<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa046.opp-lat1:41-55</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa046.opp-lat1:41-55</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa046.opp-lat1"><div n="41" subtype="section" type="textpart"><p>Item in eodem opere alio loco \'quodsi etiam sine deo\\ <lb/>
            inquit, \'homines ostendunt quales a deo facti sunt, uide quid <lb/>
            christiani facere possint, quorum in melius per Christum <lb/>
            instaurata natura est et qui diuinae quoque gratiae iuuantur <lb/>
            auxilio\'. naturam in melius instauratam remissionem uult intellegi <lb n="20"/>
            peccatorum, quod alio loco in hoc ipso libro satis demonstrauit, <lb/>
            ubi ait: \'etiam illi, qui longo peccandi usu quodam <lb/>
            modo obduruere, instaurari per paenitentiam possunt\'. auxilium <lb/>
            uero diuinae gratiae potest et hic ponere in reuelatione doctrinae. 
</p></div><div n="42" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="38" unit="altchapter"/> Item alibi in eadem epistula \'nam si etiam <lb n="25"/>
            ante legem\', inquit, \'ut diximus, ac multo ante domini nostri <lb/>
            et saluatoris aduentum iuste quidam et sancte uixisse referuntur, <lb/>
            quanto magis post illustrationem aduentus eius nos

<note type="footnote"> 1 ep. ad Demetriadem XXX 15 sqq. M 11 ib. c. 1 16 ib. c. 3 <lb/>
            22 ib. c. 17 25 ib. c. 8 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 etiam inquit <hi rend="italic">CVbd</hi> 5 illam <hi rend="italic">b</hi> 10 confessiouemque <hi rend="italic">V</hi> 11 ipso <lb/>
            <hi rend="italic">m. 1 C</hi> 12 mediocritati <hi rend="italic">d</hi> de mediocritate <hi rend="italic">in ep. ad Demetr</hi>. et <hi rend="italic">om. <lb/>
             bd</hi> 15 in hanc <hi rend="italic">b</hi> 17 factu <hi rend="italic">M</hi> uide] unde <hi rend="italic">TP</hi> 18 per <hi rend="italic">om. b</hi> <lb/>
            22 peccati <hi rend="italic">m. 1 T</hi> 23 obduruerx <hi rend="italic">C</hi> obruere naturae <hi rend="italic">M; in ep. ad <lb/>
            Demetr,:</hi> bonum quodam modo obruere naturae 24 uero] hoc <hi rend="italic">V</hi> 25 si <lb/>
            etiam] et si <hi rend="italic">b</hi> 27 scae <hi rend="italic">M</hi> 28 nosJ instaurati <hi rend="italic">b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="156"/>
            id posse credendum est, qui instaurati per Christi gratiam et <lb/>
            in meliorem hominem renati sumus, qui sanguine eius expiati <lb/>
            atque mundati ipsiusque exemplo ad perfectiorem incitati <lb/>
            iustitiam meliores illis esse debemus. qui ante legem fuere\'! <lb/>
            uidete quemadmodum et hic aliis quidem uerbis, sed tamen <lb n="5"/>
            in remissione peccatorum et in exemplo Christi adiutorium <lb/>
            gratiae constituerit. deinde subiungit et dicit: \'meliores etiam <lb/>
            quam fuerunt sub lege dicente apostolo: peccatum uobis <lb/>
            non dominabitur; non enim sub lege estis, sed sub <lb/>
            gratia. et quoniam hinc\', inquit, \'sufficienter, ut puto, diximus,<lb n="10"/>
            nunc perfectam instituamus uirginem, quae ex utroque semper <lb/>
            accensa et naturae simul et gratiae bonum morum sanctitate <lb/>
            testetur\'. et in his uerbis debetis aduertere ideo illum quod <lb/>
            dicebat sic uoluisse concludere, ut naturae bonum intellegamus, <lb/>
            quod cum crearemur accepimus, gratiae autem, cum Christi <lb n="15"/>
            intuemur exemplum, tamquam ideo peccatum non indultum <lb/>
            fuerit eis qui sub lege fuerunt uel sunt, quia exemplum Christi <lb/>
            siue non habuerunt siue non credunt. 
</p></div><div n="43" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="39" unit="altchapter"/> Hoc autem istum sapere et alia uerba eius <lb/>
            ostendunt non in hoc libro, sed in tertio pro libero arbitrio, <lb n="20"/>
            ubi ad eum loquens contra quem disputat, quoniam ille <lb/>
            posuerat uerba apostoli dicentis: non quod uolo ago, et: <lb/>
            uideo aliam legem in membris meis repugnantem <lb/>
            legi mentis meae et cetera quae ibi dicuntur, iste respondit <lb/>
            atque ait: hoc enim, quod tu de apostolo intellegere cupis,<lb n="25"/>
            omnes ecclesiastici uiri in peccatoris et sub lege adhuc positi <lb/>
            asserunt eum dixisse persona, qui nimia uitiorum consuetudine <lb/>
            uelut quadam teneretur necessitate peccandi et quamuis bonum <lb/>
            appeteret uoluntate, usu tamen praecipitaretur in malum. in

<note type="footnote"> 7 ib. c. 8 8 Rooi. 6, 14 22 Rom. 7, 15 23 Rom. 7, 23 </note>

<note type="footnote"> 1 instaurati] nos <hi rend="italic">b</hi> 3 perfectionem incitati iustitiae <hi rend="italic">CChTPVbd</hi> <lb/>
            peifectam iustitiam incitati <hi rend="italic">in ep. ad Demetr</hi>. 7 melior est <hi rend="italic">M</hi> 8 fuerant <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> fuere <hi rend="italic">b</hi> dicento <hi rend="italic">Ch</hi> 9 sed-hinc <hi rend="italic">in ras. m. 1 P</hi> 16 intueremur <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> imitemur <hi rend="italic">b</hi> 17 fuerunt] fuerint <hi rend="italic">m. 1 7\'</hi> 18 habuerint <hi rend="italic">m. 1 T</hi> <lb/>
            19 eius uerba <hi rend="italic">bd</hi> 21 quoniam] quando <hi rend="italic">V</hi> 22 ueiba posuerat <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            28 teneretur (re <hi rend="italic">m. 2 s. ras.) M</hi> 29 appareret <hi rend="italic">(in mg. m</hi>. 2 appeteret) <hi rend="italic">T</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="157"/>
            persona autem hominis unius\', inquit, \'designat populum sub <lb/>
            uetere adhuc lege peccantem, quem ab hoc consuetudinis <lb/>
            malo dicit liberandum esse per Christum, qui credentibus sibi <lb/>
            primo omnia per baptismum peccata dimittit, deinde imitatione <lb/>
            sui ad perfectam incitat sanctitatem et uitiorum consuetudinem <lb n="5"/>
            uirtutum uincit exemplo\'. ecce quomodo uult intellegi adiuuari <lb/>
            eos qui sub lege peccant, ut per gratiam Christi iustificati <lb/>
            liberentur, tamquam eis non sufficiat sola lex propter nimiam <lb/>
            peccandi consuetudinem, nisi Christi accedat non inspiratio <lb/>
            caritatis per spiritum sanctum, sed intuendum et imitandum <lb n="10"/>
            in doctrina euangelica uirtutis eius exemplum. et certe maxima <lb/>
            hic erat causa exprimendi, quam diceret gratiam, ubi locum <lb/>
            ipsum, de quo respondet, sic conclusit apostolus, ut diceret: <lb/>
            infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis <lb/>
            huius? gratia dei per Iesum Christum dominum <lb n="15"/>
            nostrum. hanc iste cum constituit non in uirtutis eius auxilio, <lb/>
            sed imitationis eius exemplo, quid amplius de illo sperare <lb/>
            debemus, ubicumque gratiae nomen sub ambigua generalitate <lb/>
            commemorat? 
</p></div><div n="44" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="40" unit="altchapter"/> Item in eodem libro ad uirginem sacram, unde <lb n="20"/>
            iam etiam supra disseruimus, ubi ait: \'subditi simus deo <lb/>
            eiusque faciendo uoluntatem diuinam mereamur gratiam et <lb/>
            facilius nequam spiritui sancti spiritus auxilio resistamus\'. in <lb/>
            quibus eius uerbis certe manifestum est ita eum uelle nos <lb/>
            adiuuari gratia spiritus sancti, non quia sine illo etiam per <lb n="25"/>
            solam naturae possibilitatem non possumus resistere temptatori, <lb/>
            sed ut facilius resistamus. quod tamen qualecumque et

<note type="footnote"> 14 Rom. 7, 24. 25 21 ep. ad Demetr. 25 (XXX 40 M.) </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 inquit hominis unius <hi rend="italic">bd</hi> sub uetere] sub uertere <hi rend="italic">Ch</hi> sub uertere <lb/>
            C sub uetere (ue <hi rend="italic">in ras.) P</hi> subuertere <hi rend="italic">b</hi> 4 dimittet <hi rend="italic">m. 1 C</hi> 8 peccandi <lb/>
            nimiam <hi rend="italic">MC</hi> 11 euuangelica <hi rend="italic">Ch</hi> et certe maxima <lb/>
            <hi rend="italic">om. V</hi> 13 qua C 14 liberauit <hi rend="italic">M</hi> 16 ipse <hi rend="italic">V</hi> c m. 2 <lb/>
            <hi rend="italic">8. l. C</hi> 17 eius <hi rend="italic">om. bd</hi> de <hi rend="italic">in ras. m. 2 C</hi> 18 auibigua* <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            20 eiusdem <hi rend="italic">M</hi> sacram uirginem C 21 sim\' (m\' <hi rend="italic">in ras. m. 2) C</hi> <lb/>
            sumus <hi rend="italic">b</hi> 23 sci sps auxilio nequam spiritui <hi rend="italic">C</hi> spiritus sancti <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            resistemus <hi rend="italic">V</hi> 25 personam <hi rend="italic">m. 1 ChT</hi> 27 qualecumque et <hi rend="italic">om. V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="158"/>
            quantulumcumque adiutorium eum credibile est in hoc constituere, <lb/>
            quod nobis additur scientia reuelante spiritu per doctrinam, <lb/>
            quam uel non possumus uel difficile habere possumus per <lb/>
            naturam. ista sunt quae in libro, quem scripsit ad uirginem <lb/>
            Christi, aduertere potui, ubi uidetur gratiam confiteri. quae<lb n="5"/>
            profecto qualia sint, utique cernitis. 
</p></div><div n="45" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="41" unit="altchapter"/> \'Legant\', inquit, \'etiam recens meum opusculum, <lb/>
            quod pro libero nuper arbitrio edere compulsi sumus, et <lb/>
            agnoscent quam inique nos negatione gratiae infamare gestierint, <lb/>
            qui per totum paene ipsius textum operis perfecte atque integre<lb n="10"/>
            et liberum arbitrium confitemur et gratiam\'. quattuor sunt <lb/>
            libri operis huius. et hos legi et ex illis sumpsi quae tractanda <lb/>
            et discutienda proposui et ut potui pertractaui, antequam <lb/>
            ad eius has litteras, quae Romam missae sunt, ueniremus. sed <lb/>
            in his etiam quattuor libris quaecumque pro gratia uidetur<lb n="15"/>
            dicere, qua iuuamur, ut declinemus a malo bonumque faciamus, <lb/>
            ita dicit, ut nullo modo a uerborum ambiguitate discedat, <lb/>
            quam discipulis sic possit exponere, ut nullum auxilium <lb/>
            gratiae credant. qua naturae possibilitas adiuuetur, nisi in lege <lb/>
            atque doctrina, ita ut ipsas quoque orationes, ut in scriptis<lb n="20"/>
            suis apertissime affirmat, ad nihil aliud adhibendas opinetur, <lb/>
            nisi ut nobis doctrina etiam diuina reuelatione aperiatur, non <lb/>
            ut adiuuetur mens hominis, ut id quod faciendum esse didicerit <lb/>
            etiam dilectione et actione perficiat. ab illo enim suo <lb/>
            manifestissimo dogmate non recedit omnino, ubi tria illa<lb n="25"/>
            constituit, possibilitatem, uoluntatem, actionem, et solam <lb/>
            possibilitatem dicit diuino adiuuari semper auxilio, uoluntatem <lb/>
            autem et actionem nullo dei adiutorio existimat indigere. ipsum <lb/>
            uero auxilium, \'quo possibilitatem naturalem perhibet adiuuari, <lb/>
            in lege constituit atque doctrina, quam nobis fatetur etiam

<note rend="script" type="footnote"> 2 spm M 4 <hi rend="italic">uoce</hi> Ista <hi rend="italic">incipit cap</hi>. XLI <hi rend="italic">b</hi> 8 arbitrio nuper <hi rend="italic">P <lb/>
            10 integrae M 12 his (i in ras.) M et hos legi repetnntur<lb/>
             in C</hi> sflsi <hi rend="italic">C</hi> 20 ut <hi rend="italic">alt. om</hi>. M 26 uolunt et <hi rend="italic">V</hi> Bolam] <lb/>
            uolunt <hi rend="italic">V</hi> 27 semper adiuuari <hi rend="italic">b</hi> uolunt in primis et acticnem <lb/>
            <hi rend="italic">Y</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="159"/>
            sancto spiritu reuelari, propter quod et orandum esse concedit. <lb/>
            sed hoc adiutorium legis atque doctrinae etiam propheticis <lb/>
            fuisse temporibus, adiutorium autem gratiae, quae proprie <lb/>
            gratia nuncupatur, in Christi esse arbitratur exemplo, quod <lb/>
            nihilominus ad doctrinam pertinere perspicitis, quae nobis <lb n="5"/>
            euangelica praedicatur, ut uidelicet tamquam uia demonstrata, <lb/>
            qua ambulare debeamus, iam uiribus liberi arbitrii adiutorio <lb/>
            nullo alterius indigentes sufficiamus nobis. ne deficiamus in <lb/>
            uia, quamuis et ipsam uiam contendat etiam sola inueniri <lb/>
            posse natura, sed facilius, si adiuuet gratia. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="46" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="42" unit="altchapter"/> Hoc ergo pro meo captu intellegere potui in <lb/>
            Pelagii scriptis, quando nominat gratiam. uidetis autem, quod <lb/>
            qui ista sentiunt ignorantes dei iustitiam suam uolunt <lb/>
            constituere et longe ab illa sunt, quae nobis ex deo est, <lb/>
            non ex nobis, quam in scripturis, maxime sanctis canonicis, <lb n="15"/>
            aduertere atque agnoscere debuerunt. sed quia eas secundum <lb/>
            suum sensum legunt. profecto in illis nec aperta contuentur. <lb/>
            utinam ergo saltem in catholicorum uirorum scriptis, a quibus <lb/>
            eas recte intellectas esse non dubitant, quid sit de adiutorio <lb/>
            diuinae gratiae sentiendum non neglegenter attenderent nec <lb n="20"/>
            suae sententiae amore nimio praeterirent! nam iste ipse Pelagius <lb/>
            in illo ipso recenti opusculo suo, cuius se commemoratione <lb/>
            defendit, id est in tertio libro pro libero arbitrio, sanctum <lb/>
            Ambrosium quemadmodum laudet accipite. 
</p></div><div n="47" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="43" unit="altchapter"/> \'Beatus\', inquit, \'Ambrosius episcopus, in cuius <lb n="25"/>
            praecipue libris Romana elucet fides, qui scriptorum inter <lb/>
            Latinos flos quidam speciosus enituit, cuius fidem et purissimum <lb/>
            in scripturis sensum ne inimicus quidem ausus est

<note type="footnote"> 8 cf. Matth. 15, 32 13 cf. Rora. 10. 3 14 cf. Phil. 3, 9 25 cf. <lb/>
            Aug. op. imperf. c. Iul. I 2 (XLV 1052 M.) et saepius </note>

<note type="footnote"> 1 adorandum <hi rend="italic">V</hi> concedunt <hi rend="italic">M</hi> 3 propriae <hi rend="italic">M</hi> 4 arbitrantur M <lb/>
            6 euuangelica <hi rend="italic">Ch</hi> 9 contendant <hi rend="italic">M</hi> 11 Haec <hi rend="italic">bd</hi> in <hi rend="italic">om. m. 1 M</hi> <lb/>
            pelagii in scriptis <hi rend="italic">Ch</hi> 12 quam <hi rend="italic">V</hi> nominauit <hi rend="italic">Vb</hi> quod hi <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            15 scripturis etiam sanctis canonicis maxime aduertere <hi rend="italic">Vb</hi> 16 cognoscere <lb/>
            P 17 aperte <hi rend="italic">TPb</hi> 20 diuinae <hi rend="italic">om. m. 1 C</hi> 21 praeterierint <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            22 recente <hi rend="italic">C</hi> 27 pciosus <hi rend="italic">m. 1 Ch</hi> procipuus <hi rend="italic">TP V</hi> emanauit <hi rend="italic">V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="160"/>
            reprehendere\'. ecce qualibus et quantis praedicat laudibus <lb/>
            quamlibet sanctum et doctum uirum, nequaquam tamen auctoritati <lb/>
            scripturae canonicae comparandum. quem propterea sic <lb/>
            iste commendat, quia uidetur sibi in quodam loco librorum <lb/>
            eius eo teste uti, quo probet hominem posse esse sine peccato. <lb n="5"/>
            unde nunc non agitur, sed agitur de auxilio gratiae, quo ad <lb/>
            non peccandum adiuuamur iusteque uiuendum. 
</p></div><div n="48" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="44" unit="altchapter"/> Audiat ergo illum uenerabilem antistitem <lb/>
            dicentem et docentem in secundo libro expositionis euangelii <lb/>
            secundum Lucam cooperari dominum etiam uoluntatibus nostris. <lb n="10"/>
            \'uides utique\', inquit, \'quia ubique domini uirtus studiis cooperatur <lb/>
            humanis, ut nemo possit aedificare sine domino, nemo custodire <lb/>
            sine domino, nemo quicquam incipere sine domino. et <lb/>
            ideo iuxta apostolum siue manducatis siue bibitis, omnia <lb/>
            in dei gloriam facite\'. uidetis quemadmodum sanctus Ambrosius<lb n="15"/>
            etiam illud quod solent homines dicere \'nos incipimus <lb/>
            et deus perficit\' his uerbis abstulit dicens neminem quicquam <lb/>
            uel incipere sine deo. item in sexto libro eiusdem operis, cum <lb/>
            de duobus illis unius feneratoris debitoribus ageret, \'secundum <lb/>
            homines\', inquit, \'plus fortasse offendit, qui plus debuerat; sed<lb n="20"/>
            per misericordiam domini causa mutatur, ut amplius diligat <lb/>
            qui amplius debuit, si tamen gratiam consequatur\'. ecce apertissime <lb/>
            praedicat catholicus doctor etiam ipsam dilectionem, <lb/>
            qua quisque amplius diligit, ad beneficium gratiae pertinere. 
</p></div><div n="49" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="45" unit="altchapter"/> Ipsam denique paenitentiam, quam procul<lb n="25"/>
            dubio uoluntas agit, domini misericordia et adiutorio fieri ut

<note type="footnote"> 9 Ambr. expos. cuang. sec. Luc. II 84 (XV 1583 M.) 14 I Cor. <lb/>
            10, 31 18 Ambros. ib. VI 25 </note>

<note type="footnote"> 1 qualibus] quamlibet <hi rend="italic">b</hi> 2 quemlibet <hi rend="italic">b</hi> auctoritatis <hi rend="italic">M</hi> 5 quo <lb/>
            probet] quolibet <hi rend="italic">TP</hi> quemlibet <hi rend="italic">V</hi> sine peccato esse posse C 7 peccandum <lb/>
            non <hi rend="italic">POlt m. 1</hi> 10 deum <hi rend="italic">CTPCh m. 1</hi> 11 utique utiqui? <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            itaque <hi rend="italic">TPVd</hi> est studiis <hi rend="italic">M</hi> 13 nemo-domino <hi rend="italic">om. TPC m. 1</hi> <lb/>
            15 uidetis enim <hi rend="italic">C</hi> 19 feneratoris unius <hi rend="italic">bd</hi> faeneratoris <hi rend="italic">MC</hi> <lb/>
            20 hominem <hi rend="italic">b</hi> debuerit <hi rend="italic">M</hi> 21 di <hi rend="italic">C</hi> 22 gratia <hi rend="italic">M</hi> eccepertinere <lb/>
            <hi rend="italic">om. V</hi> 24 quaiji <hi rend="italic">Ch</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="161"/>
            agatur, in nono eiusdem operis libro beatus dicit Ambrosius <lb/>
            ita loquens: \'bonae lacrimae, quae culpam lauant. denique <lb/>
            quos Iesus respicit, plorant. negauit primo Petrus et non fleuit, <lb/>
            quia non respexerat dominus; negauit secundo, non fleuit, <lb/>
            quia adhuc non respexerat dominus; negauit et tertio, respexit <lb n="5"/>
            Iesus, et ille amarissime fleuit\'. legant isti euangelium et <lb/>
            uideant dominum Iesum tunc intus fuisse, cum a sacerdotum <lb/>
            principibus audiretur, apostolum uero Petrum foris et deorsum <lb/>
            in atrio cum seruis ad focum nunc sedentem, nunc stantem, <lb/>
            sicut ueracissima et concordissima euangelistarum narratione <lb n="10"/>
            monstratur. unde non potest dici, quod corporalibus oculis <lb/>
            eum dominus uisibiliter admonendo respexerit. et ideo quod <lb/>
            ibi scriptum est: respexit eum dominus, intus actum est, <lb/>
            in mente actum est, in uoluntate actum est. misericordia <lb/>
            dominus latenter subuenit, cor tetigit, memoriam reuocauit, <lb n="15"/>
            interiorem gratia sua uisitauit Petrum, interioris hominis usque <lb/>
            ad exteriores lacrimas mouit et produxit affectum. ecce quemadmodum <lb/>
            deus adiuuando adest uoluntatibus et actionibus nostris! <lb/>
            ecce quemadmodum et uelle et operari operatur in nobis! <lb/>
            
</p></div><div n="50" subtype="section" type="textpart"><p>Item in eodem libro idem sanctus Ambrosius \'nam si <lb n="20"/>
            Petrus\', inquit, \'lapsus est, qui dixit: et si alii scandalizati <lb/>
            fuerint, ego non scandalizabor, quis alius iure de se <lb/>
            praesumat? denique Dauid quia dixerat: ego dixi in mea <lb/>
            abundantia: non mouebor in aeternum, suam sibi iactantiam <lb/>
            obfuisse profitetur dicens: auertisti faciem tuam et <lb n="25"/>
            factus sum conturbatus\'. audiat iste tantum uirum docentem,

<note type="footnote"> 1 Ambr. expo3. euang. sec. Luc. X 89 3 cf. Luc. 22, 58-62 <lb/>
            9 cf. Matth. 26, 58. 69. 71; Marc. 14, 54. 66-68; Luc. 22, 55 sq.; Ioh. <lb/>
            18, 16. 18. 25 13 Luc. 22, 61 19 Pbil. 2, 13 20 Ambros. ib. X 91 <lb/>
            21 Matth. 26, 33 23 Ps. 29, 7 25 Ps. 29, 8 </note>

<note type="footnote"> 1 decimo b <hi rend="italic">libro om. V beatus ambroeius aperit ita V</hi> ambrosius <lb/>
            dicit <hi rend="italic">C</hi> 3 plorant delictum <hi rend="italic">b</hi> 4 secundo et non <hi rend="italic">Pb</hi> 6 legant <lb/>
            autem <hi rend="italic">M</hi> 10 uerissima <hi rend="italic">m. 1 T</hi> 11 ostenditur C 12 ammonendo <lb/>
            <hi rend="italic">CTCh m. 1 respexit P 14 in mente actum in ras. P alt. actum</hi> <lb/>
            est <hi rend="italic">om. CTP</hi> 15 latente <hi rend="italic">M</hi> 16 interiore <hi rend="italic">CChTPVbd</hi> in interiore <lb/>
            homine <hi rend="italic">V</hi> 17 perduxit ad fletum <hi rend="italic">V</hi> 18 actionibus] affectionibus <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            24 habundantia <hi rend="italic">MP</hi> 25 obfuisse <hi rend="italic">om. m. 1 C</hi> 26 uirum <hi rend="italic">om. P</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXXII Aug. Sect. VIII pars II. </note>

<note type="footnote"> 11 </note> <lb/>
             
<pb n="162"/>
            imitetur credentem, cuius doctrinam fidemque laudauit; audiat <lb/>
            humiliter imitetur fideliter; non de se pertinaciter praesumat, <lb/>
            ne pereat. quid in eo pelago uult mergi Pelagius, unde per <lb/>
            petram liberatus est Petrus? \'
</p></div><div n="51" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="46" unit="altchapter"/> Audiat eundem antistitem dei in sexto itidem<lb n="5"/>
            libro eiusdem operis dicentem: &lt;cur autem non receperint eum, <lb/>
            euangelista ipse memorauit dicens: quia facies eius erat <lb/>
            euntis in Hierusalem. discipuli autem recipi intra Samariam <lb/>
            gestiebant. sed deus quos dignatur uocat et quem uult religiosum <lb/>
            facit\'. o sensum hominis dei ex ipso haustum fonte<lb n="10"/>
            gratiae dei! \'deus\', inquit, quos dignatur uocat et quem uult <lb/>
            religiosum facit\'. uidete, si non illud est propheticum: miserebor, <lb/>
            cuius misertus ero, et misericordiam praestabo, <lb/>
            cui misericors fuero, et illud apostolicum: igitur non <lb/>
            uolentis neque currentis, sed miserentis est dei, qui,<lb n="15"/>
            ut dicit etiam nostrorum temporum homo eius, \'quem dignatur <lb/>
            uocat et quem uult religiosum facit\'. numquid aliquis dicere <lb/>
            audebit nondum esse religiosum, (qui currit ad dominum et <lb/>
            ab eo se regi cupit et uoluntatem suam ex eius uoluntate <lb/>
            suspendit et qui ei adhaerendo iugiter unus secundum apostolum<lb n="20"/>
            cum eo fit spiritus\'? at hoc totum tam magnum <lb/>
            religiosi hominis opus Pelagius \'non\' dicit (effici nisi arbitrii <lb/>
            libertate\'. contra autem beatus Ambrosius ipsius tam excellenter <lb/>
            ore laudatus dominus deus\', inquit, \'quem dignatur uocat et <lb/>
            quem uult religiosum facit\\ ergo ut currat ad dominum et ab<lb n="25"/>
            eo se regi cupiat suamque uoluntatem ex eius uoluntate

<note type="footnote"> 5 Ambros. ib. VII 27 7 Luc. 9, 53 12 Ex. 33, 19; Rora. 9, 15 <lb/>
            14 Rom. 9, 16 18 cf. 143, 18 20 cf. I Cor. 6, 17 </note>

<note type="footnote"> 1 audiat fideliter imitetur humiliter <hi rend="italic">C</hi> 3 per petram] perperam <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            6 eiusdem operis <hi rend="italic">om. V</hi> reperint <hi rend="italic">M</hi> 8 hyerusalem <hi rend="italic">M</hi> ihertm <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            iertm P intra samariam recipi C 10 austum <hi rend="italic">m. 1 T, MC</hi> 11 quos <lb/>
            <hi rend="italic">(s in ras.) M</hi> 14 ero C igitur <hi rend="italic">om. b</hi> 15 est <hi rend="italic">om. bd</hi> quia <lb/>
            <hi rend="italic">CChTPVbd</hi> 16 etiam <hi rend="italic">om. V</hi> eius dignatur quem uocat <hi rend="italic">V</hi> eius] dei C <lb/>
            18 religiosum esse <hi rend="italic">C</hi> deum <hi rend="italic">b</hi> et <hi rend="italic">om. T</hi> 19 uoluntate eius C <lb/>
            20 suspendat <hi rend="italic">M</hi> aderendo <hi rend="italic">CTP</hi> 22 dicit non C 23 excellenti <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            24 inquit] non <hi rend="italic">M</hi> 26 regi se <hi rend="italic">TP</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="163"/>
            suspendat eique adhaerendo iugiter unus secundum apostolum <lb/>
            cum eo fiat spiritus, deus quem uult religiosum facit: et <lb/>
            hoc totum homo nisi religiosus non facit. quapropter nisi a <lb/>
            deo fiat, ut hoc faciat, quis hoc facit? 
</p></div><div n="52" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="47" unit="altchapter"/> Sed quia ista quaestio, ubi de arbitrio <lb n="5"/>
            uoluntatis et dei gratia disputatur, ita est ad discernendum <lb/>
            difficilis, ut, quando defenditur liberum arbitrium, negari dei <lb/>
            gratia uideatur, quando autem asseritur dei gratia, liberum <lb/>
            arbitrium putetur auferri, potest Pelagius ita se latebris obscuritatis <lb/>
            huius inuoluere, ut etiam his quae a sancto Ambrosio <lb n="10"/>
            conscripta posuimus consentire se dicat et ea se quoque sentire <lb/>
            proclamet semperque sensisse atque ita singula conetur exponere, <lb/>
            ut etiam eius sententiae conuenire credantur. quapropter <lb/>
            quantum attinet ad istam de diuina gratia et adiutorio quaestionem, <lb/>
            tria illa quae apertissime distinxit attendite: posse, <lb n="15"/>
            uelle, esse, id est possibilitatem, uoluntatem, actionem. si <lb/>
            ergo consenserit nobis non solam possibilitatem in homine, <lb/>
            etiamsi nec uelit nec agat bene, sed ipsam quoque uoluntatem <lb/>
            et actionem, id est ut bene uelimus et bene agamus. quae <lb/>
            non sunt in homine, nisi quando bene uult et bene agit — si, <lb n="20"/>
            ut dixi, consenserit etiam ipsam uoluntatem et actionem diuinitus <lb/>
            adiuuari et sic adiuuari, ut sine illo adiutorio nihil bene <lb/>
            uelimus et agamus, eamque esse gratiam dei per Iesum <lb/>
            Christum dominum nostrum, in qua nos sua non nostra <lb/>
            iustitia iustos facit, ut ea sit uera nostra iustitia, quae nobis <lb n="25"/>
            ab illo est, nihil de adiutorio gratiae dei, quantum arbitror, <lb/>
            inter nos controuersiae relinquetur.

<note type="footnote"> 1 cf. I Cor. 6, 17 5 cf. contra Iulianum Pelag. IV 47 (XLIV <lb/>
            762 M.) 28 cf. Rom. 7, 25 25 cf. Phil. 3, 9 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 suspensadat <hi rend="italic">M</hi> unus sit <hi rend="italic">M</hi> unus cum eo fit sps ds C 2 fieri <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            di <hi rend="italic">M</hi> et-facit <hi rend="italic">om. V</hi> 5 arbitrio libert$ti§ C 9 auferri pute- <lb/>
            <hi rend="italic">tur C pe.lagius T se om. CV latebras V 10 huius om. b</hi> huius <lb/>
            se <hi rend="italic">C</hi> 12 proclamat (a <hi rend="italic">fin. sup</hi>. e <hi rend="italic">add.) T</hi> 15 ista <hi rend="italic">b</hi> distincxit <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            dicit <hi rend="italic">V</hi> distinguit <hi rend="italic">C</hi> 16 esse] et agere <hi rend="italic">V</hi> 17 solll C possibilitatem <lb/>
            dicit esse <hi rend="italic">M</hi> 22 et sic adiuuari <hi rend="italic">om. b</hi> 24 nos adiuuat <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            25 iustos-iustitia <hi rend="italic">om. Vb</hi> iustos] saluos nos <hi rend="italic">C</hi> </note>

<note type="footnote"> 11* </note> 
<pb n="164"/>
            
</p></div><div n="53" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="48" unit="altchapter"/> Illud autem propter quod sanctum sic laudauit <lb/>
            Ambrosium, quia scilicet in scriptis eius inuenit ex <lb/>
            laudibus Zachariae et Elisabeth posse hominem in hac uita <lb/>
            esse sine peccato, quamquam negandum non sit, si hoc uelit <lb/>
            deus, apud quem sunt omnia possibilia, consideret tamen <lb n="5"/>
            diligentius quemadmodum dictum sit. dictum enim est, quantum <lb/>
            mihi uidetur, secundum quandam inter homines conuersationem <lb/>
            probabilem atque laudabilem, quam nullus hominum iuste <lb/>
            posset in accusationis et criminationis querelam uocare. quam <lb/>
            propterea in dei conspectu Zacharias et eius uxor habuisse<lb n="10"/>
            referuntur, quia in ea homines nulla dissimulatione fallebant, <lb/>
            sed ut apparebant hominibus, ita noti erant oculis dei. non <lb/>
            autem dictum est hoc secundum illam perfectionem iustitiae, <lb/>
            in qua uere atque omnimodo inmaculati perfectique uiuemus. <lb/>
            nam et apostolus Paulus dixit secundum iustitiam, quae<lb n="15"/>
            ex lege est, se fuisse sine querela, in qua lege etiam <lb/>
            Zacharias sine querela conuersabatur; sed hanc apostolus <lb/>
            iustitiam in stercoribus et detrimentis deputauit in comparatione <lb/>
            iustitiae, quam speramus et quam nunc esurire ac sitire <lb/>
            debemus ut ea quandoque saturemur in specie, quae nunc est<lb n="20"/>
            in fide, quamdiu iustus ex fide uiuit. 
</p></div><div n="54" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="49" unit="altchapter"/> Audiat denique ipsum uenerabilem antistitem, <lb/>
            cum exponeret Esaiam prophetam, dicentem neminem in hoc <lb/>
            mundo esse sine peccato, ubi nemo potest dicere &lt;in hoc <lb/>
            mundo\' eum dixisse uelut in dilectione huius mundi. de apostolo<lb n="25"/>
            etenim loquebatur, qui dixit: conuersatio nostra in <lb/>
            caelis est. hunc ergo sensum memoratus episcopus explicans, <lb/>
            \'perfectos\', inquit, \'secum multos ait apostolus in hoc adhuc <lb/>
            mundo sitos, qui, si ad perfectionem ueram respicias, perfecti

<note type="footnote"> 10 cf. Luc. 1, 6 15 Phil. 3, 6 18 cf. Phil. 3, 8 19 cf. <lb/>
            Jlatth. 5, 6 21 Rom. 1, 17 26 Phil. 3, 20 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 sic laudauit Banctum bd 2 scripturis P</hi> 3 zacariae C helizabeth <lb/>
            <hi rend="italic">CCh</hi> 6 est enim <hi rend="italic">CChTP</hi> 12 noti <hi rend="italic">om. V</hi> 19 ad <hi rend="italic">m. 1 Ch</hi> <lb/>
            20 deberemus <hi rend="italic">M</hi> 23 isaiam <hi rend="italic">P</hi> isayam <hi rend="italic">Ch</hi> ysayam C 26 dicit <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            28 adhuc <hi rend="italic">om. m. 1 C</hi> 29 qua (s. a <hi rend="italic">add</hi>. ae) <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="165"/>
            esse non poterant, quia ipse dixit: uidemus nunc per speculum <lb/>
            in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; <lb/>
            nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam sicut <lb/>
            et cognitus sum. ita et inmaculati sunt in hoc mundo et <lb/>
            inmaculati erunt in regno dei, cum utique, si minutius excutias, <lb n="5"/>
            inmaculatus esse nemo possit, quia nemo sine peccato\'. illud <lb/>
            ergo sancti Ambrosii testimonium, quo pro sua sententia <lb/>
            Pelagius utitur, aut secundum quendam modum dictum est, <lb/>
            probabilem quidem, sed non minutius excussum, aut certe, si <lb/>
            ille uir sanctus atque humilis Zachariam et Elisabeth summae <lb n="10"/>
            atque omnimodo perfectae iustitiae, cui nihil addi iam posset, <lb/>
            fuisse existimauit, profecto sententiam suam minutius excutiendo <lb/>
            correxit. 
</p></div><div n="55" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="50" unit="altchapter"/> Attendat sane iste in eodem ipso loco, unde hoc <lb/>
            Ambrosianum testimonium, quod ei placebat, assumpsit, etiam <lb n="15"/>
            illud eum dixisse, quod \'ab initio esse inmaculatum humanae <lb/>
            inpossibile sit naturae\', ubi omnino illam naturalem possibilitatem, <lb/>
            quam Pelagius non uult fideliter respicere peccato esse <lb/>
            uitiatam et ideo iactanter extollit, eneruem infirmamque testatur <lb/>
            uenerandus Ambrosius, procul dubio contra istius uoluntatem, <lb n="20"/>
            sed non contra apostolicam ueritatem, ubi legitur: fuimus et <lb/>
            nos aliquando natura filii irae sicut et ceteri. ipsa est <lb/>
            enim per peccatum primi hominis, quod ex libero eius uenit <lb/>
            arbitrio, uitiata et damnata natura, cui sola per mediatorem <lb/>
            dei et hominum et omnipotentem medicum diuina subuenit <lb n="25"/>
            gratia. de cuius adiutorio ad iustificationem nostram, quo <lb/>
            deus diligentibus eum omnia cooperatur in bonum, quos <lb/>
            prior dilexit, donans eis ut diligeretur ab eis, quia iam diu <lb/>
            est ut disserimus, deinceps incipiamus, quantum dominus

<note type="footnote"> 1 I Cor. 13, 12 21 Eph. 2, 3 24 cf. I Tira. 2, 5 27 cf. <lb/>
            Rom. 8, 28 28 cf. I Ioh. 4, 19 </note>

<note type="footnote"> 2 enigmate <hi rend="italic">MCP</hi> faciae <hi rend="italic">M</hi> 5 minucius <hi rend="italic">C</hi> 9 minutius quidem C <lb/>
            10 adque <hi rend="italic">M</hi> aut P helisabeth <hi rend="italic">Ch</hi> helisabet <hi rend="italic">C</hi> 14 attenda P 15 as- . <lb/>
            sflsit <hi rend="italic">C</hi> 18 pellagius <hi rend="italic">T</hi> 27 deum <hi rend="italic">b</hi> cooperantur <hi rend="italic">b</hi> 29 utI <lb/>
            quod <hi rend="italic">V</hi> disseruimus <hi rend="italic">Vb</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="166"/>
            adiuuerit, etiam de peccato, quod per unum hominem cum <lb/>
            morte intrauit in mundum atque ita in omnes homines <lb/>
            pertransiit aduersus istos, qui in errorem huic <lb/>
            contrarium ueritati apertius eruperunt, quae satis esse uidebuntur <lb/>
            exprimere.

<note type="footnote"> 2 Rom. 5, 12 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 4 erumpunt <hi rend="italic">V</hi> uidetur <hi rend="italic">V</hi> 5 Explicit liber primus. Inč secundus <lb/>
            ad scm Pinianum <hi rend="italic">M</hi> ExpJ lib primus. Incipit secundus <hi rend="italic">C</hi> Explicit <lb/>
            liber primus Aurelii Augustini epi de gra xpi II de peccato originali <lb/>
            çQųtrą. Pelagiv.H1 ęţ çęlęŞţjŲlll Inč lib II\' <hi rend="italic">Ch</hi> Explicit liber primus Aurelii <lb/>
            Augustini epi de gra xpi et de peccato originali contra Pelagium <lb/>
            et Celestium. Inč liber scds <hi rend="italic">T</hi> Explicit liber primus contra Pelagium <lb/>
            et Celestium ad Albinam, Pinianum et Melaniam de gra xpi. InC scds <lb/>
            ad eosdem de peccato originali P </note><lb n="5"/>
            
</p><pb n="167"/></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>