<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa050.opp-lat1:40</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa050.opp-lat1:40</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa050.opp-lat1"><div n="40" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="19" unit="altchapter"/> Ista sunt autem, quae sanctitatis causa seruanda<lb n="15"/>
            sunt: pudicitia corporis et castitas animae et ueritas doctrinae. <lb/>
            pudicitiam corporis non consentiente ac permittente anima <lb/>
            nemo uiolat. quidquid enim nobis inuitis nullamque tribuentibus <lb/>
            potestatem maiore ui contingit in nostro corpore, nulla <lb/>
            inpudicitia est. sed permittendi potest esse aliqua ratio, consentiendi<lb n="20"/>
            autem nulla. tunc enim consentimus, cum adprobamus <lb/>
            et uolumus; permittimus autem etiam non uolentes euitandae <lb/>
            alicuius maioris turpitudinis gratia. consensio sane ad <lb/>
            inpudicitiam corporalem etiam castitatem animi uiolat. animi <lb/>
            quippe castitas est in bona uoluntate et sincera dilectione,<lb n="25"/>
            quae non corrumpitur, nisi cum amamus atque adpetimus, <lb/>
            quod amandum atque adpetendum non esse ueritas docet <lb/>
            custodienda est ergo sinceritas dilectionis dei et proximi — <lb/>
            in hac enim castitas animi sanctificatur — et agendum quibus <lb/>
            possumus uiribus et pia supplicatione, ut cum uiolanda

<note type="footnote"> 1 hoc-inculpabiliter om. 9 2 faciat <hi rend="italic">S</hi> 6 aiMcipitrat <hi rend="italic">Mlbf</hi> 7 in <lb/>
            <hi rend="italic">alt</hi>. om. <hi rend="italic">SF</hi> pecuniariQ <hi rend="italic">E</hi> Uq1JQ <hi rend="italic">E</hi> 9 ammittitur <hi rend="italic">8</hi> quod admittitnr<lb/>
             ne graaius admittatur SF% 10 amittitur 7 13 aitetar <hi rend="italic">SF</hi> maioris-p.<lb/>
             <hi rend="italic">463, 19</hi> nul <hi rend="italic">om. E</hi> 16 pudicitia-doctrinae m <hi rend="italic">mg</hi>. 1 18 qvicquid<lb/>
             <hi rend="italic">MR</hi> 27 non amandam (non <hi rend="italic">a. I. m. S)</hi> F non <hi rend="italic">8. 1</hi>. 8 om. <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            28 einceriter Mfayb 30 uiolando RMf2fa uiolanda. 11 </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="461"/>
            adpetitur pudicitia corporis nostri, nec ipse animae sensus extremus, <lb/>
            qui carne inplicatus est, aliqua delectatione tangatur; <lb/>
            si autem hoc non potest, uel mentis in non consentiendo <lb/>
            castitas conseruetur. custodienda est autem in animi castitate, <lb/>
            quod ad dilectionem proximi pertinet, innocentia et beniuolentia, <lb n="5"/>
            quod autem ad dei, pietas. innocentia est, qua nulli uocemus; <lb/>
            beniuolentia, qua etiam prosumus, cui possumus; pietas, <lb/>
            qua colimus deum. ueritas autem doctrinae, religionis atque <lb/>
            pietatis nonnisi mendacio uiolatur, cum ipsa summa atque intima <lb/>
            ueritas, cuius est ista doctrina, nullo modo possit uiolari: ad <lb n="10"/>
            quam peruenire atque in illa omni modo manere eique penitus <lb/>
            inhaerere non licebit, nisi cum corruptibile hoc induerit <lb/>
            incorruptio nem et mortale hoc induerit inmortalitatem. <lb/>
            sed quia omnis in hac uita pietas exercitatio est, <lb/>
            qua in illam tenditur, cui exercitationi ducatum praebet ista <lb n="15"/>
            doctrina, quae humanis uerbis et corporeorum sacramentorum <lb/>
            signaculis ipsam insinuat atque intimat ueritatem, propterea <lb/>
            et haec, quae per mendacium corrumpi potest, maxime incorrupta <lb/>
            seruanda est, ut, si quid in illa castitate animi <lb/>
            fuerit uiolatum, habeat unde reparetur. corrupta enim auctoritate <lb n="20"/>
            doctrinae nullus aut cursus aut recursus esse ad castitatem <lb/>
            animi potest. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>