<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa055.opp-lat1:18</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa055.opp-lat1:18</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa055.opp-lat1"><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p>Et paulo post dicit: nam de ministerio quod fit <lb/>
            in sanctos ex abundanti est mihi scribere uobis. scio<lb n="5"/>
            enim promptum esse animum uestrum, de quo glorior <lb/>
            pro uobis apud Macedonas, quoniam Achaia parata <lb/>
            est ab anno priore, et quae ex uobis est aemulatio <lb/>
            inritauit plures. misimus autem fratres, ne gloria <lb/>
            nostra quam habemus in uobis euacuetur in hac parte,<lb n="10"/>
            ut, sicut dixi, parati sitis, ne cum uenerint mecum <lb/>
            Macedones et inuenerint uos inparatos, confundamur <lb/>
            nos, ut non dicam uos, in hac substantia. necessarium <lb/>
            ergo existimaui rogare fratres, ut praecedant ad uos <lb/>
            et praeparent iam pridem repromissam hanc benedictionem<lb n="15"/>
            uestram, ut sit parata, sic quasi benedictionem, <lb/>
            non quasi auaritiam. hoc autem: qui parce seminat, <lb/>
            parce et metet. et qui seminat in benedictione. in <lb/>
            benedictione et metet. unusquisque secundum quod <lb/>
            proposuit corde, non ex tristitia aut ex necessitate:<lb n="20"/>
            hilarem enim datorem diligit deus. potens est autem <lb/>
            deus omnem gratiam abundantem facere in uobis, ut <lb/>
            in omnibus semper omnem sufficientiam habentes <lb/>
            abundetis in omne opus bonum — sicut scriptum est: <lb/>
            dispersit, dedit pauperibus, iustitia eius manet in

<note type="footnote"> 4 II Cor. 9, 1—15 17 Gal. 6, 7 21 Prou. 22, 8 25 Ps. 112. 9 </note>

<note type="footnote"> 1 sinus suos <hi rend="italic">Fbd</hi> suos usus <hi rend="italic">NL2</hi> et] uel <hi rend="italic">PVf</hi> ab impiis <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            putarentur <hi rend="italic">PVDAf,</hi> 2 qui <hi rend="italic">N</hi> accipiebant <hi rend="italic">PVDMf</hi> se adferendaj <lb/>
            ea ferenda 7 5 habundanti <hi rend="italic">B</hi> 6 enim <hi rend="italic">om. CFAB</hi> uestram] <lb/>
            nostrum <hi rend="italic">L</hi> 7 machedonas <hi rend="italic">PV</hi> et achaia (et <hi rend="italic">s. I.) D</hi> praeparata <lb/>
            <hi rend="italic">PVDr</hi> 9 irritauit (i prouocauit 8. <hi rend="italic">I.) D</hi> plurimos <hi rend="italic">in ras. A</hi> <lb/>
            gloria uestra <hi rend="italic">B</hi> 15 promissam <hi rend="italic">PVDMf</hi> repromissQ <hi rend="italic">B</hi> benedictio <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            17 auaritia <hi rend="italic">M</hi> autem] autem dico <hi rend="italic">PVBDAaFaMfb</hi> qui] quoniam <lb/>
            qui <hi rend="italic">PMy</hi> quia qui <hi rend="italic">D</hi> 18 et qui—metet <hi rend="italic">om. VDM</hi> in <hi rend="italic">fin.]</hi> de <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            20 in corde <hi rend="italic">M</hi> 21 potens est] potest P est <hi rend="italic">OtR. M</hi> 22 habundantem <lb/>
            <hi rend="italic">LV</hi> 24 habundetis <hi rend="italic">VM</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="563"/>
            aeternum. qui autem subministrat semen seminanti, <lb/>
            et panem in escam subministrabit et multiplicabit <lb/>
            seminationem uestram et augebit crescentes fruges <lb/>
            iustitiae uestrae — ut in omnibus ditati in omnem <lb/>
            simplicitatem, quae operatur per nos gratiarum actionem <lb n="5"/>
            deo, quoniam ministerium functionis non solum <lb/>
            supplet ea quae desunt sanctis, sed et abundare facit <lb/>
            per multorum gratiarum actionem deo, perprobation em <lb/>
            ministrationis huius glorificantes deum in obsequio <lb/>
            confessionis uestrae in euangelium Christi et simplicitate <lb n="10"/>
            communicationis in illos et in omnes et <lb/>
            ipsorum precatione pro uobis, desiderantium uos <lb/>
            propter excellentem gratiam dei in uobis. gratias deo <lb/>
            super inenarrabili dono eius. quanta pinguedine sanctae <lb/>
            laetitiae sit perfusus apostolus, dum loquitur de alterno <lb n="15"/>
            supplemento indigentiae prouincialium Christi, hinc de rebus <lb/>
            carnalibus in illos, inde autem de spiritalibus in istos, ut <lb/>
            exclamaret et tamquam sanctorum gaudiorum sagina eructaret <lb/>
            dicens: gratias deo super inenarrabili dono eius! <lb/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>