<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa050.opp-lat1:33</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa050.opp-lat1:33</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa050.opp-lat1"><div n="33" subtype="section" type="textpart"><p>Sicut autem quaeritur de quo ore dixerit: os autem, <lb/>
            quod mentitur, occidit animam, ita quaeri potest, de <lb/>
            quo mendacio. uidetur enim de illo proprie dicere, quo cuiquam <lb/>
            detrahitur. ait enim: abstinete ergo uos a murmuratione,<lb n="20"/>
            quae nihil prodest, et a detractione <lb/>
            parcite linguae. fit autem ista detractatio per maliuolentiam, <lb/>
            cum quisque non solum ore ac uoce corporis profert, <lb/>
            quod confingit in aliquem, sed etiam tacitus talem uult credi — <lb/>
            quod est utique ore cordis detrahere — quod dicit obscurum<lb n="25"/>
            et occultum deo esse non posse. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>