<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa057a.opp-lat1:1-20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa057a.opp-lat1:1-20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa057a.opp-lat1"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"><milestone n="1" unit="altchapter"/>Caritas uestra, quae in uobis tanta est et tam sancta, <lb/>
            ut etiam iubenti seruire delectet, petiuit, ut definitionibus <lb n="5"/>
            quae dicuntur Caelestii esse respondeam. sic enim praenotata <lb/>
            est eadem chartula quam dedistis: definitiones, ut dicitur, <lb/>
            Caelestii. quae praenotatio credo quod non illius, sed eorum <lb/>
            sit, qui hoc attulerunt de Sicilia, ubi Caelestius non esse <lb/>
            perhibetur, sed multi talia garrientes et, sicut ait apostolus, <lb n="10"/>
            ipsi errantes et alios in errorem mittentes. ex illius <lb/>
            tamen haec esse doctrina uel etiam quorundam sociorum <lb/>
            eius et nos possumus arbitrari. nam neque istae breues definitiones <lb/>
            uel potius ratiocinationes ab illius abhorrent ingenio,

<note type="footnote">11 II Tim. 3, 13 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 De perfectione iustitiae hominis <hi rend="italic">L</hi> Liber sancti Augustini ad Eutropium <lb/>
            de perfectione iustitiae hominis <hi rend="italic">P</hi> Haec insunt. ad Paulum et Eutropium <lb/>
            de perfectione iustitiae hominis liber I sci Augustini <hi rend="italic">D{3 a cod. <lb/>
             R fol. 1 inscriptio abest</hi> Incipit ad eps Eutropium et Paulum de perfectione <lb/>
            iustitiae hominis sci Augustini liber I <hi rend="italic">V</hi> Incipit liber beati <lb/>
            Agustini ad Paulum et Eutropium de perfectione «onwnis iustitiae 0 Item <lb/>
            Augustini ad Eutropium et Paulum eps hispanis de pfectione iustitiae <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> Incipit eiusdem ad Paulum et Eutropium de perfectione iustitiae hominis <lb/>
            liber I <hi rend="italic">C</hi> Incipit liber sci Augustini ad Paulum et Eutropium de <lb/>
            perfectione iustitiae hominis <hi rend="italic">K</hi> Incipit sci Augustini ad epm Eutropium <lb/>
            et Paulum de perfectione iustitiae hominis <hi rend="italic">N</hi> 3 agustinus <hi rend="italic">OC</hi> 4 nobis <lb/>
            <hi rend="italic">m. 1 C</hi> est tanta <hi rend="italic">BN</hi> 5 expetiuit <hi rend="italic">N</hi> de definitionibus <hi rend="italic">0</hi> defensionibus <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> 6 caestii <hi rend="italic">m. 1 V, 0</hi> responderem <hi rend="italic">0</hi> 7 cartula <hi rend="italic">OBCNfi</hi> <lb/>
            de definitionibus (de <hi rend="italic">s. Z. m. 2)</hi> P 8 calesti <hi rend="italic">N</hi> 9 cęlestis <hi rend="italic">m. 1 N</hi> <lb/>
            caestius <hi rend="italic">0</hi> 10 alia <hi rend="italic">OC m. 1</hi> 11 errore <hi rend="italic">B</hi> ex] <hi rend="italic">et Ji</hi> 12x hoc <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            sotiorum <hi rend="italic">R</hi> seruorum P sectatorum <hi rend="italic">in ras. V, b</hi> 13 definitionis <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            difinitiones <hi rend="italic">0</hi> 14 ratiocinationis <hi rend="italic">B</hi> rationationes (J <lb/>
            </note>1* <lb/>
             
<pb n="4"/>
            quod in opere alio eius inspexi, cuius eum esse constat <lb/>
            auctorem, et non frustra istos fratres qui haec attulerunt <lb/>
            in Sicilia existimo audisse, quod ipse docuerit ista uel <lb/>
            scripserit. uellem autem, si possem, ita obtemperare uestrae <lb/>
            fraternae beniuolentiae, ut etiam ego tam breuiter responderem. <lb n="5"/>
            sed nisi et illa commemorem quibus respondeo, quis poterit <lb/>
            quemadmodum responderim iudicare? conabor tamen, quantum <lb/>
            ualuero, adiuuantibus me apud domini misericordiam etiam <lb/>
            orationibus uestris, ut non ultra quam necesse est meus sermo <lb/>
            procurrat. <lb n="10"/>
            
</p><p><milestone n="2" unit="altchapter"/>\'Ante omnia\', inquit, \'interrogandus est qui negat hominem <lb/>
            sine peccato esse posse, quid sit quodcumque peccatum: quod <lb/>
            uitari potest an quod uitari non potest. si quod uitari non <lb/>
            potest, peccatum non est; si quod uitari potest, potest homo <lb/>
            sine peccato esse, quod uitari potest. nulla enim ratio uel<lb n="15"/>
            iustitia patitur saltem dici peccatum, quod uitari nullo modo <lb/>
            potest\'. respondemus uitari posse peccatum, si natura uitiata <lb/>
            sanetur gratia dei per Iesum Christum dominum <lb/>
            nostrum. in tantum enim sana non est, in quantum id quod <lb/>
            faciendum est aut caecitate non uidet aut infirmitate non implet,<lb n="20"/>
            dum caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus <lb/>
            aduersus carnem, ut ea quae uult homo non <lb/>
            faciat. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>\'Iterum quaerendum est\', inquit, \'peccatum uoluntatis an <lb/>
            necessitatis est. si necessitatis est, peccatum non est; si uoluntatis<lb n="25"/>
            est, uitari potest\'. respondemus quod supra et, ut sanemur,

<note type="footnote">18 Rom. 7, 25 21 Gal. 5, 17 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 alio opere 0 constat esse B 2 isto L</hi> 3 exestimo p docuit <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> 6 conimemorarg <hi rend="italic">BN</hi> 7 responderg <hi rend="italic">N</hi> 8 uoluero <hi rend="italic">m. 1 B</hi> <lb/>
            12 quid] quod <hi rend="italic">N</hi> 13 an] aut <hi rend="italic">C</hi> 14 si] sed p <hi rend="italic">alt</hi>. potest <hi rend="italic">om. N</hi> <lb/>
            15 esse] fi S <hi rend="italic">N</hi> 16 saltim <hi rend="italic">ROD$, m. 1 CKN</hi> 19 nostrum <hi rend="italic">om. N</hi> <lb/>
            quantum <hi rend="italic">ex</hi> tantum <hi rend="italic">m. 2 B</hi> 21 concupiscat <hi rend="italic">N</hi> 22 non <hi rend="italic">post</hi> ut <hi rend="italic">add. <lb/>
             bd (cf. p. 11, 17. 19. 26; 15, 2)</hi> 24 iterum ait <hi rend="italic">b</hi> inquit <hi rend="italic">om. b</hi> <lb/>
            25 necessitas <hi rend="italic">alt. m. 1 VC</hi> est <hi rend="italic">pr. om. N</hi> 26 est <hi rend="italic">om. N</hi> ut <lb/>
            <hi rend="italic">et 0 et om. N ut om. m. 1 V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="5"/>
            inuocamus eum, cui dicitur in psalmo: de necessitatibus <lb/>
            meis educ me. 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>\'Iterum\', inquit, quaerendum est, quid est peccatum. <lb/>
            naturale an accidens. si naturale, peccatum non est; si autem <lb/>
            accidens est, et recedere potest; et quod recedere potest, <lb n="5"/>
            uitari potest; et quod uitari potest, potest homo sine eo esse <lb/>
            quod uitari potest\'. respondetur naturale non esse peccatum, <lb/>
            sed naturae, praesertim uitiatae — unde facti sumus natura <lb/>
            filii irae — parum esse ad non peccandum uoluntatis <lb/>
            arbitrium, nisi adiuta sanetur gratia dei per Iesum Christum <lb n="10"/>
            dominum nostrum. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>\'Iterum\', ait, \'quaerendum est, quid est peccatum: actus <lb/>
            an res. si res est, ut auctorem habeat necesse est; et si auctorem <lb/>
            habere dicitur, iam alter praeter deum rei alicuius <lb/>
            auctor induci uidebitur; at si hoc dici inpium est, et confiteri <lb n="15"/>
            necesse est peccatum omne actum esse, non rem. si igitur <lb/>
            actus est, immo quia uere actus est, uitari potest\'. respondemus <lb/>
            peccatum quidem actum dici et esse, non rem. sed etiam in <lb/>
            corpore claudicatio eadem ratione actus est, non res, quoniam <lb/>
            res pes ipse uel corpus uel homo est, qui pede uitiato claudicat <lb n="20"/>
            nec tamen uitare potest claudicationem, nisi habuerit <lb/>
            sanatum pedem. quod etiam in interiore homine fieri potest, <lb/>
            sed gratia dei per Iesum Christum dominum <lb/>
            nostrum. ipsum sane uitium, quo claudicat homo, nec pes <lb/>
            est nec corpus nec homo nec ipsa claudicatio, quae utique <lb n="25"/>
            non est, quando non ambulat, cum tamen insit uitium, quo

<note type="footnote">1 Ps. 24, 17 8 Eph. 2, 3 23 Rom. 7, 25 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 4 si naturale est 0 5 occidens <hi rend="italic">m. 1 B</hi> et <hi rend="italic">pr. om. N Eug</hi>. et <lb/>
            -uitari potest <hi rend="italic">om. N</hi> 7 uitare m. 1 <hi rend="italic">C</hi> 10 aduita <hi rend="italic">m. 1$</hi> <lb/>
            12 actusj factus <hi rend="italic">m. 1 N</hi> 13 ut <hi rend="italic">om. DRBCK, m. 1 Y</hi> autotorem <hi rend="italic">(pr.) C</hi> <lb/>
            14 dum <hi rend="italic">B</hi> 15 at] dC <hi rend="italic">N</hi> et <hi rend="italic">om. bd</hi> confitere <hi rend="italic">B</hi> 17 uere quia <lb/>
            <hi rend="italic">ON</hi> uero quia <hi rend="italic">Eug</hi>. respondebimus <hi rend="italic">Vb</hi> .18 dicit <hi rend="italic">NC m. 1</hi> <lb/>
            et <hi rend="italic">om. BN</hi> sed] sicut <hi rend="italic">in ras. 0</hi> sicut etiam <hi rend="italic">B</hi> 20 qui. C <lb/>
            uiatico <hi rend="italic">(s. 1</hi>. f uitiato) <hi rend="italic">N</hi> 21 tamen <hi rend="italic">om. N</hi> potest homo <hi rend="italic">bd</hi> habeat <lb/>
            <hi rend="italic">bd</hi> 22 intere <hi rend="italic">0</hi> 24 quo* <hi rend="italic">L</hi> quod <hi rend="italic">V</hi> quod <hi rend="italic">RBNfi</hi> 25 ne <lb/>
            ipsa <hi rend="italic">0</hi> 26 quod <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="6"/>
            fit claudicatio, quando ambulat. quaerat ergo, quod eidem uitio <lb/>
            nomen inponat, utrum rem uelit dicere an actum an rei potius <lb/>
            qualitatem malam, qua deformis actus existit. sic et in homine <lb/>
            interiore animus res est, rapina actus est, auaritia uitium <lb/>
            est, id est qualitas, secundum quam malus est animus, etiam<lb n="5"/>
            quando nihil agit. unde auaritiae suae seruiat, etiam quando <lb/>
            audit: non concupisces seque uituperat et tamen auarus <lb/>
            manet; sed per fidem renouatur, id est sanatur, de die <lb/>
            in diem nec tamen nisi gratia dei per Iesum Christum <lb/>
            dominum nostrum. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="3" unit="altchapter"/> \'Iterum\', inquit, \'quaerendum est. utrumne debeat <lb/>
            homo sine peccato esse. procul dubio debet. si debet, potest; <lb/>
            si non potest, ergo nec debet. et si non debet homo esse <lb/>
            sine peccato, debet ergo esse cum peccato; et iam peccatum <lb/>
            non erit, si illud haberi constiterit. aut si hoc etiam dici<lb n="15"/>
            absurdum est, confiteri necesse est debere hominem sine <lb/>
            peccato esse et constat eum non aliud debere quam potest\\ <lb/>
            respondetur eadem similitudine, qua superius iam respondimus. <lb/>
            cum enim uidemus claudum, qui sanari potest, recte utique <lb/>
            dicimus: debet esse homo iste sine claudicatione; et si debet,<lb n="20"/>
            potest. nec tamen cum uult, continuo potest, sed cum fuerit <lb/>
            adhibita curatione sanatus et medicina adiuuerit uoluntatem. <lb/>
            hoc fit in interiore homine, quod ad peccatum attinet tamquam <lb/>
            eius claudicationem, per eius gratiam qui uenit non uocare <lb/>
            iustos sed peccatores, quia non est opus sanis<lb n="25"/>
            medicus, sed male habentibus.

<note type="footnote"> 7 Rom. 7, 7; 13, 9 (Ex. 20, 17) 8 II Cor. 4, 16 24 Matth. <lb/>
            9, 13 25 Matth. 9, 12 </note>

<note type="footnote"> 3 qua,. <hi rend="italic">BC</hi> existat <hi rend="italic">Lb, m. 2 V</hi> exsistit P 5 quam] quod <hi rend="italic">(in mg. m. 2 <lb/>
            quS) B</hi> 6 suae] uel rapinae b <hi rend="italic">7 concupisci. B cupisees N</hi> 11 requirendum <lb/>
            <hi rend="italic">N</hi> 12 debet <hi rend="italic">etfin. B</hi> 13 si non] aut si non <hi rend="italic">BN</hi> nec] non <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            sine peccato esse 0 <hi rend="italic">14 cum peccato esse bd</hi> 15 si-constiterit <lb/>
            <hi rend="italic">om. N</hi> haberi] habere (e <hi rend="italic">fin. ex</hi> i) <hi rend="italic">P</hi> haberi (i <hi rend="italic">ex</hi> e <hi rend="italic">et in mg</hi>. deberi) <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> deberi <hi rend="italic">bd</hi> etiam <hi rend="italic">om. N</hi> 18 respondeatur 0 20 homo iste <lb/>
            <hi rend="italic">esse bd 21 potest init. om. m. 1 B 24 ad eius b clandicatione B</hi> <lb/>
            25 opus est <hi rend="italic">BN</hi> </note> 
<pb n="7"/>
            
</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>\'Iterum\', ait, \'quaerendum est, utrumne praeceptum sit <lb/>
            homini sine peccato esse. aut enim non potest et praeceptum <lb/>
            non est aut, quia praeceptum est, potest. nam cur praeciperetur, <lb/>
            quod fieri omnino non posset\'? respondetur consultissime homini <lb/>
            praecipi, ut rectis passibus ambulet, ut cum se non posse <lb n="5"/>
            perspexerit medicinam requirat, quae interioris hominis ad <lb/>
            sanandam peccati claudicationem gratia dei est per lesum <lb/>
            Christum dominum nostrum. 
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>\'Iterum\', ait, \'quaerendum est, an uelit hominem deus sine <lb/>
            peccato esse. procul dubio uult et procul dubio potest. quis <lb n="10"/>
            enim tam demens, ut uel dubitet fieri posse, quod deum uelle <lb/>
            non dubitet\'? respondetur: si nollet deus hominem sine peccato <lb/>
            esse, non mitteret filium suum sine peccato, qui sanaret <lb/>
            homines a peccatis. hoc fit in credentibus et proficientibus <lb/>
            renouatione interioris hominis de die in diem, donec fiat <lb n="15"/>
            perfecta iustitia tamquam sanitas plena. 
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>\'Item\', ait, \'quaerendum est, quomodo uult deus hominem <lb/>
            esse, cum peccato an sine peccato. procul dubio non <lb/>
            uult esse cum peccato. quanta haec inpietatis blasphemia sit, <lb/>
            cogitandum est, ut dicatur hominem posse esse cum peccato, <lb n="20"/>
            quod deus non uult, et negetur posse esse sine peccato, quod <lb/>
            deus uult; quasi quem ad hoc deus creauerit, ut posset esse <lb/>
            quod nolit et non posset esse quod uelit et ut contra suam <lb/>
            magis quam ut secundum suam existeret uoluntatem\'. iam <lb/>
            superius responsum est, sed addendum uideo, quod spe salui <lb n="25"/>
            facti sumus; spes autem, quae uidetur, non est <lb/>
            spes; quod enim uidet quis, quid et sperat? si

<note type="footnote">7 Rom. 7, 25 15 cf. II Cor. 4, 16 25 Rom. 8, 24. 25 </note>

<note type="footnote"> 1 utrum <hi rend="italic">b</hi> 3 cur] quur <hi rend="italic">LDRBKfi</hi> quis <hi rend="italic">N</hi> quid <hi rend="italic">bd</hi> quomodo <hi rend="italic">Eug</hi>. <lb/>
            5 praecipitur <hi rend="italic">B</hi> ut <hi rend="italic">om. N Eug</hi>. ambulare <hi rend="italic">Eug</hi>. 6 interiori <lb/>
            homini <hi rend="italic">B</hi> 9 deus hominem <hi rend="italic">bd</hi> 11 demens est m. 2 <hi rend="italic">Vbd <lb/>
            Eug</hi>. dominum <hi rend="italic">V</hi> 12 dubitat <hi rend="italic">VBCbd</hi> 13 sine peccato <hi rend="italic">om. C</hi> <lb/>
            16 tamquam-plena <hi rend="italic">om. N</hi> 17 Item] Iterum <hi rend="italic">BNbd Eug</hi>. deus <lb/>
            <hi rend="italic">om. N</hi> 19 blasfemia <hi rend="italic">PBV</hi> 22 quem] aliquem <hi rend="italic">bd</hi> quem <hi rend="italic">(in mg</hi>. <lb/>
            quam) <hi rend="italic">P</hi> possit <hi rend="italic">Bb Eug</hi>. 23 possit <hi rend="italic">B</hi> ut et <hi rend="italic">N</hi> 24 ut <hi rend="italic">om. N</hi> <lb/>
            existere <hi rend="italic">Ng</hi> exsisteret <hi rend="italic">PD</hi> 27 et] et <hi rend="italic">NC</hi> ** <hi rend="italic">B om. PDRVOKbd Ettg</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="8"/>
            autem quod non uidemus speramus, per patientiam <lb/>
            expectamus. tunc ergo plena iustitia, quando plena <lb/>
            sanitas; tunc plena sanitas, quando plena caritas — plenitudo <lb/>
            enim legis caritas — tunc autem plena caritas, <lb/>
            quando uidebimus eum sicuti est. neque enim non erit<lb n="5"/>
            quod addatur ad dilectionem, cum fides peruenerit ad uisionem. 
</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="4" unit="altchapter"/> \'Iterum quaerendum est\\ inquit, per quid efficitur <lb/>
            homo cum peccato, per naturae necessitatem an per arbitrii <lb/>
            libertatem. si per naturae necessitatem, culpa caret; si per <lb/>
            arbitrii libertatem, quaerendum est, a quo ipsam arbitrii libertatem<lb n="10"/>
            acceperit. procul dubio a deo. deus autem quod dedit, <lb/>
            certe bonum est; negari enim non potest. qua igitur ratione <lb/>
            bonum probatur, si magis ad malum quam ad bonum pronum <lb/>
            est? magis enim ad malum quam ad bonum pronum est, si <lb/>
            homo per illud potest esse cum peccato et non potest esse<lb n="15"/>
            sine peccato\'. respondetur per arbitrii libertatem factum, ut <lb/>
            esset homo cum peccato; sed iam poenalis uitiositas subsecuta <lb/>
            ex libertate fecit necessitatem. unde ad deum fides clamat: <lb/>
            de necessitatibus meis educ me. sub quibus positi <lb/>
            uel non possumus quod uolumus intellegere uel quod intellexerimus<lb n="20"/>
            uolumus nec ualemus inplere. nam et ipsa libertas <lb/>
            credentibus a liberatore promittitur. si uos, inquit, filius <lb/>
            liberauerit, tunc uere liberi eritis. uicta enim uitio <lb/>
            in quod cecidit uoluntate caruit libertate natura. hinc alia <lb/>
            scriptura dicit: a quo enim quis deuictus est, huic et<lb n="25"/>
            seruus addictus est. sicut ergo non est opus sanis <lb/>
            medicus, sed male habentibus, ita non est opus liberis

<note type="footnote"> 3 Rom. 13, 10 5 1 Ioh. 3, 2 19 Ps. 24, 17 22 Ioh. 8, 36 <lb/>
            25 II Petr. 2, 19 26 Matth. 9, 12 </note>

<note type="footnote"> 2 spectamus <hi rend="italic">m. 1 V</hi> ergo erit <hi rend="italic">bd, m. 2 V</hi> 3 sanitas est <hi rend="italic">0</hi> <lb/>
            tunc-sanitas <hi rend="italic">om. N</hi> 4 enim] ergo <hi rend="italic">K</hi> 5 eum sicuti est <hi rend="italic">om. N</hi> <lb/>
            non <hi rend="italic">om. d; sed cf. cap. XVIII. 39</hi> 10 ipsum <hi rend="italic">m. 1 K</hi> 12 qu.a <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            13 bonorum <hi rend="italic">N</hi> amalum (s. <hi rend="italic">1. add</hi>. d) <hi rend="italic">N</hi> 15 illum <hi rend="italic">OB</hi> 17 subsequuta <lb/>
            <hi rend="italic">LP</hi> 18 deum <hi rend="italic">Eug. bd:</hi> eum <hi rend="italic">codd</hi>. 20 <hi rend="italic">fin</hi>. intelligimus <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            24 quo <hi rend="italic">BN</hi> naturae <hi rend="italic">Vb</hi> 25 debitus <hi rend="italic">N</hi> et <hi rend="italic">om. Eug</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="9"/>
            liberator sed seruis, ut ei dicat gratulatio libertatis: saluam <lb/>
            fecisti de necessitatibus animam meam. ipsa enim <lb/>
            sanitas est uera libertas, quae non perisset, si bona permansisset  <lb/>
            uoluntas. quia uero peccauit uoluntas, secuta est peccantem <lb/>
            peccatum habendi dura necessitas, donec tota sanetur <lb n="5"/>
            infirmitas et accipiatur tanta libertas, in qua sicut necesse <lb/>
            est permaneat beate uiuendi uoluntas, ita ut sit etiam bene <lb/>
            uiuendi et numquam peccandi uoluntaria felixque necessitas. 
</p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p>Proinde\\ inquit, \'deus bonum hominem fecit et praeterquam <lb/>
            illum bonum fecit, bonum ei insuper ut faceret imperauit. <lb n="10"/>
            quam inpium, ut confiteamur hominem malum esse, <lb/>
            quod nec factus est nec ei praeceptum est, si negemus eum <lb/>
            bonum posse esse, quod factus est et quod ei ut faceret imperatum <lb/>
            est!\' respondemus: quia ergo non se ipse homo sed <lb/>
            deus bonum hominem fecit, deus eum, non se ipse ut sit <lb n="15"/>
            bonus reficit, dum uolentem, credentem, inuocantem liberat a <lb/>
            malo, quod sibi ipse fecit. hoc autem fit, dum gratia dei <lb/>
            per Iesum Christum dominum nostrum renouatur <lb/>
            homo interior de die in diem, ut ad sempiternam non <lb/>
            poenam sed uitam resurgat homo exterior nouissimo die. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="5" unit="altchapter"/> \'Iterum\', ait, \'quaerendum est, quot modis constet omne <lb/>
            peccatum. duobus, nisi fallor: si aut illa fiant quae prohibentur <lb/>
            aut illa non fiant quae iubentur. tam certe omnia illa quae <lb/>
            prohibita sunt uitari possunt quam quae praecepta sunt perfici. <lb/>
            nam frustra aut prohiberetur aut iuberetur, quod uel <lb n="25"/>
            caueri uel impleri non posset. et quomodo negabimus posse

<note type="footnote"> 1 Ps. 30, 8 17 Rom. 7, 25; II Cor. 4, 16 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 ei er. P om. m. 1 V eis b saluasti b 3 pertna»sisset V</hi><lb/>
            4 sequuta <hi rend="italic">LP</hi> 7 ut <hi rend="italic">om. BNb</hi> sic <hi rend="italic">B</hi> 9 et-fecit <hi rend="italic">om. N <lb/>
            10 ei om. m. 1 V 12 si] et d negamus b</hi> 13 factQ <lb/>
            <hi rend="italic">VBG m. 1</hi> ut] quod <hi rend="italic">L om. m. 1 V</hi> 16 refecit <hi rend="italic">B? Eug,</hi> efficit <hi rend="italic">0</hi> <lb/>
            uolentatem <hi rend="italic">0</hi> liberarat <hi rend="italic">L</hi> 20 in nouissimo <hi rend="italic">m. 2 Vbd</hi> 21 quot <lb/>
            modis fiat peccatum <hi rend="italic">in mg. m. 2 V</hi> quod <hi rend="italic">L, m. 1 K, m</hi>. 2 <hi rend="italic">R</hi> quo <lb/>
            <hi rend="italic">m. 1 R constat Kp 22 ni bd siç N</hi> y fiant 8 25 aut <lb/>
            <hi rend="italic">om. m. 1 V</hi> ut <hi rend="italic">N</hi> prohibetur <hi rend="italic">N</hi> aut iuberetur <hi rend="italic">om. N</hi> 26 possit <lb/>
            <hi rend="italic">LVBOCNfib, m. 1 D</hi> negauimus <hi rend="italic">LB, m. 1 N</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="10"/>
            esse hominem sine peccato, cum confiteri necesse sit eum <lb/>
            tam omnia illa quae uetantur posse cauere quam quae impe- rantur <lb/>
            rantur efficere?\' respondetur multa esse in scripturis sanctis <lb/>
            diuina praecepta, quae omnia commemorare nimis operosum <lb/>
            est; sed dominus, qui uerbum consummans et breuians<lb n="5"/>
            fecit super terram, in duobus praeceptis dixit legem prophetasque <lb/>
            pendere, ut intellegeremus quicquid aliud diuinitus <lb/>
            praeceptum est in his duobus habere finem et ad haec duo <lb/>
            esse referendum: diliges dominum deum tuum ex toto <lb/>
            corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua,<lb n="10"/>
            et: diliges proximum tuum tamquam te ipsum. in <lb/>
            his, inquit, duobus praeceptis tota lex pendet et <lb/>
            prophetae. quicquid ergo dei lege prohibemur et quicquid <lb/>
            iubemur facere, ad hoc prohibemur et iubemur, ut duo ista <lb/>
            compleamus. et forte generalis prohibitio est: non concupisces,<lb n="15"/>
            et generalis iussio: diliges. unde breuiter et apostolus <lb/>
            Paulus quodam loco utrumque complexus est. prohibitio est <lb/>
            enim: nolite conformari huic saeculo, iussio autem: <lb/>
            sed reformamini in nouitate mentis uestrae. illud <lb/>
            pertinet ad non concupiscere, hoc ad diligere; illud ad continentiam,<lb n="20"/>
            hoc ad iustitiam; illud ad declinandum a malo, hoc <lb/>
            ad faciendum bonum. non concupiscendo enim uetustate expoliamur <lb/>
            et nouitate induimur diligendo. sed nec quisquam esse <lb/>
            potest continens, nisi deus det, et caritas dei diffunditur <lb/>
            in cordibus nostris non per nos ipsos, sed per

<note type="footnote"> 5 Rom. 9, 28 9 Matth. 22, 37 (Deut. 6, 5) 11 Matth. 22, 39. <lb/>
            40 (Leu. 19, 18) 15 Ex. 20, 17 16 Dent. 6, 5 18 Rom. 12, 2 <lb/>
            24 Sap. 8, 21 Rom. 5, 5 </note>

<note type="footnote"> 1 hominem esse <hi rend="italic">BN</hi> 2 imperatur <hi rend="italic">Bbd</hi> 3 respondemus <hi rend="italic">RK$ <lb/>
            5 quia N 6 leges N 8 ad om. m. 1 V 9 diligis B</hi> 10 tuo <lb/>
            <hi rend="italic">om. m. 1 V</hi> 11 diligis <hi rend="italic">B</hi> tamquam] sicut [3 12 duobus praeceptis <lb/>
            <hi rend="italic">om. B</hi> pondet <hi rend="italic">B</hi> 13 lege dei <hi rend="italic">0</hi> 15 concupiscere <hi rend="italic">N</hi> 16 apostolis <lb/>
            <hi rend="italic">0</hi> 17 enim est <hi rend="italic">bd</hi> 18 noli <hi rend="italic">m. 1 L</hi> confirmari <hi rend="italic">B</hi> 19 renouamini <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> 20 conpiscere <hi rend="italic">m. 1 V</hi> 21 declinando <hi rend="italic">B</hi> a <hi rend="italic">om. B</hi> <lb/>
            22 exspoliamur <hi rend="italic">Bbd</hi> 23 nonuitae <hi rend="italic">m. 1 B</hi> ne <hi rend="italic">N, m. 1 B</hi> potest <lb/>
            <hi rend="italic">continens esse bd 24 dei om. 0 diffundatur 0</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="11"/>
            spiritum sanctum qui datus est nobis. hoc autem fit <lb/>
            de die in diem in his qui uolendo et credendo et inuocando <lb/>
            proficiunt et praeterita obliuiscentes in ea quae ante sunt <lb/>
            extenduntur. ad hoc enim lex ista praecepit, ut cum in his <lb/>
            implendis homo defecerit non se extollat superbia tumidus, <lb n="5"/>
            sed ad gratiam confugiat fatigatus ac sic eum lex terrendo ad <lb/>
            Christum diligendum paedagogi perducat officio. 
</p></div><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="6" unit="altchapter"/> \'Iterum quaerendum est\\ inquit, \'quomodo non potest <lb/>
            homo esse sine peccato: uoluntate an natura. si natura, <lb/>
            peccatum non est; si uoluntate, perfacile potest uoluntas <lb n="10"/>
            uoluntate mutari\'. respondemus ammonentes esse cogitandum <lb/>
            quanta sit ista praesumptio, qua dicitur non solum posse — <lb/>
            quod quidem adiuuante dei gratia negandum non est — sed <lb/>
            etiam perfacile posse uoluntatem uoluntate mutari, cum dicat <lb/>
            apostolus: caro concupiscit aduersus spiritum et <lb n="15"/>
            spiritus aduersus carnem; haec enim inuicem aduersantur, <lb/>
            ut non ea quae uultis faciatis. non enim <lb/>
            ait: haec inuicem aduersantur, ut quae potestis facere <lb/>
            nolitis, sed ut non ea quae uultis faciatis. cur ergo <lb/>
            concupiscentia carnis — quae utique culpabilis atque uitiosa <lb n="20"/>
            est nihilque est aliud quam desiderium peccati, quod idem <lb/>
            apostolus praecipit, ne regnet in nostro mortali corpore, <lb/>
            ubi satis ostendit esse tamen in nostro mortali corpore, quod <lb/>
            permittendum non sit ut regnet — cur ergo ista concupiscentia <lb/>
            non mutata est ea uoluntate, quam uoluntatem satis <lb n="25"/>
            euidenter expressit apostolus dicens: ut non ea quae uultis <lb/>
            faciatis, si facile potest uoluntas uoluntate mutari? nec

<note type="footnote"> 3 Pbil. 3, 14 6 cf. Gal. 3, 24 15 Gal. 5, 17 22 Rom. 6, 12 </note>

<note type="footnote"> 2 iis <hi rend="italic">d</hi> 4 precipit <hi rend="italic">RYBCIi, m. 2 D</hi> 6 bac <hi rend="italic">N</hi> terrendo <lb/>
            lex <hi rend="italic">N</hi> 9 homo sine peccato esse <hi rend="italic">bd</hi> 11 uoluntateni <hi rend="italic">L</hi> uoluntatem <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 12 praesumtio P 13 gratia dei <hi rend="italic">Vbd</hi> gratia* <hi rend="italic">L</hi> 16 sibi <lb/>
            inuicem <hi rend="italic">b</hi> aduersantur sibi <hi rend="italic">Eug</hi>. 18 haec enim <hi rend="italic">N</hi> 19 sed non ut <lb/>
            <hi rend="italic">VN</hi> ut <hi rend="italic">om. m. 1 C</hi> quur <hi rend="italic">LPDRVfi, m. 1 K</hi> quis <hi rend="italic">N</hi> 20 quaeconcupiscentia <lb/>
            <hi rend="italic">om. N</hi> 21 est <hi rend="italic">pr. cr. V</hi> 22 praecepit <hi rend="italic">m. 1 B, N</hi> <lb/>
            23 ubi-corpore <hi rend="italic">om. B</hi> 24 quur <hi rend="italic">LPDRVCK</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="12"/>
            sane isto modo naturam siue animae siue corporis, quam deus <lb/>
            creauit et quae tota bona est, accusamus; sed eam dicimus <lb/>
            propria uoluntate uitiatam sine dei gratia non posse sanari. 
</p></div><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p>\'Iterum\', ait, \'quaerendum est, si non potest homo sine <lb/>
            peccato esse, cuius culpa est: ipsiusne hominis an cuiuslibet<lb n="5"/>
            alterius. si ipsius hominis, quomodo culpa hominis est, si hoc <lb/>
            non est quod esse non potest?\' respondemus ideo esse hominis <lb/>
            culpam, quod non est sine peccato, quia sola hominis uoluntate <lb/>
            factum est, ut ad istam necessitatem ueniret, quam sola <lb/>
            hominis uoluntas superare non possit. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p>\'Iterum\', ait, \'quaerendum est, si natura hominis bona <lb/>
            est, quod nullus negare nisi Marcion aut Manicheus audebit: <lb/>
            quomodo igitur bona est, si malo ei non est carere possibile? <lb/>
            omne enim peccatum malum esse quis dubitet?\' respondemus <lb/>
            et naturam hominis bonam esse et eam malo carere posse. <lb n="15"/>
            nam ideo clamamus: libera nos a malo. quod non perficitur, <lb/>
            quamdiu corpus, quod corrumpitur, adgrauat <lb/>
            animam. sed hoc agitur gratia per fidem, ut aliquando dicatur: <lb/>
            ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus <lb/>
            tuus? aculeus autem mortis peccatum, uirtus uero<lb n="20"/>
            peccati lex, quoniam lex prohibendo auget peccati cupiditatem, <lb/>
            nisi diffundat spiritus caritatem quae plena et perfecta <lb/>
            tunc erit, cum uidebimus facie ad faciem. 
</p></div><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p>\'Et hoc\', inquit, (dicendum est: certe iustus deus — negari <lb/>
            enim non potest — imputat autem deus homini omne peccatum. <lb n="25"/>
            et hoc quoque confitendum puto, quia neque peccatum est

<note type="footnote">16 Matth. 6, 13 17 Sap, 9, 15 19 I Cor. 15, 55. 56 <lb/>
            23 cf. I Cor. 13, 12 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 et] ut <hi rend="italic">P</hi> bene <hi rend="italic">m. 1 D,<foreign xml:lang="grc">β</foreign> 3</hi> gram <hi rend="italic">NC</hi> gratia» <hi rend="italic">V</hi> 5 culpe <lb/>
            <hi rend="italic">PDROCKQ ipsius N 7 culpam homiuis Vbd 8 peccatu* L</hi> <lb/>
            10 potest <hi rend="italic">BN</hi> 12 marchion <hi rend="italic">LPDVC</hi> martion <hi rend="italic">B</hi> audiuit <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            13 carere non est <hi rend="italic">Cbd</hi> 15 hominis <hi rend="italic">om. N</hi> 16 nam] <hi rend="italic">et N</hi> clamemus <lb/>
            <hi rend="italic">m. 1 D</hi> 19 ubi-tua <hi rend="italic">om. m. 1 B</hi> 23 faciein <hi rend="italic">N</hi> a <hi rend="italic">m. 1 B</hi> <lb/>
            faciag (r.- <hi rend="italic">add. m. 2) B</hi> 24 iustus est <hi rend="italic">bd</hi> dns <hi rend="italic">B</hi> negare <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            26 et hoc] de hoc <hi rend="italic">Eng</hi>. confidendum <hi rend="italic">L</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="13"/>
            quicquid non imputabitur in peccatum. et si est aliquod <lb/>
            peccatum, quod uitari non possit, quomodo iustus deus dicitur, <lb/>
            si imputare cuiquam creditur, quod uitari non possit?\' respondemus <lb/>
            iam olim contra superbos esse clamatum: beatus <lb/>
            cui non imputabit dominus peccatum. non enim imputat <lb n="5"/>
            his qui fideliter ei dicunt: dimitte nobis debita <lb/>
            nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. <lb/>
            et iuste non imputat, quia iustum est quod ait: in <lb/>
            qua mensura mensi fueritis, in eadem remetietur <lb/>
            uobis. peccatum est autem, cum uel non est caritas quae <lb n="10"/>
            esse debet uel minor est quam debet, siue hoc uitari uoluntate <lb/>
            possit siue non possit; quia si potest, praesens uoluntas <lb/>
            hoc facit, si autem non potest, praeterita uoluntas hoc fecit; <lb/>
            et tamen uitari potest, non quando uoluntas superba laudatur, <lb/>
            sed quando humilis adiuuatur. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="7" unit="altchapter"/> Post haec ille qui ista conscripsit introducit personam <lb/>
            suam quasi cum altero disputantem et facit se interrogari <lb/>
            et quasi ab interrogante sibi dici: \'das mihi hominem sine <lb/>
            peccato?\' et respondet: \'do tibi qui esse possit\'. et rursus ab <lb/>
            interrogante dicitur ei: quis est?\' et respondet: (ipse tu. quodsi <lb n="20"/>
            dixeris\', inquit, \'ego esse non possum, respondendum est: cuius <lb/>
            culpa est? quodsi dixerit: mea, dicendum est: et quomodo <lb/>
            tua est, si esse non potes?\' iterum facit se interrogari et dici <lb/>
            sibi: \'tu ipse sine peccato es, qui dicis hominem sine peccato <lb/>
            esse posse?\' et respondet: \'quod non sum sine peccato, cuius

<note type="footnote"> 4 Ps. 31, 2 6 Matth. 6, 12 8 Matth. 7, 2 </note>

<note type="footnote"> 1 aliquod peccati <hi rend="italic">N</hi> 2 in quo <hi rend="italic">N</hi> potest <hi rend="italic">N</hi> deus <lb/>
            <hi rend="italic">om. N</hi> 3 crediturj dicitur <hi rend="italic">AT £ , m. 1 D</hi> potest <hi rend="italic">N</hi> 4 contra <lb/>
            CQjjtra <hi rend="italic">C</hi> 5 imputauit <hi rend="italic">VNbd</hi> 6 <hi rend="italic">iis ; d</hi> 9 remitietur <hi rend="italic">L</hi> 10 cum] <lb/>
            quod <hi rend="italic">B</hi> 11 uoluntate uitari <hi rend="italic">Kbd</hi> uetari <hi rend="italic">B</hi> 12 siue non possit <lb/>
            <hi rend="italic">om. m. 1 V</hi> 13 haec <hi rend="italic">K</hi> fecit <hi rend="italic">0</hi> facit <hi rend="italic">N, m. 1 B</hi> 16 hoc <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            illae <hi rend="italic">C</hi> 18 dicit <hi rend="italic">L0$, m</hi>. 2 <hi rend="italic">R</hi> dici. <hi rend="italic">V</hi> da <hi rend="italic">bd</hi> 19 respondit <hi rend="italic">BN <lb/>
            Eug</hi>. rursum <hi rend="italic">ISp, m. 1 D</hi> 20 respondit <hi rend="italic">BN</hi> quid <hi rend="italic">N</hi> 21 dixerit <lb/>
            <hi rend="italic">BN</hi> ego inquit <hi rend="italic">N</hi> e.go <hi rend="italic">R</hi> 22 dixeris <hi rend="italic">RVbd</hi> 23 esse <lb/>
            <hi rend="italic">(in rng. m</hi>. 2 i ipse; <hi rend="italic">R, BKN, m. 2 DC:</hi> ipse <hi rend="italic">LPVOfib, m. 1 DC</hi> item <lb/>
            <hi rend="italic">BN</hi> dicis C dicit <hi rend="italic">Eiig</hi>. 24 quin <hi rend="italic">P</hi> 25 respondit <hi rend="italic">N Eug</hi>. </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="14"/>
            culpa est? quodsi dixerit\', inquit, \'tua est, respondendum est: <lb/>
            quomodo mea, si esse non possum?\' nos respondemus nullum <lb/>
            cum eis de his uerbis esse debere conflictum, quia non est <lb/>
            ausus dicere esse hominem sine peccato, uel aliquem uel se <lb/>
            ipsum, sed tantummodo esse posse respondit, quod neque nos<lb n="5"/>
            negamus. quando autem possit et per quem possit, hoc quaeritur. <lb/>
            si enim modo est, non omni animae fideli positae in <lb/>
            corpore mortis huius orandum est et dicendum: dimitte <lb/>
            nobis debita nostra, cum iam in sancto baptismo uniuersa <lb/>
            fuerint dimissa praeterita. quisquis autem membris fidelibus<lb n="10"/>
            Christi hoc non esse orandum persuadere conatur, nihil aliud <lb/>
            quam se ipsum christianum non esse profitetur. porro si per <lb/>
            se ipsum potest homo esse sine peccato, ergo Christus <lb/>
            gratis mortuus est. non autem gratis mortuus est Christus; <lb/>
            non igitur potest homo esse sine peccato, etiamsi uelit, nisi<lb n="15"/>
            adiuuetur gratia dei per Iesum Christum dominum <lb/>
            nostrum. quod ut perficiatur, et nunc in proficientibus agitur <lb/>
            et omni modo implebitur contentione mortis absumpta et <lb/>
            caritate quae credendo et sperando nutritur uidendo et obtinendo <lb/>
            perfecta. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="8" unit="altchapter"/> Deinceps instituit diuinis testimoniis agere quod <lb/>
            intendit. quod quale sit, diligentius aduertamus. \'testimonia\', <lb/>
            inquit, \'quibus probatur praeceptum esse homini ut absque <lb/>
            peccato sit). ad hoc respondemus: non utrum praeceptum sit <lb/>
            quaeritur, quod ualde manifestum est; sed hoc ipsum, quod<lb n="25"/>
            praeceptum esse constat, utrum in corpore mortis huius

<note type="footnote"> 8 Matth. 6, 12 13 Gal. 2, 21 16 Rom. 7, 25 18 cf. I Cor. <lb/>
            15, 54 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">2 si om. B nulla B 4 hoininem esse bd 5 posse esse N</hi><lb/>
            possit <hi rend="italic">B</hi> quod respondit <hi rend="italic">b</hi> negamus nos <hi rend="italic">N</hi> 6 autem <hi rend="italic">om. m. 1 B</hi> <lb/>
            et-possit <hi rend="italic">om. m. 1 CN</hi> hoc] homo <hi rend="italic">B</hi> 8 eius <hi rend="italic">N</hi> 12 profite*tur <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            14 Christus mortuus est <hi rend="italic">bd</hi> 15 esse homo <hi rend="italic">N</hi> nisi ut <hi rend="italic">Eug</hi>. 16 adiuuet <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 18 consflmatione <hi rend="italic">N</hi> cum contentione <hi rend="italic">Rug</hi>. adsQpta <hi rend="italic">L, m. <lb/>
             1 R</hi> absumta <hi rend="italic">PN</hi> 19 qui <hi rend="italic">m. 1 V</hi> sperandoJ operando <hi rend="italic">N</hi> 21 Dcinde <lb/>
            <hi rend="italic">bd</hi> 22 quale <hi rend="italic">ex</hi> quid <hi rend="italic">V</hi> 24 non <hi rend="italic">ex</hi> nostri <hi rend="italic">C</hi> 25 ipsud <hi rend="italic">N</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="15"/>
            possit impleri, ubi caro concupiscit aduersus spiritum <lb/>
            et spiritus aduersus carnem, ut non ea quae <lb/>
            uolumus faciamus. de quo corpore mortis huius non omnis <lb/>
            liberatur qui finit hanc uitam, sed qui in hac uita susceperit <lb/>
            gratiam et ne in uanum suscipiat bonis operibus egerit. aliud <lb n="5"/>
            est enim exire de hoc corpore, quod omnes homines dies <lb/>
            uitae huius ultimus cogit, aliud est autem liberari de corpore <lb/>
            mortis huius, quod sola dei gratia per legum <lb/>
            Christum dominum nostrum sanctis et fidelibus eius <lb/>
            impertit. post hanc autem uitam merces perficiens redditur, <lb n="10"/>
            sed eis tantum, a quibus in hac uita eiusdem mercedis meritum <lb/>
            comparatur. non enim ad saturitatem iustitiae, cum <lb/>
            hinc exierit, quisque perueniet, nisi ad eam cum hic est <lb/>
            esuriendo et sitiendo cucurrerit; beati quippe qui esuriunt <lb/>
            et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p>Quamdiu ergo peregrinantes a domino per fidem <lb/>
            ambulamus, non per speciem — unde dictum est: <lb/>
            iustus ex fide uiuit — haec est nostra in ipsa peregrinatione <lb/>
            iustitia, ut ad illam perfectionem plenitudinemque <lb/>
            iustitiae, ubi in specie decoris eius iam plena et perfecta <lb n="20"/>
            caritas erit, nunc ipsius cursus rectitudine et perfectione tendamus <lb/>
            castigando corpus nostrum et seruituti subiciendo et <lb/>
            elemosynas in dandis beneficiis et dimittendis quae in nos <lb/>
            sunt commissa peccatis hilariter et ex corde faciendo et orationibus <lb/>
            indesinenter instando et haec faciendo in doctrina <lb n="25"/>
            sana, qua aedificatur fides recta, spes firma, caritas pura. haec

<note type="footnote"> 1 Gal. 5, 17 7 Rora. 7, 24. 25 14 Matth. 5, G 16 II Cor. 5, <lb/>
            6. 7 18 Hab. 2, 4 22 cf. I Cor. 9, 27 24 cf. Rom. 12, 12, Col. <lb/>
            4, 2 25 cf. I Tim. 1, 10 II Tim. 4, 3 Tit. 2, 1 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 possit] positum <hi rend="italic">B</hi> 4 suscipit <hi rend="italic">Nb</hi> 5 uacuil <foreign xml:lang="grc">β</foreign> aliut <hi rend="italic">L</hi> 9 xpm <lb/>
            filio. <hi rend="italic">N</hi> 10 inpertitur <hi rend="italic">N</hi> ipat p post autem hanc ui <hi rend="italic">(11£. 2 in ras.) B</hi> <lb/>
            merceys <hi rend="italic">V</hi> 11 a <hi rend="italic">om. N</hi> 12 enim <hi rend="italic">om. N</hi> 14 eururrerit <hi rend="italic">m. 1 R</hi> <lb/>
            18 nostra <hi rend="italic">om</hi>. N peregrinatio <hi rend="italic">L</hi> 20 in <hi rend="italic">om. V</hi> speciae <hi rend="italic">P, m. 1 <lb/>
            DR</hi> 22 castigandum <hi rend="italic">m. 1 BN</hi> 23 elemosynas <hi rend="italic">PBO</hi> elymosinas <hi rend="italic">LV</hi> <lb/>
            elemosinas <hi rend="italic">RCNK$24</hi> hilaritate <hi rend="italic">N</hi> et <hi rend="italic">om. 0</hi> toto corde <hi rend="italic">N</hi> 25 insistendo <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> 26 qua* <hi rend="italic">D</hi> quae <hi rend="italic">B</hi> que <hi rend="italic">L m. 1 N</hi> difficiatur <hi rend="italic">m. 1 N</hi> fide* N </note> <lb/>
             
<pb n="16"/>
            est nunc nostra iustitia, qua currimus esurientes et sitientes <lb/>
            ad perfectionem plenitudinemque iustitiae, ut ea postea saturemur. <lb/>
            unde dominus in euangelio cum dixisset: nolite <lb/>
            facere iustitiam uestram coram hominibus, ut <lb/>
            uideamini ab eis, ne istum nostrum cursum fine humanae<lb n="5"/>
            gloriae metiremur, non est in expositione iustitiae ipsius exsecutus <lb/>
            nisi tria ista: ieiunium, elemosynas, orationes; ieiunio <lb/>
            scilicet uniuersam corporis castigationem significans, elemosynis <lb/>
            omnem beneuolentiam et beneficientiam uel dandi uel <lb/>
            ignoscendi et oratione insinuans omnes regulas sancti desiderii:<lb n="10"/>
            ut quoniam in castigatione corporis frenatur concupiscentia, <lb/>
            quae non frenari, sed omnino esse non debet nec erit in illa <lb/>
            perfectione iustitiae, ubi nullum erit omnino peccatum, et <lb/>
            saepe in usu rerum etiam concessarum atque licitarum exserit <lb/>
            immoderationem, suam in ipsa uero beneficientia, qua iustus<lb n="15"/>
            consulit proximo, quaedam fiunt quae obsint, cum prodesse <lb/>
            putata sint, et aliquando per infirmitatem, uel cum minus <lb/>
            sufficitur necessitatibus aliorum uel parum in eis proficit, <lb/>
            quod benignitatis ac laboris impenditur, subrepit taedium, quo <lb/>
            fuscetur hilaritas, in qua datorem diligit deus, subrepit<lb n="20"/>
            autem tanto magis, quanto minus quisque, et tanto minus, <lb/>
            quanto magis profecerit — his atque huius modi consideratis <lb/>
            merito in oratione dicimus: dimitte nobis debita nostra, <lb/>
            sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; si

<note type="footnote"> 3 Matth. 6, 1 20 II Cor. 9, 7 23 Matth. 6, 12 </note>

<note type="footnote"> 1 qu*a <hi rend="italic">D</hi> 6 exaequatos <hi rend="italic">(s. 1. m</hi>. 2 executus) <hi rend="italic">B</hi> 7 elemosynas <hi rend="italic">PO</hi> <lb/>
            elymosinas <hi rend="italic">LC, m. 1 VB</hi> elemosinas <hi rend="italic">BDKN$ieiunium B</hi> 8 elemosynis <lb/>
            <hi rend="italic">PO</hi> elymosinis <hi rend="italic">LC</hi> elemosinis <hi rend="italic">DRVKN, m. 1 B</hi> 9 omng (3 <lb/>
            <hi rend="italic">ex</hi> i) <hi rend="italic">B</hi> beniuolentiam <hi rend="italic">PDRVOBCfi, m. 2 L, m. 1 K</hi> beneficentiam <lb/>
            <hi rend="italic">PO$beniifcientiam m. 1 B</hi> benificentiam <hi rend="italic">C</hi> 10 insinuans] insuas <lb/>
            <hi rend="italic">PO, m. 1 D</hi> 14 egerit <hi rend="italic">ON$, m. 1 R</hi> 15 uera <hi rend="italic">VbdEwj</hi>. beneficentia <lb/>
            <hi rend="italic">LPOCbd</hi> que <hi rend="italic">L</hi> 16 obsunt <hi rend="italic">b</hi> 17 puta <hi rend="italic">m. 1 L</hi> sint <hi rend="italic">ex</hi> <lb/>
            sunt <hi rend="italic">B</hi> minimo (nimo <hi rend="italic">in ras.) B</hi> 18 sufficit <hi rend="italic">d</hi> 19 ljac <hi rend="italic">N</hi> subripit <lb/>
            <hi rend="italic">N, m. 2 0</hi> 20 hylaritas <hi rend="italic">R</hi> hilarS <hi rend="italic">N</hi> qua <hi rend="italic">N</hi> subripit <hi rend="italic">N, m. 2 0</hi> <lb/>
            subrapit <hi rend="italic">V</hi> 22 quando <hi rend="italic">V</hi> magisquisque <hi rend="italic">BN</hi> proficerit <hi rend="italic">m. 1 DVC</hi> <lb/>
            proficeret <hi rend="italic">N</hi> 23 debite <hi rend="italic">m. 1 R</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="17"/>
            tamen quod dicimus faciamus, ut uel ipsi etiam diligantur <lb/>
            inimici uel, si quisquam adhuc in Christo paruulus hoc nondum <lb/>
            facit, paenitenti tamen quod in eum quisque peccauit et <lb/>
            ueniam petenti ex intimo cordis ignoscat, si uult ut eius orationem <lb/>
            pater caelestis exaudiat. <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="19" subtype="section" type="textpart"><p>In qua oratione si contentiosi esse nolimus, satis nobis <lb/>
            propositum speculum est ubi inspiciatur uita iustorum, qui <lb/>
            ex fide uiuunt et perfecte currunt, quamuis sine peccato <lb/>
            non sint. unde dicunt: dimitte nobis, quia nondum quo <lb/>
            curritur peruenerunt. hinc dicit apostolus: non quia iam <lb n="10"/>
            acceperim aut iam perfectus sim. fratres, ego me <lb/>
            non arbitror adprehendisse; unum autem quae <lb/>
            retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus secundum <lb/>
            intentionem sequor ad palmam supernae <lb/>
            uocationis dei in Christo Iesu. quotquot ergo <lb n="15"/>
            perfecti, hoc sapiamus; id est: quotquot perfecte currimus, <lb/>
            hoc sapiamus, quod nondum perfecti sumus, ut illic <lb/>
            perficiamur, quo perfecte adhuc currimus, ut cum uenerit <lb/>
            quod perfectum est, quod ex parte est destruatur, <lb/>
            id est non iam ex parte sit, sed ex toto, quia fidei et spei iam <lb n="20"/>
            res ipsa, non quae credatur et speretur, sed quae uideatur <lb/>
            teneaturque, succedet, caritas autem, quae in his tribus maior <lb/>
            est, non auferatur, sed augeatur et impleatur contemplata <lb/>
            quod credebat et quod sperabat indepta. in qua plenitudine <lb/>
            caritatis praeceptum illud implebitur: diliges dominum <lb n="25"/>
            deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua

<note type="footnote"> 7 Hab. 2, 4 9 Matth. 6, 12 10 Phi1. 3, 12--1.5 18 I Cor. <lb/>
            13, 10 22 cf. I Cor. 13, 13 25 Deut. 6, 5; Matth. 22, 37 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 etiam ipsi <hi rend="italic">N</hi> 3 faciat <hi rend="italic">b</hi> 4 agnoscat <hi rend="italic">L</hi> operationem <hi rend="italic">C</hi> 6 nolumua <lb/>
            <hi rend="italic">OCbd</hi> nolemus <hi rend="italic">(s</hi>. e <hi rend="italic">add</hi>. v) <hi rend="italic">N</hi> 10 hic <hi rend="italic">N</hi> 11 non me <hi rend="italic">b</hi> 13 sunt <lb/>
            obliuiscentes <hi rend="italic">b</hi> sint <hi rend="italic">L</hi> 14 sequor <hi rend="italic">om</hi>. <foreign xml:lang="grc">β</foreign> 15 dni <hi rend="italic">B</hi> 16 id—sapiamus <lb/>
            <hi rend="italic">om</hi>. <foreign xml:lang="grc">β</foreign> quodquot <hi rend="italic">V</hi> quod <hi rend="italic">N</hi> 18 perfectae <hi rend="italic">C</hi> curremus <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            20 sit] est <hi rend="italic">B</hi> 21 et speretur <hi rend="italic">om. B</hi> 22 succedit <hi rend="italic">N Eug</hi>. his <lb/>
            <hi rend="italic">om. N</hi> 23 auferetur <hi rend="italic">bd</hi> augebitur <hi rend="italic">bd</hi> implebitur <hi rend="italic">bd</hi> 24 intepta <lb/>
            <hi rend="italic">m. 1 L</hi> 25 diligis <hi rend="italic">m. 1 L</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXXII Aug. Sect. VIII pars II. </note>

<note type="footnote"> 2 </note> <lb/>
             
<pb n="18"/>
            et ex tota mente tua. nam cum est adhuc aliquid carnalis <lb/>
            concupiscentiae, quod uel continendo frenetur, non omni modo <lb/>
            ex tota anima diligitur deus. non enim caro sine anima concupiscit, <lb/>
            quamuis caro concupiscere dicatur, quia carnaliter <lb/>
            anima concupiscit. tunc erit iustus sine ullo omnino peccato,<lb n="5"/>
            quia nulla lex erit in membris eius repugnans legi mentis <lb/>
            eius, sed prorsus toto corde, tota anima, tota mente <lb/>
            diliget deum, quod est primum summumque praeceptum. <lb/>
            cur ergo non praeciperetur homini ista perfectio. quamuis eam <lb/>
            in hac uita nemo habeat? non enim recte curritur, si quo currendum<lb n="10"/>
            est nesciatur. quomodo autem sciretur, si nullis praeceptis <lb/>
            ostenderetur? sic ergo curramus, ut conprehendamus. <lb/>
            omnes enim qui recte currunt, conprehendent, non sicut in <lb/>
            agone theatrico omnes quidem currunt, sed unus <lb/>
            accipit palmam. curramus credendo, sperando, desiderando;<lb n="15"/>
            curramus corpus castigando et elemosynas in bonis dandis <lb/>
            malisque ignoscendis hilariter et ex corde faciendo et currentium <lb/>
            uires ut adiuuentur orando et sic audiamus praecepta <lb/>
            perfectionis, ne currere neglegamus ad plenitudinem caritatis. 
</p></div><div n="20" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="9" unit="altchapter"/> His praemissis ea testimonia quae posuit iste <lb n="20"/>
            cui respondemus, tamquam nos ea protulerimus, diligenter <lb/>
            audiamus. \'in Deuteronomio: tu autem perfectus eris <lb/>
            coram domino deo tuo; item illic: et non erit inconsummatus <lb/>
            in filiis Israel; item saluator in euangelio: <lb/>
            estote perfecti, quia pater uester qui in <lb n="25"/>
            caelis est perfectus est; item apostolus ad Corinthios

<note type="footnote"> 6 Rom. 7, 23 7 Matth. 22, 37. 38 13 I Cor. 9, 24 22 Deut. <lb/>
            18, 13 23 Deut. 23, 17 25 Matth. 5, 48 </note>

<note type="footnote"> 1 tote <hi rend="italic">m. 1 R</hi> 4 dr <foreign xml:lang="grc">β</foreign> 6 quia] quando <hi rend="italic">RCKd, m. 2 D</hi> 7 anima <lb/>
            (ma <hi rend="italic">add. m. 2) L</hi> 8 diligit <hi rend="italic">LPO$b Eug., m. 1 DVC</hi> summum <lb/>
            primumque <hi rend="italic">C</hi> 9 cur] cQ. <hi rend="italic">BN</hi> 10 quod <hi rend="italic">B</hi> 13 current <hi rend="italic">PVOeug.,<lb/>
             m. 1 DC</hi> 15 et soerando <hi rend="italic">Eug</hi>. 16 elymosinas <hi rend="italic">LB, m. 1 V</hi> elemosinas <lb/>
            <hi rend="italic">RCN, m. 1 D</hi> belemosynas <hi rend="italic">PO</hi> aelymosinas <hi rend="italic">C</hi> elemosinis P 17 ex <lb/>
            <hi rend="italic">om</hi>. (3 21 cuius <hi rend="italic">R</hi> 23 illud <hi rend="italic">N</hi> 24 israhel <hi rend="italic">PR</hi> isri <hi rend="italic">OCK</hi> 26 chorinthios <lb/>
            <hi rend="italic">BKfi</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="19"/>
            secunda: de cetero, fratres, gaudete, perfecti estote; <lb/>
            item ad Colossenses: corripientes omnem hominem et <lb/>
            docentes in omni sapientia, ut exhibeamus omnem <lb/>
            hominem perfectum in Christo; item ad Philippenses: <lb/>
            omnia facite sine murmuratione et haesitatione, <lb n="5"/>
            ut sitis inreprehensibiles et simplices sicut filii <lb/>
            dei inmaculati; item ad Ephesios: benedictus deus <lb/>
            et pater domini nostri Iesu Christi, qui benedixit <lb/>
            nos in omni benedictione spiritali in caelestibus <lb/>
            in Christo, sicut elegit nos in ipso ante constitutionem <lb n="10"/>
            mundi, ut essemus sancti et inmaculati in <lb/>
            conspectu eius; item ad Colossenses: et uos cum <lb/>
            essetis aliquando alienati et inimici sensus eius <lb/>
            in operibus malis, nunc autem reconciliati in corpore <lb/>
            carnis eius per mortem eius, exhibete uos <lb n="15"/>
            sanctos et inmaculatos et inreprehensibiles; item <lb/>
            ad Ephesios: ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam <lb/>
            non habentem maculam aut rugam aut <lb/>
            aliquid huius modi, ut sit sancta et inmaculata; <lb/>
            item ad Corinthios prima: sobrii estote et iusti et <lb n="20"/>
            nolite peccare; item in epistula sancti Petri: propter <lb/>
            quod succincti lumbos mentis uestrae, sobrii <lb/>
            perfecte sperate in eam quae offertur uobis gratiam, <lb/>
            quasi filii oboedientiae, non configurati <lb/>
            prioribus ignorantiae uestrae &lt;concupiscentiis&gt;,

<note type="footnote"> 1 II Cor. 13, 11 2 Col. 1, 28 5 Phil. 2, 14. 15 7 Eph. 1, 3. 4 <lb/>
            12 Col. 1, 21 17 Eph. 5, 27 20 I Cor. 15, 34 21 I Petro 1, 13-16 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 perfecte <hi rend="italic">m. 1 R</hi> 2 colosenses <hi rend="italic">LDRVOBCKfi, m. 1 N</hi> 4 filipenses <lb/>
            <hi rend="italic">DRVOB</hi> 5 facientes <hi rend="italic">V, m. 1 C</hi> muratione <hi rend="italic">R</hi> esitatione <lb/>
            <hi rend="italic">m. 1 N</hi> 6 et simplices <hi rend="italic">om. N</hi> 7 efesios <hi rend="italic">LP</hi> effesios <hi rend="italic">0</hi> 10 xpo ihn <lb/>
            <hi rend="italic">PVOBCN, m. 2 R</hi> mundi constitutionem <hi rend="italic">Kbd</hi> constitutio mundi <hi rend="italic">0</hi> <lb/>
            11 in conspectu eius <hi rend="italic">om. b</hi> 12 eius] ipsius <hi rend="italic">BN</hi> colosenses <hi rend="italic">LDRVOC§, <lb/>
            m. 1 N</hi> 13 sensus eius] sensu <hi rend="italic">bd</hi> 16 sanctos] castos <hi rend="italic">N</hi> 17 ecclesiam <lb/>
            <hi rend="italic">om. N</hi> 20 choiinthios <foreign xml:lang="grc">β</foreign> 21 epistola <hi rend="italic">DRVOBCKN</hi> 22 succinti <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            mentis <hi rend="italic">om. L, m. 1 D</hi> sobrie <hi rend="italic">0</hi> 23 perfecti <hi rend="italic">CNb</hi> ea <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            25 uestrae <hi rend="italic">om. N</hi> concupiscentiis <hi rend="italic">d: om. libri</hi> </note>

<note type="footnote"> 2* </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="20"/>
            sed secundum eum qui uocauit uos sanctum et <lb/>
            ipsi sancti in omni conuersatione sitis, quia scriptum <lb/>
            est: sancti eritis, quia ego sanctus sum. <lb/>
            unde et beatus Dauid dicit: domine, quis habitabit in <lb/>
            tabernaculo tuo? aut quis requiescet in monte <lb n="5"/>
            sancto tuo? qui ingreditur sine macula et operatur <lb/>
            iustitiam; et alibi: et ero inmaculatus cum <lb/>
            eo; et alibi: beati inmaculati in uia, qui ambulant <lb/>
            in lege domini; item apud Salomonem: diligit dominus <lb/>
            sancta corda; accepti sunt autem illi omnes inmaculati\'.<lb n="10"/>
            horum testimoniorum aliqua currentes exhortantur, <lb/>
            ut perfecte currant, aliqua ipsum finem commemorant, quo <lb/>
            currendo pertendant. ingredi autem sine macula non absurde <lb/>
            etiam ille dicitur, non qui iam perfectus est, sed qui ad ipsam <lb/>
            perfectionem inreprehensibiliter currit, carens criminibus damnabilibus<lb n="15"/>
            atque ipsa peccata uenialia non neglegens mundare <lb/>
            elemosynis. ingressum quippe, hoc est iter nostrum, quo tendimus <lb/>
            ad perfectionem, munda mundat oratio; munda est <lb/>
            autem oratio, ubi ueraciter dicitur: dimitte nobis, sicut <lb/>
            et nos dimittimus, ut, dum non reprehenditur quod non <lb n="20"/>
            imputatur. sine reprehensione, hoc est sine macula noster ad <lb/>
            perfectionem cursus habeatur, in qua perfectione, cum ad eam <lb/>
            uenerimus, iam non sit omnino quod ignoscendo mundetur.

<note type="footnote"> 4 Ps. 14, 1. 2 7 Ps. 17, 24 8 Ps. 118, 1 9 Prou. 22. 11 <lb/>
            19 Matth. 6, 12 </note>

<note rend="script" type="footnote"><hi rend="italic">1 sed om. N uos om</hi>. [3 scos <hi rend="italic">m. 1 D scm in ras. V, om. K</hi><lb/>
            ut p 2 omne <hi rend="italic">R, m. 1 V</hi> 3 quia ego] qm <hi rend="italic">B</hi> 5 aut-tuo <hi rend="italic">in<lb/>
             mg. m. 2 B</hi> requiescit <hi rend="italic">m. 1 V Eug</hi>. 6 macula* <hi rend="italic">L</hi> operantur <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            7 cum] coram <hi rend="italic">Eug</hi>. 8 uia <hi rend="italic">V</hi> 9 diligit dns <hi rend="italic">(sed add. signa tmnspos.) L</hi> <lb/>
            10 autem <hi rend="italic">om. ISp. m. 1 D</hi> ei <hi rend="italic">BN</hi> omnes illi K omnes <hi rend="italic">ex</hi> <lb/>
            homines <hi rend="italic">0</hi> 11 testimoniumrum <hi rend="italic">m. 1 R</hi> currentes-aliqua <hi rend="italic">om. N</hi> <lb/>
            exortantur <hi rend="italic">VOC, m. 1 R</hi> 13 pertendunt <hi rend="italic">Eug</hi>. 14 quia <hi rend="italic">fin. N</hi> <lb/>
            17 elimosynis <hi rend="italic">L</hi> elymosinis <hi rend="italic">VBCN</hi> elemosinis <hi rend="italic">DRK</hi> est <hi rend="italic">om. b</hi> inter <lb/>
            <hi rend="italic">N</hi> 18 mundamus munda <hi rend="italic">N</hi> munda-oratio <hi rend="italic">om., N</hi> 19 autt-m <lb/>
            <hi rend="italic">om, m. 1 C</hi> sicut-dimittimus <hi rend="italic">om. N</hi> 20 non <hi rend="italic">pr. om. b</hi> 21 nra Nl <lb/>
            22 eum <hi rend="italic">Eug</hi>. 23 ueniremus <hi rend="italic">in mg. V</hi> ignoscendum <hi rend="italic">N</hi> </note> 
<pb n="21"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>