<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa050.opp-lat1:43</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa050.opp-lat1:43</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa050.opp-lat1"><div n="43" subtype="section" type="textpart"><p>Tanta porro caecitas hominum animos occupauit, ut <lb/>
            eis parum sit, si dicamus quaedam mendacia non esse peccata, <lb n="5"/>
            nisi etiam in quibusdam peccatum dicant esse, si mendacium <lb/>
            recusemus, eoque perducti sunt defendendo mendacium, ut <lb/>
            etiam primo illo genere, quod est omnium sceleratissimum, <lb/>
            dicant usum fuisse apostolum Paulum. nam in epistula ad <lb/>
            Galatas, quae utique sicut ceterae ad doctrinam religionis <lb n="10"/>
            pietatisque conscripta est, illo loco dicunt eum esse mentitum, <lb/>
            ubi ait de Petro\' et Barnaba: cum uidissem, quia non <lb/>
            recte ingrediuntur ad ueritatem euangelii. cum <lb/>
            enim uolunt Petrum ab errore atque ab illa, in quam inciderat, <lb/>
            uiae prauitate defendere, ipsam religionis uiam, in qua salus <lb n="15"/>
            est omnibus, confracta et comminuta scripturarum auctoritate <lb/>
            conantur euertere. in quo non uident non solum mendacii <lb/>
            crimen, sed etiam periurii se obicere apostolo in ipsa doctrina <lb/>
            pietatis, hoc est in epistula, in qua praedicat euangelium; <lb/>
            ibi quippe ait, priusquam ista narraret: quae autem scribo <lb n="20"/>
            uobis, ecce coram deo quia non mentior. sed iam <lb/>
            sit huius disputationis modus, in cuius totius consideratione <lb/>
            et pertractatione nihil prae ceteris cogitandum atque orandum <lb/>
            est quam illud, quod idem apostolus dicit: fidelis deus, <lb/>
            qui non uos sinet temptari supra quam potestis

<note type="footnote"> 12 Gal. 2, 14 20 Gal. 1, 20 24 I Cor. 10, 13 </note>

<note type="footnote"> 3 deceptorem] acceptorem <hi rend="italic">M</hi> 4 porro tanta y animas <hi rend="italic">SFL</hi> <lb/>
            5 <hi rend="italic">uoce</hi> sit <hi rend="italic">finitur fol</hi>. 94x <hi rend="italic">codicis M; cetera pars folii praesecta est</hi> <lb/>
            6 esse dicant y 10 galathas <hi rend="italic">KSFfa*</hi> 11 eum <hi rend="italic">om</hi>. Pftp mentita <lb/>
            <hi rend="italic">ex</hi> mentiendum cp 14 ceciderat <hi rend="italic">Fy</hi> 15 prauitatem <hi rend="italic">R</hi> 16 comminuta] <lb/>
            commutata <hi rend="italic">S</hi> auctoritate scripturarum <hi rend="italic">F</hi> 18 periurio Fl <lb/>
            apostolum <hi rend="italic">F</hi> 19 est <hi rend="italic">er. in S</hi> praedicatur <hi rend="italic">S</hi> 20 ibi] <lb/>
            ubi Tcp <hi rend="italic">uoce</hi> ista <hi rend="italic">incipit fol. 94b cod. M</hi> 21 uobis <hi rend="italic">om. SW</hi> quia <lb/>
            <hi rend="italic">om. SW</hi> 22 deputationis ep tutius <hi rend="italic">SW</hi> 23 et pertractatione <lb/>
            <hi rend="italic">om. SFW</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXXI Aug. Sect. V pars III. </note>

<note type="footnote"> 30</note> <lb n="25"/>
             
<pb n="466"/>
            ferre, sed faciet cum temptatione etiam exitum, <lb/>
            ut possitis sustinere.

<note rend="script" type="footnote"> 1 etiam cum temptatione <hi rend="italic">F</hi> exitus q) 2 amen F a <hi rend="italic">codicibus<lb/>
             M fol</hi>. 94b <hi rend="italic">et R fol. 183* subscriptio abest</hi> Explicit liber beati Augustini <lb/>
            de mendacio <hi rend="italic">fol. 46* S, fol. 137* E</hi> Explicit liber aci Angnstini presbiteri <lb/>
            de mendatio <hi rend="italic">fol. 157* F a codice</hi> Y <hi rend="italic">fol. 13* subscriptio abest</hi> Explicit <lb/>
            liber de mendatio Anrelii Augustini doctoris contra mendatiani <lb/>
            liber incipit ad Consentiam <hi rend="italic">fol. 2o%</hi> a Explicit de mendacio Anrelii <lb/>
            Augustini liber do gratias <hi rend="italic">fol. 255b 9 Codicis L partes tantum comparaui <lb/>
            </hi></note> 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>