<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa050.opp-lat1:39</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa050.opp-lat1:39</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa050.opp-lat1"><div n="39" subtype="section" type="textpart"><p>Et omnia quidem ista peccata, siue quibus iniuria fit <lb/>
            hominibus in ipsis uitae huius commodis siue quibus se ipsi <lb n="15"/>
            homines corrumpunt et nulli inuito nocent, omnia ergo ista <lb/>
            peccata, etiamsi huic temporali uitae ad aliquam delectationem <lb/>
            uel utilitatem uidentur consulere — nam nullus aliquid horum <lb/>
            alio proposito ac fine committit - tamen ad illam uitam, <lb/>
            quae sempiterna est, inplicatos omnibus modis inpediunt. <lb n="20"/>
            horum autem alia sunt, quae solos facientes inpediunt, alia, <lb/>
            quae eos etiam, in quibus fiunt. nam illa, quae utilitatis ad <lb/>
            hanc uitam pertinentis gratia seruantur, cum auferuntur ab <lb/>
            iniuriosis, illi soli peccant et a uita aeterna inpediuntur, qui <lb/>
            ea faciunt, non hi, quibus faciunt. itaque etiamsi ea sibi <lb n="25"/>
            auferri quisque consentiat, uel ne faciat aliquid mali uel ne <lb/>
            in his ipsis maius aliquid incommodi patiatur, non solum

<note type="footnote"> 10 I Cor. 3, 16. 17 </note>

<note type="footnote"> 1 inlicite 11 te &lt;p poenitus <hi rend="italic">M</hi> paenitus <hi rend="italic">S</hi> 4 lusuriosos <hi rend="italic">S</hi> luxoriosoa <lb/>
            <hi rend="italic">MR</hi> sint <hi rend="italic">SFLEbd</hi> nec F 5 non curant T in iniuriam <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            8 aduersantur <hi rend="italic">(d s. I.) F aeternam MR</hi> si iam] sua 3 9 ceperant <lb/>
            &lt;p 11 abitat <hi rend="italic">S</hi> 12 corrumpit <hi rend="italic">alt. S</hi> 15 incommodis <hi rend="italic">MRfb</hi> iųcommodis <lb/>
            T sine <hi rend="italic">F1</hi> quibusnipsi. o 17 dilectionem S delectionem p <lb/>
            18 uident. m 19 finem. <hi rend="italic">R</hi> 21 horum-inpediunt <hi rend="italic">in mg. M</hi> 22 eos] <lb/>
            hos JB-foJf2 os pM1 25 ii <hi rend="italic">Ebd</hi> sibil ui <hi rend="italic">S</hi> sit ui (sit <hi rend="italic">s. I.) F</hi> <lb/>
            27 his] id 7 uinis p. </note> <lb/>
             
<pb n="460"/>
            non peccat, sed illud fortiter et laudabiliter, hoc utiliter et <lb/>
            inculpabiliter facit. quae autem sanctitatis religionisque causa <lb/>
            seruantur, cum haec uiolare iniuriosi uoluerint, etiam peccatis <lb/>
            minoribus, non tamen iniuriis aliorum, si condicio proponitur <lb/>
            et facultas datur, redimenda sunt. et tunc iam illa desinunt<lb n="5"/>
            esse peccata, quae propter grauiora uitanda suscipiuntur. sicut <lb/>
            enim in rebus utilibus, uelut in pecunia alioue aliquo commodo <lb/>
            corporali, non uocatur damnum, quod propter maius lucrum <lb/>
            amittitur, sic et in rebus sanctis non uocatur peccatum, quod, <lb/>
            ne grauius admittatur, admittitur. aut si et illud damnum<lb n="10"/>
            dicitur, quod aliquis perdit, ne amplius perdat, uocetur et <lb/>
            hoc peccatum, dum tamen suscipiendum esse, ut amplius <lb/>
            euitetur, ita nemo dubitet, sicut nemo dubitat cauendi maioris <lb/>
            damni causa patiendum esse quod minus est. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>