<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa046.opp-lat1:11-15</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa046.opp-lat1:11-15</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa046.opp-lat1"><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="10" unit="altchapter"/> Et alio quippe loco, cum diu asseruisset non adiutorio <lb/>
            dei, sed ex nobis ipsis in nobis effici uoluntatem bonam, <lb n="25"/>
            opposuit sibi ex apostoli epistola quaestionem atque ait: \'et <lb/>
            quomodo\', inquit, stabit illud apostoli: deus est enim qui <lb/>
            operatur in uobis et uelle et perficere\'? deinde ut hanc <lb/>
            oppositionem ueluti solueret, quam uidebat dogmati suo uehementer <lb/>
            esse contrariam, secutus adiunxit: \'operatur in nobis <lb n="30"/>
            uelle quod bonum est, uelle quod sanctum est, dum nos

<note type="footnote"> 7 I Cor. 1, 31 11 Rom. 13, 10 12 Rom. 5, 5 27 Phil. 2, 13 <lb/>
            3 manifestata est C ita <hi rend="italic">b</hi> 7 et <hi rend="italic">om. M</hi> 11 potest legem <hi rend="italic">Vbd</hi> <lb/>
            15 pellagium <hi rend="italic">T</hi> 22 loquutionibus <hi rend="italic">m. 1 Ch</hi> 26 posuit <hi rend="italic">MCChTP</hi> <lb/>
            27 inquies <hi rend="italic">M</hi> 28 nobis <hi rend="italic">CT</hi> 30 sequutus <hi rend="italic">PCh m. 1</hi> adiuncxit <hi rend="italic">T</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="134"/>
            terrenis cupiditatibus deditos et mutorum more animalium <lb/>
            tantummodo praesentia diligentes futurae gloriae magnitudine <lb/>
            et praemiorum pollicitatione succendit; dum reuelatione sapientiae <lb/>
            in desiderium dei stupentem suscitat uoluntatem; dum <lb/>
            nobis' — quod tu alibi negare non metuis — \'suadet omne<lb n="5"/>
            quod bonum est\'. quid manifestius nihil aliud eum dicere <lb/>
            gratiam, qua deus in nobis operatur uelle quod bonum est, <lb/>
            quam legem atque doctrinam? in lege namque et doctrina <lb/>
            sanctarum scripturarum futurae gloriae atque praemiorum <lb/>
            promittitur magnitudo, ad doctrinam pertinet etiam quod<lb n="10"/>
            sapientia reuelatur, ad doctrinam pertinet cum suadetur omne <lb/>
            quod bonum est. et si inter docere et suadere uel potius <lb/>
            exhortari distare aliquid uidetur, etiam hoc tamen doctrinae <lb/>
            generalitate concluditur, quae quibusque sermonibus uel <lb/>
            litteris continetur; nam et sanctae scripturae et docent et<lb n="15"/>
            exhortantur et potest esse in docendo et exhortando etiam <lb/>
            hominis operatio. sed nos eam gratiam uolumus isti aliquando <lb/>
            fateantur, qua futurae gloriae magnitudo non solum promittitur, <lb/>
            uerum etiam creditur et speratur, nec solum reuelatur sapientia, <lb/>
            uerum et amatur nec solum suadetur omne quod <lb n="20"/>
            bonum est, uerum et persuadetur. non enim omnium est <lb/>
            fides, qui audiunt per scripturas regnum caelorum dominum <lb/>
            pollicentem, aut omnibus persuadetur quibuscumque suadetur, <lb/>
            ut ueniant ad eum qui dicit: uenite ad me omnes qui <lb/>
            laboratis; quorum autem sit fides et quibus persuadetur, ut <lb n="25"/>
            ad eum ueniant, satis ipse demonstrauit, ubi ait: nemo uenit <lb/>
            ad me, nisi pater qui misit me traxerit eum, et paulo <lb/>
            post, cum de non credentibus loqueretur, dixi, inquit, uobis,

<note type="footnote"> 21 II Thess. 3, 2 24 Matth. 11, 28 26 loh. 6, 44 <lb/>
            28 Ioh. 6, 65 </note>

<note type="footnote"> 1 debitos <hi rend="italic">M</hi> et <hi rend="italic">om. b</hi> 2 diligenter <hi rend="italic">M</hi> 5 quod tamen alibi negare <lb/>
            non metuit <hi rend="italic">F</hi> 11 suadetur] studetur <hi rend="italic">M</hi> 12 potius <hi rend="italic">om. m. 1 C</hi> 13 ex- <lb/>
            <hi rend="italic">ortari C 14 quibusque] quibus quia C 16 exortantur CT exortando CP</hi> <lb/>
            17 nolumus <hi rend="italic">b</hi> iste aliquando fateatur <hi rend="italic">d</hi> 18 futura lege <hi rend="italic">M</hi> 20 etiam <lb/>
            et <hi rend="italic">CTPb</hi> snadetur solum <hi rend="italic">b</hi> 22 dominum regnum caelorum <hi rend="italic">ChVbd</hi> <lb/>
            24 ad me <hi rend="italic">post</hi> laboratis <hi rend="italic">C</hi> 26 uenient <hi rend="italic">b</hi> monstrauit M </note> <lb/>
             
<pb n="135"/>
            quia nemo potest uenire ad me, nisi fuerit ei datum <lb/>
            a patre meo. hanc debet Pelagius gratiam confiteri, si uult <lb/>
            non solum uocari, uerum etiam esse christianus. 
</p></div><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="11" unit="altchapter"/> Quid autem dicam de reuelatione sapientiae? <lb/>
            neque enim facile quisquam sperauerit in hac uita posse peruenire <lb n="5"/>
            ad magnitudinem reuelationum apostoli Pauli et utique <lb/>
            in eis quid aliud credendum est ei reuelari solere, nisi quod <lb/>
            ad sapientiam pertineret? et tamen dicit: in magnitudine <lb/>
            reuelationum mearum ne extollar, datus est mihi stimulus <lb/>
            carnis meae, angelus satanae, qui me colaphizet. <lb n="10"/>
            propter quod ter dominum rogaui. ut auferret eum a <lb/>
            me, et dixit mihi: sufficit tibi gratia mea; nam uirtus <lb/>
            in infirmitate perficitur. procul dubio si iam summa et <lb/>
            cui nihil esset addendum caritas in apostolo tunc fuisset, <lb/>
            quae omnino non posset inflari, numquid necessarius esset <lb n="15"/>
            angelus satanae, quo colaphizante reprimeretur elatio, quae in <lb/>
            magnitudine reuelationum posset existere? quid est autem <lb/>
            aliud elatio quam inflatio? et utique de caritate uerissime <lb/>
            dictum est: caritas non aemulatur, non inflatur. haec <lb/>
            itaque caritas adhuc etiam in tanto apostolo de die in. diem <lb n="20"/>
            profecto augebatur, quamdiu homo eius interior de die in <lb/>
            diem renouabatur, perficienda sine dubio ubi iam non posset <lb/>
            inflari. tunc autem mens eius adhuc erat, ubi inflaretur <lb/>
            magnitudine reuelationis, donec impleretur solido aedificio <lb/>
            caritatis; nondum enim perueniendo apprehenderat, quo proficiendo <lb n="25"/>
            currebat. 
</p></div><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="12" unit="altchapter"/> Ideoque nolenti perpeti molestiam, qua eius cohiberetur <lb/>
            elatio, antequam esset in eo caritatis ultima et summa <lb/>
            perfectio, rectissime dicitur: sufficit tibi gratia mea; nam

<note type="footnote"> 8 II Cor. 12, 7-9 19 I Cor. 13, 4 21 cf. II Cor. 4, 16 <lb/>
            29 II Cor. 12, 9 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 quia <hi rend="italic">om. m. 1 C</hi> ad me <hi rend="italic">om. M</hi> 2 graru <hi rend="italic">(s. I. m</hi>. 2) debet <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            gratiam <hi rend="italic">om. C</hi> 6 pauli apostoli paiilj <hi rend="italic">C</hi> 8 tamen] cum <hi rend="italic">b</hi> 10 sa- <lb/>
            <hi rend="italic">thanae MCChP 14 a&lt;Jesset Ch</hi> 15 nunquid <hi rend="italic">TP nunquum V</hi> 16 sathanae <lb/>
            <hi rend="italic">MCP</hi> 19 inflatur non emulatur C 23 erat adhuc <hi rend="italic">C</hi> 27 uolenti <hi rend="italic">b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="136"/>
            uirtus in infirmitate perficitur.; in infirmitate scilicet <lb/>
            non, ut ille putat, carnis tantum, sed et carnis et animi, <lb/>
            quia et animus erat in comparatione summae illius perfectionis <lb/>
            infirmus, quando extolleretur. proinde stimulus carnis angelus <lb/>
            satanae intellegebatur datus, quamuis esset in carnalium uel <lb n="5"/>
            animalium nondum percipientium quae sunt spiritus dei <lb/>
            comparatione firmissimus. quocirca si uirtus in infirmitate <lb/>
            perficitur, quisquis se non fatetur infirmum, non perficitur. <lb/>
            haec autem gratia, qua uirtus in infirmitate perficitur. <lb/>
            praedestinatos et secundum propositum uocatos ad summam<lb n="10"/>
            perfectionem glorificationemque perducit. qua gratia agitur <lb/>
            non solum ut facienda nouerimus, uerum etiam ut cognita <lb/>
            faciamus nec solum ut diligenda credamus, uerum etiam <lb/>
            ut credita diligamus. 
</p></div><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="13" unit="altchapter"/> Haec gratia si doctrina dicenda est, certe sic<lb n="15"/>
            dicatur, ut altius et interius eam deus cum ineffabili suauitate <lb/>
            credatur infundere non solum per eos, qui plantant et rigant <lb/>
            extrinsecus, sed etiam per se ipsum, qui incrementum <lb/>
            suum ministrat occultus, ita ut non ostendat tantummodo <lb/>
            ueritatem, uerum.etiam inpertiat caritatem. sic enim docet<lb n="20"/>
            deus eos, qui secundum propositum uocati sunt, simul donans <lb/>
            et quid agant scire et quod sciunt agere. unde ad Thessalonicenses <lb/>
            sic apostolus loquitur: de caritate autem fraternitatis <lb/>
            non opus habetis uobis scribi; nam ipsi uos a <lb/>
            deo didicistis, ut diligatis inuicem. atque ut probaret<lb n="25"/>
            eos a deo didicisse, subiunxit: etenim facitis illud in <lb/>
            omnes fratres in uniuersa Macedonia, tamquam hoc sit <lb/>
            certissimum indicium, quod a deo didiceris, si id quod didiceris <lb/>
            feceris. isto modo sunt omnes secundum propositum

<note type="footnote"> 6 I Cor. 2, 14 9 II Cor. 12. 9 10 Rom. 8, 28 17 cf. I Cor. <lb/>
            3. 7 23 1 Thess. 4, 9 26 I Thess. 4, 10 </note>

<note type="footnote"> 1 in <hi rend="italic">alt. om. C</hi> 3 corporatione <hi rend="italic">M</hi> 4 quando] quin <hi rend="italic">IIICh in mg</hi>. <lb/>
            quandone <hi rend="italic">P</hi> cui ne <hi rend="italic">Vd</hi> 9 quia <hi rend="italic">M</hi> 11 ait <hi rend="italic">M</hi> 16 ineffabilis <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            22 tessalonicenses <hi rend="italic">MChT</hi> 23 loquitur apostolus <hi rend="italic">C</hi> 26 didi§cisse C <lb/>
            subiuncxit <hi rend="italic">T</hi> 28 didiceritis <hi rend="italic">b</hi> didiceritis feceritis <hi rend="italic">b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="137"/>
            uocati, sicut scriptum est in Prophetis, docibiles dei. qui <lb/>
            autem nouit quidem quid fieri debeat et non facit, nondum a <lb/>
            deo didicit secundum gratiam, sed secundum legem, non <lb/>
            secundum spiritum, sed secundum litteram, quamuis multi <lb/>
            quod imperat lex facere uideantur timore poenae, non amore <lb n="5"/>
            iustitiae, quam dicit apostolus iustitiam suam, quae ex lege <lb/>
            est, tamquam sit imperata, non data; si autem data est, non <lb/>
            dicitur iustitia nostra, sed dei, quia sic fit nostra, ut sit nobis <lb/>
            ex deo. dicit enim: ut inueniar in illo non habens meam <lb/>
            iustitiam quae ex lege est, sed eam quae ex fide est <lb n="10"/>
            Iesu, iustitiam ex deo. tantum igitur inter legem distat et <lb/>
            gratiam, ut, cum lex esse non dubitetur ex deo, iustitia tamen, <lb/>
            quae ex lege est, non sit ex deo, sed iustitia, quae per gratiam <lb/>
            consummatur, ex deo. quia ex lege iustitia dicitur, quae <lb/>
            fit propter legis maledictum, iustitia ex deo dicitur, quae <lb n="15"/>
            datur per gratiae beneficium, ut non sit terribile, sed suaue <lb/>
            mandatum, sicut oratur in psalmo: suauis es, domine, et <lb/>
            in tua suauitate doce me iustitiam tuam, id est, ut <lb/>
            non formidine poenae seruiliter cogar esse sub lege, sed <lb/>
            libera caritate delecter esse cum lege. praeceptum quippe <lb n="20"/>
            liber facit, qui libens facit. et hoc modo quisquis discit, agit <lb/>
            omnino quicquid agendum didicerit. 
</p></div><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="14" unit="altchapter"/> De isto docendi modo etiam dominus ait: <lb/>
            omnis, qui audiuit a patre meo et didicit, uenit ad me. <lb/>
            qui ergo non uenerit, non de illo recte dicitur \'audiuit quidem <lb n="25"/>
            et didicit sibi esse ueniendum\', sed facere non uult quod <lb/>
            didicit, prorsus non recte dicitur de isto docendi modo, quo <lb/>
            per gratiam docet deus. si enim, sicut ueritas loquitur, <lb/>
            omnis, qui didicit, uenit, quisquis non uenit, profecto nec

<note type="footnote"> 1 Es. 54, 13; Ioh. 6, 45 9 Phil. 3, 9 17 Ps. 118, 68 24. 29 <lb/>
            Ioh. 6, 45 </note>

<note type="footnote"> 2 nouit quid est quod <hi rend="italic">P</hi> quidem] quid e§t <hi rend="italic">(corr. m. 2) Ch</hi> quod <lb/>
            <hi rend="italic">bd</hi> nundum <hi rend="italic">m. 1 Ch</hi> 10 est ex lege C 14 consummaturj est su- <lb/>
            <hi rend="italic">matur M ex deo est quia V</hi> dicitur iustitia C 15 maledictum] <lb/>
            mandatum <hi rend="italic">TPb</hi> 21 dicit <hi rend="italic">V</hi> agit <hi rend="italic">om. V</hi> 22 quidquid <hi rend="italic">M</hi> quicquit <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            27 prorsus-didicit <hi rend="italic">om. Ch V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="138"/>
            didicit. quis autem non uideat et uenire quemquam et non <lb/>
            uenire arbitrio uoluntatis? sed hoc arbitrium potest esse solum, <lb/>
            si non uenit; non autem potest nisi adiutum esse, si uenit, <lb/>
            et sic adiutum, ut non solum quid faciendum sit sciat, sed <lb/>
            quod scierit etiam faciat. ac per hoc, quando deus docet non<lb n="5"/>
            per legis litteram, sed per spiritus gratiam, ita docet, ut <lb/>
            quod quisque didicerit non tantum cognoscendo uideat, sed <lb/>
            etiam uolendo appetat agendoque perficiat. et isto diuino <lb/>
            docendi modo etiam ipsa uoluntas et ipsa operatio, non sola <lb/>
            uolendi et operandi naturalis possibilitas adiuuatur. si enim<lb n="10"/>
            solum posse nostrum hac gratia iuuaretur, ita diceret dominus: <lb/>
            omnis, qui audiuit a patre et didicit, potest uenire ad me; <lb/>
            non autem ita dixit, sed omnis, qui audiuit, inquit, a <lb/>
            patre et didicit, uenit ad me. uenire posse in natura <lb/>
            ponit Pelagius uel etiam, ut modo dicere coepit, in gratia,<lb n="15"/>
            qualemlibet eam sentiat, &lt;qua ipsa\', ut dicit, \'possibilitas adiuuatur\'; <lb/>
            uenire autem iam in uoluntate et opere est. non est <lb/>
            autem consequens, ut qui potest uenire, etiam ueniat, nisi id <lb/>
            uoluerit atque fecerit. sed omnis qui didicit a patre non <lb/>
            solum potest uenire, sed uenit. ubi iam et possibilitatis profectus<lb n="20"/>
            et uoluntatis affectus et actionis effectus est. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>