<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa050.opp-lat1:21</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa050.opp-lat1:21</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa050.opp-lat1"><div n="21" subtype="section" type="textpart"><p>Quod si absurdum est, quid dicemus? an falsum testimonium <lb/>
            non est, nisi cum quisque ita mentitur, ut aut crimen <lb/>
            confingat in aliquem aut alicuius crimen occultet aut quoquo <lb/>
            modo quemquam in iudicio premat? uidetur enim testis iudici <lb/>
            necessarius ad causae cognitionem. sed si hactenus testem<lb n="5"/>
            scriptura nominaret, non diceret apostolus: inuenimur et <lb/>
            falsi testes dei, si testimonium diximus aduersus <lb/>
            deum, quia excitauerit Christum, quem non excitauit. <lb/>
            ita enim ostendit falsum testimonium esse mendacium, <lb/>
            etiamsi in cuiusquam falsa laude dicatur. <lb n="10"/>
            
</p><p><milestone n="13" unit="altchapter"/>An forte tunc dicit falsum testimonium qui mentitur, <lb/>
            cum aut alicuius peccatum uel fingit uel tegit aut alicui <lb/>
            obest quoquo modo? si enim mendacium, quod aduersus uitam <lb/>
            cuiusquam temporalem dicitur, detestabile est, quanto magis <lb/>
            quod aduersus uitam aeternam! sicuti est omne mendacium,<lb n="15"/>
            si in doctrina religionis fiat. et ideo falsum testimonium <lb/>
            uocat apostolus, si quis de Christo, etiam quod ad eius <lb/>
            laudem uidetur pertinere, mentiatur. si autem mendacium <lb/>
            sit, quod neque cuiusquam peccatum aut confingat aut tegat <lb/>
            nec a iudice quaeratur et nulli obsit et prosit alicui, nec falsum<lb n="20"/>
            testimonium esse nec reprehensibile mendacium? 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>