<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa044.opp-lat1:7-12</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa044.opp-lat1:7-12</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa044.opp-lat1"><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>Nam et illud, quod posuit de psalmo in eodem capitulorum <lb/>
            libro, ut quasi probaret omnes uoluntate propria regi\': <lb/>
            dilexit maledictum et ueniet ei; et noluit benedictionem, <lb/>
            et elongabitur ab eo, quis nesciat hoc uitium <lb/>
            esse non naturae, sicut eam condidit deus, sed uoluntatis<lb n="5"/>
            humanae, quae recessit a deo? uerumtamen si non maledictionem <lb/>
            dilexisset et uoluisset benedictionem et in hoc ipso uoluntatem <lb/>
            suam diuina gratia negaret adiutam, ingratus atque inpius <lb/>
            sibi regendus dimitteretur, ut sine rectore deo praecipitatus <lb/>
            non se a se ipso regi potuisse poenis experiretur. sic etiam<lb n="10"/>
            in illo testimonio, quod in eodem libro eidem titulo subdidit: <lb/>
            apposuit tibi aquam et ignem; ad quod uis porrige <lb/>
            manum tuam; ante hominem bonum et malum, uita et <lb/>
            mors; quod placuerit ei, dabitur illi, manifestum est, <lb/>
            quod, si ad ignem manum mittit et malum ac mors ei placet,<lb n="15"/>
            uoluntas id hominis operatur; si autem bonum et uitam diligit, <lb/>
            non solum uoluntas id agit, sed diuinitus adiuuatur. sufficit <lb/>
            enim sibi oculus ad non uidendum, hoc est ad tenebras; ad <lb/>
            uidendum uero lumine suo non sibi sufficit, nisi illi extrinsecus <lb/>
            adiutorium clari luminis praebeatur. absit autem ut hi qui<lb n="20"/>
            secundum propositum uocati sunt, quos praesciuit et <lb/>
            praedestinauit conformes imaginis filii sui, suo, ut pereant, <lb/>
            desiderio dimittantur. hoc enim patiuntur uasa irae, quae <lb/>
            perfecta sunt ad perditionem, in quorum etiam ipsa perditione <lb/>
            notas facit deus diuitias gloriae suae in uasa misericordiae<lb n="25"/>
            suae. propter hoc enim, cum dixisset: deus

<note type="footnote"> 3 Ps. 108, 17 12 Eccli. 15, 16. 17 20 Rom. 8, 28. 29 <lb/>
            23 Ilom. 9, 22. 23 26 Ps. 58, 11 </note>

<note type="footnote"> 5 esse <hi rend="italic">om. F</hi> non <hi rend="italic">leg. ante</hi> uitium <hi rend="italic">in u</hi>.4 S 6 uerumptamen <hi rend="italic">F1 om. <lb/>
            m. 1 P</hi> dilexisset maledictionem <hi rend="italic">FVSd</hi> 7 noluisset <hi rend="italic">P</hi> 8 ad <lb/>
            uitam <hi rend="italic">LIFFI Y</hi> atque] sine <hi rend="italic">FV</hi> inpiu»] ipsius <hi rend="italic">Fl</hi> 9 regendum <lb/>
            <hi rend="italic">LtF\'l m. 1</hi> 12 quoduis S 14 placuit <hi rend="italic">FVS</hi> ei <hi rend="italic">om. S</hi> dabunt <hi rend="italic">U</hi> <lb/>
            ipdtfiP <hi rend="italic">(m. 2 exp. et in mg</hi>. manifestum <hi rend="italic">add.) Fl</hi> 16 id uoluntas <hi rend="italic">FSVd</hi> <lb/>
            e§t hominis Fl 19 uero 119 <hi rend="italic">L</hi> ille <hi rend="italic">m. 1 P</hi> 20 hii <hi rend="italic">LFl</hi> 21 eunt <lb/>
            <hi rend="italic">(m. 2 add.) Fl</hi> sunt sancti <hi rend="italic">V1</hi> 23 demittantur <hi rend="italic">V</hi> permittantur S <lb/>
            26 deus <hi rend="italic">om</hi>. F\'</note> <lb/>
             
<pb n="59"/>
            meus misericordia eius praeueniet me, continuo subiecit: <lb/>
            deus meus demonstrabit mihi in inimicis meis. illis <lb/>
            ergo fit quod scriptum est: tradidit illos deus in desideria <lb/>
            cordis eorum; non autem fit praedestinatis, quos regit <lb/>
            spiritus dei, quoniam non inanis est uox eorum: ne tradas me, <lb n="5"/>
            domine, a desiderio meo peccatori, quandoquidem et <lb/>
            contra ipsa desideria sic oratum est, ut diceretur: aufer a <lb/>
            me concupiscentias uentris et desiderium concubitus <lb/>
            ne apprehendat me. praestat hoc deus illis quos subditos <lb/>
            regit, non autem illis qui se idoneos ad se ipsos regendos <lb n="10"/>
            putant et praefidenti ceruice propriae uoluntatis illum dedignantur <lb/>
            habere rectorem. 
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>Quae cum ita sint, filii dei qui hoc nouerunt et se dei <lb/>
            spiritu regi et agi gratulantur quomodo moueri potuerunt, <lb/>
            cum audirent uel legerent a Pelagio scriptum omnes uoluntate <lb n="15"/>
            propria regi et suo desiderio unumquemque dimitti? et tamen <lb/>
            quia interrogatus ab episcopis quid mali sonarent illa uerba <lb/>
            persensit responditque hoc se dixisse propter liberum arbitrium, <lb/>
            continuo subiciens \'cui deus adiutor est eligenti bona; homo <lb/>
            uero peccans ipse in culpa est quasi liberi arbitrii\', hanc <lb n="20"/>
            quoque sententiam pii iudices approbantes quam incaute uel <lb/>
            quo sensu illa in libro eius uerba sint posita considerare uel <lb/>
            quaerere noluerunt, sufficere existimantes ita eum confessum <lb/>
            esse liberum arbitrium, ut eligenti bona deus esset adiutor, <lb/>
            peccans uero ipse esset in culpa ad hoc sibi sufficiente propria <lb n="25"/>
            uoluntate. ac per hoc deus regit, quibus adiutor est

<note type="footnote"> 3 Rom. 1, 24 5 Ps. 139, 9 7 Eccli. 23, 5. 6 </note>

<note type="footnote"> 1 meus <hi rend="italic">om. codd, VS</hi> 2 demonstrauit <hi rend="italic">LULIFl VSd</hi> mihi <hi rend="italic">om. <lb/>
            LFl m. 1</hi> in <hi rend="italic">om. UDFFl VSP tn. 2</hi> meis <hi rend="italic">om. V</hi> 3 fit] sit <lb/>
            <hi rend="italic">LULIFI V2</hi> 4 sit <hi rend="italic">V2</hi> sic <hi rend="italic">S</hi> 5 inanis non <hi rend="italic">S</hi> uox] uxor <hi rend="italic">U</hi> 6 a <lb/>
            <hi rend="italic">om. FV</hi> 7 contra] supra <hi rend="italic">Ll</hi> super <hi rend="italic">P</hi> 8 desideria <hi rend="italic">S</hi> 9 apprehendant <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> quos-illis <hi rend="italic">om. S</hi> 10 <hi rend="italic">illi\' LL1</hi> 11 <hi rend="italic">piosidenti PSV</hi> 13 mouerunt <lb/>
            <hi rend="italic">L1</hi> 14 moneri <hi rend="italic">LLxFlV2</hi> non moueri <hi rend="italic">coni. S</hi> 17 quia <hi rend="italic">om. P</hi> <lb/>
            20 ct quasi <hi rend="italic">LL1FF1PVS; cf. pag. 56, 12</hi> 21 quoque] ergo <hi rend="italic">U</hi> 22 sit <hi rend="italic">U</hi> <lb/>
            25 ipse <hi rend="italic">om. FVSd</hi> sufficiente sibi <hi rend="italic">P</hi> sufficere <hi rend="italic">LULlF1</hi></note> <lb/>
             
<pb n="60"/>
            eligentibus bona; et ideo bene regunt quicquid regunt, quoniam <lb/>
            ipsi reguntur a bono. 
</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>Item recitatum est quod in libro suo Pelagius posuit \'in <lb/>
            die iudicii iniquis et peccatoribus non esse parcendum, sed <lb/>
            aeternis eos ignibus exurendos\'. quod ideo fratres mouerat,<lb n="5"/>
            ut obiciendum putaretur, quod ita dictum est, tamquam omnes <lb/>
            peccatores aeterno essent supplicio puniendi non eis exceptis <lb/>
            qui fundamentum habent Christum, quamuis superaedificent <lb/>
            ligna, fenum, stipulam, de quibus dicit apostolus: si cuius <lb/>
            opus exustum fuerit, detrimentum patietur; ipse<lb n="10"/>
            autem saluus erit, sic tamen quasi per ignem. sed cum <lb/>
            respondisset Pelagius \'hoc secundum euangelium se dixisse, <lb/>
            ubi dicitur de peccatoribus: isti ibunt in supplicium <lb/>
            aeternum, iusti autem in uitam aeternam&gt;, nullo modo <lb/>
            potuit christianis iudicibus euangelica et dominica displicere<lb n="15"/>
            sententia nescientibus quid in uerbis de libro Pelagii prolatis <lb/>
            mouerit fratres, qui disputationes eius uel discipulorum eius <lb/>
            audire consuerunt, quando his absentibus, qui libellum contra <lb/>
            Pelagium sancto episcopo Eulogio dederunt, nullus urgebat, <lb/>
            ut peccatores per ignem saluandos a peccatoribus aeterno<lb n="20"/>
            supplicio puniendis aliqua exceptione distingueret et eo modo <lb/>
            intellegentibus iudicibus cur fuerit illud obiectum, si nollet <lb/>
            distinguere, merito culparetur. 
</p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p>Quod autem addidit Pelagius: et si quis aliter credit, <lb/>
            Origenista est\\ hoc acceperunt iudices, quod re uera in Origene<lb n="25"/>
            dignissime detestatur ecclesia. id est, quod etiam illi, quos <lb/>
            dominus dicit aeterno supplicio puniendos, et ipse zabulus

<note type="footnote">8 cf. I Cor. 3, 11. 12 9 I Cor. 3, 15 13 Matth. 25, 46 </note>

<note type="footnote"> 1 regit <hi rend="italic">(bis) FV2</hi> 2 capitulum quartum incipit feliciter <hi rend="italic">U</hi> cap. <lb/>
            <hi rend="italic">III LLaS 4 esset FV2 pacendum V</hi> 5 que F2 adeo S 8 superhedificant <lb/>
            <hi rend="italic">LU</hi> 12 se dixisse <hi rend="italic">om. U</hi> 13 isti] illi <hi rend="italic">d</hi> 17 uel <hi rend="italic">om. <lb/>
            m. 1 F</hi> 18 consueuerunt <hi rend="italic">LIPV</hi> hiis <hi rend="italic">L</hi> 20 saluandi <hi rend="italic">codd. S</hi> <lb/>
            22 nollent <hi rend="italic">Lt</hi> 23 distingueret <hi rend="italic">(exp. m. 2) F</hi> 24 et] ut <hi rend="italic">LULxFl</hi> <lb/>
            26 testatur <hi rend="italic">m. 1 F</hi> id cst] idfi Fidem VS quod <hi rend="italic">om. Ll</hi> <lb/>
            27 diabolus <hi rend="italic">d</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="61"/>
            atque angeli eius post tempus licet prolixum purgati liberabuntur <lb/>
            a poenis et sanctis cum deo regnantibus societate <lb/>
            beatitudinis adhaerebunt. hoc ergo synodus dixit \'alienum non <lb/>
            esse ab ecclesia\\ non secundum Pelagium, sed potius secundum <lb/>
            euangelium, quod tales iniqui et peccatores aeternis ignibus <lb n="5"/>
            exurentur, quales tali supplicio dignos iudicat euangelium, et <lb/>
            quod detestabiliter cum Origene sentiat quisquis dixerit aliquando <lb/>
            eorum finiri posse supplicium, quod dominus dixit <lb/>
            aeternum. de illis uero peccatoribus, quos dicit apostolus <lb/>
            exusto eorum opere tamquam per ignem saluos futuros, quoniam <lb n="10"/>
            nihil Pelagio de his euidenter obiectum est, nihil iudicauerunt. <lb/>
            quapropter qui dicit iniquos et peccatores, quos aeterno <lb/>
            supplicio ueritas damnat, aliquando inde posse liberari, non <lb/>
            inconuenienter eum Pelagius Origenistam uocat; sed rursus <lb/>
            qui nullum peccatorem in dei iudicio misericordia dignum <lb n="15"/>
            existimat quod uult ei nomen imponat, dum tamen et hunc <lb/>
            errorem ecclesiastica ueritate non recipi intellegat; iudicium <lb/>
            enim sine misericordia fiet illi qui non fecit misericordiam. <lb/>
            </p></div><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p>Quomodo autem fiat hoc iudicium, difficile in scripturis <lb n="20"/>
            sanctis comprehendi potest; modis enim multis significatur <lb/>
            quod uno modo futurum est. namque aliquando dicit dominus <lb/>
            aduersus eos, quos in suum regnum non recipit, ostium se <lb/>
            clausurum clamantibusque illis et dicentibus: aperi nobis; <lb/>
            in nomine tuo manducauimus et bibimus et cetera quae <lb n="25"/>
            illos dicere scriptum est, se responsurum: nescio uos, qui <lb/>
            operamini iniquitatem; aliquando iussurum se

<note type="footnote"> 17 Iac. 2, 13 24 Luc. 13, 25. 26 26 Luc. 13, 27 </note>

<note type="footnote"> 2 societati <hi rend="italic">S</hi> 5 oxerppjum <hi rend="italic">(s. l, m</hi>. 2 euangeliQ) P 7 quisquis] <lb/>
            quod si quis <hi rend="italic">LTJLX</hi> qui si quis <hi rend="italic">FFI Y P m. 1</hi> qui <hi rend="italic">S</hi> 8 futuri <hi rend="italic">(in mg. <lb/>
            m</hi>. 2 finiri) <hi rend="italic">F</hi> 11 nichil <hi rend="italic">L U</hi> hiis <hi rend="italic">LFl</hi> 13 dampnat <hi rend="italic">LUFF</hi> <lb/>
            inde] no <hi rend="italic">(in mg. m</hi>. 2 inde) <hi rend="italic">L</hi> 14 Pelagius eum <hi rend="italic">S</hi> 15 quod Fl <lb/>
            16 uult ei <hi rend="italic">om. m. 1 F</hi> 17 intelligant <hi rend="italic">Lx</hi> 18 enim <hi rend="italic">om. m. 1 Ll</hi> <lb/>
            fiet] sed <hi rend="italic">UF m. 1</hi> fiat 8 20 fiet <hi rend="italic">FVSd</hi> 21 <hi rend="italic">post</hi> potest <hi rend="italic">add</hi>. cap. IIII <lb/>
            <hi rend="italic">LlF*PV2</hi> 24 clusurum <hi rend="italic">LUVFFI</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="62"/>
            commemorat, ut hi qui noluerunt eum regnare, sibi adducantur <lb/>
            et interficiantur coram illo; aliquando uenturum se dicit <lb/>
            cum angelis suis in maiestate sua, ut congregentur ante eum <lb/>
            omnes gentes et diuidat eas et alios ponat ad dexteram, <lb/>
            quorum bona opera commemorans reportet in uitam aeternam, alios ad sinistram, quibus bonorum sterilitatem imputans eos <lb n="5"/>
            aeterno igne condemnet; aliquando seruum nequam et pigrum, <lb/>
            qui pecuniam eius neglexit impendere, uel etiam hominem <lb/>
            inuentum in conuiuio non habentem uestem nuptialem iubet <lb/>
            ligatis manibus et pedibus mitti in tenebras exteriores; aliquando<lb n="10"/>
            susceptis quinque prudentibus ostium contra stultas <lb/>
            alias quinque uirgines claudit. haec et si quid est aliud, quod <lb/>
            in praesentia non occurrit, de iudicio dicuntur futuro, utique <lb/>
            non in uno uel quinque, sed in multis exercendo. nam si unus <lb/>
            esset, qui de conuiuio, quod non habebat uestem nuptialem,<lb n="15"/>
            in tenebras iussus est mitti, non continuo sequeretur et <lb/>
            diceret: multi enim sunt uocati, pauci autem electi, <lb/>
            cum potius uno proiecto atque damnato multi in domo remansisse <lb/>
            uideantur. sed de his omnibus nunc quantum satis est <lb/>
            disputare perlongum est. hoc tamen breuiter possum dicere<lb n="20"/>
            sine praeiudicio — quod in pecuniariis rationibus dici solet — <lb/>
            melioris discussionis unum aliquem iudicii modum, qui est <lb/>
            inscrutabilis nobis, seruata dumtaxat in praemiis et poenis <lb/>
            diuersitate meritorum multis per scripturas sanctas significari <lb/>
            modis. quod autem huic causae. de qua nunc agitur, satis est:

<note type="footnote">1 cf. Luc. 19, 27 2 cf. Matth. 25, 31-46 7 cf. Luc. 19, 22-24 <lb/>
            8 cf. Matth. 22, 11-13 11 cf. Matth. 25, 10-12 17 Matth. 22, 14 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 hii L hi. Ll om. VS</hi> uoluerunt Z/1 <hi rend="italic">regnari V</hi> 2 se uenturum <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 3 suis <hi rend="italic">om. FV</hi> 4 omnes] quam <hi rend="italic">U</hi> ponat <hi rend="italic">m. 1 P</hi> <lb/>
            5 commemorat <hi rend="italic">LUIJFlPVS</hi> et reportat <hi rend="italic">S</hi> reportat <hi rend="italic">LULKFlV</hi> <lb/>
            7 seruo <hi rend="italic">LULlFlPVS</hi> et <hi rend="italic">om. codd</hi>. pigro <hi rend="italic">codd. VS</hi> <lb/>
            11 hostium <hi rend="italic">LUVP m. 1</hi> 13 praesentiam <hi rend="italic">FVS</hi> occurrit] ostendit <lb/>
            <hi rend="italic">LUDFIPV2</hi> 15 nuptialem in tenebras <hi rend="italic">om. S</hi> 16 iussus] uisus <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            17 autem] uero <hi rend="italic">LxPVSd</hi> 19 hiis <hi rend="italic">F</hi> iis <hi rend="italic">S</hi> omnibus] hominibus <lb/>
            <hi rend="italic">LLlFlV2 nunc]</hi> non VS 22 solet. <hi rend="italic">Mollioris S</hi> 23 seruata <hi rend="italic">d:</hi> seruat <lb/>
            <hi rend="italic">codd. VS</hi> 25 quod <hi rend="italic">ex</hi> Qui <hi rend="italic">L</hi> qui et <hi rend="italic">U</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="63"/>
            si dixisset Pelagius omnes omnino peccatores aeterno igne et <lb/>
            aeterno supplicio puniendos, quisquis iudicium id approbasset, <lb/>
            in se ipsum primitus sententiam protulisset; quis enim <lb/>
            gloriabitur mundum se esse a peccatis? quia uero nec <lb/>
            omnes dixit nec quosdam, sed indefinite posuit et hoc secundum <lb n="5"/>
            euangelium se dixisse respondit, uera quidem sententia episcopali <lb/>
            est confirmata iudicio; sed adhuc ne aliud quid sentiat <lb/>
            Pelagius non apparet et post hoc etiam episcopale iudicium <lb/>
            non impudenter inquiritur. 
</p></div><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="4" unit="altchapter"/> Obiectum est et illud Pelagio, tamquam in suo <lb n="10"/>
            libro scripserit \'malum nec in cogitationem uenire\'. respondit <lb/>
            autem: &lt;hoc non ita posuimus, sed diximus debere studere <lb/>
            christianum, ne male cogitet\'. quod, sicut decuit, episcopi <lb/>
            approbauerunt. quis enim dubitat malum cogitari non oportere? <lb/>
            et re uera in libro suo ad \'malum\' &lt;cautius&gt; ita legitur: <lb n="15"/>
            \'nec cogitandum\'. quod in hoc intellegi solet: malum ne <lb/>
            cogitari quidem debere. hoc autem qui negat, quid aliud dicit <lb/>
            quam debere cogitari malum? quod si uerum esset, non diceretur <lb/>
            in laude caritatis: non cogitat malum. uenire tamen in

<note type="footnote"> 3 Prou. 20, 9 19 I Cor. 13, 5 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 omnes] quem <hi rend="italic">ULl</hi> 2 quibus <hi rend="italic">S</hi> id iudicium <hi rend="italic">Vd</hi> 3 protulisse <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            4 se mundum <hi rend="italic">FxSVd</hi> uero] UHO F 5 indefinite <hi rend="italic">d:</hi> nec indeffinite <lb/>
            <hi rend="italic">codd. VS</hi> 6 snia <hi rend="italic">F</hi> sua <hi rend="italic">m. 1 F1</hi> 7 adhuc ne aliud quid <hi rend="italic">scripsimus:<lb/>
             </hi> adhuc ne aliquid <hi rend="italic">codd. VS</hi> adhuc quid <hi rend="italic">d</hi> 9 imp*udenter <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            imprudenter F1 10 Capitulum quartum incipit feliciter <hi rend="italic">U</hi> Capitulum <lb/>
            Quartum <hi rend="italic">LF, m. 2 Fl, VS</hi> Capitulum V <hi rend="italic">LlP</hi> et <hi rend="italic">om. F</hi> 12 hoc— <lb/>
            cogitet <hi rend="italic">add. m. 2 in mg. Fl</hi> posnimus <hi rend="italic">ex</hi> possumus <hi rend="italic">m. 2 F</hi> sed <lb/>
            <hi rend="italic">om. LXP</hi> 14 approbarunt <hi rend="italic">VSd om. m. 1 Fl</hi> 15 et re uera in <lb/>
            libro suo ad malum cuius ita legitur nec cogitandum quod in (om. <lb/>
            <hi rend="italic">U)</hi> hac intelligi solet malum nec (ne <hi rend="italic">UFFlPS)</hi> cogitari quidem debere <lb/>
            <hi rend="italic">codd, VS; V1:</hi> libro suo ad Melaniam ita legitur nec cogitandum quod <lb/>
            in hoc intelligi solet <hi rend="italic">sqq., Sl:</hi> libro suo ita legitur malum nec cogitandum <lb/>
            quod in hoc sensu intelligi solet <hi rend="italic">sqq., d:</hi> libro suo quod ait \'malum <lb/>
            nec cogitari\', si ita legitur \'nec cogitandum quidem\', hoc intelligi solet <lb/>
            <hi rend="italic">sqq.;</hi> ct\'. Hieronymi dial. contra Pel. I 32 (XXIII 549 M): Ne leuiter <lb/>
            quidem esse peccandum, et quid sit hoc \'leuiter\', ne forte in opere te aliquis <lb/>
            dixisse aestimaret, annectis: Malum nec cogitandum 17 debere quidem <lb/>
            <hi rend="italic">FVSd</hi> 18 uerum] na <hi rend="italic">F</hi> 19 non uenire <hi rend="italic">d</hi> tamen <hi rend="italic">ex</hi> tantum <hi rend="italic">m. 2 P</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="64"/>
            cogitationem-iustorum atque sanctorum ideo non tam (in )probe <lb/>
            asseritur, quia cogitatio uocari solet etiam cum aliquid in <lb/>
            mentem uenit, etsi consensio non sequatur. cogitatio uero, <lb/>
            quae culpam contrahit et merito prohibetur, consensione non <lb/>
            caret. potuit ergo fieri, ut mendosum codicem legerent qui<lb n="5"/>
            hoc ita obiciendum arbitrati sunt, tamquam Pelagius dixerit <lb/>
            \'malum nec in cogitationem uenire\', id est iustis et sanctis in <lb/>
            mentem non uenire quod malum est. quae sententia profecto <lb/>
            absurdissima est; cum enim mala reprehendimus, nisi cogitata <lb/>
            uerbis enuntiare non possumus. sed illa, ut diximus, culpabilis<lb n="10"/>
            appellatur cogitatio mali, quae consensionem trahit. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>