<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa050.opp-lat1:21-40</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa050.opp-lat1:21-40</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa050.opp-lat1"><div n="21" subtype="section" type="textpart"><p>Quod si absurdum est, quid dicemus? an falsum testimonium <lb/>
            non est, nisi cum quisque ita mentitur, ut aut crimen <lb/>
            confingat in aliquem aut alicuius crimen occultet aut quoquo <lb/>
            modo quemquam in iudicio premat? uidetur enim testis iudici <lb/>
            necessarius ad causae cognitionem. sed si hactenus testem<lb n="5"/>
            scriptura nominaret, non diceret apostolus: inuenimur et <lb/>
            falsi testes dei, si testimonium diximus aduersus <lb/>
            deum, quia excitauerit Christum, quem non excitauit. <lb/>
            ita enim ostendit falsum testimonium esse mendacium, <lb/>
            etiamsi in cuiusquam falsa laude dicatur. <lb n="10"/>
            
</p><p><milestone n="13" unit="altchapter"/>An forte tunc dicit falsum testimonium qui mentitur, <lb/>
            cum aut alicuius peccatum uel fingit uel tegit aut alicui <lb/>
            obest quoquo modo? si enim mendacium, quod aduersus uitam <lb/>
            cuiusquam temporalem dicitur, detestabile est, quanto magis <lb/>
            quod aduersus uitam aeternam! sicuti est omne mendacium,<lb n="15"/>
            si in doctrina religionis fiat. et ideo falsum testimonium <lb/>
            uocat apostolus, si quis de Christo, etiam quod ad eius <lb/>
            laudem uidetur pertinere, mentiatur. si autem mendacium <lb/>
            sit, quod neque cuiusquam peccatum aut confingat aut tegat <lb/>
            nec a iudice quaeratur et nulli obsit et prosit alicui, nec falsum<lb n="20"/>
            testimonium esse nec reprehensibile mendacium? 
</p></div><div n="22" subtype="section" type="textpart"><p>Quid ergo? si ad christianum homicida confugiat aut <lb/>
            uideat, quo confugit, et de hac re interrogetur ab eo, qui ad <lb/>
            supplicium quaerit hominem hominis interfectorem, mentiendum <lb/>
            est? quomodo enim non tegit peccatum mentiendo, cum<lb n="25"/>
            ille, pro quo mentitur, peccatum sceleratum admiserit? an

<note type="footnote"> 6 I Cor. 15, 15 </note>

<note type="footnote"> 2 cum <hi rend="italic">om. T</hi> 3 aut-quemquam in <hi rend="italic">mg. F</hi> quo modo <hi rend="italic">Sfi1</hi> <lb/>
            4 iuditio <hi rend="italic">R</hi> uideatur Afcp 5 cause <hi rend="italic">MF</hi> actenus <hi rend="italic">MRSEz</hi> <lb/>
            6 scripture (p apostolus paulus <hi rend="italic">MRIPytf</hi> inuenimur autem <hi rend="italic">MfflPtf</hi> <lb/>
            8 eicitauit <hi rend="italic">MREo</hi> 10 cuiusque p 11 falsum <hi rend="italic">om. SfAEI</hi> qui] cum 7? <lb/>
            12 aut <hi rend="italic">orn. SE1</hi> peccatum alicuius <hi rend="italic">MRrrpbd</hi> 13 obest om. T <lb/>
            quoquo modo] commodo <hi rend="italic">SF</hi> quo commodo (quo <hi rend="italic">8. I.) E</hi> 14 cuiulJquamuitam <lb/>
            <hi rend="italic">om. MREy</hi> esset in <hi rend="italic">ras. F</hi> 17 eius] noa p 19 <hi rend="italic">pr</hi>. ant <lb/>
            <hi rend="italic">om</hi>. e 20 a <hi rend="italic">om</hi>. p r iudice <hi rend="italic">S</hi> quaeritur <hi rend="italic">R</hi> 22 confugiat homicida <lb/>
            <hi rend="italic">F</hi> 23 interrogatur <hi rend="italic">F</hi> 25 enim] autem [J 26 ammiserit <hi rend="italic">MRSy</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="441"/>
            quia non de peccato eius interrogatur, sed de loco, ubi lateat? <lb/>
            ergo mentiri ad cuiusquam tegendum peccatum malum est, <lb/>
            mentiri autem ad tegendum peccatorem non est malum? ita <lb/>
            sane, ait quispiam; non enim tunc peccat quisquam, cum <lb/>
            euitat supplicium, sed cum facit aliquid dignum supplicio. <lb n="5"/>
            pertinet autem ad disciplinam Christianam, ut neque de cuiusquam <lb/>
            correctione desperetur neque cuiquam paenitendi aditus <lb/>
            intercludatur. quid? si ad iudicem ductus de ipso loco, ubi <lb/>
            se ille occultet, interrogeris, dicturus es aut: non ibi est, <lb/>
            ubi eum scis esse, aut: non noui et non uidi, quod nosti <lb n="10"/>
            et uidisti? dicturus ergo es falsum testimonium et occisurus <lb/>
            animam tuam, ne occidatur homicida? an usque ad conspectum <lb/>
            iudicis mentieris, iudice autem quaerente iam uerum <lb/>
            dices, ne sis falsus testis? ipse igitur hominem proditione <lb/>
            occisurus es. etiam proditorem quippe diuina scriptura detestatur. <lb n="15"/>
            an forte proditor non est, qui iudici interroganti uerum <lb/>
            indicat, esset autem proditor, si quemquam ultro ad exitium <lb/>
            deferret? quid? si de iusto atque innocente ubi lateat sciens <lb/>
            a iudice interrogeris, qui tamen ad mortem a maiore potestate <lb/>
            iussus est rapi, ut ille, qui interrogat, exsecutor sit legis <lb n="20"/>
            non conditor? an ideo non erit falsum testimonium, quod pro <lb/>
            innocente mentieris, quia nec ille iudex, sed exsecutor interrogat? <lb/>
            quid? si ipse conditor legis interroget aut quilibet iudex <lb/>
            iniquus ad supplicium quaerens innocentem? quid facies? <lb/>
            falsus testis an proditor eris? an ille erit proditor, qui iusto <lb n="25"/>
            iudici latentem homicidam ultro detulerit, et ille non erit, <lb/>
            qui iudici iniusto, ubi lateat innocens quem quaerit occidere,

<note type="footnote"> .1 quia non <hi rend="italic">om</hi>. r eius] quis <hi rend="italic">SF$om</hi>. ? 2 tegendum cuiusquam <lb/>
            <hi rend="italic">MBErcpbil</hi> 4 ait <hi rend="italic">ex</hi> aut <hi rend="italic">M</hi> quisquam] quispiam <hi rend="italic">F</hi> 5 supplitio <hi rend="italic">R <lb/>
            7 disperetur MRS</hi> 8 qui y 9 occultat iZpY® <hi rend="italic">interrogaris F</hi> <lb/>
            10 qui <hi rend="italic">LF*</hi> 12 suam p 13 mentiris <hi rend="italic">S</hi> querenti <hi rend="italic">S iam]</hi> an <hi rend="italic">S<lb/>
             om. FL</hi> 14 dicis oe 91*9 <hi rend="italic">S</hi> dicis <foreign xml:lang="grc">β</foreign> sia <hi rend="italic">om. S</hi> proditionem P <lb/>
            15 non etiam <hi rend="italic">FL</hi> proditorem deteetatnr <hi rend="italic">FL</hi> 16 est <hi rend="italic">om. M\'f</hi> <lb/>
            17 ad exitium ultro <hi rend="italic">bd</hi> exitum J2{3 19 84 indice R 22 sed exsecutor] <lb/>
            secntor <hi rend="italic">M</hi> sed <hi rend="italic">om</hi>. <foreign xml:lang="grc">β</foreign> executor py? 26 iudicia <hi rend="italic">S</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="442"/>
            interroganti indicauerit eum, qui se fidei eius commiserat? <lb/>
            an inter crimen falsi testimonii et proditionis dubius incertusque <lb/>
            remanebis? an tacendo uel profitendo te non esse dicturum <lb/>
            certus utrumque uitabis? cur ergo non hoc facias, priusquam <lb/>
            ad iudicem uenias, ut caueas etiam mendacium? euitato<lb n="5"/>
            enim mendacio omne testimonium falsum effugies, sine omne <lb/>
            mendacium sit falsum testimonium siue non omne; euitato <lb/>
            autem falso testimonio, quod tu esse intellegis, non effugies <lb/>
            omne mendacium. quanto ergo fortius, quanto excellentius <lb/>
            dices: nec prodam nec mentiar! <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p>Fecit hoc episcopus quondam Thagastensis ecclesiae, <lb/>
            Firmus nomine, firmior uoluntate. nam cum ab eo quaereretur <lb/>
            homo iussu imperatoris per apparitores ab eo missos, <lb/>
            quem ad se confugientem diligentia quanta poterat occultabat, <lb/>
            respondit quaerentibus nec mentiri se posse nec hominem<lb n="15"/>
            prodere passusque tam multa tormenta corporis — nondum <lb/>
            enim erant imperatores christiani — permansit in sententia. <lb/>
            deinde ad imperatorem ductus usque adeo mirabilis adparuit. <lb/>
            ut ipse homini, quem seruabat, indulgentiam sine ulla difficultate <lb/>
            inpetraret. quid hoc fieri potest fortius adque constantius? <lb n="20"/>
            sed ait quisquam timidior: paratus esse possum ad quaelibet <lb/>
            ferenda tormenta uel etiam mortem obeundam, ne peccem; <lb/>
            cum autem peccatum non sit ita mentiri, ut neque cuiquam <lb/>
            obsis neque falsum testimonium dicas et prosis alicui, stultum <lb/>
            est et graue peccatum uoluntaria frustra sustinere tormenta<lb n="25"/>
            et fortassis utilem salutem ac uitam incassum saeuientibus <lb/>
            proicere. a quo quaero, cur timeat, quod scriptum est:

<note type="footnote"> 27 Ex. 20, 16 </note>

<note type="footnote"> 1 huius i commiijserat <hi rend="italic">S</hi> 4 hoc <hi rend="italic">om. SFE*$et</hi> priusquam <lb/>
            <hi rend="italic">MEfay</hi> 6 siue-intellegis <hi rend="italic">in mg. F</hi> 8 effugies (u <hi rend="italic">ex</hi> i) <hi rend="italic">8</hi> 11 thagasensis <lb/>
            <hi rend="italic">slf\'SE</hi> thagatensis p 12 uolumtate <hi rend="italic">R</hi> 13 missu9 <hi rend="italic">Rl</hi> missis <hi rend="italic">R*</hi> <lb/>
            14 confugentem e 15 se <hi rend="italic">om. R</hi> 16 tam <hi rend="italic">om. MRfty tw F er. in E</hi> <lb/>
            17 sentia <hi rend="italic">Ml</hi> 20 fortius fieri, potest <hi rend="italic">om. RMv</hi> 21 adque <lb/>
            libet <hi rend="italic">R</hi> 22 tormenta ferenda y 23 quum 14 26 ęt salutem f <lb/>
            seruientibus <hi rend="italic">MR</hi> se»uientibus <hi rend="italic">E</hi> 27 quur <hi rend="italic">MR</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="443"/>
            falsum testimonium non dices, et non timeat, quod de deo <lb/>
            dictum est: perdes omnes, qui loquuntur mendacium? <lb/>
            non, inquit, scriptum est: omne mendacium. sed ita intellego, <lb/>
            ac si sit scriptum: perdes omnes, qui loquuntur falsum testimonium. <lb/>
            at nec ibi dictum est: omne falsum testimonium. <lb n="5"/>
            sed ibi positum est, inquit, ubi cetera quae omni modo mala <lb/>
            sunt. numquid et illud quod ibi est: non occides? quod <lb/>
            si omni modo malum est, quomodo ab hoc crimine excusabuntur <lb/>
            iusti, qui post legem datam multos occiderunt? sed <lb/>
            respondetur, quod non ipse occidat, qui iusti alicuius praecepti <lb n="10"/>
            minister est. horum ergo timorem sic accipio, ut tamen <lb/>
            illum laudabilem uirum, qui nec mentiri uoluit nec hominem <lb/>
            prodere, et melius arbitrer intellexisse, quod scriptum est, et <lb/>
            intellectum fortiter impleuisse. 
</p></div><div n="24" subtype="section" type="textpart"><p>Sed uenitur aliquando ad huius modi articulum, ut <lb n="15"/>
            non interrogemur, ubi sit ille qui quaeritur, neque cogamur, <lb/>
            ut eum prodamus, si sic occultatus est, ut inueniri facile nisi <lb/>
            proditus nequeat, sed quaeritur a nobis, utrum illo loco sit <lb/>
            an non sit. ubi si eum esse scimus, tacendo eum prodimus <lb/>
            uel etiam dicendo nequaquam nos esse dicturos, utrum ibi <lb n="20"/>
            sit, an non sit; ex hoc enim colligit ille, qui quaerit, ibi eum <lb/>
            esse; ubi si non esset, nihil aliud ab eo, qui mentiri nollet <lb/>
            nec hominem prodere, nisi eum non ibi esse responderetur. <lb/>
            ita per nostram uel taciturnitatem uel talia uerba homo proditur, <lb/>
            ut intret qui quaerit, si potestatem habet et inuenit <lb n="25"/>
            eum: qui tamen ab eius inuentione mendacio nostro posset

<note type="footnote"> 2 Ps. 5, 7 7 Ex. 20, 15 </note>

<note type="footnote"> 1 de <hi rend="italic">om. MBSEfaybd</hi> 2 scriptum <hi rend="italic">F</hi> perdes-meodacium om. f <lb/>
            locnntur <hi rend="italic">R</hi> 3 non—testimonium <hi rend="italic">in mg. F</hi> inquid <hi rend="italic">MB</hi> 4 locuntur Rpf <lb/>
            5 at-testimonium <hi rend="italic">om. SF</hi> omnes (in <hi rend="italic">mg. m</hi>. al. omne) <hi rend="italic">R</hi> 6 inquam <lb/>
            <hi rend="italic">F</hi> 7 numquid] num Rp numqvid <hi rend="italic">E</hi> 11 eorum <hi rend="italic">SF</hi> ego <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            13 in Ii intellensse o est om. <hi rend="italic">est spatio vacuo rel.) S</hi> 14 implense y <lb/>
            16 scit <foreign xml:lang="grc">β</foreign> 19 ait <hi rend="italic">om</hi>. T eum <hi rend="italic">alt. om</hi>. a 20 nbi <hi rend="italic">M</hi> 21 sit <hi rend="italic">alt. om</hi>. r <lb/>
            qui colit (j: querit 8. <hi rend="italic">l</hi>. m. 2) cp 22 ubi eum non esset nihil &lt;p aliud <lb/>
            <hi rend="italic">om. 8</hi> 25 intret <hi rend="italic">(s. l</hi>. I terimat) <hi rend="italic">F</hi> habit 9 26 possit <hi rend="italic">SF</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="444"/>
            auerti. quapropter si nescis ubi sit, nulla est causa occultandae <lb/>
            ueritatis, sed te nescire fatendum est. si autem scis ubi sit, siue <lb/>
            ibi sit, ubi quaeritur, siue alibi, non est dicendum, cum quaesitum <lb/>
            fuerit, utrum ibi sit an non sit: non dico quod quaeris. <lb/>
            sed dicendum: scio, ubi sit, sed numquam monstrabo. nam si<lb n="5"/>
            de uno loco non respondeas et te non esse proditurum fatearis. <lb/>
            tale est, ac si eundem locum digito ostendas; monetur enim <lb/>
            certa suspicio. si autem primo fatearis te scire ubi sit, sed non <lb/>
            dicere, potest fortasse ab illo loco inquisitor auerti et tibi iam <lb/>
            incumbere, ut ubi est a te prodatur. pro qua fide atque humanitate<lb n="10"/>
            quidquid fortiter tuleris, non solum non culpabile, sed <lb/>
            etiam laudabile iudicatur, exceptis dumtaxat his, quae si passus <lb/>
            fuerit homo, non fortiter, sed inpudice ac turpiter pati dicitur. <lb/>
            hoc est enim ultimum mendacium, de quo diligentius tractandum <lb/>
            est. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="25" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="14" unit="altchapter"/> Nam primum est ad euitandum capitale mendacium <lb/>
            longeque fugiendum, quod fit in doctrina religionis: ad <lb/>
            quod mendacium nulla condicione quisquam debet adduci. <lb/>
            secundum autem, ut aliquem laedat iniuste: quod tale est, <lb/>
            ut et nulli prosit et obsit alicui. tertium, quod ita prodest<lb n="20"/>
            alteri, ut obsit alteri, quamuis non ad inmunditiam obsit <lb/>
            corporalem. quartum, quod fit sola mentiendi fallendique libidine, <lb/>
            quod merum mendacium est. quintum, quod fit placendi <lb/>
            cupiditate de suauiloquio. his omnibus penitus euitatis atque <lb/>
            reiectis sequitur sextum genus, quod et nulli obest et prodest<lb n="25"/>
            alicui: uelut si quispiam pecuniam alicuius iniuste tollendam <lb/>
            sciens, ubi sit, nescire se mentiatur quocumque interrogante.

<note type="footnote"> 3 cum-dicendum <hi rend="italic">in mg. m. 2 y</hi> 5 dicendum est <hi rend="italic">F</hi> 6 respondeat p <lb/>
            7 ostendas] demonstres <hi rend="italic">F</hi> 10 ibi ubi <hi rend="italic">R</hi> ubi ubi Jllpl at <hi rend="italic">S <lb/>
            11 quicquid JRSv</hi> 801us 111 12 iudicatar] uideatur y 13 fuit 7 <lb/>
            ac] aac <hi rend="italic">M</hi> 16 deuitandum <hi rend="italic">F</hi> uitandum &lt;p 18 nulla debet condicione <lb/>
            quisque adduci <hi rend="italic">Eug</hi> 19 autem <hi rend="italic">om. Eug</hi> ut—iniuste <hi rend="italic">orn. Jffrv, tkl. <lb/>
            in E</hi> 20 prosit <hi rend="italic">fin</hi>. cp 21 <hi rend="italic">fin</hi>. obsit <hi rend="italic">om. SF</hi> 22 quodfit <hi rend="italic">om. Ewg</hi> <lb/>
            fit] sit p 23 mendacium est merum 7 merum (t. I. t uerO) <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            24 et de <hi rend="italic">F</hi> suaui loquio S suaui elcquio <hi rend="italic">f Eug</hi> euitatie penitus T <lb/>
            paenitus <hi rend="italic">S</hi> 26 uelut-mentiatur <hi rend="italic">om</hi>. Mjf, <hi rend="italic">del. E</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="445"/>
            septimum, quod et nulli obest et prodest alicui excepto, si <lb/>
            iudex interrogat: uelut si nolens hominem ad mortem quaesitum <lb/>
            prodere mentiatur, non solum iustum atque innocentem, <lb/>
            sed et reum, quia christianae disciplinae sit, ut neque de <lb/>
            cuiusquam correctione desperetur neque cuiquam paenitendi <lb n="5"/>
            aditus intercludatur. de quibus duobus generibus, quae solent <lb/>
            habere magnam controuersiam, satis tractauimus et quid nobis <lb/>
            placeret ostendimus, ut suscipiendis incommoditatibus, quae <lb/>
            honeste ac fortiter tolerantur, haec quoque genera deuitentur <lb/>
            a fortibus et fidelibus et ueracibus uiris ac feminis. octauum <lb n="10"/>
            est genus mendacii, quod et nulli obest et ad hoc prodest, <lb/>
            ut ab inmunditia corporali aliquem tueatur, dumtaxat ea, <lb/>
            quam superius commemorauimus. nam etiam non lotis manibus <lb/>
            manducare inmunditiam putabant iudaei. aut si et hanc <lb/>
            quisquam inmunditiam uocat, non tamen talem, pro qua euitanda <lb n="15"/>
            mentiendum sit. si autem mendacium tale est, quod alicui <lb/>
            faciat iniuriam, etiamsi ab hac inmunditia, quam omnes homines <lb/>
            abhorrent ac detestantur, muniat hominem, utrum et hoc <lb/>
            genere mentiendum sit, si talis fiat iniuria per mendacium, <lb/>
            quae non sit in eo genere inmunditiae, de quo nunc agimus, <lb n="20"/>
            alia quaestio est; non enim iam de mendacio quaeritur, sed <lb/>
            quaeritur, utrum alicui facienda sit iniuria etiam non per <lb/>
            mendacium, ut illa ab altero inmunditia depellatur: quod

<note type="footnote"> 18 cf. Matth. 15, 2. 20 </note>

<note type="footnote"> 1 excepto-interrogat <hi rend="italic">om. RSEF</hi> 2 interroget MT uelut-intercludatnr <lb/>
            <hi rend="italic">om. Mffb</hi> 5 correptione <hi rend="italic">R</hi> diaperetur S 9 hac <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            tollerantnr <hi rend="italic">B</hi> tolerentur F 10 <hi rend="italic">post</hi> feminis <hi rend="italic">haec sequuntur in codice R:</hi> <lb/>
            Non ergo mentiendum quarenti ubi sit qui se fidei cuiuspiam commiserit <lb/>
            sed fortius respondendum: nec prodam nec mentiar. <hi rend="italic">tum repetuntur verba<lb/>
             p. 442, 11</hi> fecit <hi rend="italic">boc-p. 442, 20</hi> constantius <hi rend="italic">hisce mutatis:</hi> 11 tagastenais; <lb/>
            13 missis; 15 se <hi rend="italic">praebetur;</hi> 16 tam <hi rend="italic">hab.;</hi> 20 potest <hi rend="italic">offertur;<lb/>
             eodem ordine haec membra apud Eugippium se excipiunt</hi> 11 est <hi rend="italic">om</hi>. Y <lb/>
            obest] prodest T 12 eam <hi rend="italic">S</hi> 14 putabant iudei immunditiam ji <lb/>
            iudei <hi rend="italic">B</hi> 15 quispiam <hi rend="italic">F</hi> inmundiciam <hi rend="italic">S</hi> qua] qu R uitanda o <lb/>
            17 inmunditia quam] inquam T 18 aborrent ? adhorret o hac cp <lb/>
            19 sit] est f 20 sit] fit T 23 repellatur SF$ </note> <lb/>
             
<pb n="446"/>
            nullo modo putauerim. quamquam proponantur leuissimae iniuriae <lb/>
            — ueluti est illa, quam de uno modio amisso supra <lb/>
            commemoraui — et multum perturbent, utrum non debeamus <lb/>
            facere cuiquam uel talem iniuriam, si ea potest alius, <lb/>
            ne stuprum patiatur, defendi aut muniri. sed, ut dixi, alia<lb n="5"/>
            quaestio est. 
</p><p><milestone n="15" unit="altchapter"/>Nunc illud, quod instituimus, peragamus: utrum mentiendum <lb/>
            sit, si etiam ineuitabilis condicio proponatur, ut aut <lb/>
            hoc faciamus aut stuprum patiamur uel aliquam execrabilem <lb/>
            inquinationem, etiamsi mentiendo nulli faciamus iniuriam. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="26" subtype="section" type="textpart"><p>De qua re patebit aliquis considerationi locus, si prius <lb/>
            diuinas auctoritates, quae mendacium prohibent, diligenter <lb/>
            discutiamus. si enim ipsae nullum dant locum, frustra quaerimus <lb/>
            qua exeamus; tenendum est enim omni modo praeceptum <lb/>
            dei et uoluntas dei in his, quae tenendo praeceptum eius passi<lb n="15"/>
            fuerimus, aequo animo sequenda; si autem relaxatur aliquis <lb/>
            exitus, non est in tali causa recusandum mendacium. propterea <lb/>
            diuinae scripturae non solum praecepta dei continent, sed etiam <lb/>
            uitam moresque iustorum, ut, si forte occultum est, quemadmodum <lb/>
            accipiendum sit quod praecipitur, in factis iustorum<lb n="20"/>
            intellegatur. exceptis itaque his factis, quae potest quisque ad <lb/>
            allegoricam significationem referre, quamuis gesta esse nemo <lb/>
            ambigat — sicuti sunt fere omnia in libris ueteris testamenti; <lb/>
            quis enim ibi aliquid audeat adfirmare non pertinere ad figuratam <lb/>
            praenuntiationem ? quippe cum apostolus etiam filios

<note type="footnote"> 25 cf. Gal. 4. 22. 24 </note>

<note type="footnote"> 2 quem <hi rend="italic">M</hi> 8 perturbent] pertrahant <foreign xml:lang="grc">β</foreign> 5 aut] ac <hi rend="italic">F</hi> 7 peragamur <lb/>
            <hi rend="italic">R</hi> 8 etiam si <hi rend="italic">SF</hi> conditio &lt;p 9 faciemus o ei- <lb/>
            -secrabilem <hi rend="italic">MREFJLybd</hi> 10 iniquitatem <hi rend="italic">F*</hi> 11 consideratioms 9 <lb/>
            13 discutiamus] consideremus F ipse <hi rend="italic">RSft</hi> 14 que <hi rend="italic">MB</hi> que ® <lb/>
            exaeamus o 15 domini <hi rend="italic">F</hi> 16 aliqui <hi rend="italic">S</hi> 19 quemammodum <hi rend="italic">MSo</hi> <lb/>
            20 precepitur e 22 refferre 9 esse <hi rend="italic">om. F</hi> 23 sicut <hi rend="italic">SF</hi> sunt <lb/>
            omnia in libris fere ueteris <foreign xml:lang="grc">β</foreign> 24 aliquid ibi <hi rend="italic">SF</hi> aliquis ibi ? ibi] <lb/>
            sibi 7 audeat aliquid T afirmare 9 pertinere aliquid T figuratutam <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> 25 prenuntiationem <hi rend="italic">MRS</hi> pronuntiationem <hi rend="italic">F</hi> habraham <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            abraham tr habraam f{I </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="447"/>
            Abrahae, quos utique naturali ordine propagandi populi editos esse <lb/>
            atque uixisse facillime dicitur (non enim monstra et prodigia <lb/>
            nata sunt, ut ad significationem aliquam ducant animum) duo <lb/>
            tamen testamenta significare asserat et beneficium illud mirabile, <lb/>
            quod deus populo Israhel praestitit ad eruendos eos de <lb n="5"/>
            seruitute, qua in Aegypto premebantur, poenamque uindictae, <lb/>
            cum in itinere peccassent, in figura contigisse dicat, quae <lb/>
            facta inuenies, quibus istam regulam deroges et adfirmare <lb/>
            praesumas ad figuram aliquam non esse redigenda? — his <lb/>
            ergo exceptis ea, quae in nouo testamento a sanctis facta sunt, <lb n="10"/>
            ubi morum imitandorum euidentissima commendatio est, ualeant <lb/>
            ad exempla intellegendarum scripturarum, quae in praeceptis <lb/>
            digesta sunt. 
</p></div><div n="27" subtype="section" type="textpart"><p>Velut cum legimus in euangelio: accepisti alapam, <lb/>
            para alteram maxillam. exemplum autem patientiae nullum <lb n="15"/>
            quam ipsius domini potentius et excellentius inuenimus. <lb/>
            at ipse, cum alapa percussus esset, non ait: ecce altera maxilla, <lb/>
            sed ait: si male dixi, exprobra de malo; si autem <lb/>
            bene, quid me caedis? ubi ostendit illam praeparationem <lb/>
            alterius maxillae in corde faciendam. quod etiam apostolus <lb n="20"/>
            Paulus utique nouerat; nam et ipse, cum esset alapa percussus, <lb/>
            ante pontificem non ait: percute maxillam alteram, <lb/>
            sed, percutiet te dominus, inquit, paries dealbate; <lb/>
            et tu sedes iudicare me secundum legem, et contra <lb/>
            legem iubes me percuti? altissime intuens sacerdotium

<note type="footnote"> 5 cr. I Cor. X, 1-11 14 Matth. 5, 39 18 Ioh. 18, 23 <lb/>
            23 Act. 23, 2 </note>

<note type="footnote"> 1 reditos y 2 dicitur T dicit <foreign xml:lang="grc">β</foreign> mostra p 3 ut <hi rend="italic">om</hi>. j ut <lb/>
            ducant y 4 tamen <hi rend="italic">om. F</hi> significantes cp asseritur <hi rend="italic">S</hi> 5 exuendos F <lb/>
            6 seruitute <hi rend="italic">Ml</hi> quam R3 in <hi rend="italic">om. M</hi> paenamque ® 7 intinere <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            quem <hi rend="italic">R</hi> que <hi rend="italic">M</hi> 9 praesummas <hi rend="italic">R</hi> redigenda* y 10 exceptis <lb/>
            uidendum est utrum ea <hi rend="italic">F</hi> neno <hi rend="italic">F</hi> 11 emendatorum <hi rend="italic">SF</hi> euitandorum <lb/>
            y comendatio &lt;p 12 exemplar <hi rend="italic">SF</hi> 14 intellegimus <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            euuangelio &lt;p 17 at] ad <hi rend="italic">B</hi> et <hi rend="italic">SF</hi> alteram maxillam <hi rend="italic">SFf</hi> 19 cedis <lb/>
            <hi rend="italic">SRM</hi> 21 et-pontificem s. <hi rend="italic">I. m. 2 F</hi> 23 percuti et <hi rend="italic">S</hi> percutiat p <lb/>
            te <hi rend="italic">om</hi>. i dealbatae <hi rend="italic">MR</hi> 24 sedens F* </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="448"/>
            iudaeorum iam tale factum fuisse, ut nomine forinsecus niteret, <lb/>
            intrinsecus autem luteis concupiscentiis sorderet: quod transiturum <lb/>
            esse uindicta domini uidebat in spiritu, cum illud <lb/>
            diceret; sed tamen cor paratum habebat non solum ad alias <lb/>
            alapas accipiendas, sed etiam quaelibet tormenta pro ueritate<lb n="5"/>
            patienda cum eorum dilectione, a quibus illa pateretur. 
</p></div><div n="28" subtype="section" type="textpart"><p>Scriptum est etiam: ego autem dico uobis, non <lb/>
            iurare omnino. iurauit autem ipse apostolus in epistulis <lb/>
            suis et sic ostendit, quomodo accipiendum esset quod dictum <lb/>
            est: dico uobis, non iurare omnino: ne scilicet iurando<lb n="10"/>
            ad facilitatem iurandi ueniatur, ex facilitate ad consuetudinem <lb/>
            atque ita ex consuetudine in periurium decidatur. et ideo non <lb/>
            inuenitur iurasse nisi scribens, ubi consideratio cautior non <lb/>
            habet linguam praecipitem. et hoc utique a malo, sicut dictum <lb/>
            est: quod autem amplius est, a malo est, non tamen<lb n="15"/>
            suo, sed eorum infirmitatis, quibus etiam sic fidem facere <lb/>
            conabatur. nam quod loquens iurasset, dum non scriberet, <lb/>
            nescio utrum aliqua de illo scriptura narrauerit. et tamen <lb/>
            dominus, omnino, ait. non iurare; non enim concessit, <lb/>
            ut id liceret scribentibus. sed quia praecepti uiolati reum<lb n="20"/>
            Paulum, praesertim in epistulis conscriptis atque editis ad <lb/>
            spiritalem uitam salutemque populorum nefas est dicere, <lb/>
            intellegendum est illud, quod positum est \'omnino\', ad hoc <lb/>
            positum, ut, quantum in te est, non affectes, non ames, non <lb/>
            quasi pro bono cum aliqua delectatione adpetas iusiurandum. <lb n="25"/>
            
</p></div><div n="29" subtype="section" type="textpart"><p>Sicut illud: nolite cogitare de crastino, et: <lb/>
            nolite itaque cogitare quid manducetis et quid <lb/>
            bibatis et quid induamini. cum autem uidemus et

<note type="footnote">7 Matth. 5, 34 9 cf. Rom. 9, 1; Gal. 1, 20; Phil. 1, 8 15 Matth. <lb/>
            J.&gt;, 37 26 Matth. 6, 34, 25 </note>

<note type="footnote"> 1 iudeoram B 3 esset <foreign xml:lang="grc">β</foreign> 4 poratum Mcpl 7 critum fl 8 epistolis <lb/>
            <hi rend="italic">SRFELfay</hi> apistoliB <hi rend="italic">M</hi> 11 consuetudinem—ex om. <hi rend="italic">S</hi> 12 ita <lb/>
            ita <hi rend="italic">M</hi> 14 lingam p precipitem <hi rend="italic">M</hi> 16 sue lip infinnitati <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            18 scriptura de illo <hi rend="italic">F</hi> 19 ait omnino <hi rend="italic">FLbd</hi> non cessit <hi rend="italic">S</hi> 20 oiolatur <lb/>
            eum <hi rend="italic">R</hi> 21 aeditis <hi rend="italic">S</hi> 24 non est T 27 itaque] inquit <hi rend="italic">F</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="449"/>
            ipsum dominum habuisse loculos, quo ea quae dabantur mittebantur, <lb/>
            ut seruari possent ad usus pro tempore necessarios, <lb/>
            et ipsos apostolos procurasse multa fratrum indulgentiae non <lb/>
            solum in crastinum, sed etiam in prolixius tempus inpendentis <lb/>
            famis, sicut in Actibus apostolorum legimus: satis elucet illa <lb n="5"/>
            praecepta sic intellegenda, ut nihil operis nostri temporalium <lb/>
            adipiscendorum amore uel timore egestatis tamquam ex necessitate <lb/>
            faciamus. 
</p></div><div n="30" subtype="section" type="textpart"><p>Item dictum est apostolis, ut nihil secum portantes <lb/>
            in uia ex euangelio uiuerent. et quodam loco etiam ipse <lb n="10"/>
            dominus significauit, cur hoc dixerit, cum addidit: dignus <lb/>
            est enim operarius mercede sua. ubi satis ostendit <lb/>
            permissum hoc esse, non iussum, ne forte qui hoc faceret, <lb/>
            ut in opere praedicationis uerbi aliquid ab eis, quibus praedicaret, <lb/>
            in usus uitae huius sumeret, inlicitum aliquid se <lb n="15"/>
            facere arbitraretur. posse tamen laudabilius non fieri in apostolo <lb/>
            Paulo satis demonstratum est. qui cum diceret: communicet <lb/>
            autem qui catechizatur uerbum ei, qui se <lb/>
            catechizat in omnibus bonis, et multis locis id salubriter <lb/>
            fieri ab eis, quibus uerbum praedicatur, ostenderet, <lb n="20"/>
            sed tamen ego, inquit, non sum usus hac potestate. <lb/>
            potestatem ergo dedit dominus, cum ista diceret, non imperio <lb/>
            constrinxit. ita pleraque in uerbis intellegere non ualentes in <lb/>
            factis sanctorum colligimus quemadmodum oporteat accipi, quod <lb/>
            facile in aliam partem duceretur, nisi exemplo reuocaretur.

<note type="footnote"> 1 cf. Ioh. 12, 6 5 cf. Act. 11, 28-30 9 cf. Luc. 10, 4. 7 <lb/>
            11 Matth. 10, 10 17 Gal. 6, 6 21 I Cor. 9, 12 </note>

<note type="footnote"> 1 dabantur vt seruari <hi rend="italic">(exLn. m. 2) f</hi> et mittebantur <hi rend="italic">F</hi> 2 ut <lb/>
            <hi rend="italic">om. F</hi> necessario <hi rend="italic">R</hi> 9 portarent T 10 euuangelio o 11 cur <lb/>
            hoc dixerit <hi rend="italic">m. 2</hi> in <hi rend="italic">mg. F</hi> 13 qui. <hi rend="italic">S</hi> 15 huius uitae usus <hi rend="italic">SF$</hi> <lb/>
            ueu Y aliquod y 18 qui <hi rend="italic">om</hi>. j3 catecizatur <hi rend="italic">SFL</hi> cathezizatur <hi rend="italic">Mfio</hi> <lb/>
            catezizatur <hi rend="italic">V</hi> cathecizatur <hi rend="italic">R</hi> uerbo <hi rend="italic">SEFLfoybd</hi> seuo <hi rend="italic">S</hi> 19 catecizat <lb/>
            <hi rend="italic">MS</hi> cathezizat \'fI catecizat (3 cathecizat i 20 praedicaret <hi rend="italic">.E2<foreign xml:lang="grc">γβ</foreign>bd</hi> <lb/>
            21 inquit ego i eo p inquid <hi rend="italic">M</hi> usus sum p sum <hi rend="italic">om. S</hi> <lb/>
            ac <hi rend="italic">MR</hi> potestatem rol 23 constriiit i constrincxit R itaque <hi rend="italic">SF</hi> <lb/>
            24 quemammodum <hi rend="italic">Mr.p</hi> 25 diceretur F exemplum <hi rend="italic">R</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXXI Aug. Sect. V pars lII. </note>

<note type="footnote"> 29 </note> <lb n="25"/>
            
<pb n="450"/>
            
</p></div><div n="31" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="16" unit="altchapter"/> Sic ergo quod scriptum eat: os autem, quod <lb/>
            mentitur, occidit animam, de quo ore dixerit, quaeritur. <lb/>
            plerumque enim scriptura cum os dicit, conceptaculum ipsum <lb/>
            cordis significat, ubi placet et decernitur quidquid etiam per <lb/>
            uocem, cum uerum loquimur, enuntiatur, ut corde mentiatur. <lb n="5"/>
            cui placet mendacium, possit autem non corde mentiri, qui <lb/>
            per uocem aliud quam est in animo ita profert, ut maioris mali <lb/>
            euitandi causa malum se admittere nouerit, cui tamen utrumque <lb/>
            displiceat. et qui hoc asserunt, ita dicunt etiam illud intellegendum, <lb/>
            quod scriptum est: qui loquitur ueritatem in<lb n="10"/>
            corde suo, quia semper in corde ueritas loquenda est; non <lb/>
            autem semper in ore corporis, si aliqua causa cauendi maioris <lb/>
            mali aliud, quam in animo est, uoce proferri exigat. et esse <lb/>
            quidem os cordis ex hoc iam intellegi potest, quod ubi locutio <lb/>
            est, ibi os non absurde intellegitur. non recte diceretur: qui<lb n="15"/>
            loquitur in corde suo, nisi et os in corde recte intellegeretur. <lb/>
            quamquam et eo ipso loco, ubi scriptum est: os autem. <lb/>
            quod mentitur, occidit animam, si circumstantia lectionis <lb/>
            consideretur, non accipitur fortasse aliud quam os cordis. <lb/>
            obscurum enim responsum ibi est, ubi homines latet, qui os<lb n="20"/>
            cordis, nisi os corporis consonet, audire non possunt. illud <lb/>
            autem os dicit in eo loco scriptura peruenire ad auditum <lb/>
            spiritus domini, qui repleuit orbem terrarum, ita ut etiam <lb/>
            labia et uocem et linguam commemoret in eo loco nec tamen <lb/>
            omnia sinat intellectus nisi de corde accipi, quia dominum<lb n="25"/>
            dicit non latere quod dicitur; quod autem bono isto ad aures <lb/>
            nostras pertinente dicitur, nec homines latet. ita quippe

<note type="footnote"> 1 Sap. 1, 11 10 Ps. 14, 2 17 Sap. 1, 11 </note>

<note type="footnote"> 1 sit R 2 occidet <hi rend="italic">MR</hi> 3 scripturam <hi rend="italic">R</hi> hoa <hi rend="italic">R</hi> 4 discernitar Fp <lb/>
            quicquid <hi rend="italic">SMo</hi> 5 uerum etiam <foreign xml:lang="grc">β</foreign> renuntiatur S 8 ammittere <lb/>
            <hi rend="italic">SI/lfR-:;</hi> 9 asserunt] cesserunt o 11 ueritas in corde <hi rend="italic">F</hi> 13 aliad <lb/>
            <hi rend="italic">ex</hi> aliquid Y et esse] et esse <hi rend="italic">add. m. rec. S</hi> si <hi rend="italic">F</hi> 16 nisi-corde <lb/>
            <hi rend="italic">8. 1. m. 2 F</hi> 18 occidet <hi rend="italic">MR</hi> 19 accipiatur <hi rend="italic">SFLEbd</hi> 20 enim <lb/>
            <hi rend="italic">om. SF</hi> ibi M 25 sinit <hi rend="italic">SFE1</hi> de <hi rend="italic">om. My</hi> deum <hi rend="italic">RXEFfr</hi> <lb/>
            26 lateret R </note> <lb/>
             
<pb n="451"/>
            scriptum est: humanus est enim spiritus sapientiae, et <lb/>
            non liberabit maledicum a labiis eius, quoniam <lb/>
            renum illius testis est deus, et cordis illius scrutator <lb/>
            est uerus et linguae illius auditor. quoniam <lb/>
            spiritus domini repleuit orbem terrarum, et hoc <lb n="5"/>
            quod continet omnia scientiam habet uocis. propter <lb/>
            hoc qui loquitur iniqua, non potest latere, sed <lb/>
            nec praeteriet illum corripiens iudicium. in cogitationibus <lb/>
            enim inpii interrogatio erit; sermonum <lb/>
            autem illius auditio a domino ueniet ad correptionem <lb n="10"/>
            iniquitatum illius, quoniam auris zeli audit <lb/>
            -omnia, et tumultus murmurationum non abscondetur, <lb/>
            custodite ergo uos a murmuratione, quae <lb/>
            nihil prodest, et a detractione parcite linguae: <lb/>
            quoniam responsum obscurum in uacuum non ibit, <lb n="15"/>
            os autem, quod mentitur, occidit animam. uidetur <lb/>
            ergo his minari, qui obscurum putant et secretum esse, quod <lb/>
            corde agitant atque uersant; tam uero clarum ostendere uoluit <lb/>
            hoc esse auribus dei, ut etiam tumultum eum appellauerit. 
</p></div><div n="32" subtype="section" type="textpart"><p>Manifeste etiam in euangelio inuenimus os cordis, ut <lb n="20"/>
            uno loco et corporis et cordis os dominus commemorasse inueniatur, <lb/>
            ubi ait: adhuc et uos sine intellectu estis? <lb/>
            non intellegitis, quia omne quod in os intrat, in <lb/>
            uentrem uadit et in secessum emittitur? quae <lb/>
            autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea <lb n="25"/>
            coinquinant hominem. de corde enim exeunt cogitationes <lb/>
            malae, homicidia, adulteria,

<note type="footnote">1 Sap. 1, 6-11 22 Matth. 15, 16-20 </note>

<note type="footnote"> 1 spiritus om. o 2 maledictum <hi rend="italic">RFfto</hi> 3 <hi rend="italic">inscrutator S</hi> 4 et <lb/>
            lingua (p <hi rend="italic">illius] eius F</hi> auditio p 6 et propter y 10 illius] <lb/>
            eius <hi rend="italic">SF$a</hi> domino] ad.,... (tn <hi rend="italic">mg</hi>. deum) <hi rend="italic">F</hi> ad dominum 9 correctionem <lb/>
            <hi rend="italic">SF</hi> 11 eius f 14 proderit <hi rend="italic">S</hi> detractione] detraditione <lb/>
            <hi rend="italic">R</hi> linguae parcite <hi rend="italic">SEbd</hi> ptite p lingue p 16 occidet <lb/>
            <hi rend="italic">MR</hi> 20 euuangelio n 21 uno in loco m 23 in os <hi rend="italic">om</hi>. 91 <lb/>
            24 cecessum <foreign xml:lang="grc">β</foreign> 25 corde] corpore If&gt; 26 quoinquinant <foreign xml:lang="grc">β</foreign> queinquinant cp <lb/>
            27 mala <hi rend="italic">M</hi> </note>

<note type="footnote">29* </note> <lb/>
             
<pb n="452"/>
            fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae. haec sunt <lb/>
            quae coinquinant hominem. hic si unum os quod est <lb/>
            corporis intellexeris, quomodo intellecturus es: quae autem <lb/>
            procedunt de ore, de corde exeunt, cum et sputus et <lb/>
            uomitus de ore procedat? nisi forte tunc quisque non coinquinatur,<lb n="5"/>
            cum edit aliquid inmundum, coinquinatur autem, <lb/>
            cum id euomit. quod si absurdissimum est, restat, ut os <lb/>
            cordis intellegamus a domino expositum, cum ait: quae procedunt <lb/>
            de ore, de corde exeunt. nam et furtum, cum <lb/>
            possit, et saepe ita fiat, in silentio corporalis uocis atque oris<lb n="10"/>
            perpetrari, dementissimum est sic intellegere, ut tunc putemus <lb/>
            quemquam peccato furti contaminari, cum id fatetur aut indicat, <lb/>
            cum autem id tacite committit, incoinquinatum arbitrari. at <lb/>
            uero si ad os cordis quod dictum est referamus, nihil omnino <lb/>
            peccati tacite committi potest; non enim committitur, nisi ex<lb n="15"/>
            ore illo interiore procedat. 
</p></div><div n="33" subtype="section" type="textpart"><p>Sicut autem quaeritur de quo ore dixerit: os autem, <lb/>
            quod mentitur, occidit animam, ita quaeri potest, de <lb/>
            quo mendacio. uidetur enim de illo proprie dicere, quo cuiquam <lb/>
            detrahitur. ait enim: abstinete ergo uos a murmuratione,<lb n="20"/>
            quae nihil prodest, et a detractione <lb/>
            parcite linguae. fit autem ista detractatio per maliuolentiam, <lb/>
            cum quisque non solum ore ac uoce corporis profert, <lb/>
            quod confingit in aliquem, sed etiam tacitus talem uult credi — <lb/>
            quod est utique ore cordis detrahere — quod dicit obscurum<lb n="25"/>
            et occultum deo esse non posse. 
</p></div><div n="34" subtype="section" type="textpart"><p>Nam quod alio loco scriptum est: noli uelle

<note type="footnote">17 Sap. 1, 11 20 Sap. 1, 10 27 Eccli. 7, 13 </note>

<note type="footnote">2 08 <hi rend="italic">om. SF</hi> 4 sputQ p 5 procedant <hi rend="italic">SFLbd</hi> procedaJ,).t <hi rend="italic">E</hi> 6 quoinquinattir <lb/>
            9 autem <hi rend="italic">om. MR</hi> 7 absordissimum cp 11 perpetrare <lb/>
            p 12 quempiam y fateatur p 13 ad <hi rend="italic">B</hi> 14 hos ip 15 tacitum <lb/>
            &lt;p 16 interiore <hi rend="italic">om</hi>. y 17 autem <hi rend="italic">om. F</hi> 18 occidet <hi rend="italic">MB</hi> <lb/>
            etiam potest p potest etiam <hi rend="italic">MB-[E*</hi> 19 enim <hi rend="italic">F1</hi> dicere de illo T <lb/>
            propriae <hi rend="italic">M</hi> 20 detraitur 7 22 linguae parcite <hi rend="italic">Ebd</hi> partite 7 <lb/>
            maleuolentiam <hi rend="italic">Ebd</hi> 23 quisquam <hi rend="italic">MEFLx</hi> 24 fingit <hi rend="italic">F</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="453"/>
            mentiri omne mendacium, non ad hoc uolunt ualere, ut nullo <lb/>
            mendacio quisque mentiatur. itaque cum alius dixerit ex isto <lb/>
            scripturae testimonio usque adeo generaliter omne mendacium <lb/>
            esse detestandum, ut etiam, si quis mentiri uelit, etiamsi <lb/>
            non mentiatur, iam uoluntas ipsa damnanda sit, atque ad hoc <lb n="5"/>
            interpretetur, quod non dictum est: noli mentiri omne mendacium, <lb/>
            sed: noli uelle mentiri omne mendacium, ut <lb/>
            non solum mentiri, sed nec uelle mentiri quisque audeat ullo  <lb/>
             mendacio, dicit alius:
</p><p><milestone n="17" unit="altchapter"/>immo quod ait: noli uelle mentiri <lb/>
            omne mendacium, de ore cordis exterminandum atque <lb n="10"/>
            alienandum esse mendacium uoluit, ut a quibusdam mendaciis <lb/>
            ore corporis abstinendum sit, sicut illa sunt maxime, quae <lb/>
            pertinent ad doctrinam religionis, a quibusdam uero non sit <lb/>
            ore corporis abstinendum, si maioris mali euitandi causa <lb/>
            exigit, ore autem cordis ab omni mendacio penitus abstinere <lb n="15"/>
            debeamus. ubi oportet intellegi quod dictum est: noli <lb/>
            uelle; uoluntas quippe ipsa quasi os cordis accipitur, ut <lb/>
            non pertineat ad os cordis, cum maius malum cauentes mentimur <lb/>
            inuiti. est et tertius intellectus, quo sic accipias: noli <lb/>
            omne, ut exceptis aliquibus mendaciis mentiri te sinat. tamquam <lb n="20"/>
            si diceret: noli uelle credere omni homini, non utique ut <lb/>
            nulli crederetur, moneret, sed ut non omnibus, aliquibus autem <lb/>
            crederetur. et id, quod sequitur: assiduitas enim eius <lb/>
            non proficiet ad bonum, ita sonat, quasi non a mendacio, <lb/>
            sed ab assiduo mendacio, id est a consuetudine atque amore <lb n="25"/>
            mentiendi prohibere uideatur. quo profecto delabatur, quisquis <lb/>
            uel omni mendacio putauerit abutendum — ita enim nec <lb/>
            illud cauebit, quod fit in doctrina pietatis et religionis: quo

<note type="footnote">7 Eccli. 7, 13 23 Eccli. 7, 13 </note>

<note type="footnote">2 quisquam <hi rend="italic">bd</hi> itemque p dixeris <hi rend="italic">R</hi> 4 4ęşţįųęŲQł.ĮD:1 <hi rend="italic">(w mg</hi>. <lb/>
            detestandum) <hi rend="italic">F</hi> 6 interpretur <hi rend="italic">F</hi> 7 sed—mendacium <hi rend="italic">in mg. m. 2 y</hi> <lb/>
            Bolli p 8 non solum non r mentiri <hi rend="italic">alt. om</hi>. Y ullo mendacill <lb/>
            (tn f\'М.) 1 13 a <hi rend="italic">om. B</hi> 14 male uitandi qi 15 paenittn S <lb/>
            17 hoe Jftp1 23 adsidnitaa <hi rend="italic">M</hi> 24 proficit <hi rend="italic">MR</hi> a] e F 26 dilabitur <lb/>
            <hi rend="italic">fflE1</hi> delabitur F* delabetur <hi rend="italic">bd</hi> 27 uel <hi rend="italic">om. El</hi> 28 fit] est <hi rend="italic">SF</hi> <lb/>
            quo] qfi F* quod F2 </note> <lb/>
             
<pb n="454"/>
            sceleratius quid facile inuenias non inter omnia mendacia, sed <lb/>
            inter omnia peccata? — uel alicui mendacio, quamuis facili, <lb/>
            quamuis innoxio, nutum uoluntatis adcommodauerit, ut non <lb/>
            inuitus euadendi maioris mali causa, sed uolens libensque <lb/>
            mentiatur. ita cum tria sint, quae in hac sententia possint<lb n="5"/>
            intellegi, aut: omne mendacium non solum mentiri noli, <lb/>
            sed nec uelle mentiri, aut: noli uelle, sed uel inuitus mentire, <lb/>
            cum fugiendum est aliquid grauius, aut: noli omne, ut exceptis <lb/>
            aliquibus mendaciis cetera permittantur, unum hic pro <lb/>
            his, quibus mentiri numquam placet, duo pro illis, qui aliquando<lb n="10"/>
            putant esse mentiendum, inueniuntur. sed tamen quod <lb/>
            sequitur: assiduitas enim eius non proficiet ad bonum, <lb/>
            nescio utrum possit primae harum trium sententiae <lb/>
            suffragari; nisi forte ita ut perfectorum praeceptum sit omnino <lb/>
            numquam non solum mentiri, sed uel uelle mentiri, assiduitas<lb n="15"/>
            uero mentiendi nec proficientibus permittatur. tamquam si, <lb/>
            cum praeciperetur numquam prorsus non solum mentiendum, <lb/>
            sed nec uoluntatem habendam esse mentiendi, contradiceretur <lb/>
            exemplis, quod aliqua sunt etiam magna auctoritate adprobata <lb/>
            mendacia, responderetur autem illa quidem esse proficientium. <lb n="20"/>
            quae habent secundum hanc uitam qualecumque officium <lb/>
            misericordiae, sed usque adeo esse omne mendacium malum <lb/>
            et perfectis atque spiritalibus animis omni modo fugiendum,. <lb/>
            ut nec ipsis proficientibus assiduitas eius permittenda sit. <lb/>
            dictum est enim iam de obstetricibus Aegyptiis, quod de indole<lb n="25"/>
            ad melius proficiendi mentientes adprobatae sunt, quia nonnullus <lb/>
            gradus est ad diligendam ueram ac sempiternam salutem, <lb/>
            cum quisque misericorditer etiam pro alicuius quamuis <lb/>
            mortali salute mentitur.

<note type="footnote"> 28 cf. supra cap. V </note>

<note type="footnote"> 1 mendacia s. <hi rend="italic">I. m. 2 S</hi> sed-omnia in <hi rend="italic">mg. m</hi>. 2 S 3 notam <lb/>
            <hi rend="italic">El</hi> notu <hi rend="italic">S</hi> accommodaueris <hi rend="italic">SFE1</hi> 4 maiores <foreign xml:lang="grc">β</foreign> 5 mentiaris F1 <lb/>
            intellegi possint <hi rend="italic">MEbd</hi> 7 mentiri Mj 10 quibus—pro his ifł <hi rend="italic">mg</hi>. V <lb/>
            illis] his <hi rend="italic">SF</hi> 11 esse <hi rend="italic">om</hi>. <foreign xml:lang="grc">β</foreign> 15 uel] nec <hi rend="italic">F, (in ras.)</hi> If 18 esse <lb/>
            <hi rend="italic">om. SF</hi> 22 esse] etiam y 25 quo <hi rend="italic">MRa</hi> 28 quisque R </note> 
<pb n="455"/>
            
</p></div><div n="35" subtype="section" type="textpart"><p>Item quod scriptum est: perdes omnes, qui loquuntur <lb/>
            mendacium, alius dicit nullum hic exceptum esse <lb/>
            mendacium, sed omne damnatum. alius dicit: ita uero, sed <lb/>
            qui loquuntur ex corde mendacium secundum superiorem <lb/>
            disputationem; nam ueritatem loquitur in corde, qui odit <lb n="5"/>
            mentiendi necessitatem, quam poenam huius uitae mortalis <lb/>
            intellegit. alius dicit: omnes quidem perdet deus, qui loquuntur <lb/>
            mendacium, sed non omne mendacium; est enim aliquod <lb/>
            mendacium, quod tunc insinuabat propheta, in quo nulli parcatur; <lb/>
            id est, si peccata sua quisque confiteri detrectans <lb n="10"/>
            defendat ea potius et nolit agere paenitentiam, ut parum sit <lb/>
            quia operatur iniquitatem, nisi etiam iustus uideri uolens <lb/>
            medicinae confessionis non succumbat, ut et ipsa uerborum <lb/>
            distinctio non aliud intimare uideatur: odisti omnes, qui <lb/>
            operantur iniquitatem — sed non perdes, si paenitendo <lb n="15"/>
            in confessione ueritatem loquantur, ut faciendo istam ueritatem <lb/>
            ueniant ad lucem, sicut in euangelio secundum Iohannem <lb/>
            dicitur: qui autem facit ueritatem, uenit ad lucem - perdes <lb/>
            autem omnes, qui non solum operantur quod odisti, <lb/>
            sed etiam loquuntur mendacium, falsam iustitiam praetendendo <lb n="20"/>
            nec in paenitentia confitendo peccata. 
</p></div><div n="36" subtype="section" type="textpart"><p>Nam de falso testimonio, quod in decem praeceptis legis <lb/>
            positum est, nullo modo quidem contendi potest dilectionem <lb/>
            ueritatis in corde seruandam et proferendum falsum ad eum, <lb/>
            apud quem dicitur testimonium. cum enim deo tantum dicitur, <lb n="25"/>
            tunc tantum in corde ueritas amplectenda est; cum autem <lb/>
            homini dicitur, etiam ore corporis uerum proferendum est,

<note type="footnote">1 Ps. 5, 7 14 Ps. 5, 6 18 Ioh. 3, 21 </note>

<note type="footnote"> 1 locuntnr Rrcp 4 locuntur <hi rend="italic">R-f</hi> 7 dicet M et omnes <hi rend="italic">R</hi> locantur <lb/>
            7 8 est-lllendacium <hi rend="italic">om. SF</hi> aliquid <hi rend="italic">MR</hi> 9 parcetur <foreign xml:lang="grc">β</foreign> <lb/>
            peccatur 7 10 confite <hi rend="italic">S</hi> detractans o 11 defendat <hi rend="italic">om</hi>. (3 penitentiam <lb/>
            <hi rend="italic">S\'f</hi> ut parumj utrum <hi rend="italic">SlFEl</hi> 12 nisi qui (qui s. <hi rend="italic">1. m. 2) F</hi> <lb/>
            14 omnes <hi rend="italic">om</hi>. 7 16 ueritati emloquantur <hi rend="italic">R</hi> loquatur <hi rend="italic">S</hi> 17 aeuangelio <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> 19 autem <hi rend="italic">om</hi>. js1 operantur iniquitatem <hi rend="italic">MRftyEtb</hi> <lb/>
            quam 7 27 etiam] et in 7 </note> <lb/>
             
<pb n="456"/>
            quia homo non est cordis inspector. sed plane de ipso testimonio <lb/>
            non absurde quaeritur apud quem quisque sit testis. <lb/>
            non enim apud quoscumque loquimur, testes sumus, sed <lb/>
            apud eos, quibus expedit et debetur per nos cognoscere aut <lb/>
            credere ueritatem: sicuti est iudex, ne in iudicando erret; aut<lb n="5"/>
            qui docetur doctrina religionis, ne erret in fide aut in ipsa <lb/>
            doctoris auctoritate dubius fluctuet. cum autem ille te interrogat <lb/>
            aut uult ex te aliquid nosse, qui eam rem quaerit, <lb/>
            quae non ad eum pertineat, aut quam ei nosse non expedit, <lb/>
            non testem, sed proditorem requirit. itaque si ei mentiaris, a<lb n="10"/>
            falso fortasse testimonio alienus eris, sed a mendacio profecto <lb/>
            non eris. 
</p><p><milestone n="18" unit="altchapter"/>Saluo igitur eo, quod falsum testimonium dicere <lb/>
            numquam licet, quaeritur, utrum liceat aliquando mentiri. <lb/>
            aut si falsum testimonium est omne mendacium, uidendum<lb n="15"/>
            est, utrum admittat conpensationem, ut dicatur uitandi maioris <lb/>
            peccati gratia. sicut illud, quod scriptum est: honora <lb/>
            patrem et matrem, rapiente officio potiore contemnitur: <lb/>
            unde ultimum sepulturae honorem patri prohibetur exsoluere, <lb/>
            qui ab ipso domino ad regnum dei adnuntiandum uocatur. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="37" subtype="section" type="textpart"><p>Item quod scriptum est: uerbum custodiens filius <lb/>
            a perditione longe aberit; excipiens autem excipit <lb/>
            illud sibi, et nihil falsi de ore ipsius procedit, <lb/>
            dicit aliquis non aliud hic accipiendum esse, quod positum <lb/>
            est: excipiens uerbum filius, nisi uerbum dei, quod est<lb n="25"/>
            ueritas. ergo (excipiens ueritatem filius a perditione <lb/>
            longe aberit\' refertur ad illud, quod dictum est: perdes <lb/>
            omnes, qui loquuntur mendacium. quod uero sequitur:

<note type="footnote"> 17 Ex. 20, 12 19 cf. Matth. 8, 22 21 Prou. 29, 27 (24, 23) <lb/>
            27 Ps. 5, 7 </note>

<note type="footnote"> 1 inspecto p 2 testis sit <hi rend="italic">Ebd</hi> 4 debent T 6 doctrina—fide om. 8 <lb/>
            in ipsa] ipsa <hi rend="italic">FLbd</hi> 10 etsi <hi rend="italic">F</hi> ei] et <hi rend="italic">8 om. F</hi> 11 foriaaÎI 7 <lb/>
            16 ammittat 8 amittat Mlir\'f 18 fortionem 8 fortiore <hi rend="italic">F</hi> contempnitur <lb/>
            r 19 exoluere Fr 21 custodiena] ezcipieos Efybd <lb/>
            24 aliud hic) alias <hi rend="italic">S\'FEI</hi> illud y 25 <hi rend="italic">pr</hi>. uerbum <hi rend="italic">om. M</hi> 28 locuntur <lb/>
            Hyip </note> <lb/>
             
<pb n="457"/>
            excipiens autem excipit illud sibi, quid aliud insinuat, <lb/>
            nisi quod apostolus dicit: opus autem suum probet <lb/>
            unusquisque, et tunc in semet ipso habebit gloriam <lb/>
            et non in altero? qui enim excipit uerbum, id est ueritatem <lb/>
            non sibi sed ut homnibus placeat, non eam custodit, cum eis <lb n="5"/>
            uidet placeri posse mendacio. qui autem excipit sibi, nihil <lb/>
            falsum de ore ipsius procedit, quia etiam cum placet hominibus <lb/>
            mendacium, non mentitur ille, qui ueritatem, non de qua <lb/>
            illis, sed de qua deo placeret, excepit sibi. itaque non est, <lb/>
            cur hic dicatur: omnes quidem perdet, qui loquuntur mendacium, <lb n="10"/>
            sed non omne mendacium, quando uniuersaliter omnia <lb/>
            mendacia circumcisa sunt in eo, quod dictum est: et nihil <lb/>
            falsi de ore ipsius procedit. sed dicit alius ita esse <lb/>
            accipiendum, sicut accepit apostolus Paulus, quod ait dominus: <lb/>
            ego autem dico uobis, non iurare omnino. nam et hic <lb n="15"/>
            omnis iuratio circumcisa est, sed ab ore cordis, ut numquam <lb/>
            uoluntatis adprobatione fieret, sed necessitate infirmitatis alterius, <lb/>
            id est a malo alterius, cui non aliter uidetur persuaderi <lb/>
            posse quod dicitur, nisi iurando fides fiat; aut ab illo malo <lb/>
            nostro, quod huius mortalitatis adhuc pellibus inuoluti cor nostrum <lb n="20"/>
            non ualemus ostendere: quod utique si ualeremus, iuratione <lb/>
            opus non esset. quamquam etiam in hac tota sententia, si, <lb/>
            quod dictum est: custodiens uerbum filius a perditione <lb/>
            longe aberit, de ipsa dictum est ueritate, per quam facta <lb/>
            sunt omnia, quae incommutabilis semper manet, quoniam <lb n="25"/>
            doctrina religionis ad eam contemplandam perducere nititur, <lb/>
            potest uideri ad hoc esse dictum: et nihil falsi de ore

<note type="footnote"> 2 Gal. 6, 4 12 Prou. 29, 27 (24, 23) 15 Matth. 5, 84 23 Proa. <lb/>
            29, 27 (24, 23) 24 cf. Ioh. 14, 6; 1, 3 </note>

<note type="footnote"> _1 illa 7 quod y1 3 gloriam habet 8 gloriam habebit Fp 5 eis] <lb/>
            eiua <hi rend="italic">S</hi> 6 placere 8 7 qui « 8 de <hi rend="italic">om. MBfty, exp. in E</hi> quia <hi rend="italic">Mf</hi> <lb/>
            9 de <hi rend="italic">om. MRpfy, exp. in E</hi> quia e 10 hic cur <hi rend="italic">R</hi> perdes f <lb/>
            11 sed-mendacium <hi rend="italic">in mg. F</hi> 17 ueritatis cp sed-alterius <hi rend="italic">om</hi>. <foreign xml:lang="grc">φ</foreign> <lb/>
            18 eui] cum &lt;p 20 quo Bcp 22 opus om. <hi rend="italic">S</hi> sententia tota Mlbfy <lb/>
            si] sit J2 si quod] sicut <hi rend="italic">SF</hi> 23 excipiens {lE*bd 24 ueritatem <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            26 ducere <hi rend="italic">S</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="458"/>
            ipsius procedit, ut nihil falsi, quod ad doctrinam pertinet, <lb/>
            dicat. quod mendacii genus nulla omnino conpensatione subeundum <lb/>
            penitusque ac praecipue deuitandum est. aut si quod <lb/>
            dictum est \'nihil falsi\', absurde accipitur, si non ad omne <lb/>
            mendacium referatur, quod dictum est de ore ipsius\\ secundum<lb n="5"/>
            superiorem disputationem os cordis accipiendum esse <lb/>
            contendit, qui aliquando putat esse mentiendum. 
</p></div><div n="38" subtype="section" type="textpart"><p>Haec certe omnia disputatio quamuis alternet aliis <lb/>
            asserentibus numquam esse mentiendum et ad hoc diuina <lb/>
            testimonia recitantibus, aliis contradicentibus et inter ipsa<lb n="10"/>
            uerba diuinorum testimoniorum mendacio locum quaerentibus, <lb/>
            nemo tamen potest dicere hoc se aut in exemplo aut in uerbo <lb/>
            scripturarum inuenire, ut diligendum uel non odio habendum <lb/>
            ullum mendacium uideatur, sed interdum mentiendo faciendum <lb/>
            esse quod oderis, ut quod amplius detestandum est deuitetur. <lb n="15"/>
            sed in hoc errant homines, quod subdunt pretiosa uilioribus. <lb/>
            cum enim concesseris admittendum esse aliquod malum, ne <lb/>
            aliud grauius admittatur, non ex regula ueritatis, sed ex sua <lb/>
            quisque cupiditate atque consuetudine metitur malum et id <lb/>
            putat grauius, quod ipse amplius exhorrescit, non quod amplius<lb n="20"/>
            reuera fugiendum est. hoc totum ab amoris peruersitate <lb/>
            gignitur uitium. cum enim duae sint uitae nostrae: una sempiterna, <lb/>
            quae diuinitus promittitur, altera temporalis, in qua <lb/>
            nunc sumus, cum quisque istam temporalem amplius diligere <lb/>
            coeperit quam illam sempiternam, propter hanc, quam diligit. <lb n="25"/>
            putat esse omnia facienda nec ulla aestimat grauiora peccata, <lb/>
            quam quae huic uitae faciunt iniuriam et uel ei commoditatis

<note type="footnote"> 2 aubeuncium <hi rend="italic">R</hi> 3 poenituaque <hi rend="italic">M</hi> aut si quod] ut sicut <hi rend="italic">ME1</hi> <lb/>
            ut sicut quod <hi rend="italic">SR.r</hi> ut si quod <hi rend="italic">F</hi> at sicut cp 5 sic quod <hi rend="italic">SF</hi> 8 aliter <lb/>
            (i <hi rend="italic">s. I.)</hi> et aliis cp 9 nonquam 7 ad <hi rend="italic">om. MR</hi> 12 potest tamen <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            13 habendo mi 14 illum <hi rend="italic">R</hi> illu tp1 nullum T uideatur] habeatur <foreign xml:lang="grc">β</foreign> <lb/>
            16 quo Mf o praetiosa S pretiosa <hi rend="italic">(in mg</hi>. siora) <hi rend="italic">F</hi> 17 ammittendum <lb/>
            <hi rend="italic">MHS</hi> 18 ammittatur <hi rend="italic">MRSC?1</hi> 19 mentitur RiI 20 exorescit <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            ezorrescit RT 22 giginitur &lt;p sint duae P 25 ceperit 9 quam <lb/>
            <hi rend="italic">alt. om. S</hi> 26 estimat <hi rend="italic">R</hi> 27 eius <hi rend="italic">SF commoditati. S</hi> commoditati <lb/>
            <hi rend="italic">F</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="459"/>
            aliquid inique et inlicite auferunt aut eam penitus inlata <lb/>
            morte adimunt. itaque fures et raptores et contumeliosos et <lb/>
            tortores atque interfectores magis oderunt quam lasciuos, ebriosos, <lb/>
            luxuriosos, si nulli molesti sunt. non enim intellegunt <lb/>
            aut omnino curant, quod isti deo faciant iniuriam non quidem <lb n="5"/>
            in illius aliquod incommodum, sed in suam magnam perniciem, <lb/>
            cum dona eius in se corrumpunt, etiam temporalia, atque <lb/>
            ipsis corruptionibus auersantur aeterna, maxime si iam templum <lb/>
            dei esse coeperunt, quod Christianis omnibus apostolus <lb/>
            ita dicit: nescitis quia templum dei estis et spiritus <lb n="10"/>
            dei habitat in uobis? quisquis templum dei <lb/>
            corruperit, corrumpet illum deus; templum enim <lb/>
            dei sanctum est, quod estis uos. 
</p></div><div n="39" subtype="section" type="textpart"><p>Et omnia quidem ista peccata, siue quibus iniuria fit <lb/>
            hominibus in ipsis uitae huius commodis siue quibus se ipsi <lb n="15"/>
            homines corrumpunt et nulli inuito nocent, omnia ergo ista <lb/>
            peccata, etiamsi huic temporali uitae ad aliquam delectationem <lb/>
            uel utilitatem uidentur consulere — nam nullus aliquid horum <lb/>
            alio proposito ac fine committit - tamen ad illam uitam, <lb/>
            quae sempiterna est, inplicatos omnibus modis inpediunt. <lb n="20"/>
            horum autem alia sunt, quae solos facientes inpediunt, alia, <lb/>
            quae eos etiam, in quibus fiunt. nam illa, quae utilitatis ad <lb/>
            hanc uitam pertinentis gratia seruantur, cum auferuntur ab <lb/>
            iniuriosis, illi soli peccant et a uita aeterna inpediuntur, qui <lb/>
            ea faciunt, non hi, quibus faciunt. itaque etiamsi ea sibi <lb n="25"/>
            auferri quisque consentiat, uel ne faciat aliquid mali uel ne <lb/>
            in his ipsis maius aliquid incommodi patiatur, non solum

<note type="footnote"> 10 I Cor. 3, 16. 17 </note>

<note type="footnote"> 1 inlicite 11 te &lt;p poenitus <hi rend="italic">M</hi> paenitus <hi rend="italic">S</hi> 4 lusuriosos <hi rend="italic">S</hi> luxoriosoa <lb/>
            <hi rend="italic">MR</hi> sint <hi rend="italic">SFLEbd</hi> nec F 5 non curant T in iniuriam <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            8 aduersantur <hi rend="italic">(d s. I.) F aeternam MR</hi> si iam] sua 3 9 ceperant <lb/>
            &lt;p 11 abitat <hi rend="italic">S</hi> 12 corrumpit <hi rend="italic">alt. S</hi> 15 incommodis <hi rend="italic">MRfb</hi> iųcommodis <lb/>
            T sine <hi rend="italic">F1</hi> quibusnipsi. o 17 dilectionem S delectionem p <lb/>
            18 uident. m 19 finem. <hi rend="italic">R</hi> 21 horum-inpediunt <hi rend="italic">in mg. M</hi> 22 eos] <lb/>
            hos JB-foJf2 os pM1 25 ii <hi rend="italic">Ebd</hi> sibil ui <hi rend="italic">S</hi> sit ui (sit <hi rend="italic">s. I.) F</hi> <lb/>
            27 his] id 7 uinis p. </note> <lb/>
             
<pb n="460"/>
            non peccat, sed illud fortiter et laudabiliter, hoc utiliter et <lb/>
            inculpabiliter facit. quae autem sanctitatis religionisque causa <lb/>
            seruantur, cum haec uiolare iniuriosi uoluerint, etiam peccatis <lb/>
            minoribus, non tamen iniuriis aliorum, si condicio proponitur <lb/>
            et facultas datur, redimenda sunt. et tunc iam illa desinunt<lb n="5"/>
            esse peccata, quae propter grauiora uitanda suscipiuntur. sicut <lb/>
            enim in rebus utilibus, uelut in pecunia alioue aliquo commodo <lb/>
            corporali, non uocatur damnum, quod propter maius lucrum <lb/>
            amittitur, sic et in rebus sanctis non uocatur peccatum, quod, <lb/>
            ne grauius admittatur, admittitur. aut si et illud damnum<lb n="10"/>
            dicitur, quod aliquis perdit, ne amplius perdat, uocetur et <lb/>
            hoc peccatum, dum tamen suscipiendum esse, ut amplius <lb/>
            euitetur, ita nemo dubitet, sicut nemo dubitat cauendi maioris <lb/>
            damni causa patiendum esse quod minus est. 
</p></div><div n="40" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="19" unit="altchapter"/> Ista sunt autem, quae sanctitatis causa seruanda<lb n="15"/>
            sunt: pudicitia corporis et castitas animae et ueritas doctrinae. <lb/>
            pudicitiam corporis non consentiente ac permittente anima <lb/>
            nemo uiolat. quidquid enim nobis inuitis nullamque tribuentibus <lb/>
            potestatem maiore ui contingit in nostro corpore, nulla <lb/>
            inpudicitia est. sed permittendi potest esse aliqua ratio, consentiendi<lb n="20"/>
            autem nulla. tunc enim consentimus, cum adprobamus <lb/>
            et uolumus; permittimus autem etiam non uolentes euitandae <lb/>
            alicuius maioris turpitudinis gratia. consensio sane ad <lb/>
            inpudicitiam corporalem etiam castitatem animi uiolat. animi <lb/>
            quippe castitas est in bona uoluntate et sincera dilectione,<lb n="25"/>
            quae non corrumpitur, nisi cum amamus atque adpetimus, <lb/>
            quod amandum atque adpetendum non esse ueritas docet <lb/>
            custodienda est ergo sinceritas dilectionis dei et proximi — <lb/>
            in hac enim castitas animi sanctificatur — et agendum quibus <lb/>
            possumus uiribus et pia supplicatione, ut cum uiolanda

<note type="footnote"> 1 hoc-inculpabiliter om. 9 2 faciat <hi rend="italic">S</hi> 6 aiMcipitrat <hi rend="italic">Mlbf</hi> 7 in <lb/>
            <hi rend="italic">alt</hi>. om. <hi rend="italic">SF</hi> pecuniariQ <hi rend="italic">E</hi> Uq1JQ <hi rend="italic">E</hi> 9 ammittitur <hi rend="italic">8</hi> quod admittitnr<lb/>
             ne graaius admittatur SF% 10 amittitur 7 13 aitetar <hi rend="italic">SF</hi> maioris-p.<lb/>
             <hi rend="italic">463, 19</hi> nul <hi rend="italic">om. E</hi> 16 pudicitia-doctrinae m <hi rend="italic">mg</hi>. 1 18 qvicquid<lb/>
             <hi rend="italic">MR</hi> 27 non amandam (non <hi rend="italic">a. I. m. S)</hi> F non <hi rend="italic">8. 1</hi>. 8 om. <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            28 einceriter Mfayb 30 uiolando RMf2fa uiolanda. 11 </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="461"/>
            adpetitur pudicitia corporis nostri, nec ipse animae sensus extremus, <lb/>
            qui carne inplicatus est, aliqua delectatione tangatur; <lb/>
            si autem hoc non potest, uel mentis in non consentiendo <lb/>
            castitas conseruetur. custodienda est autem in animi castitate, <lb/>
            quod ad dilectionem proximi pertinet, innocentia et beniuolentia, <lb n="5"/>
            quod autem ad dei, pietas. innocentia est, qua nulli uocemus; <lb/>
            beniuolentia, qua etiam prosumus, cui possumus; pietas, <lb/>
            qua colimus deum. ueritas autem doctrinae, religionis atque <lb/>
            pietatis nonnisi mendacio uiolatur, cum ipsa summa atque intima <lb/>
            ueritas, cuius est ista doctrina, nullo modo possit uiolari: ad <lb n="10"/>
            quam peruenire atque in illa omni modo manere eique penitus <lb/>
            inhaerere non licebit, nisi cum corruptibile hoc induerit <lb/>
            incorruptio nem et mortale hoc induerit inmortalitatem. <lb/>
            sed quia omnis in hac uita pietas exercitatio est, <lb/>
            qua in illam tenditur, cui exercitationi ducatum praebet ista <lb n="15"/>
            doctrina, quae humanis uerbis et corporeorum sacramentorum <lb/>
            signaculis ipsam insinuat atque intimat ueritatem, propterea <lb/>
            et haec, quae per mendacium corrumpi potest, maxime incorrupta <lb/>
            seruanda est, ut, si quid in illa castitate animi <lb/>
            fuerit uiolatum, habeat unde reparetur. corrupta enim auctoritate <lb n="20"/>
            doctrinae nullus aut cursus aut recursus esse ad castitatem <lb/>
            animi potest. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>