<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa046.opp-lat1:1-10</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa046.opp-lat1:1-10</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa046.opp-lat1"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="1" unit="altchapter"/>Quantum de uestra corporali et maxime spiritali <lb n="5"/>
            salute gaudeamus, sincerissimi fratres dilecti a deo Albina, <lb/>
            Piniane et Melania, quia effari non possumus, uobis cogitandum <lb/>
            credendumque dimittimus, ut ea de quibus nos <lb/>
            consuluistis potius iam loquamur. festinante etenim perlatore. <lb/>
            inter occupationes nostras multo apud Carthaginem quam <lb n="10"/>
            ubicumque alibi densiores quantum deus donare dignatus est, <lb/>
            ut potuimus, ista dictauimus. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="2" unit="altchapter"/> Scripsistis mihi cum Pelagio uos egisse, ut quaecumque <lb/>
            aduersus eum dicerentur scripto damnaret, eumque <lb/>
            dixisse audientibus uobis: \'anathemo qui uel sentit uel dicit <lb n="15"/>
            gratiam dei, qua Christus uenit in hunc mundum peccatores <lb/>
            saluos facere, non solum per singulas horas aut per <lb/>
            singula momenta, sed etiam per singulos actus nostros non <lb/>
            esse necessariam et qui hanc conantur auferre poenas sortiantur <lb/>
            aeternas\\ quisquis haec audit et sensum eius ignorat, <lb n="20"/>
            quem in libris suis satis euidenter expressit, non illis quos

<note type="footnote"> 16 I Tim. 1, 15 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 finit lib III de baptismo paraulorum. Inč ad PinianQ lib I <hi rend="italic">M</hi> Inč <lb/>
            lib Aurelii Aug epi de gra xpi contra Pelagift et Celestiu C Inc lib <lb/>
            prim\' Aurelii Augustini epi contra Pelagium et Celestium de gra xpi et <lb/>
            de peccato originali ad Albinã PinianQ et Melaniã <hi rend="italic">ChTP</hi> 5 et <lb/>
            corporali <hi rend="italic">MC</hi> 6 gaudemus C dilectissima deo albina <hi rend="italic">V</hi> Albine <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            7 Melanie <hi rend="italic">b</hi> 8 committimus <hi rend="italic">bd</hi> 9 enim <hi rend="italic">b</hi> 10 cartaginem <hi rend="italic">ChTP</hi> <lb/>
            12 tractauimus <hi rend="italic">C</hi> 14 dampnaret <hi rend="italic">CChT</hi> 15 anathematizo <hi rend="italic">CVd</hi> <lb/>
            sentit] dixit <hi rend="italic">M</hi> 19 sortiuntur <hi rend="italic">TPCh m. 1, b</hi> 21 illos <hi rend="italic">V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="126"/>
            dicit inemendatos sibi fuisse subreptos aut omnino suos negat, <lb/>
            sed in illis quos litteris suis quas Romam misit commemorat, <lb/>
            omnino eum putat hoc sentire quod ueritas habet; quisquis <lb/>
            autem quid in eis apertius dicat aduertit, debet habere etiam <lb/>
            ista uerba suspecta, quia, etsi gratiam dei, qua Christus <lb n="5"/>
            uenit in mundum peccatores saluos facere, in sola peccatorum <lb/>
            remissione constituat, potest huic sensui uerba ista <lb/>
            coaptare dicens ideo eam per singulas horas, per singula <lb/>
            momenta et per actus singulos necessariam, ut semper in <lb/>
            memoria retinentes et reminiscentes dimissa nobis esse peccata<lb n="10"/>
            non peccemus ulterius adiuti non aliqua subministratione uirtutis, <lb/>
            sed uiribus propriae uoluntatis quid sibi remissione <lb/>
            peccatorum praestitum fuerit per actus singulos recordantis. <lb/>
            item quoniam solent dicere nobis in eo Christum ad non <lb/>
            peccandum praebuisse adiutorium, quia iuste ipse uiuendo<lb n="15"/>
            iusteque docendo reliquit exemplum, possunt etiam ad hoc <lb/>
            ista uerba coaptare, ut dicant per singula momenta, per singulos <lb/>
            actus necessariam nobis esse huius modi gratiam, id est <lb/>
            ut in omni conuersatione nostra intueamur dominicae conuersationis <lb/>
            exemplum. peruidet autem fides uestra a confessione<lb n="20"/>
            gratiae, de qua quaestio est, quam sit distinguenda ista confessio <lb/>
            et tamen obtegi potest istorum ambiguitate uerborum. 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="3" unit="altchapter"/> Sed quid mirum? quandoquidem ipse Pelagius, cum <lb/>
            episcopalibus gestis sine ulla recusatione damnauerit eos, qui <lb/>
            dicunt gratiam dei et adiutorium non ad singulos actus dari,<lb n="25"/>
            sed in libero arbitrio esse uel in lege atque doctrina — ubi <lb/>
            putabamus eius de hac re omnes tergiuersationes esse consumptas <lb/>
            — damnauerit etiam eos, qui docent gratiam dei <lb/>
            secundum merita nostra dari, tamen in libris, quos edidit pro

<note type="footnote"> 5 I Tim. 1, 15 24 cf. pag. 84, B sqq. </note>

<note type="footnote"> 2 if). litteris <hi rend="italic">C</hi> 4 aptius <hi rend="italic">b</hi> aduerti* <hi rend="italic">M</hi> 6 remissione peccatorum <lb/>
            <hi rend="italic">Vd</hi> 7 ista uerba <hi rend="italic">b</hi> 11 adiutorium <hi rend="italic">M</hi> 13 recordantibus <hi rend="italic">V</hi> recordantes <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> 14 in eo nobis <hi rend="italic">M</hi> 16 iusteque docendo <hi rend="italic">in ras. M</hi> iusteque <lb/>
            dicendo <hi rend="italic">b</hi> 18 modi <hi rend="italic">om. V</hi> 22 ista <hi rend="italic">V</hi> 23 quoniamquidem <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            26 ubi] si <hi rend="italic">V</hi> 27 esse <hi rend="italic">in ras. M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="127"/>
            libero arbitrio, quorum mentionem facit in epistula, quam <lb/>
            Romam misit, nihil aliud sentire monstratur quam id quod <lb/>
            damnasse uidebatur. nam gratiam dei et adiutorium, quo <lb/>
            adiuuamur ad non peccandum, aut in natura et libero ponit <lb/>
            arbitrio aut in lege atque doctrina, ut uidelicet, cum adiuuat <lb n="5"/>
            deus hominem, ut declinet a malo et faciat bonum, reuelando <lb/>
            et ostendendo quid fieri debeat adiuuare credatur, non <lb/>
            etiam cooperando et dilectionem inspirando, ut id quod faciendum <lb/>
            esse cognouerit faciat. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>Nam cum tria constituat atque distinguat, quibus diuina <lb n="10"/>
            mandata dicit inpleri: possibilitatem, uoluntatem, actionem — <lb/>
            possibilitatem scilicet, qua potest homo esse iustus, uoluntatem, <lb/>
            qua uult esse iustus, actionem, qua iustus est — <lb/>
            horum trium primum, id est possibilitatem datam confitetur <lb/>
            a creatore naturae nec esse in nostra potestate, sed eam nos <lb n="15"/>
            habere, etiamsi nolimus, duo uero reliqua, id est uoluntatem <lb/>
            et actionem nostra esse asserit atque ita nobis tribuit, ut <lb/>
            nonnisi a nobis esse contendat. denique gratia dei non ista <lb/>
            duo, quae nostra omnino uult esse, id est uoluntatem et <lb/>
            actionem, sed illam, quae in potestate nostra non est et nobis <lb n="20"/>
            ex deo est, id est possibilitatem, perhibet adiuuari, tamquam <lb/>
            illa quae nostra sunt, hoc est uoluntas et actio, tam sint <lb/>
            ualentia ad declinandum a malo et faciendum bonum, ut <lb/>
            diuino adiutorio non indigeant, illud uero, quod nobis ex deo <lb/>
            est, hoc sit inualidum, id est possibilitas, ut semper gratiae <lb n="25"/>
            adiuuetur auxilio. 
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="4" unit="altchapter"/> Sed ne quis forsitan dicat nos uel non recte intellegere <lb/>
            quae loquitur uel maleuolo animo in alium sensum quae <lb/>
            non ita dicta sunt uertere, ipsa iam uerba eius accipite. &lt;nos&gt;. <lb/>
            inquit, \'sic tria ista distinguimus et certum uelut in ordinem

<note type="footnote"> 6 I Petr. 3, 11 (cf. Ps. 33, 15; 36, 27) </note>

<note type="footnote"> 4 in libero <hi rend="italic">C</hi> 6 declinat <hi rend="italic">b</hi> faciat <hi rend="italic">om. V</hi> 10 distingat C <lb/>
            11 et actionem <hi rend="italic">b</hi> 14 confitetur datam C 16 nolumus <hi rend="italic">b</hi> 17 nobis <lb/>
            ita C 18 esse a nobis <hi rend="italic">ChP</hi> gratia* <hi rend="italic">Ch</hi> in ista <hi rend="italic">Ch</hi> 19 il) <lb/>
            nostra C uult omnino <hi rend="italic">TP</hi> id est <hi rend="italic">om. P</hi> 20 nostra e§t <hi rend="italic">C</hi> non <lb/>
            <hi rend="italic">om. V</hi> 23 uoler.tia <hi rend="italic">m. 1 ChT</hi> 28 malinolo <hi rend="italic">CTPb</hi> 29 eius uerba <hi rend="italic">b</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="128"/>
            digesta partimur. primo loco posse statuimus, secundo uelle, <lb/>
            tertio esse; posse in natura, uelle in arbitrio, esse in effectu <lb/>
            locamus. primum illud, id est posse ad deum proprie pertinet, <lb/>
            qui illud creaturae suae contulit, duo uero reliqua, hoc est <lb/>
            uelle et esse ad hominem referenda sunt, quia de arbitrii<lb n="5"/>
            fonte descendunt. ergo in uoluntate et opere bono laus hominis <lb/>
            est, immo et hominis et dei, qui ipsius uoluntatis et operis <lb/>
            possibilitatem dedit quique ipsam possibilitatem gratiae suae <lb/>
            adiuuat semper auxilio; quod uero potest homo uelle bonum <lb/>
            atque perficere, solius dei est. potest itaque illud unum esse,<lb n="10"/>
            etiamsi duo ista non fuerint, ista uero sine illo esse non <lb/>
            possunt. itaque liberum mihi est nec uoluntatem bonam habere <lb/>
            nec actionem, nullo autem modo possum non habere possibilitatem <lb/>
            boni; inest mihi, etiamsi noluero, nec otium sui aliquando <lb/>
            in hoc natura recipit. quem nobis sensum exempla<lb n="15"/>
            aliqua faciant clariorem. quod possumus uidere oculis, nostrum <lb/>
            non est, quod uero bene aut male uidemus, hoc nostrum est; <lb/>
            quod loqui possumus, dei est, quod uero bene aut male loquimur, <lb/>
            nostrum est. et ut generaliter uniuersa complectar: quod possumus <lb/>
            omne bonum facere, dicere, cogitare, illius est, qui hoc posse<lb n="20"/>
            donauit, qui hoc posse adiuuat; quod uero bene uel agimus <lb/>
            uel loquimur uel cogitamus, nostrum est, quia haec omnia <lb/>
            uertere in malum etiam possumus. unde, quod propter calumniam <lb/>
            uestram saepe repetendum est, cum dicimus posse <lb/>
            hominem esse sine peccato, et confessione possibilitatis acceptae<lb n="25"/>
            laudamus deum, qui nobis hoc posse largitus est, nec est ibi <lb/>
            ulla laudandi hominis occasio, ubi solius dei causa tractatur; <lb/>
            non enim de uelle nec de esse, sed tantummodo de eo quod <lb/>
            potest esse disseritur\'.  
</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="5" unit="altchapter"/> Ecce est totum dogma Pelagii in libro eius tertio pro 



<note type="footnote">2 affectu CV <hi rend="italic">4 illut C (saepius) 9 homo potest b 11 ullo M</hi> <lb/>
            15 hoc] illo <hi rend="italic">b</hi> 16 facient <hi rend="italic">Vbd 17 pr</hi>. est <hi rend="italic">om. V</hi> 18 quod loqui—nostrum <lb/>
            est <hi rend="italic">om. CChTPVbd; cf. pag. 139, 10</hi> 21 uero <hi rend="italic">om. C</hi> 23 etiam <lb/>
            in malum b calumpniam <hi rend="italic">CT</hi> 24 nostram <hi rend="italic">b</hi> hominem posse <hi rend="italic">Vbd</hi> <lb/>
            25 et <hi rend="italic">om. CChTP</hi> 30 tertio eius P </note> <lb/>
             
<pb n="129"/>
            libero arbitrio his omnino uerbis diligenter expressum, quo <lb/>
            tria ista, unum quod est posse, alterum quod est uelle, tertium <lb/>
            quod est esse, id est possibilitatem, uoluntatem, actionem, <lb/>
            tanta curauit subtilitate distinguere, ut quandocumque legimus <lb/>
            uel audimus eum diuinae gratiae adiutorium confiteri, ut a malo <lb n="5"/>
            declinemus bonumque faciamus, siue in lege atque doctrina <lb/>
            siue ubilibet constituat, sciamus quid loquitur nec erremus <lb/>
            aliter eum intellegendo quam sentit. scire quippe debemus, <lb/>
            quod nec uoluntatem nostram nec actionem diuino adiuuari <lb/>
            credit auxilio, sed solam possibilitatem uoluntatis atque operis, <lb n="10"/>
            quam solam in his tribus nos habere affirmat ex deo, tamquam <lb/>
            hoc sit infirmum, quod deus ipse posuit in natura, cetera <lb/>
            uero duo, quae nostra esse uoluit, ita sint firma et fortia et <lb/>
            sibi sufficientia, ut nullo indigeant eius auxilio, et ideo non <lb/>
            adiuuet ut uelimus, non adiuuet ut agamus, sed tantummodo <lb n="15"/>
            adiuuet ut uelle et agere ualeamus. contra autem apostolus <lb/>
            cum timore, inquit, et tremore uestram ipsorum salutem <lb/>
            operamini. et ut scirent, quia non tantum in eo quod operari <lb/>
            possint — hoc etenim in natura et in doctrina iam <lb/>
            acceperant — sed etiam in eo quod operantur diuinitus adiuuantur, <lb n="20"/>
            non ait: deus est enim qui operatur in uobis posse, <lb/>
            tamquam ipsi iam et uelle et operari per se ipsos habeant <lb/>
            nec in his duobus adiutorio eius indigeant, sed ait: deus <lb/>
            est enim qui operatur in uobis et uelle et perficere, <lb/>
            uel, sicut in aliis et maxime graecis codicibus legitur, et <lb n="25"/>
            uelle et operari. uidete si non apostolus gratiae dei futuros <lb/>
            aduersarios sancto spiritu tanto ante praeuidit et haec duo, <lb/>
            id est et uelle et operari, quae iste ita nostra esse uoluit,

<note type="footnote">17 Phil. 2, 12 23 Phil. 2, 13 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 3 accionem C <hi rend="italic">4 subtilitate curauit b 5 eum om. CChTPVbd</hi> 7 quod <lb/>
            <hi rend="italic">MCP</hi> loquimur <hi rend="italic">m. 1 T</hi> 12 ipse deus <hi rend="italic">b</hi> 13 uelit <hi rend="italic">b</hi> 16 adiuuat <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            17 urm <hi rend="italic">CChT m. 1</hi> operamini salutem <hi rend="italic">Vbd</hi> 19 possent <hi rend="italic">M</hi> enim <lb/>
            <hi rend="italic">Vbd</hi> 20 adiuuentur <hi rend="italic">b</hi> 21 nobis <hi rend="italic">V</hi> 22 <hi rend="italic">pr</hi>. et <hi rend="italic">om. b</hi> 24 enim <lb/>
            est <hi rend="italic">Vbd</hi> 25 maxime et <hi rend="italic">M</hi> 28 <hi rend="italic">pr</hi>. et <hi rend="italic">om. C</hi> operari pej. §e iuşQş C <lb/>
            iste <hi rend="italic">om. M</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXXII Aug. Sect. VIII pars II. </note>

<note type="footnote"> 9 </note> <lb/>
             
<pb n="130"/>
            tamquam ipsa diuinae gratiae non adiuuentur auxilio, deum in <lb/>
            nobis dixit operari. 
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="6" unit="altchapter"/> Neque hinc Pelagius incautos fallat et simplices uel <lb/>
            etiam se ipsum, quoniam cum dixisset: (ergo in uoluntate et <lb/>
            opere bono laus hominis est\', uelut correxit atque addidit:<lb n="5"/>
            \'immo et hominis et dei\'. non enim hoc propterea dixit, quia <lb/>
            secundum sanam doctrinam intellegi uoluit, quod et uelle et <lb/>
            operari deus operetur in nobis, sed cur hoc dixerit satis euidenter <lb/>
            ostendit continuo subiungendo: \'qui ipsius uoluntatis <lb/>
            et operis possibilitatem dedit\'. hanc autem possibilitatem in<lb n="10"/>
            natura eum ponere de uerbis eius superioribus clarum est. <lb/>
            sed ne nihil de gratia dixisse uideretur, adiunxit: \'quique ipsam <lb/>
            possibilitatem gratiae suae adiuuat semper auxilio\'; non ait: <lb/>
            ipsam uoluntatem uel ipsam operationem — quod si diceret, <lb/>
            non abhorrere a doctrina apostolica uideretur — sed ait:<lb n="15"/>
            \'ipsam possibilitatem\', illud uidelicet ex tribus, quod in natura <lb/>
            locauit, \'gratiae suae adiuuat semper auxilio\', ut scilicet in <lb/>
            uoluntate et actione non ideo laus sit et dei et hominis, quia <lb/>
            sic uult homo, ut tamen deus uoluntati eius ardorem dilectionis <lb/>
            inspiret, et sic operatur homo, ut tamen deus cooperetur<lb n="20"/>
            — sine cuius adiutorio quid est homo? — sed ideo ad <lb/>
            hanc laudem adiunxit et deum, quia nisi natura esset in qua <lb/>
            nos condidit, qua uelle et agere possemus, nec uellemus nec <lb/>
            ageremus. 
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>Hanc autem naturalem possibilitatem quod adiuuari dei<lb n="25"/>
            gratia confitetur, non est hic apertum uel quam dicat gratiam <lb/>
            uel quatenus ea naturam sentiat adiuuari; sed sicut aliis locis, <lb/>
            in quibus euidentius loquitur, intellegi potest, non uult aliud <lb/>
            accipi quam legem atque doctrinam, qua naturalis possibilitas <lb/>
            adiuuetur. <lb n="30"/>
            
</p><p><milestone n="7" unit="altchapter"/>Nam quodam loco ait: \'hic nos imperitissimi hominum

<note type="footnote"><hi rend="italic">2 dicit b 3 Ptlagius hic b</hi> 5 laus] <hi rend="italic">locus M 8 dixit b</hi> 12 adiun*xit <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 15 aborrere» C 18 <hi rend="italic">med</hi>. et <hi rend="italic">om. C</hi> 19 sic] si##sicut M <lb/>
            si sic <hi rend="italic">CChTPVb</hi> eius uoluntati deus <hi rend="italic">TPb</hi> 21 cuius] eius <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            quis <hi rend="italic">Vb</hi> 22 adiuncxit <hi rend="italic">T</hi> 25 quam <hi rend="italic">V</hi> </note><lb/><pb n="131"/>
            putant iniuriam diuinae gratiae facere, quia dicimus eam sine <lb/>
            uoluntate nostra nequaquam in nobis perficere sanctitatem — <lb/>
            quasi deus gratiae suae aliquid imperauerit et non illis, quibus <lb/>
            imperauit, etiam gratiae suae auxilium subministret, ut quod <lb/>
            per liberum homines facere iubentur arbitrium, facilius possent <lb n="5"/>
            implere per gratiam\' — et tamquam explicaturus quam dicat <lb/>
            gratiam secutus adiunxit dicens: \'quam nos non, ut tu putas, <lb/>
            in lege tantummodo, sed et in dei esse adiutorio confitemur\'. <lb/>
            quis non hic desideret ut ostendat quam uelit intellegi gratiam? <lb/>
            propter hoc enim maxime de illo expectare debemus, <lb n="10"/>
            ut dicat hoc quod dicit non in lege tantummodo se gratiam <lb/>
            confiteri. sed nobis hac expectatione suspensis quid addiderit <lb/>
            intuemini. \'adiuuat enim nos deus\', inquit, per doctrinam et <lb/>
            reuelationem suam, dum cordis nostri oculos aperit; dum <lb/>
            nobis, ne praesentibus occupemur, futura demonstrat; dum <lb n="15"/>
            diaboli pandit insidias; dum nos multiformi et ineffabili dono <lb/>
            gratiae caelestis illuminat\'. deinde sententiam suam quadam <lb/>
            uelut absolutione concludens qui haec dicit\', inquit, \'gratiam <lb/>
            tibi uidetur negare an et liberum hominis arbitrium et dei <lb/>
            gratiam confitetur\'? in his omnibus non recessit a commendatione <lb n="20"/>
            legis atque doctrinae, hanc esse adiuuantem gratiam <lb/>
            diligenter inculcans et hoc exequens quod proposuerat, cum diceret: <lb/>
            sed in dei esse adiutorio confitemur\'. denique dei <lb/>
            adiutorium multipliciter insinuandum putauit commemorando <lb/>
            doctrinam et reuelationem et oculorum cordis adapertionem et <lb n="25"/>
            demonstrationem futurorum et apertionem diabolicarum imidiarum <lb/>
            et multiformi atque ineffabili dono gratiae caelestis <lb/>
            illuminationem, ad hoc utique, ut diuina praecepta et promissa

<note type="footnote"> 2 nostra] naturae <hi rend="italic">V</hi> 4 subministrat <hi rend="italic">MCChTP</hi> 6 dicaijt <hi rend="italic">T</hi> 7 sequutus <lb/>
            <hi rend="italic">m. 1 Ch</hi> 8 dei] legis <hi rend="italic">M</hi> 10 de] ab <hi rend="italic">V</hi> 11 hoc] homo <hi rend="italic">M</hi> qui <lb/>
            <hi rend="italic">MC</hi> quid <hi rend="italic">Ch</hi> se] sed <hi rend="italic">M</hi> 12 hae <hi rend="italic">M</hi> 13 inquit deus <hi rend="italic">b</hi> 14 apperit <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 15 dum <hi rend="italic">bis leg. P</hi> 20 omnibus his <hi rend="italic">C</hi> 21 gratiam adiuuantem <lb/>
            C 22 exsequens <hi rend="italic">MPbd</hi> 23 sed et in legis esse arbitrio con- <lb/>
            Stemur adiutorium <hi rend="italic">M</hi> confitemur adiutorium C dei] legis <hi rend="italic">M om. <lb/>
             VCh m. 1</hi> 24 adiutorium <hi rend="italic">om. MCTPVCh m. 1</hi> 27 multiformem <lb/>
            atque ineffabilem <hi rend="italic">b</hi> 28 ut] et <hi rend="italic">M</hi> </note>

<note type="footnote"> 9* </note> <lb/>
             
<pb n="132"/>
            discamus. hoc est ergo gratiam dei ponere in lege atque <lb/>
            doctrina. 
</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="8" unit="altchapter"/> Hinc itaque apparet hanc eum gratiam confiteri, <lb/>
            qua demonstrat et reuelat deus quid agere debeamus, non <lb/>
            qua donat atque adiuuat, ut agamus, cum ad hoc potius<lb n="5"/>
            ualeat legis agnitio, si gratiae desit opitulatio, ut fiat mandati <lb/>
            praeuaricatio; ubi enim non est lex, ait apostolus, nec <lb/>
            praeuaricatio, et: concupiscentiam nesciebam, nisi <lb/>
            lex diceret: non concupisces. ac per hoc usque adeo <lb/>
            aliud est lex, aliud gratia, ut lex non solum nihil prosit,<lb n="10"/>
            uerum etiam plurimum obsit, nisi adiuuet gratia, et haec <lb/>
            ostendatur legis utilitas, quoniam quos facit praeuaricationis <lb/>
            reos, cogit confugere ad gratiam liberandos et ut concupiscentias <lb/>
            malas superent adiuuandos. iubet enim magis quam <lb/>
            iuuat, docet morbum esse, non sanat; immo ab ea potius<lb n="15"/>
            quod non sanatur augetur, ut attentius et sollicitius gratiae <lb/>
            medicina quaeratur, quia littera occidit, spiritus autem <lb/>
            uiuificat. si enim data esset lex, quae posset uiuificare, <lb/>
            omnino ex lege esset iustitia; in quantum tamen <lb/>
            etiam lex adiuuet, adiungit et dicit: sed conclusit scriptura<lb n="20"/>
            omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu <lb/>
            Christi daretur credentibus. itaque lex, inquit, paedagogus <lb/>
            noster fuit in Christo Iesu. hoc ipsum ergo <lb/>
            superbis est utile sub peccato artius manifestiusque concludi, <lb/>
            ne ad faciendam iustitiam de liberi arbitrii quasi propriis<lb n="25"/>
            uiribus praesumatur, sed omne os obstruatur et reus fiat <lb/>
            omnis mundus deo, quia non iustificabitur ex lege <lb/>
            omnis caro coram illo; per legem enim cognitio

<note type="footnote">7 Rom. 4, 15 8 Rom. 7, 7 17 II Cor. 3, 6 18 Gal. 3, 21 <lb/>
            20 Gal. 3, 22. 24 2li Rom. 3, 19-21 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">3 hic CChTP 4 debemus b 6 oppitulatio C 7 lex om. m. 1 C</hi><lb/>
            10 aliud est gratia <hi rend="italic">Vd</hi> 11 adiunat C hic <hi rend="italic">V</hi> 12 quos] quod <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            14 iuuet <hi rend="italic">V</hi> 16 qua C solliticius C solicitius <hi rend="italic">T</hi> 18 quae omnino <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> quo <hi rend="italic">V</hi> iustificare <hi rend="italic">ChC m. 2, b</hi> 20 ptiam <hi rend="italic">Ch om. b</hi> 24 utilis <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            27 iustificatur <hi rend="italic">CChTP</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="133"/>
            peccati. nunc autem sine lege iustitia dei manifestata est, <lb/>
            testificata per legem et prophetas. quomodo ergo sine <lb/>
            lege manifestata, si per legem testificata? non itaque sine <lb/>
            lege manifestata, sed sine lege iustitia, quia iustitia dei est, <lb/>
            id est quae nobis non ex lege sit, sed ex deo, non quae illo <lb n="5"/>
            imperante cognoscendo timeatur, sed quae illo donante diligendo <lb/>
            teneatur, ut et qui gloriatur in domino glorietur. 
</p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="9" unit="altchapter"/> Quid ergo est, quod iste legem atque doctrinam <lb/>
            deputat gratiam, qua iuuamur ad operandam iustitiam, quae <lb/>
            ut multum adiuuet, ad hoc adiuuat ut gratia requiratur? <lb n="10"/>
            nemo enim legem potest implere per legem; plenitudo enim <lb/>
            legis caritas, caritas autem dei non per legem diffusa <lb/>
            est in cordibus nostris, sed per spiritum sanctum qui <lb/>
            datus est nobis. proinde per legem gratia demonstratur. ut <lb/>
            lex per gratiam compleatur. quid enim iuuat Pelagium, quia <lb n="15"/>
            diuersis uerbis eandem rem dicit, ut non intellegatur in lege <lb/>
            atque doctrina gratiam constituere, qua possibilitatem naturae <lb/>
            asserit adiuuari? quantum autem existimo, ideo ueretur intellegi, <lb/>
            quia damnauit eos, qui dicunt gratiam dei et adiutorium <lb/>
            non ad singulos actus dari, sed in libero arbitrio esse <lb n="20"/>
            uel in lege atque doctrina, et tamen latere se putat, cum <lb/>
            aliis atque aliis locutionibus uersat significationem legis atque <lb/>
            doctrinae. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>