hi rend="italic">PjHlAR</hi> <lb/>
            19 praesciebat <hi rend="italic">AG1</hi> praeciebat <hi rend="italic">R</hi> sed-fieret <hi rend="italic">om. EX</hi> 20 fieret] faceret <lb/>
            Y subiungit <hi rend="italic">GT</hi> subiuxit EI X 23 carnalis <hi rend="italic">R</hi> 24 eiusmodi S </note> <lb/>
             
<pb n="249"/>
            modo exhortans ad uirginitatem continentiamque perpetuam, <lb/>
            ut aliquantulum a nuptiis etiam deterreret, modeste sane, non <lb/>
            tamquam a re mala et inlicita, sed tamquam ab onerosa ac <lb/>
            molesta. aliud est enim admittere carnis turpitudinem, aliud <lb/>
            habere carnis tribulationem: illud est criminis facere, hoc <lb n="5"/>
            laboris est pati, quem plerumque homines etiam pro officiis <lb/>
            honestissimis non recusant. sed pro habendo coniugio iam <lb/>
            hoc tempore, quo non per carnis propaginem uenturo Christo <lb/>
            ipsius prolis propagatione seruitur, istam tribulationem carnis, <lb/>
            quam nupturis praedicit apostolus, suscipere tolerandam perstultum <lb n="10"/>
            esset, nisi metueretur incontinentibus, ne temptante <lb/>
            satana in peccata damnabilia laberentur. quod autem se dicit <lb/>
            eis parcere, quos ait tribulationem carnis habituros, nihil <lb/>
            mihi interim sanius occurrit. quam eum noluisse aperire et <lb/>
            explicare uerbis eandem ipsam carnis tribulationem, quam <lb n="15"/>
            praenuntiauit eis qui eligunt nuptias in suspicionibus zeli <lb/>
            coniugalis, in procreandis filiis atque nutriendis, in timoribus <lb/>
            et maeroribus orbitatis. quotus enim quisque, cum se conubii <lb/>
            uinculis adligauerit, non istis trahatur atque agitetur affectibus? <lb/>
            quos neque nos exaggerare debemus, ne ipsis non parcamus, <lb n="20"/>
            quibus parcendum extimauit apostolus.

<note type="footnote"> 1 exortans <hi rend="italic">SRG</hi> 2 aliquantulia <hi rend="italic">B</hi> n] ad <hi rend="italic">R</hi> etiam sic (c s. <hi rend="italic">I.)</hi> P, <lb/>
            <hi rend="italic">HRDEX</hi> etiamsi <hi rend="italic">G</hi> deterretur <hi rend="italic">E</hi> 3 a-tamquam <hi rend="italic">om. K</hi> mula <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            honerosa <hi rend="italic">CKIZSRT</hi> hac <hi rend="italic">K</hi> et <hi rend="italic">E</hi> 4 enim est <hi rend="italic">E</hi> amittere <hi rend="italic">CK</hi> <lb/>
            amittere <hi rend="italic">SR</hi> 5 illnd] aliud <hi rend="italic">KMX</hi> criminis est <hi rend="italic">G</hi> est enim <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            haec <hi rend="italic">T</hi> 6 que (— <hi rend="italic">er.) N</hi> 7 pro habendo] prohibendo X probando <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            coniugia <hi rend="italic">E</hi> 8 quod <hi rend="italic">R</hi> non <hi rend="italic">om. NX</hi> 9 ipsius <hi rend="italic">AlGl</hi> propagatione. <lb/>
            y propugnatione <hi rend="italic">IZ</hi> propaginS <hi rend="italic">E</hi> propagatio (s. <hi rend="italic">fin. o add</hi>. e) <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            seruitaris tam <hi rend="italic">IZ</hi> istam] uti istam <hi rend="italic">R</hi> 10 tollerandam <hi rend="italic">R</hi> toleranda <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            11 esse X incontentibus <hi rend="italic">K</hi> temptante (p s. <hi rend="italic">I.) CP</hi> temtante <hi rend="italic">H</hi> <lb/>
            tentante <hi rend="italic">IZB</hi> 12 satane X dicit eis se <hi rend="italic">MENX</hi> dioit se eis <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            14 aoluisse A operire (s. o <hi rend="italic">add</hi>. a) <hi rend="italic">H</hi> aperie <hi rend="italic">E</hi> et <hi rend="italic">om. B</hi> 15 ipsam <lb/>
            <hi rend="italic">oin. MENX</hi> tribulationem carnis <hi rend="italic">NX</hi> 16 eis] dicens <hi rend="italic">IZ</hi> es <hi rend="italic">X</hi> <lb/>
            suspitionibus <hi rend="italic">Ki</hi> cpli (s. e <hi rend="italic">add. z) N</hi> 18 etj atque <hi rend="italic">KMENX</hi> <lb/>
            meroribus <hi rend="italic">KIZARGMENX</hi> orbitatis] arbitratis <hi rend="italic">CIZB</hi> quotiens X <lb/>
            19 allegauerit <hi rend="italic">K</hi> alliganerat X agitatur <hi rend="italic">X</hi> agitentur <hi rend="italic">G</hi> affect. agitetur <lb/>
            <hi rend="italic">E</hi> 20 exagitare <hi rend="italic">RE</hi> exaggere X nec X 21 partendum <hi rend="italic">IZ</hi> <lb/>
            extimauit (8. i <hi rend="italic">add</hi>. s) <hi rend="italic">C</hi> existimauit <hi rend="italic">PKIZ-(HSADRBGTMENXbd</hi> </note>
</p><pb n="250"/></div><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="17" unit="altchapter"/> Tantum per hoc, quod breuiter posui, cautum <lb/>
            fieri lectorem oportuit aduersus eos, qui in hoc, quod scriptum <lb/>
            est: tribulationem autem carnis habebunt huius <lb/>
            modi, ego autem uobis parco, nuptiis calumniantur. <lb/>
            quod eas ex obliquo sententia ista damnauerit; uelut ipsam<lb n="5"/>
            damnationem noluerit dicere, cum ait: ego autem uobis <lb/>
            parco, ut uidelicet, cum istis parcit, animae suae non pepercerit, <lb/>
            si mentiendo dixit: et si acceperis uxorem, non <lb/>
            peccasti; et si nupserit uirgo, non peccat. quod qui <lb/>
            de sancta scriptura credunt uel credi uolunt, tamquam uiam<lb n="10"/>
            sibi muniunt ad mentiendi licentiam uel ad defensionem suae <lb/>
            peruersae opinionis, ubicumque aliud sentiunt quam sana <lb/>
            doctrina postulat. si quid enim manifestum de diuinis libris <lb/>
            prolatum fuerit, quo eorum confutentur errores, hoc ad manum <lb/>
            habent uelut scutum, quo se aduersus ueritatem quasi tuentes<lb n="15"/>
            nudent a diabolo uulnerandos, ut dicant hoc auctorem libri <lb/>
            non uerum dixisse, alias ut infirmis parceret, alias ut contemptores <lb/>
            terreret, sicut occurrerit causa, qua eorum peruersa <lb/>
            sententia defendatur. atque ita dum ea, quae opinantur, defendere <lb/>
            quam corrigere malunt, scripturarum sanctarum auctoritatem<lb n="20"/>
            frangere conantur, qua una omnes ceruices superbae <lb/>
            duraeque franguntur. 
</p></div><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="18" unit="altchapter"/> Vnde sectatores et sectatrices perpetuae

<note type="footnote"> 3 I Cor. 7, 28 8 1 Cor. 7, 28. </note>

<note type="footnote"> 1 posuit <hi rend="italic">B</hi> 3 autem <hi rend="italic">om. MENX</hi> eiusmodi <hi rend="italic">S</hi> 4 uobis om. <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            conuptiis <hi rend="italic">K</hi> calumpniantur <hi rend="italic">RT</hi> 5 oblico T dampnauerit <hi rend="italic">RT</hi> <lb/>
            uelud <hi rend="italic">H</hi> 7 parcit] pascit <hi rend="italic">IZ</hi> pepercit <hi rend="italic">KGA1</hi> 8 mentiens <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            mencienciendo <hi rend="italic">T</hi> 12 aliud <hi rend="italic">om. N</hi> 13 di <hi rend="italic">K</hi> libris libris <hi rend="italic">T</hi> 14 probatum <lb/>
            <hi rend="italic">KlMENX</hi> confundentur <hi rend="italic">X</hi> hoc ad manum <hi rend="italic">om. Z</hi> manum] <lb/>
            damnum <hi rend="italic">CB</hi> dapnum (p <hi rend="italic">s. I.) I</hi> 15 ueritatem] caritatem S <lb/>
            16 nudent] uidcnt <hi rend="italic">R</hi> a <hi rend="italic">om. PK{HADRG TMENX</hi> diabnlo <hi rend="italic">K</hi> <lb/>
            auctorem] autem <hi rend="italic">CIZ</hi> 17 uera <hi rend="italic">KMENX</hi> dixissent <hi rend="italic">B</hi> infirmus <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            parceret] placeret <hi rend="italic">R</hi> contemtores <hi rend="italic">P</hi> 18 teneret <hi rend="italic">AG</hi> sicnt] aiquit <lb/>
            (uit 8. <hi rend="italic">1.) S</hi> q; horum <hi rend="italic">S</hi> 19 dum eaj nt ea <hi rend="italic">E</hi> 20 corripere <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            scripturam sanctam <hi rend="italic">Cl</hi> scripturae sanctae <hi rend="italic">C2IZB</hi> autoritatem <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            auctoritate <hi rend="italic">Ry</hi> 21 quia <hi rend="italic">GEX</hi> superbiae <hi rend="italic">G</hi> 22 frangantnr <hi rend="italic">T</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="251"/>
            continentiae et sacrae uirginitatis admoneo, ut bonum suum ita <lb/>
            praeferant nuptiis, ne malum iudicent nuptias, neque fallaciter, <lb/>
            sed plane ueraciter ab apostolo dictum nouerint: qui dat <lb/>
            nuptum, bene facit; et qui non datnuptum, melius <lb/>
            facit. et si acceperis uxorem, non peccasti; et si <lb n="5"/>
            nupserit uirgo non peccat. et paulo post: beatior <lb/>
            autem erit, si sic permanserit, secundum meam <lb/>
            sententiam. et ne humana sententia putaretur, adiungit: <lb/>
            puto autem, et ego spiritum dei habeo. haec domi- <lb/>
            nica, haec apostolica, haec uera, haec sana doctrina est, <lb n="10"/>
            sic eligere dona maiora, ne minora damnentur. melior est <lb/>
            in scriptura dei ueritas dei quam in cuiusquam mente aut <lb/>
            carne uirginitas hominis. quod castum est sic ametur, ut <lb/>
            quod uerum est non negetur. nam quid mali non possunt <lb/>
            etiam de sua carne cogitare, qui credunt apostolicam linguam <lb n="15"/>
            eo ipso loco, ubi uirginitatem corporis commendabat, <lb/>
            a corruptione mendacii uirginem non fuisse? primitus ergo ac <lb/>
            maxime qui bonum uirginitatis eligunt, scripturas sanctas <lb/>
            firmissime teneant nihil esse mentitas ac per hoc etiam illud <lb/>
            uerum esse, quod dictum est: et si acceperis uxorem, <lb n="20"/>
            non peccasti; et si nupserit uirgo, non peccat. nec <lb/>
            putent minui tam magnum integritatis bonum, si nuptiae non <lb/>
            erunt malum. immo uero hinc sibi potius maioris gloriae

<note type="footnote"> 3 I Cor. 7, 38 5 I Cor. 7, 28 6 I Cor. 7, 40 20 I Cor. 7, 28 </note>

<note type="footnote"> 1 sacra <hi rend="italic">Cl</hi> ammoneo <hi rend="italic">PKH\'.AtjSREM</hi> 2 nequae <hi rend="italic">K</hi> 3 apostalo <lb/>
            <hi rend="italic">K</hi> 4 nuptum <hi rend="italic">om. N</hi> 5 uxorem <hi rend="italic">om. KMEN</hi> 8 putetur <lb/>
            <hi rend="italic">PKyHADRG TMENX</hi> 9 autem quod <hi rend="italic">ISAUP</hi> autem ut <hi rend="italic">X</hi> dei <lb/>
            <hi rend="italic">om. G</hi> 10 haec uera] uerba <hi rend="italic">G</hi> uerba uera <hi rend="italic">T</hi> sana] sancta <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            est] haec <hi rend="italic">CIZB</hi> 11 si <hi rend="italic">B</hi> melior] maior X 12 in <hi rend="italic">pr. om. PfARGT</hi> <lb/>
            cuius quor <hi rend="italic">IZ1</hi> aut] et <hi rend="italic">S</hi> 13 in carne <hi rend="italic">R</hi> uirginitatis <hi rend="italic">B</hi> 14 quod <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            non <hi rend="italic">om. EX</hi> 15 cogitaret <hi rend="italic">B</hi> 16 in eo <hi rend="italic">bd</hi> commendata <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            17 a <hi rend="italic">om. S</hi> emendatii <hi rend="italic">B</hi> primiciis <hi rend="italic">G</hi> hac <hi rend="italic">K</hi> 18 maxime <lb/>
            teneant <hi rend="italic">R</hi> 19 teneant <hi rend="italic">om. R</hi> etiam (e <hi rend="italic">add. m. 2) P</hi> 20 uerum] <lb/>
            uenturum <hi rend="italic">I</hi> si <hi rend="italic">om</hi>. X uxorem <hi rend="italic">om. N</hi> 21 nec] ne <hi rend="italic">T</hi> 22 minus <lb/>
            (s <hi rend="italic">retract.) C. IZ</hi> minui tamJ in uita <hi rend="italic">K</hi> integritas At 23 potius <lb/>
            quilibet <hi rend="italic">MENlX</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="252"/>
            palmam praeparatam esse confidat, quae non damnari, si <lb/>
            nuberet, timuit, sed honoratius coronari, quia non nuberet. <lb/>
            concupiuit. qui ergo sine coniugio permanere uoluerint, non <lb/>
            tamquam foueam peccati nuptias fugiant, sed tamquam collem <lb/>
            minoris boni transcendant, ut in maioris continentiae monte<lb n="5"/>
            requiescant. ea quippe lege collis iste inhabitatur, ut non <lb/>
            cum uoluerit quis emigret; mulier enim adligata est, <lb/>
            quamdiu uir eius uiuit. uerumtamen ad continentiam <lb/>
            uidualem ab ipso tamquam gradu conscenditur; propter uirginalem <lb/>
            uero uel declinandus est non consentiendo petitoribus<lb n="10"/>
            uel transiliendus praeueniendo petitores. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>