<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa050.opp-lat1:38</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa050.opp-lat1:38</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa050.opp-lat1"><div n="38" subtype="section" type="textpart"><p>Haec certe omnia disputatio quamuis alternet aliis <lb/>
            asserentibus numquam esse mentiendum et ad hoc diuina <lb/>
            testimonia recitantibus, aliis contradicentibus et inter ipsa<lb n="10"/>
            uerba diuinorum testimoniorum mendacio locum quaerentibus, <lb/>
            nemo tamen potest dicere hoc se aut in exemplo aut in uerbo <lb/>
            scripturarum inuenire, ut diligendum uel non odio habendum <lb/>
            ullum mendacium uideatur, sed interdum mentiendo faciendum <lb/>
            esse quod oderis, ut quod amplius detestandum est deuitetur. <lb n="15"/>
            sed in hoc errant homines, quod subdunt pretiosa uilioribus. <lb/>
            cum enim concesseris admittendum esse aliquod malum, ne <lb/>
            aliud grauius admittatur, non ex regula ueritatis, sed ex sua <lb/>
            quisque cupiditate atque consuetudine metitur malum et id <lb/>
            putat grauius, quod ipse amplius exhorrescit, non quod amplius<lb n="20"/>
            reuera fugiendum est. hoc totum ab amoris peruersitate <lb/>
            gignitur uitium. cum enim duae sint uitae nostrae: una sempiterna, <lb/>
            quae diuinitus promittitur, altera temporalis, in qua <lb/>
            nunc sumus, cum quisque istam temporalem amplius diligere <lb/>
            coeperit quam illam sempiternam, propter hanc, quam diligit. <lb n="25"/>
            putat esse omnia facienda nec ulla aestimat grauiora peccata, <lb/>
            quam quae huic uitae faciunt iniuriam et uel ei commoditatis

<note type="footnote"> 2 aubeuncium <hi rend="italic">R</hi> 3 poenituaque <hi rend="italic">M</hi> aut si quod] ut sicut <hi rend="italic">ME1</hi> <lb/>
            ut sicut quod <hi rend="italic">SR.r</hi> ut si quod <hi rend="italic">F</hi> at sicut cp 5 sic quod <hi rend="italic">SF</hi> 8 aliter <lb/>
            (i <hi rend="italic">s. I.)</hi> et aliis cp 9 nonquam 7 ad <hi rend="italic">om. MR</hi> 12 potest tamen <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            13 habendo mi 14 illum <hi rend="italic">R</hi> illu tp1 nullum T uideatur] habeatur <foreign xml:lang="grc">β</foreign> <lb/>
            16 quo Mf o praetiosa S pretiosa <hi rend="italic">(in mg</hi>. siora) <hi rend="italic">F</hi> 17 ammittendum <lb/>
            <hi rend="italic">MHS</hi> 18 ammittatur <hi rend="italic">MRSC?1</hi> 19 mentitur RiI 20 exorescit <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            ezorrescit RT 22 giginitur &lt;p sint duae P 25 ceperit 9 quam <lb/>
            <hi rend="italic">alt. om. S</hi> 26 estimat <hi rend="italic">R</hi> 27 eius <hi rend="italic">SF commoditati. S</hi> commoditati <lb/>
            <hi rend="italic">F</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="459"/>
            aliquid inique et inlicite auferunt aut eam penitus inlata <lb/>
            morte adimunt. itaque fures et raptores et contumeliosos et <lb/>
            tortores atque interfectores magis oderunt quam lasciuos, ebriosos, <lb/>
            luxuriosos, si nulli molesti sunt. non enim intellegunt <lb/>
            aut omnino curant, quod isti deo faciant iniuriam non quidem <lb n="5"/>
            in illius aliquod incommodum, sed in suam magnam perniciem, <lb/>
            cum dona eius in se corrumpunt, etiam temporalia, atque <lb/>
            ipsis corruptionibus auersantur aeterna, maxime si iam templum <lb/>
            dei esse coeperunt, quod Christianis omnibus apostolus <lb/>
            ita dicit: nescitis quia templum dei estis et spiritus <lb n="10"/>
            dei habitat in uobis? quisquis templum dei <lb/>
            corruperit, corrumpet illum deus; templum enim <lb/>
            dei sanctum est, quod estis uos. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>