<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa050.opp-lat1:41</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa050.opp-lat1:41</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa050.opp-lat1"><div n="41" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="20" unit="altchapter"/> Conficitur ergo ex his omnibus haec sententia, ut <lb/>
            mendacium, quod non uiolat doctrinam pietatis neque ipsam <lb/>
            pietatem neque innocentiam neque beniuolentiam, pro pudicitia <lb n="25"/>
            corporis admittendum sit. et tamen, si quisquam proponeret <lb/>
            sibi sic amandam ueritatem, non tantum quae in

<note type="footnote"> 12 cf. I Cor. 15, 53 </note>

<note type="footnote"> 1 nostri <hi rend="italic">om. MR</hi> ipse <hi rend="italic">M 2</hi> carni <hi rend="italic">bd</hi> delectione <foreign xml:lang="grc">β</foreign> 4 autem <lb/>
            <hi rend="italic">om</hi>. P 5 beneuolentia <hi rend="italic">Ebd</hi> 7 beneuolentia frbd cui poasumus <lb/>
            Mt. <hi rend="italic">SF</hi> 11 omni modo] omnino <hi rend="italic">F</hi> poenitus <hi rend="italic">M</hi> 12 cum <hi rend="italic">oin. SF</hi> <lb/>
            in hoc 9 13 incorruptionem-induerit <hi rend="italic">om. RS</hi> corruptionem <hi rend="italic">M1</hi> <lb/>
            15 illa 9 16 corporehorum <hi rend="italic">M</hi> corpore.orum <hi rend="italic">S</hi> 18 corrumpi] cor <hi rend="italic">MR</hi> <lb/>
            19 quis P 20 repararetur <hi rend="italic">M</hi> 21 castite 9 25 beneuolentiam <hi rend="italic">BFLfod</hi> <lb/>
            pudicitiJ B 26 ammittendum <hi rend="italic">MRS</hi> poneret <hi rend="italic">S</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="462"/>
            contemplando est, sed etiam in uero enuntiando, quod in suo quoque <lb/>
            rerum genere uerum est, et non aliter proferendam <lb/>
            ore corporis sententiam, quam in animo concepta atque conspecta <lb/>
            est, ut fidei ueridicam pulchritudinem non solum auro <lb/>
            et argento et gemmis et amoenis praediis, sed et ipsi uniuersae<lb n="5"/>
            temporali uitae omnique corporis bono praeponeret, nescio <lb/>
            utrum sapienter a quoquam errare diceretur et, si hoc suis <lb/>
            omnibus talibus rebus recte anteferret plurisque penderet. <lb/>
            recte etiam temporalibus rebus aliorum hominum, quos innocentia <lb/>
            beniuolentiaque sua seruare atque adiuuare deberet. <lb n="10"/>
            amaret enim perfectam fidem non solum bene credendi ea. <lb/>
            quae sibi excellenti et fide digna auctoritate dicerentur, sed <lb/>
            etiam fideliter enuntiandi, quae ipse dicenda iudicaret ac <lb/>
            diceret. fides enim appellata est in latina lingua ex eo, quia <lb/>
            fit quod dicitur: quam manifestum est non exhibere mentientem.<lb n="15"/>
            quae etsi minus uiolatur, cum ita quisque mentitur, ut <lb/>
            ei nullo incommodo nullaque pernicie credatur addita etiam <lb/>
            intentione uel salutis tuendae uel pudicitiae corporalis, uiolatur <lb/>
            tamen, et res uiolatur in animi castitate atque sanctitate <lb/>
            seruanda. unde cogimur non opinione hominum, quae plerumque<lb n="20"/>
            in errore est, sed ipsa quae omnibus supereminet atque <lb/>
            una inuictissima est ueritate etiam pudicitiae corporis perfectam <lb/>
            fidem anteponere. est enim animi castitas amor ordinatus non <lb/>
            subdens maiora minoribus. minus est autem, quidquid in <lb/>
            corpore quam quidquid in animo uiolari potest. certe enim<lb n="25"/>
            cum pro pudicitia corporali quisque mentitur, uidet quidem <lb/>
            corrumpendo corpori suo non suam, sed alienam inminere <lb/>
            libidinem, cauet tamen, ne saltem permittendo sit particeps.

<note type="footnote"> 1 etiam] et <hi rend="italic">SF\'</hi> uerum <hi rend="italic">SF</hi> 2 et in non <hi rend="italic">MRf</hi> proferenda <lb/>
            <hi rend="italic">MRT</hi> proferendo F1 3 ore] motu <hi rend="italic">MR7ab</hi> sententia <hi rend="italic">MRy</hi> 5 et <lb/>
            <hi rend="italic">prim. om. qp</hi> geminis T amenis <foreign xml:lang="grc">β</foreign> sed et] atque <hi rend="italic">MSRjy</hi> uniuerse <lb/>
            <hi rend="italic">MR</hi> 6 boni <hi rend="italic">S</hi> praeponere ify1 10 beneuolentiaque fłbd <lb/>
            12 excellent <hi rend="italic">S et]</hi> ac Sy dediqua &lt;p 13 ac diceret <hi rend="italic">om</hi>. 5 <lb/>
            14 quia] quod 2*\'1 15 exibere Fa 19 uiolatur om. T 20 in opinione <lb/>
            3? 22 est om. <hi rend="italic">F</hi> 23 antepenere <hi rend="italic">R</hi> 24 quicquid <hi rend="italic">SM</hi> <lb/>
            27 corrumpendi <hi rend="italic">SF1</hi> 28 saltim <hi rend="italic">MRSfi</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="463"/>
            permissio uero illa ubi nisi in animo est? etiam corporalis <lb/>
            ergo pudicitia corrumpi nisi in animo non potest: quo non <lb/>
            consentiente neque permittente nullo modo recte dicitur uiolari <lb/>
            pudicitia corporalis, quidquid in corpore fuerit aliena libidine <lb/>
            perpetratum. unde colligitur multo magis animi castitatem <lb n="5"/>
            seruandam esse in animo, in quo tutela est pudicitiae corporalis. <lb/>
            quamobrem quod in nobis est, utrumque sanctis moribus et <lb/>
            conuersatione muniendum est atque sepiendum, ne aliunde <lb/>
            uioletur. cum autem utrumque non potest, quid pro quo sit <lb/>
            contemnendum quis non uideat? cum uideat, quid cui sit praeponendum, <lb n="10"/>
            animus corpori an corpus animo, animi castitas <lb/>
            pudicitiae corporis, an pudicitia corporis castitati animi, et <lb/>
            quid magis in peccatis cauendum, permissio facti alieni. an <lb/>
            commissio facti tui. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>