<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa050.opp-lat1:42</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa050.opp-lat1:42</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa050.opp-lat1"><div n="42" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="21" unit="altchapter"/> Elucet itaque discussis omnibus nihil aliud illa <lb n="15"/>
            testimonia scripturarum monere nisi numquam esse omnino <lb/>
            mentiendum, quandoquidem nec ulla exempla mendaciorum <lb/>
            imitatione digna in moribus factisque sanctorum inueniantur, <lb/>
            quod ad eas adtinet scripturas, quae ad nullam figuratam significationem <lb/>
            referuntur, sicuti sunt res gestae in Actibus apostolorum. <lb n="20"/>
            nam domini omnia in euangelio, quae inperitioribus <lb/>
            mendacia uidentur, figuratae significationes sunt. et quod ait <lb/>
            apostolus: omnibus omnia factus sum, ut omnes <lb/>
            lucrifacerem, non eum mentiendo, sed conpatiendo fecisse <lb/>
            recte intellegitur, ut tanta caritate cum eis liberandis ageret, <lb n="25"/>
            ac si ipse in eo malo esset, a quo illos sanare cupiebat. non <lb/>
            est igitur mentiendum in doctrina pietatis; magnum enim <lb/>
            scelus est et primum genus detestabilis mendacii. non est

<note type="footnote"> 23 I Cor. 9, 22 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 7 sciasimis 9 8 saepiendum <hi rend="italic">JSqp</hi> alicunde py 9 pro quo sit] <lb/>
            prQStt <hi rend="italic">(in mg</hi>. pro alio sit) <hi rend="italic">F</hi> prosit <hi rend="italic">S</hi> 10 contera»nendum <hi rend="italic">S</hi> 12 casti..n <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> 13 facta <hi rend="italic">S</hi> 16 nonquam 7 omnino esse <hi rend="italic">F</hi> 18 imitationem <lb/>
            <hi rend="italic">R</hi> 19 figuratam] figurationem <hi rend="italic">M</hi> 20 res <hi rend="italic">om. SF</hi> gesta <hi rend="italic">SF</hi> <lb/>
            21 domini <hi rend="italic">oni. F</hi> quae in euangelio <hi rend="italic">(sic coni.) F</hi> 24 eum] enim F1 <lb/>
            ea F2 25 recte] certe cp tanta castitate <hi rend="italic">SF1</hi> 27 est <hi rend="italic">om. Eug</hi> <lb/>
            magnam <hi rend="italic">M</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="464"/>
            mentiendum secundo genere, quia nulli facienda est iniuria. <lb/>
            non est mentiendum tertio genere, quia nulli cum alterius <lb/>
            iniuria consulendum est. non est mentiendum quarto genere <lb/>
            propter mendacii libidinem, quae per se ipsam uitiosa est. <lb/>
            non est mentiendum quinto genere, quia nec ipsa ueritas fine<lb n="5"/>
            placendi hominibus enuntianda est, quanto minus mendacium, <lb/>
            quod per se ipsum, quia mendacium est, utique turpe est! <lb/>
            non est mentiendum sexto genere; neque enim recte etiam <lb/>
            testimonii ueritas pro cuiusquam temporali commodo ac salute <lb/>
            corrumpitur. ad sempiternam uero salutem nullus ducendus est<lb n="10"/>
            opitulante mendacio; non enim malis conuertentium moribus ad <lb/>
            bonos mores conuertendus est, quia, si erga illum faciendum <lb/>
            est, debet etiam ipse conuersus facere erga alios atque ita <lb/>
            non ad bonos, sed ad malos mores conuertitur, cum hoc ei <lb/>
            praebetur imitandum conuerso, quod ei praestitum est conuertendo.<lb n="15"/>
            neque septimo genere mentiendum est; non enim <lb/>
            cuiusquam commoditas aut salus temporalis perficiendae fidei <lb/>
            praeferenda est. nec si quisquam in recte factis nostris tam <lb/>
            male mouetur, ut fiat etiam animo deterior longeque a pietate <lb/>
            remotior, propterea recte facta deserenda sunt, cum id nobis<lb n="20"/>
            praecipue tenendum sit, quo uocare atque inuitare debemus, <lb/>
            quos sicut nosmet ipsos diligimus, fortissimoque animo bibenda <lb/>
            est apostolica illa sententia: aliis quidem sumus odor <lb/>
            uitae in uitam, aliis odor mortis in mortem. et ad <lb/>
            haec quis idoneus? nec octauo genere mentiendum est,<lb n="25"/>
            quia et in bonis castitas animi pudicitia corporis et in malis <lb/>
            id, quod ipsi facimus, eo quod fieri sinimus maius est. in his <lb/>
            autem octo generibus tanto quisque minus peccat, cum mentitur, <lb/>
            quanto emergit ad octauum, tanto amplius, quanto deuergit

<note type="footnote"> 23 II Cor. 2, 16 </note>

<note type="footnote"> 4 ipsa <hi rend="italic">MRqJ</hi> 5 fine] sine p 6 hominibus <hi rend="italic">om</hi>. T 10 dicendos <foreign xml:lang="grc">β</foreign> <lb/>
            13 ipse] ille F alios] filios Fl 14 ęį P 15 praebet 8 prestituta <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> 16 est <hi rend="italic">om</hi>. y 18 si <hi rend="italic">om</hi>. &lt;p 20 rectis y 22 fortismoque <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            27 fieri] seris cp 29 octauum] primum in <hi rend="italic">ras</hi>. S tanto-primum <lb/>
            <hi rend="italic">om. S</hi> mergir <hi rend="italic">F</hi> mergit <hi rend="italic">LRMy;1</hi> emergit fr* deuergit <hi rend="italic">E</hi> emergit <hi rend="italic">Eug</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="465"/>
            ad primum. quisquis autem esse aliquod genus mendacii, quod <lb/>
            peccatum non sit, putauerit, decipiet se ipsum turpiter, cum <lb/>
            honestum se deceptorem arbitratur aliorum. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>