<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa044.opp-lat1:21-40</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa044.opp-lat1:21-40</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa044.opp-lat1"><div n="21" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="8" unit="altchapter"/> Non ergo natura, quae sub peccato uenumdata <lb/>
            et uitio sauciata redemptorem saluatoremque desiderat, nec <lb/>
            legis scientia, per quam fit concupiscentiae cognitio, non<lb n="10"/>
            euictio, liberat a corpore mortis huius, sed gratia domini <lb/>
            per Iesum Christum dominum nostrum. 
</p><p><milestone n="9" unit="altchapter"/>Ista est non natura moriens nec littera occidens. sed <lb n="15"/>
            spiritus uiuificans. iam enim habebat iste naturam cum uoluntatis <lb/>
            arbitrio — nam dicebat: uelle adiacet mihi — sed m <lb/>
            non habebat naturam cum sanitate sine uitio — nam dicebat: <lb/>
            scio quod non habitat in me, hoc est in carne mea <lb/>
            bonum — iam habebat cognitionem legis sanctae - nam dicebat: <lb/>
            peccatum non cognoui nisi per legem — sed non habebat <lb/>
            uires agendae perficiendaeque iustitiae; nam dicebat: non<lb n="20"/>
            quod uolo hoc ago, sed quod odi hoc facio, et perficere <lb/>
            bonum non inuenio. ideo nec uoluntatis arbitrium <lb/>
            nec legis praeceptum, unde liberaretur de corpore mortis <lb/>
            huius, quia utrumque iam habebat, aliud in natura, aliud in <lb/>
            doctrina, sed gratiae dei poscebat auxilium per Iesum Christum<lb n="25"/>
            dominum nostrum.

<note type="footnote"> 4 cf. Rum. 7. 23 5 Rom. 7, 24. 25 11 Rom. 7, 24. 25 15.17 R0111. <lb/>
            7, lb 19 Rom. 7, 7 20 Rom. 7, 15. 18 23 Rom. 7, 24. 25 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 niiiosa L 3 legibus inter se Vd</hi> 4 mentisj <hi rend="italic">meritis V 7 ihessfl IJ</hi> <lb/>
            8 Cap. Vini <hi rend="italic">LlP</hi> Cap. VIII <hi rend="italic">LPFJ U</hi> Cap. 8 <hi rend="italic">in mg. S</hi> uenundata <lb/>
            <hi rend="italic">UVF</hi> 9 ne <hi rend="italic">F</hi> 10 sit <hi rend="italic">plPVS</hi> 11 euictio] e uitio <hi rend="italic">UPV2S1</hi> <lb/>
            12 ihesum <hi rend="italic">Ll</hi> 13 Cap. VIIII <hi rend="italic">LFFlU</hi> Capitulum X <hi rend="italic">LXP Cap. num. om. <lb/>
             VS</hi> ita <hi rend="italic">S</hi> non est <hi rend="italic">L1</hi> 16 natura <hi rend="italic">F</hi> 17 acio-nam dicebat <lb/>
            <hi rend="italic">om. IJ</hi> scio <hi rend="italic">om. F</hi> quia <hi rend="italic">LlFFl</hi> habebat <hi rend="italic">F</hi> 18 cognitionis <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            cognationem <hi rend="italic">V</hi> 19 <hi rend="italic">peccatum-Jicebat m. 2 in mg. Ll</hi> 20 non <hi rend="italic">om. m. 1 F</hi> <lb/>
            21 hoc <hi rend="italic">pr. d: om. codd. VS</hi> 24 huius <hi rend="italic">om. pi</hi> 25 gratia <hi rend="italic">II</hi> dei <hi rend="italic">om. F</hi> </note> 
<pb n="75"/>
            
</p></div><div n="22" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="10" unit="altchapter"/> Hanc itaque gratiam quam in catholica ecclesia <lb/>
            notissimam nouerant episcopi crediderunt Pelagium confiteri, <lb/>
            cum audirent eum dicere \'hominem a peccatis conuersum <lb/>
            proprio labore et dei gratia posse esse sine peccato.\' ego <lb/>
            autem propter illum librum, quem mihi refellendum serui <lb n="5"/>
            dei dederunt, qui discipuli eius fuerunt et. cum eundem <lb/>
            Pelagium ualde diligerent, eius esse dixerunt, ubi hac quaestione <lb/>
            sibi proposita, quia hoc in eo iam plurimos offenderat, <lb/>
            quod aduersus dei gratiam loqueretur, apertissime expressit <lb/>
            (hane se dicere dei gratiam, quod possibilitatem non peccandi <lb n="10"/>
            natura nostra cum conderetur, accepit, quoniam condita est <lb/>
            cum libero arbitrio\' — propter hunc ergo librum ego, plurimi <lb/>
            autem fratres propter eius disputationes, quas dicunt sibi esse <lb/>
            notissimas, adhuc sumus de istorum uerborum eius ambiguitate <lb/>
            solliciti, ne forte quid in ea lateat atque hoc se dixisse sine <lb n="15"/>
            praeiudicio sui dogmatis exponat postea discipulis suis ita <lb/>
            disserens: dixi quidem proprio labore et dei gratia posse <lb/>
            hominem esse sine peccato, sed quam dicam gratiam optime <lb/>
            nostis et legendo recolere potestis, quod ea sit, in qua creati <lb/>
            sumus a deo cum libero arbitrio. atque ita dum eum credunt <lb n="20"/>
            episcopi eam dixisse gratiam, non qua homines creati sumus, <lb/>
            sed qua in nouam creaturam adoptati — hanc enim apertissime <lb/>
            gratiam diuina scriptura commendat — ignorantes haereticum <lb/>
            tamquam catholicum absoluerunt. suspectum enim me <lb/>
            facit etiam illud, quod cum in eodem libro, cui respondi, apertissime <lb n="25"/>
            dixerit \'Abel iustum numquam omnino peccasse\', <lb/>
            modo ait: \'non autem diximus quod inueniatur aliquis ab

<note type="footnote"> 6 Timasius et Iacobus, cf. cap. XXIII </note>

<note type="footnote"> 1 Cap. XI <hi rend="italic">LiP</hi> Cap. 10 <hi rend="italic">in mg. S</hi> 2 nouerunt <hi rend="italic">F</hi> 7 diligenter <lb/>
            <hi rend="italic">LULiFIVz</hi> 8 hoc] hec <hi rend="italic">U</hi> iam] omnia <hi rend="italic">L1</hi> 9 (,)şţęųąjţ expressit <lb/>
            <hi rend="italic">Fl</hi> ostendit V2S1 13 autem <hi rend="italic">(s. Z. add. m. rec.) U</hi> ergo <hi rend="italic">Ll</hi> 15 latent <lb/>
            <hi rend="italic">FV2</hi> se hoc <hi rend="italic">VSd</hi> 17 disseretis <hi rend="italic">(m. 1 ex</hi> disceretis) <hi rend="italic">F, V2</hi> dixit <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            19 quod ea sit] ea quod sit <hi rend="italic">L1</hi> quod sit ea <hi rend="italic">U</hi> qui ea sit <hi rend="italic">F</hi> sic quod <lb/>
            ea <hi rend="italic">Fl VS</hi> quia ea sit V2 quo F 22 qua <hi rend="italic">om. V</hi> 23 commcndat <lb/>
            <hi rend="italic">om. F</hi> 24 absoluerint <hi rend="italic">LUL*FFlVS</hi> 25 etiam <hi rend="italic">om. S</hi> cum <hi rend="italic">om</hi>. F2 <lb/>
            27 inueniat <hi rend="italic">F</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="76"/>
            infantia usque ad senectam qui numquam peccauerit, sed <lb/>
            quoniam a peccatis conuersus proprio labore et dei gratia <lb/>
            possit esse sine peccato\'. Abel quippe iustum non a peccatis <lb/>
            conuersum in cetera uita dixit factum esse sine peccato, sed <lb/>
            \'quod peccatum nullum Umquam fecerit\'. unde si ille ipsius<lb n="5"/>
            liber est, profecto ex ipsa responsione emendandus est. nolo <lb/>
            enim eum dicere modo fuisse mentitum, ne forte quid in <lb/>
            libro illo scripserit se dicat oblitum. proinde cetera uideamus. <lb/>
            ea quippe consequuntur in ecclesiasticis gestis, quibus adiuuante <lb/>
            domino possumus ostendere etiam Pelagio, sicut nonnullis<lb n="10"/>
            uidetur, in illa examinatione purgato et certe apud iudices <lb/>
            dumtaxat homines absoluto hanc talem haeresim, quam et <lb/>
            ulterius progredi et in peius proficere nolumus, sine dubio esse <lb/>
            damnatam. 
</p></div><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="11" unit="altchapter"/> Haec enim sequuntur obiecta Pelagio, quae in<lb n="15"/>
            doctrina Caelestii discipuli eius referuntur inuenta. Adam <lb/>
            mortalem factum, qui siue peccaret siue non peccaret, moriturus <lb/>
            esset. quoniam peccatum Adae ipsum solum laeserit et <lb/>
            non genus humanum. quoniam lex sic mittit ad regnum quemadmodum <lb/>
            euangelium. quoniam ante aduentum Christi fuerunt <lb n="20"/>
            homines sine peccato. quoniam infantes nuper nati in illo <lb/>
            statu sint, in quo Adam fuit ante praeuaricationem. quoniam <lb/>
            neque per mortem uel praeuaricationem Adae omne genus <lb/>
            hominum moriatur neque per resurrectionem Christi omne <lb/>
            genus hominum resurgat\'. haec ita obiecta sunt, ut etiam

<note type="footnote"> 16 cf. Op. imperf. I 68. VI 25 tXLV 1090. 1559 M.) 21 cf. Op. <lb/>
            imperf. I 96 (ib. 1112). </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">3 iustds L a om. codd. V 5 quod om. Fl ulluin FVS</hi><lb/>
            nunquam <hi rend="italic">S</hi> ipse <hi rend="italic">FV2S*</hi> 6 emendans <hi rend="italic">FV*</hi> 7 fuisse <hi rend="italic">om. F</hi> <lb/>
            quod <hi rend="italic">VSd</hi> 9 consecuntur <hi rend="italic">LFFX</hi> ecclesiastis <hi rend="italic">V</hi> 10 ostendere et <lb/>
            cetera p. sicut <hi rend="italic">L1</hi> Pelagium <hi rend="italic">V</hi> Pelage <hi rend="italic">V2</hi> Pelagio V1 11 purgat <hi rend="italic">L1</hi> <lb/>
            12 absolutos <hi rend="italic">FV2</hi> et <hi rend="italic">om. ULaFFaS</hi> 13 et in peius] in penis <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            profiteri <hi rend="italic">LULiFFilJ m. 2, VS</hi> nulimus <hi rend="italic">ULld</hi> 14 dampnatum <hi rend="italic">FFl</hi> <lb/>
            15 Cap. XI <hi rend="italic">LFU</hi> Cap. X <hi rend="italic">Fl</hi> Cap. XII <hi rend="italic">LlP</hi> Cap. VIII <hi rend="italic">8</hi> Hic <hi rend="italic">FlVS <lb/>
            secuntur LFF1 16 celestii UFF1 17 sine L j eccaueritpr. LULrF[ F2</hi> <lb/>
            peccauerit <hi rend="italic">fin. Ll</hi> 18 laeserit] lex erit <hi rend="italic">F</hi> 22 sunt <hi rend="italic">V d</hi> fecit <hi rend="italic">FS1</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="77"/>
            apud Carthaginem a sanctitate tua et ab aliis tecum episcopis <lb/>
            dicerentur audita atque damnata. ubi quidem, ut recolis. <lb/>
            ipse non fui, sed postea, cum uenissem Carthaginem, eadem <lb/>
            gesta recensui, ex quibus aliqua memini; sed nescio utrum <lb/>
            eis haec omnia teneantur. quid autem interest, utrum aliqua <lb n="5"/>
            ibi non sint forte commemorata et ideo nec damnata, cum <lb/>
            constat esse damnanda? deinde obiecta sunt et alia quaedam <lb/>
            capitula commemoratione mei nominis interposita, quae mihi <lb/>
            de Sicilia missa fuerant, cum ibi fratres catholici huiusce modi <lb/>
            quaestionibus turbarentur, quibus per librum ad Hilarium <lb n="10"/>
            scriptum, qui ea mihi in epistola sua consulens miserat, satis <lb/>
            sufficienter, ut mihi uidetur, respondi. ista sunt autem: posse <lb/>
            hominem sine peccato, si uelit, esse. infantes, etsi non baptizentur, <lb/>
            habere uitam aeternam. diuites baptizatos, nisi omnibus <lb/>
            abrenuntient, si quid boni uisi fuerint facere, non reputari illis <lb n="15"/>
            neque regnum dei posse eos habere. 
</p></div><div n="24" subtype="section" type="textpart"><p>Ad haec sibi obiecta, sicut gesta testantur, Pelagius ita <lb/>
            respondit: \'posse quidem hominem sine peccato esse dictum <lb/>
            est\\ inquit, (superius; de eo autem, quod fuerint ante aduentum <lb/>
            domini homines sine peccato, dicimus et nos quoniam ante <lb n="20"/>
            aduentum Christi uixerunt quidam sancte et iuste secundum <lb/>
            scripturarum sanctarum traditionem. reliqua uero et secundum <lb/>
            ipsorum testimonium a me dicta non sunt, pro quibus ego <lb/>
            satisfacere non debeo; sed tamen ad satisfactionem sanctae <lb/>
            synodi anathematizo illos qui sic tenent aut aliquando

<note type="footnote"/>

<note type="footnote">10 Ep. 157 fcf. XXXIII 674 M.) </note>

<note type="footnote"> 1 cartaginem <hi rend="italic">LDPFI</hi> 3 cum ipse <hi rend="italic">S</hi> non-Carthaginem] non fuissem <lb/>
            cartagini <hi rend="italic">m. 1 F</hi> cum fuissem cartagini <hi rend="italic">m. 2 F, V2</hi> fJi, sed] fuissem <lb/>
            <hi rend="italic">LULxFlVS</hi> cartaginem <hi rend="italic">LUL1</hi> in Carthaginem <hi rend="italic">V</hi> 5 eius <hi rend="italic">FS</hi> 6 inibi <lb/>
            <hi rend="italic">FVd</hi> cum <hi rend="italic">om. FI V</hi> 7 constet <hi rend="italic">FV2</hi> 9 huiusmoii <hi rend="italic">LlVSd</hi> <lb/>
            10 ylarium <hi rend="italic">L</hi> hylarium <hi rend="italic">Lx</hi> hylarum <hi rend="italic">F</hi> yllarium <hi rend="italic">Fl</hi> 12 respondisse <lb/>
            <hi rend="italic">LUIJFFlVS</hi> 15 abrenuntietur <hi rend="italic">F</hi> uisi] nisi <hi rend="italic">S</hi> 17 hoc <hi rend="italic">Ll</hi> <lb/>
            18 de posse <hi rend="italic">d</hi> 19 inquit <hi rend="italic">om. S</hi> 21 quidem <hi rend="italic">m. 1 F</hi> 22 tradictionem <lb/>
            <hi rend="italic">LU</hi> et <hi rend="italic">om. F</hi> 23 proj quod <hi rend="italic">F</hi> 24 satisfare <hi rend="italic">U</hi> 25 <hi rend="italic">fin,</hi> <lb/>
            tenuerant <hi rend="italic">Ftf1</hi> tenuerint <hi rend="italic">S</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="78"/>
            tenuerunt\'. post hanc eius responsionem synodus dixit: \'ad haec <lb/>
            praedicta capitula sufficienter et lecte satisfecit praesens <lb/>
            Pelagius anathematizans ea quae non erant eius\'. uidemus <lb/>
            igitur et tenemus non solum a Pelagio uerum etiam a sanctis <lb/>
            episcopis, qui illi iudicio praesidebant, mala perniciosissima<lb n="5"/>
            huius modi haeresis esse damnata: Adam mortalem factum, <lb/>
            quod ut plenius exponeretur quomodo dictum sit, additum est: <lb/>
            qui siue peccaret siue non peccaret moriturus esset. quod <lb/>
            peccatum eius ipsum solum laeserit et non genus humanum. <lb/>
            quod lex sic mittat ad regnum, quemadmodum et euangelium. <lb n="10"/>
            quod infantes nuper nati in illo statu sint, in quo Adam fuit <lb/>
            ante praeuaricationem. quod neque per &lt;mortem uel&gt; praeuaricationem <lb/>
            Adae omne genus hominum moriatur neque per <lb/>
            resurrectionem Christi omne genus hominum resurgat. quod <lb/>
            infantes, etsi non baptizentur. habeant uitam aeternam. quod<lb n="15"/>
            diuites baptizati, nisi omnibus abrenuntient, si quid boni uisi <lb/>
            fuerint facere, non illis reputetur neque regnum dei possint <lb/>
            habere. haec certe omnia iudicio illo ecclesiastico anathematizante <lb/>
            Pelagio et episcopis interloquentibus constat esse <lb/>
            damnata. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="25" subtype="section" type="textpart"><p>His autem quaestionibus et istarum sententiarum contentiosissimis <lb/>
            adsertionibus iam usquequaque feruentibus multorum <lb/>
            fratrum perturbabatur infirmitas. unde coacti sumus sollicitudine <lb/>
            caritatis, quam erga ecclesiam Christi per gratiam <lb/>
            Christi habere nos conuenit, etiam ad beatae memoriae Marcellinum,<lb n="25"/>
            qui eos cotidie disputatores molestissimos patiebatur <lb/>
            et me per litteras consulebat, de quibusdam istarum quaestionibus <lb/>
            scribere et maxime de baptismo paruulorum, de quo

<note type="footnote">1 haec praedicta] haecque dicta <hi rend="italic">LUISFF1</hi> hae quae dicta FS 2 satisfacit <lb/>
            <hi rend="italic">FV2</hi> 4 etiam et <hi rend="italic">IS</hi> 6 huius modi] huius <hi rend="italic">ULXFVS</hi> 8 quod] <lb/>
            quoque <hi rend="italic">FV2; sic etiam in uers. 10. 11. 12. 14. 15</hi> 12 mortem uel <hi rend="italic">d: <lb/>
            om. codd. F5</hi> 15 habent <hi rend="italic">FFlS</hi> 16 abrenuerint <hi rend="italic">V</hi> uisi] nisi V2S1 <lb/>
            19 esset <hi rend="italic">m. 1 Fl</hi> 21 contentiosissima <hi rend="italic">LUIJFlP m. 1</hi> contSptiosissima <lb/>
            F et contentiosissima <hi rend="italic">VS1</hi> 23 fratrum] factum]) 25 nos habere <hi rend="italic">VSrl</hi> <lb/>
            ad] a <hi rend="italic">F</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="79"/>
            etiam postea te iubente in basilica Maiorum gestans quoque <lb/>
            in manibus epistolam gloriosissimi martyris Cypriani et de <lb/>
            hac re uerba eius recitans atque pertractans, ut error iste <lb/>
            nefarius de quorundam cordibus auferretur, quibus persuasa <lb/>
            fuerant quae in his gestis uidemus damnata, adiutus orationibus <lb n="5"/>
            tuis, quantum potui, laboraui. haec sunt, quae nonnullis <lb/>
            fratribus quidam talia sentientes ita persuadere conabantur, <lb/>
            ut de orientalibus comminarentur ecclesiis quod, nisi qui haec <lb/>
            tenerent, earum possent iudicio condemnari. ecce quattuordecim <lb/>
            antistites orientalis ecclesiae in ea terra, cui dominus praesentiam <lb n="10"/>
            suae incarnationis exhibuit, Pelagium non absoluerent, <lb/>
            nisi ea tamquam fidei catholicae aduersa damnaret. unde si <lb/>
            propterea est iste absolutus, quod anathematizauerit talia, procul <lb/>
            dubio illa damnata sunt, quod multo cumulatius atque clarius <lb/>
            in consequentibus apparebit. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="26" subtype="section" type="textpart"><p>Vnde nunc duo illa uideamus, quae noluit anathematizare <lb/>
            Pelagius, quia etiam sua esse cognouit, sed ut illud <lb/>
            quod in eis offendebat auferret quomodo ea sentiret exposuit. <lb/>
            \'posse quidem\', inquit, \'hominem sine peccato esse dictum est <lb/>
            superius\'. dictum sane et nos meminimus, sed ideo mitigatum <lb n="20"/>
            et a iudicibus approbatum, quod addita est dei gratia, quae <lb/>
            in illis capitulis tacebatur. de hoc autem altero quemadmodum <lb/>
            responderit diligentius intuendum est. \'de illo autem\', inquit, <lb/>
            \'quod fuerint ante aduentum domini homines sine peccato <lb/>
            dicimus et nos quoniam ante aduentum Christi uixerunt quidam

<note type="footnote"> 1 Sermo 294 (XXXVIII 1335 M.) </note>

<note type="footnote"> 1 in basilica <hi rend="italic">om. m. 1 L</hi> Maiorini VISI 2 cipriani <hi rend="italic">LI</hi> ciprini <lb/>
            <hi rend="italic">m. 1 F</hi> 4 nepharius <hi rend="italic">IJF</hi> nefandus <hi rend="italic">U</hi> auferetur <hi rend="italic">F</hi> 5 fuerunt <hi rend="italic">FVS</hi> <lb/>
            8 comminatur <hi rend="italic">m. 1 F*</hi> quod] quoque <hi rend="italic">m. 1 LF</hi> nisi] si qui <lb/>
            <hi rend="italic">LUDFS</hi> ni VIS1 hoc <hi rend="italic">FUTJ</hi> 9 eorum <hi rend="italic">FlVS</hi> posse <hi rend="italic">LULlF</hi> <lb/>
            ecce <hi rend="italic">om. S</hi> 11 sui <hi rend="italic">F</hi> carnis <hi rend="italic">FVSd</hi> exibuit <hi rend="italic">LU</hi> absoluerentur <lb/>
            <hi rend="italic">FlV2</hi> 15 sequentibus <hi rend="italic">FV2</hi> 16 uidemus <hi rend="italic">U</hi> quem (?) <hi rend="italic">LULX</hi> <lb/>
            uoluit <hi rend="italic">Z1</hi> 17 qui <hi rend="italic">FVd</hi> 18 offendebant F sentire <hi rend="italic">V</hi> 19 quidem] <lb/>
            in quid V2 inquit <hi rend="italic">Sl om. F\'</hi> inquit <hi rend="italic">om. VS</hi> 20 dictum est <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            metuimus <hi rend="italic">r</hi> 22 illis] nullis <hi rend="italic">lAnSFxV*Sx</hi> altera <hi rend="italic">S</hi> 25 uixerint <hi rend="italic">F</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="80"/>
            sancte et iuste secundum sanctarum scripturarum traditionem\'. <lb/>
            non est ausus dicere: dicimus et nos quoniam ante aduentum <lb/>
            Christi fuerunt homines sine peccato, cum hoc illi de Caelestii <lb/>
            dictis fuisset obiectum — sensit enim quam esset periculosum <lb/>
            et molestum — sed ait: \'dicimus et nos quoniam ante aduentum<lb n="5"/>
            Christi uixerunt quidam sancte et iuste\'. quis hoc negauerit? <lb/>
            sed aliud est hoc et aliud fuisse sine peccato, quia et illi <lb/>
            sancte iusteque uiuebant, qui ueraciter tamen dicebant: si <lb/>
            dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus <lb/>
            et ueritas in nobis non est. et hodie multi iuste<lb n="10"/>
            sancteque uiuunt nec tamen in oratione mentiuntur, cum <lb/>
            dicunt: dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus <lb/>
            debitoribus nostris. hoc ergo iudicibus placuit, <lb/>
            quemadmodum ipse &lt;se&gt; dicere asseuerauit Pelagius, non <lb/>
            quemadmodum obiciebatur dixisse Caelestius. nunc ea quae<lb n="15"/>
            restant pertractemus. ut possumus. 
</p></div><div n="27" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="12" unit="altchapter"/> Obiectum est Pelagio, quod diceret (ecclesiam hic <lb/>
            esse sine macula et ruga\'. unde etiam Donatistae diuturnum <lb/>
            nobiscum habuerunt in nostra collatione conflictum; sed illos <lb/>
            de permixtione. malorum hominum tamquam palea cum frumentis<lb n="20"/>
            propter areae similitudinem potius urgebamus. qua <lb/>
            similitudine etiam istis respondere possumus, nisi ecclesiam in <lb/>
            solis bonis uellent fo.rtassis intellegi, quos nullum omnino <lb/>
            asserunt habere peccatum, ut possit ecclesia hic esse sine <lb/>
            macula et ruga. quod si ita est, eadem repeto quae paulo<lb n="25"/>
            ante memoraui: quomodo sunt membra ecclesiae, de quibus

<note type="footnote"> 8 I Ioh. 1, 8 12 Matth. 6, 12 </note>

<note type="footnote"> 2 est <hi rend="italic">om. FV</hi> 3 celestii <hi rend="italic">LLlF m</hi>. 2 celesti <hi rend="italic">m. 1 F</hi> 7 qua <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            9 dixsmus <hi rend="italic">m. 1 F</hi> 10 sancte iusteque <hi rend="italic">m. 1 F</hi> 14 ipse se <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            ipse <hi rend="italic">codd, VS</hi> se <hi rend="italic">Shl</hi> diceret <hi rend="italic">codd. VS</hi> adseuerauerit <hi rend="italic">F</hi> nnn <lb/>
            quemadmodum <hi rend="italic">corr. m. 2 ex</hi> nunquam aliquod Fl 16 ut possumus <lb/>
            <hi rend="italic">om. S</hi> 17 Cap. XII <hi rend="italic">LUFF1</hi> Cap. XIII <hi rend="italic">LlP</hi> Cap. IX <hi rend="italic">(in mg</hi>. 11) <hi rend="italic">S</hi> est <lb/>
            <hi rend="italic">(in mg</hi>. et) <hi rend="italic">V</hi> 18 etiam] et <hi rend="italic">F</hi> 20 permisstione S paleae <hi rend="italic">d</hi> 21 solitudinem <lb/>
            <hi rend="italic">F</hi> po ius—similitudine <hi rend="italic">add. m. 2 in mg. F</hi> 22 istos F1 <lb/>
            possumus <hi rend="italic">F</hi> 23 fortasse <hi rend="italic">FVSd</hi> 24 asserere L1 </note> <lb/>
             
<pb n="81"/>
            uerax clamat humilitas: si dixerimus, quia peccatum non <lb/>
            habemus, ipsi nos seducimus et ueritas in nobis non <lb/>
            est? uel quomodo id quod eam dominus docuit orabit ecclesia: <lb/>
            dimitte nobis debita nostra, si in hoc saeculo est ecclesia <lb/>
            sine macula et ruga? postremo ipsi de se ipsis interrogandi <lb n="5"/>
            sunt, utrum necne fateantur aliqua se habere peccata. quod <lb/>
            si negabunt, dicendum est eis, quod se ipsos decipiant et <lb/>
            ueritas in eis non sit; si autem peccatum se habere fatebuntur, <lb/>
            quid aliud quam de ruga sua uel macula fatebuntur? non sunt <lb/>
            ergo isti ecclesiae membra, quia illa est sine macula et ruga, <lb n="10"/>
            hi autem cum macula et ruga. 
</p></div><div n="28" subtype="section" type="textpart"><p>Sed ad hoc obiectum uigilanti circumspectione respondit, <lb/>
            quam sine dubio catholici iudices approbauerunt. \'dictum est\', <lb/>
            inquit, \'a nobis, sed ita, quoniam lauacro ab omni macula et <lb/>
            ruga purgatur ecclesia, quam uelit ita dominus permanere\'. ad <lb n="15"/>
            quod synodus dixit: \'hoc et nobis placet\'. quis enim nostrum, <lb/>
            negat omnium in baptismo peccata dimitti et omnes fideles <lb/>
            sine macula et ruga de lauacro regenerationis adscendere? aut <lb/>
            cui christiano catholico non placet, quod et domino placet <lb/>
            idque futurum est, ut ecclesia permaneat sine macula et ruga, <lb n="20"/>
            quandoquidem id nunc agitur dei misericordia et ueritate, ut <lb/>
            ad illam perfectionem, ubi sine macula et ruga in aeternum <lb/>
            mansura est, sancta ecclesia perducatur? sed inter lauacrum, <lb/>
            ubi omnes praeteritae maculae rugaeque tolluntur, et regnum, <lb/>
            ubi sine macula et ruga perpetuo manebit ecclesia, tempus <lb n="25"/>
            hoc medium est orationis, ubi necesse est dicat: dimitte <lb/>
            nobis debita nostra. propter hoc obiectum est eos dicere

<note type="footnote"> 1 I Ioh. 1. 8 4. 25 ylatth. 6, 12 </note>

<note type="footnote"> 1 quia] quoniam <hi rend="italic">LUVS om. Fl</hi> 3 eum <hi rend="italic">ULxFFlVS</hi> 4 sigut <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            sicut <hi rend="italic">m. 1 F, V2 om. Fl</hi> huc <hi rend="italic">om. V</hi> 6 uerum nec ne <hi rend="italic">S</hi> 7 qui <lb/>
            <hi rend="italic">ui. 1 F</hi> 8 se <hi rend="italic">om. m. 1 F</hi> fatentur <hi rend="italic">S</hi> 10 menbra <hi rend="italic">FFl</hi> 12 circuminspectione <lb/>
            <hi rend="italic">LU</hi> 14 sed] scilicet FS 18 et ruga <hi rend="italic">om. F</hi> 21 quando- <lb/>
            \'1uidem-ruga <hi rend="italic">add. m. 2 in mg. L</hi> quam quidem V2 dei] de L1 <lb/>
            et Dei F1 23 perducetur <hi rend="italic">LULXF, m. 1 P</hi> perduceret <hi rend="italic">pI VS</hi> 24 ubi] <lb/>
            nisi <hi rend="italic">LL\'li\'\' m. 1</hi> 26 orationi FVl 27 est <hi rend="italic">om. S</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXXII Aug. Sect. VIII pars II. </note>

<note type="footnote"> 6 </note> <lb/>
             
<pb n="82"/>
            \'hic esse ecclesiam sine macula et ruga\', utrum per hanc <lb/>
            sententiam auderent prohibere orationem, qua diebus et noctibus <lb/>
            ueniam peccatorum iam baptizata sibi poscit ecclesia. <lb/>
            de quo medio tempore inter remissionem peccatorum quae <lb/>
            fit in lauacro et permansionem sine peccatis quae futura est<lb n="5"/>
            in regno cum Pelagio nihil est actum, nihil ab episcopis <lb/>
            pronuntiatum, sed tantum hoc, quod breuiter significandum <lb/>
            putauit, non se ita dixisse, ut uidebatur obiectum. cum enim <lb/>
            hoc ait: \'dictum est a nobis, sed ita\', quid uoluit uideri nisi non ita, <lb/>
            quemadmodum dixisse ab his qui obiecerant credebatur? quid<lb n="10"/>
            tamen secuti sint iudices, ut sibi dicerent hoc placere, id est <lb/>
            baptismum, quo abluitur a peccatis, et regnum, ubi permanebit <lb/>
            sine peccatis sancta quae nunc mundatur ecclesia, satis, quantum <lb/>
            existimo, apparet. 
</p></div><div n="29" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="13" unit="altchapter"/> Deinde obiecta sunt de libro Caelestii, quid in<lb n="15"/>
            unoquoque capitulo contineat, magis secundum sensum quam <lb/>
            secundum uerba. quae quidem ille latius exequitur, sed tunc <lb/>
            subicere omnia qui libellum aduersus Pelagium dederunt se <lb/>
            non potuisse dixerunt. ergo in primo capitulo libri Caelestii <lb/>
            hoc scriptum esse posuerunt: \'quoniam plus facimus quam in<lb n="20"/>
            lege et euangelio iussum est\\ ad quod Pelagius respondit: <lb/>
            hoc quasi nostrum posuerunt; dictum est uero a nobis secundum <lb/>
            apostolum de uirginitate, de qua Paulus dicit: praeceptum <lb/>
            domini non habeo\\ synodus dixit: (hoc et ecclesia recipit\'. <lb/>
            legi ego, quo sensu id Caelestius in libro suo posuerit, si

<note type="footnote"> 23 I Cor. 7, 25 </note>

<note type="footnote"> 1 esse <hi rend="italic">add. m. 2 F</hi> 2 audere <hi rend="italic">m. 1F</hi> auderent audereyt <hi rend="italic">F1</hi> proibere <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            dibus <hi rend="italic">m. 1 F</hi> 3 possit tn. <hi rend="italic">1 F</hi> 4 quo] qua <hi rend="italic">LFFLS</hi> 7 hoc <hi rend="italic">om. F</hi> quod <lb/>
            <hi rend="italic">om. m. 1 L</hi> 8 enim <hi rend="italic">om. ULXFL VS</hi> 9 hoc <hi rend="italic">om. FSL</hi> ait <hi rend="italic">om. S</hi> a nobis] <lb/>
            uobis <hi rend="italic">codd. VS</hi> noluit <hi rend="italic">LLIF; V2</hi> 10 abiecerant <hi rend="italic">L t</hi> obiecerunt <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            11 transecuti <hi rend="italic">ni. 1 F</hi> sunt <hi rend="italic">S</hi> dicerent sibi <hi rend="italic">UFlVSd</hi> id est <hi rend="italic">om. L t</hi> <lb/>
            12 a quo <hi rend="italic">FV2</hi> 15 Cap. XIII <hi rend="italic">LUFF</hi>! Cap. X <hi rend="italic">(in mg</hi>. 13) S Cap. XlIII <lb/>
            <hi rend="italic">TAP</hi> 17 exsequetur <hi rend="italic">VS1</hi> 18 quae S 19 capitulo libri <hi rend="italic">m. 2 ex</hi> in <lb/>
            libri alteri <hi rend="italic">F</hi> 21 et euangelitl <hi rend="italic">(s. 1. m. 2) Lx</hi> insum <hi rend="italic">F</hi> ad quod <hi rend="italic">m. <lb/>
             2 ex</hi> quid <hi rend="italic">FV2</hi> Pelagius] postea <hi rend="italic">Ll</hi> post <hi rend="italic">m. 1 Fl</hi> 23 uerginitate <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            qua <hi rend="italic">add. m. 2 7,1</hi> 24 dei V dicit <hi rend="italic">V</hi> 25 ego] eo <hi rend="italic">F</hi> ei r2 si] non <hi rend="italic">S</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="83"/>
            tamen eum suum esse non negat. dixit enim hoc, quo uidelicet <lb/>
            persuaderet tantam nos habere per naturam liberi arbitrii non <lb/>
            peccandi possibilitatem, ut plus etiam quam praeceptum est <lb/>
            faciamus, quoniam perpetua seruatur a plerisque uirginitas, <lb/>
            quae praecepta non est, cum ad non peccandum praecepta <lb n="5"/>
            implere sufficiat. quod autem a Pelagio responsum est, ut <lb/>
            approbarent iudices, non sic acceperunt, tamquam omnia legis <lb/>
            et euangelii praecepta custodiant, qui uirginitatem, quae praecepta <lb/>
            non est, insuper seruant, sed ad hoc tantum, quod <lb/>
            plus est uirginitas quae non est praecepta quam coniugalis <lb n="10"/>
            pudicitia quae praecepta est et custodire istam quam illam <lb/>
            utique plus est, cum tamen neutrum eorum habeatur sine <lb/>
            gratia dei, quandoquidem apostolus de hac re loquens ait: <lb/>
            uolo autem omnes homines esse sicut me ipsum; sed <lb/>
            unusquisque proprium donum habet a deo, alius sic, <lb n="15"/>
            alius autem sic. et ipsi domino cum dixissent discipuli: si <lb/>
            haec hominis est causa cum uxore, non expedit nubere, <lb/>
            uel, quod latine melius dicitur, non expedit ducere, non, <lb/>
            inquit, omnes capiunt uerbum hoc, sed quibus datum <lb/>
            est. hoc ergo episcopi ecclesiam recipere pronuntiarunt, quod <lb n="20"/>
            plus sit uirginitas perseuerans, quae praecepta non est, quam <lb/>
            nuptiarum castitas, quae praecepta est. quo autem sensu <lb/>
            illud Pelagius siue Caelestius dixerit, iudices nescierunt. 
</p></div><div n="30" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="14" unit="altchapter"/> Hinc iam obiciuntur Pelagio alia Caelestii capitula

<note type="footnote"> 14 I Cor. 7, 7 16. 18 Matth. 19, 10. 11 </note>

<note type="footnote"> 1 non <hi rend="italic">om. S</hi> 2 tu <hi rend="italic">LFF1</hi> tantum <hi rend="italic">V</hi> uos <hi rend="italic">U</hi> habere* F 3 est <lb/>
            <hi rend="italic">om. m. 1 F</hi> 6 perficiat <hi rend="italic">m. 1 F</hi> a <hi rend="italic">om. Ll</hi> 8 euangelia <hi rend="italic">U</hi> euangelium <lb/>
            <hi rend="italic">m. 1 F</hi> 9 insuper-non est <hi rend="italic">om. rn. 1 F</hi> hec <hi rend="italic">FFlV</hi> 10 uirginitatis <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> quam] que <hi rend="italic">LULlFlF m. 1</hi> 11 et <hi rend="italic">om. S</hi> 12 neutrum <lb/>
            (rum <hi rend="italic">corr. m. 2) F</hi> habeatur (atur <hi rend="italic">corr. m. 2) F</hi> 13 de hac re <lb/>
            apostolus <hi rend="italic">F</hi> 14 homines omnes L1 15 habeo <hi rend="italic">U</hi> 16 autem <hi rend="italic">om. Ll</hi> <lb/>
            ipso <hi rend="italic">V</hi> 17 hoc <hi rend="italic">FV om. S</hi> hominis <hi rend="italic">om. LULxFFlV post</hi> causa <lb/>
            <hi rend="italic">legitur apud S</hi> 20 pronuntiatur Ll 23 Pelagius <hi rend="italic">in spat, uacuo <lb/>
            llddid. m. 2 F</hi> dixerunt <hi rend="italic">F\'*?1</hi> 24 Car. XlIII <hi rend="italic">LUFF1</hi> Cap. XV <hi rend="italic">LlP</hi> <lb/>
            Cap. XI <hi rend="italic">(m mg</hi>. 14) <hi rend="italic">S iam]</hi> inde <hi rend="italic">U</hi> pelagii <hi rend="italic">IJ</hi> celesti <hi rend="italic">m. 1 F \'</hi> </note>

<note type="footnote"> 6* </note> <lb/>
             
<pb n="84"/>
            capitalia et sine dubitatione damnanda, quae nisi anathematizasset, <lb/>
            cum his sine dubio damnaretur. in tertio capitulo scripsisse <lb/>
            Caelestium: \'gratiam dei et adiutorium non ad singulos actus <lb/>
            dari, sed in libero arbritrio esse uel in lege ac doctrina\', et <lb/>
            iterum: \'dei gratiam secundum merita nostra dari, quia si<lb n="5"/>
            peccatoribus illam det, uidetur esse iniquus\', et his uerbis <lb/>
            intulisse: \'propterea et ipsa gratia in mea uoluntate posita est, <lb/>
            siue dignus fuerim siue indignus. si enim per gratiam omnia <lb/>
            facimus, quando uincimur a peccato, non nos uincimur, sed <lb/>
            dei gratia, quae uoluit nos iuuare omni modo et non potuit\'. <lb n="10"/>
            et iterum ait: \'si gratia dei est, quando uincimus peccata, ergo <lb/>
            ipse est in culpa, quando a peccato uincimur, quia omnino <lb/>
            custodire nos aut non potuit aut noluit. ad ista Pelagius <lb/>
            respondit: \'haec utrum Caelestii sint, ipsi uiderint qui dicunt <lb/>
            ea Caelestii esse; ego uero numquam sic tenui, sed anathematizo<lb n="15"/>
            qui sic tenet\'. synodus dixit: \'recipit te sancta synodus <lb/>
            ita uerba reproba condemnantem\'. de his certe omnibus et <lb/>
            Pelagii eadem anathematizantis manifesta responsio est et <lb/>
            episcoporum ista damnantium absolutissima iudicatio. utrum <lb/>
            ea Pelagius an Caelestius an uterque an neuter illorum an<lb n="20"/>
            alii siue cum ipsis siue sub nomine illorum senserint siue \' <lb/>
            adhuc sentiant, sit dubium uel occultum, satis tamen hoc <lb/>
            iudicio declaratum est esse damnata et Pelagium simul fuisse <lb/>
            damnandum, nisi haec etiam ipse damnaret. nunc certe post hoc <lb/>
            iudicium, quando contra huius modi sententias disputamus,<lb n="25"/>
            aduersus damnatam haeresim disputamus.

<note type="footnote"> 5 cf. Op. imperf. I 133 II 166 (XLV 1133. 1212 M.), De bono <lb/>
            perseuer. 16, 41 (ib. 1018), Contra duas ep. Pelag. I 4, 8. 19. 37 (XLIV <lb/>
            554. 567 M.), Contra Iulianum Pelag. III 21, 48 (ib. 727) </note>

<note type="footnote"> 4 ac] <hi rend="italic">et F 5 nostra om. 7 intulisset LUFFXS</hi> 8 fierem <lb/>
            <hi rend="italic">FFlSV</hi> 10 gratia dei <hi rend="italic">UVFI</hi> uoluit <hi rend="italic">ex</hi> noluit Fl adiuuare <hi rend="italic">FVSd</hi> <lb/>
            oiode <hi rend="italic">L</hi> omnimode <hi rend="italic">LlF1</hi> 11 uicimus <hi rend="italic">FlV</hi> uiuamus <hi rend="italic">m. 1 F</hi> 12 ipsa <lb/>
            (a <hi rend="italic">ex</hi> e) <hi rend="italic">LlP</hi> 13 <hi rend="italic">pr</hi>. aut] autem <hi rend="italic">F</hi> 14 utrum <hi rend="italic">ex</hi> utique <hi rend="italic">F</hi> celestii <lb/>
            <hi rend="italic">om. m. 1 L1</hi> 20 ea <hi rend="italic">(carr. m</hi>. 2 a) F pelagius <hi rend="italic">m. 2 ex</hi> apostolus <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            21 alii* F senserunt FVS <hi rend="italic">23 damnatum ZJaF1 F&lt;S damnatils L1 simul|</hi> <lb/>
            . similem <hi rend="italic">LUL1</hi> 24 hoc <hi rend="italic">U I, tFVS</hi> hoc <hi rend="italic">ex</hi> hii <hi rend="italic">F</hi> 25 contra] cum <hi rend="italic">1*</hi> </note> 
<pb n="85"/>
             
</p></div><div n="31" subtype="section" type="textpart"><p>Dicam etiam aliquid latius. superius metuebam, cum <lb/>
            diceret Pelagius \'adiuuante gratia dei posse esse hominem <lb/>
            sine peccato\\. ne forte eandem gratiam possibilitatem diceret <lb/>
            esse naturae a deo couditae cum libero arbitrio, sicut in libro <lb/>
            illo est, quem tamquam eius accepi, cui respondi, et eo modo <lb n="5"/>
            nescientes iudices falleret. nunc uero cum anathematizat eos <lb/>
            qui gratiam dei et adiutorium non ad singulos actus dicunt <lb/>
            dari, sed in libero arbitrio esse uel in lege atque doctrina, <lb/>
            satis euidenter apparet eam illum dicere gratiam, quae in <lb/>
            Christi ecclesia praedicatur, quae subministratione sancti spiritus <lb n="10"/>
            datur, ut ad nostros actus singulos adiuuemur. unde et <lb/>
            oramus semper adiutorium oportunum, ne inferamur in temptationem. <lb/>
            nec illud iam metuo, ne forte ubi dixit: \'non posse <lb/>
            esse sine peccato, nisi qui scientiam legis habuerit\', atque <lb/>
            id ita exposuit, ut ad non peccandum in legis scientia poneret <lb n="15"/>
            adiutorium, eandem legis scientiam dei gratiam uelit intellegi. <lb/>
            ecce anathematizat qui hoc sentiunt, ecce nec naturam liberi <lb/>
            arbitrii nec legem atque doctrinam uult intellegi gratiam, <lb/>
            qua per actus singulos adiuuamur. quid ergo restat, nisi ut <lb/>
            eam intellegat quam dicit apostolus subministratione <lb n="20"/>
            spiritus sancti dari? de qua dicit dominus: nolite cogitare <lb/>
            quomodo aut quid loquamini; dabitur enim uobis <lb/>
            in illa hora quid loquamini; non enim uos estis qui <lb/>
            loquimini, sed spiritus patris uestri qui loquitur <lb/>
            in uobis. nec illud metuendum est, ne forte ubi ait \'omnes

<note type="footnote">1 cf. pag. 72, 18 5 cf. libr. de nat. et gratia 13 cf. pag. 52, 20 <lb/>
            20 Phil. 1, 19 21 Matth. 10, 19. 20 25 cf. pag. 56, 9 </note>

<note type="footnote"> 1 latius <hi rend="italic">(in ras.) L</hi> laetius <hi rend="italic">FV2d</hi> 3 ne <hi rend="italic">om. F</hi> 5 illo <hi rend="italic">om</hi>. VS <lb/>
            6 falleretur m. <hi rend="italic">1 L, LlFlV2</hi> cum <hi rend="italic">om</hi>. S anathematizans <hi rend="italic">scribendum<lb/>
             suspicans</hi> 7 dicuntj debent <hi rend="italic">L\'</hi> 8 sed] si <hi rend="italic">Lx</hi> libro <hi rend="italic">m. 1 F</hi> <lb/>
            9 ea <hi rend="italic">F</hi> 12 optuna <hi rend="italic">L</hi> optimum <hi rend="italic">Lx</hi> 13 iam <hi rend="italic">om. S</hi> ubi] nisi <hi rend="italic">m. 1 <lb/>
            1"1, V2</hi> 14 habuit <hi rend="italic">V pI VS</hi> 15 exposuerit <hi rend="italic">L1</hi> legum <hi rend="italic">LLlF\' T\'2</hi> <lb/>
            scientiam <hi rend="italic">VSd</hi> 16 eadem <hi rend="italic">FV2</hi> scientia <hi rend="italic">FV2</hi> gratia <hi rend="italic">F</hi> 17 hec <hi rend="italic">Fl</hi> <lb/>
            19 ut <hi rend="italic">aitd. m. 2 L om. F</hi> 20 intelligant <hi rend="italic">F</hi> subministrationem <hi rend="italic">L U</hi> <lb/>
            21 dari <hi rend="italic">in mg. LF</hi> 24 loquamini <hi rend="italic">V</hi> loquor <hi rend="italic">U</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="86"/>
            uoluntate propria regi\', idque exposuit \'ideo se dixisse propter <lb/>
            liberum arbitrium, cui deus adiutor est eligenti bona\\ etiam <lb/>
            hic per naturam liberi arbitrii et per doctrinam legis adiutorem <lb/>
            dixerit. cum enim recte anathematizauerit eos qui <lb/>
            dicunt gratiam dei et adiutorium non ad singulos actus dari,<lb n="5"/>
            sed in libero arbitrio esse uel in lege ac doctrina, profecto <lb/>
            dei gratia uel adiutorium ad singulos actus datur excepto <lb/>
            libero arbitrio uel lege atque doctrina, ac per hoc per singulos <lb/>
            actus a deo regimur, quando recte agimus, nec frustra orantes <lb/>
            dicimus: itinera mea dirige secundum uerbum tuum,<lb n="10"/>
            ne dominetur mihi omnis iniqitas. 
</p></div><div n="32" subtype="section" type="textpart"><p>Sed quod ista sequitur, me rursus sollicitat. cum enim <lb/>
            de quinto capitulo libri Caelestii huic fuisset obiectum, quod <lb/>
            affirment unumquemque hominem omnes uirtutes posse habere <lb/>
            et gratias et auferant diuersitatem gratiarum, quam apostolus<lb n="15"/>
            docet, Pelagius respondit: \'dictum est a nobis, sed maligne et <lb/>
            imperite reprehenderunt. non enim auferimus gratiarum diuersitatem, <lb/>
            sed dicimus donare deum ei qui fuerit dignus accipere <lb/>
            omnes gratias, sicut Paulo apostolo donauit\'. ad hoc synodus <lb/>
            dixit: \'consequenter et ecclesiastico sensu et ipse sensisti de<lb n="20"/>
            dono gratiarum, quae in sancto apostolo continentur\'. hic dicet <lb/>
            aliquis: quid ergo sollicitat? an tu negabis omnes uirtutes et <lb/>
            gratias fuisse in apostolo? ego uero, si illae accipiuntur omnes, <lb/>
            quas uno quodam ipse apostolus commemorauit loco, quas et <lb/>
            episcopos intellexisse arbitror, ut hoc approbarent et pronuntiarent<lb n="25"/>
            sensu ecclesiastico dictum, non eas dubito habuisse <lb/>
            apostolus Paulum. ait enim: et quosdam quidem posuit

<note type="footnote"> 10 Ps. 118, 133 27 I Oor. 12, 28 </note>

<note type="footnote"> 1 propria uoluntate <hi rend="italic">X1</hi> 2 dei <hi rend="italic">L1</hi> 3 adiutorium <hi rend="italic">U</hi> 4 dixit <hi rend="italic">FFlVS <lb/>
            5 ad om. m. 1 Lx</hi> 8 uelj <hi rend="italic">et S</hi> ac] ne F <hi rend="italic">11 ut ne F</hi> mihi] <lb/>
            <hi rend="italic">in me S 12 ita LULxFFlVS</hi> sequitur] <hi rend="italic">semper U</hi> rursum <lb/>
            <hi rend="italic">FFlVSd</hi> 13 fuisse <hi rend="italic">V</hi> 1:&gt; aplis (s 8. <hi rend="italic">I.) F</hi> 17 auferrimus <hi rend="italic">F <lb/>
            gratiam m. 1 F 18 ea S 22 negabus S 23 e.go F accipiantur d</hi> <lb/>
            25 hec <hi rend="italic">LxFlS</hi> et pronuntiarent <hi rend="italic">om. U</hi> 26 eeclesiastico] occulto <hi rend="italic">U</hi> <lb/>
            eos <hi rend="italic">LULXFXP m. 1, V2Sl</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="87"/>
            deus in ecclesia, primo apostolos, secundo prophetas, <lb/>
            tertio doctores, deinde uirtutes, deinde donationes <lb/>
            sanitatum, adiutoria, gubernationes, genera linguarum. <lb/>
            quid ergo? dicemus quod haec omnia non habuerit apostolus <lb/>
            Paulus? quis hoc audeat dicere? nam eo ipso quod apostolus <lb n="5"/>
            erat habebat utique apostolatum. sed habebat et prophetiam. <lb/>
            an non prophetia eius est: spiritus enim manifeste dicit, <lb/>
            quia in nouissimis temporibus recedent quidam a fide <lb/>
            intendentes spiritibus seductoribus, doctrinis daemoniorum <lb/>
            etcetera?eratet doctor gentium in fide et ueritate <lb n="10"/>
            et operabatur uirtutes et sanitates; nam mordentem uiperam <lb/>
            manu excussit illaesa et paralyticus ad uerbum eius restituta <lb/>
            continuo salute surrexit. adiutoria quae dicat obscurum est, <lb/>
            quoniam uis huius uerbi late patet. quis tamen huic et istam <lb/>
            gratiam defuisse dicat, per cuius laborem salutem hominum sic <lb n="15"/>
            constat adiutam? quid uero eius gubernatione praeclarius, quando <lb/>
            et per eum dominus tunc tot ecclesias gubernauit et per eius <lb/>
            epistolas nunc gubernat? iam genera linguarum quae illi deesse <lb/>
            potuerunt, cum ipse dicat: gratias deo quod omnium uestrum <lb/>
            lingua loquor? quia ergo istorum omnium nihil <lb n="20"/>
            apostolo Paulo defuisse credendum est, propterea responsionem <lb/>
            Pelagii omnes gratias ei donatas esse dicentis iudices approbauerunt. <lb/>
            sed sunt et aliae gratiae, quae hic commemoratae non <lb/>
            sunt. neque enim, quamuis esset apostolus Paulus multum excellens <lb/>
            membrum Christi corporis, nullas plures et ampliores

<note type="footnote"> 7 I Tim. 4, 1 10 I Tim. 2, 7 11 cf. Act. 28, 3 12 cf. Act: <lb/>
            14, 10 19 I Cor. 14, 18 25 cf. I Cor. 6, 15 </note>

<note type="footnote"> 1 ecclesiam <hi rend="italic">S</hi> 2 deinde <hi rend="italic">alt. om F dotninationes Lx</hi> doiwtiones <lb/>
            <hi rend="italic">(in mg. m</hi>. 2 at dominationes) <hi rend="italic">p</hi>. 4 habuit <hi rend="italic">VS</hi> 5 audet <hi rend="italic">V</hi> 6 habebatque <lb/>
            <hi rend="italic">pr. V</hi> 7 prophetia (etia <hi rend="italic">in spat. tiac. add. m. 2) F</hi> 9 intendentibus <lb/>
            <hi rend="italic">m. 1 F</hi> 10 et cetera <hi rend="italic">om. VSd</hi> eratj ipse erat <hi rend="italic">d</hi> pe <hi rend="italic">(pro</hi> ipse) <lb/>
            erat <hi rend="italic">V</hi> praeterea erat <hi rend="italic">JST1</hi> 11 mortem <hi rend="italic">LlF m. 1</hi> 13 obscurum <hi rend="italic">om. m. 1 F]</hi> <lb/>
            14 uerbi] ut ibi <hi rend="italic">V</hi> latey <hi rend="italic">L</hi> huic <hi rend="italic">in spat. uac. m. 2 add. F</hi> 16 ad <lb/>
            uitam <hi rend="italic">LXF-</hi> ad gubemationem <hi rend="italic">F</hi> praeclarius est <hi rend="italic">S</hi> 20 lingua? <hi rend="italic">LLX</hi> <lb/>
            linguas <hi rend="italic">S</hi> 21 Paulo <hi rend="italic">om. S</hi> 22 datas <hi rend="italic">m. 1 L</hi> dicentes F 25 corporis <lb/>
            xpi <hi rend="italic">VPFIVSd</hi> hillas <hi rend="italic">in</hi> nullas <hi rend="italic">m. 2 F</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="88"/>
            gratias accepit ipsum totius corporis caput, siue in carne siue in <lb/>
            anima hominis, quam creaturam suam uerbum dei in unitatem <lb/>
            personae suae, ut nostrum caput esset et corpus eius essemus. <lb/>
            assumpsit. et re uera si esse possent in singulis omnia, frustra <lb/>
            de membris corporis nostri ad hanc rem data similitudo uideretur.<lb n="5"/>
            sunt enim quaedam communia omnibus membris, sicut <lb/>
            sanitas, sicut uita; sunt autem alia etiam singulis propria, <lb/>
            unde nec auris sentit colores nec oculus uoces. propter quod <lb/>
            dicitur: si totum corpus oculus, ubi auditus? si totum <lb/>
            auditus, ubi odoratus? quod quidem non ita dicitur, tamquam<lb n="10"/>
            . impossibile deo sit et auribus praestare sensum uidendi et <lb/>
            oculis audiendi. quid tamen faciat in Christi corpore, quod <lb/>
            est ecclesia, et quam diuersitatem ecclesiarum uelut per <lb/>
            membra diuersa ut essent dona etiam singulis propria, significauerit <lb/>
            apostolus certum est. quapropter et qua causa hi<lb n="15"/>
            qui illud obiecerunt auferri noluerint distantiam gratiarum et <lb/>
            qua causa episcopi propter Paulum apostolum, in quo dona <lb/>
            omnia, quae loco uno commemorauit, agnoscimus, id quod <lb/>
            respondit Pelagius potuerint approbare iam clarum est. 
</p></div><div n="33" subtype="section" type="textpart"><p>Quid est ergo, unde me de hoc capitulo sollicitum<lb n="20"/>
            factum esse praedixi? hoc uidelicet, quod ait Pelagius \'donare <lb/>
            deum ei, qui fuerit dignus accipere, omnes gratias, sicut <lb/>
            Paulo apostolo donauit\'. nihil essem de hac eius responsione <lb/>
            sollicitus, nisi quod attinet ad hanc causam, cuius maxime <lb/>
            cura gerenda est, ne scilicet gratia dei nobis tacentibus et<lb n="25"/>
            tantum malum dissimulantibus obpugnetur. cum ergo non ait <lb/>
            donare deum cui uoluerit, sed ait \'donare deum ei, qui fuerit <lb/>
            dignus accipere, omnes gratias\', non potui, cum legerem.

<note type="footnote"> 9 I Cor. 12, 17 12 cf. Col. 1, 18 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 quam ipsum susj). S 2 unitate 3 ut] et S 4 si om. S</hi><lb/>
            7 etiam] et <hi rend="italic">FlV2</hi> 8 oculos <hi rend="italic">m. 1 F</hi> 9 <hi rend="italic">pr</hi>. si* <hi rend="italic">F</hi> 11 Jpole (le <hi rend="italic">s. 1. <lb/>
             m. 2) L</hi> et <hi rend="italic">fin. om. S</hi> 15 apostolus <hi rend="italic">in mg. L</hi> incertum <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            quae <hi rend="italic">LI.lFFl</hi> 16 noluerunt <hi rend="italic">codd. YS</hi> 19 potuerunt <hi rend="italic">FFLVS</hi> 22 ei <lb/>
            qui] eq <hi rend="italic">F</hi> ei q4 <hi rend="italic">Fl</hi> 23 ratioe <hi rend="italic">V</hi> 24 nisi <hi rend="italic">in mg. L om. F</hi> 25 ge- <lb/>
            <hi rend="italic">rendi F scilicet] s. (s. I.) L om. UF</hi> 28 at potuit /S1 <hi rend="italic">legere F</hi></note> <lb/>
             
<pb n="89"/>
            non esse suspiciosus. ipsum quippe gratiae nomen et eius <lb/>
            nominis intellectus aufertur, si non gratis datur sed eam qui <lb/>
            dignus est accipit. an forte quis dicet apostolo me facere <lb/>
            iniuriam, quia eum gratia dignum fuisse non dico? immo <lb/>
            tunc facio et illi iniuriam et mihi poenam, si quod dicit ipse <lb n="5"/>
            non credo. an ille gratiam non ita definiuit, ut eam sic gratis <lb/>
            appellatam quod daretur ostenderet? nempe ipse dixit: si <lb/>
            autem gratia. iam non ex operibus, alioquin gratia <lb/>
            iam non est gratia. unde item dicit: ei autem qui operatur <lb/>
            merces non imputatur secundum gratiam, sed <lb n="10"/>
            secundum debitum. quisquis ergo dignus est, debitum est <lb/>
            ei. si autem debitum est, gratia non est; gratia quippe <lb/>
            donatur, debitum redditur. gratia ergo donatur indignis, ut <lb/>
            reddatur debitum dignis; ipse autem facit, ut habeant quaecumque <lb/>
            redditurus est dignis qui ea quae non habebant donauit <lb n="15"/>
            indignis. 
</p></div><div n="34" subtype="section" type="textpart"><p>Hic forte dicet: ego non ex operibus, sed ex fide dixi <lb/>
            apostolum dignum fuisse, cui tantae illae gratiae donarentur; <lb/>
            non enim opera, quae bona ante non habuit, sed tamen fides <lb/>
            eius hoc meruit. quid enim? putamus quod fides non operetur? <lb n="20"/>
            immo ipsa ueraciter operatur, quae per dilectionem operatur. <lb/>
            quantumlibet autem opera infidelium praedicentur, <lb/>
            eiusdem apostoli sententiam ueram nouimus et inuictam: <lb/>
            omne quod non est ex fide, peccatum est. ideo uero <lb/>
            saepe dicit non ex operibus, sed ex fide nobis iustitiam deputari <lb n="25"/>
            cum potius fides per dilectionem operetur, ne quisquam

<note type="footnote"> 7 Rom. 11, 6 9 Rom. 4, 4 21. 26 Gal. 5, 6 24 Rom. <lb/>
            14,23 </note>

<note type="footnote"> 1 suspectus <hi rend="italic">(in mg. m</hi>. 2 suspiciosus) <hi rend="italic">L</hi> suspectus <hi rend="italic">(s. 1..i</hi>. suspiciosus) <lb/>
            <hi rend="italic">L1</hi> suspectus <hi rend="italic">UFFlVS</hi> 2 eum <hi rend="italic">Ll</hi> 3 accipere <hi rend="italic">U</hi> dicit <hi rend="italic">Ll</hi> 4 quiainiuriam <lb/>
            <hi rend="italic">om. F</hi> gratiam <hi rend="italic">U</hi> inmo <hi rend="italic">L</hi> 5 qui F ipse dicit <hi rend="italic">VSd</hi> <lb/>
            6 an] ante <hi rend="italic">FV2</hi> diffiniuit <hi rend="italic">LULlFl</hi> ut eam sic quod daretur gratis <lb/>
            appellatam ostenderet <hi rend="italic">d</hi> 7 quo <hi rend="italic">ULlFFlVS</hi> ostenderetur FV2 <lb/>
            8 autem] ante <hi rend="italic">Ll</hi> 9 ita <hi rend="italic">S</hi> dixit <hi rend="italic">VSd</hi> 15 qui] qua F 17 Hie <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            hinc <hi rend="italic">ULX</hi> hoc <hi rend="italic">FFlVSd</hi> 19 no <hi rend="italic">alt. add. 111 2 Ll</hi> 20 operaretur <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            25 saepe] ipse <hi rend="italic">S</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="90"/>
            existimet ad ipsam fidem meritis operum perueniri, cum ipsa <lb/>
            sit initium, unde bona opera incipiant, quoniam, ut dictum <lb/>
            est, quod ex ipsa non est, peccatum est. hinc et ecclesiae <lb/>
            dicitur in Cantico canticorum: uenies et transies ab initio <lb/>
            fidei. quapropter quamuis bene operandi gratiam fides impetret,<lb n="5"/>
            ipsam certe fidem ut haberemus, nulla fide meruimus, sed in <lb/>
            ea nobis danda, in qua dominum sequeremur, misericordia <lb/>
            eius praeuenit nos. an ipsam nobis nos dedimus et ipsi <lb/>
            nos ipsos fideles fecimus? prorsus etiam hic clamabo: ipse <lb/>
            fecit nos et non ipsi nos, nisi uero aliud apostolica doctrina<lb n="10"/>
            commendat, ubi ait: dico autem per gratiam dei, <lb/>
            quae data est mihi, omnibus qui sunt in nobis, non <lb/>
            plus sapere, quam oportet sapere, sed sapere ad temperantiam, <lb/>
            sicut unicuique deus partitus est mensuram <lb/>
            fidei. hinc est quippe et illud: quid enim habes quod<lb n="15"/>
            non accepisti? quando et hoc accepimus, unde et incipit quicquid <lb/>
            in nostris actibus habemus boni. 
</p></div><div n="35" subtype="section" type="textpart"><p>Quid est ergo quod idem dicit apostolus: bonum <lb/>
            certamen certaui, cursum consummaui, fidem seruaui; <lb/>
            de cetero superest mihi corona iustitiae, quam reddet<lb n="20"/>
            mihi dominus in illo die, iustus iudex, si haec non redduntur <lb/>
            dignis, sed donantur indignis? hoc qui dicit, parum <lb/>
            considerat coronam reddi non potuisse digno, nisi gratia donata <lb/>
            esset indigno. ait enim: bonum certamen certaui; sed idem <lb/>
            ipse ait: gratias deo, qui dedit nobis uictoriam per

<note type="footnote"> 4 Cant. 4, 8 7 cf. Ps. 58, 11 9 Ps. 99. 3 11 Rom. 12, 3 <lb/>
            15 I Cor. 4, 7 18 II Tim. I, 7. 8 25 I Cor. 15, 57\' </note>

<note type="footnote"> 2 incipiunt <hi rend="italic">Vd</hi> 3 quod-non est <hi rend="italic">om. S</hi> huic <hi rend="italic">FlV2</hi> hoc <hi rend="italic">F</hi> 4 ueniens <lb/>
            <hi rend="italic">FV2S1</hi> transiens <hi rend="italic">L</hi> transiens <hi rend="italic">FV2SX</hi> 5 <hi rend="italic">init</hi>. fides F fide <hi rend="italic">V2</hi> 6 habemus <lb/>
            <hi rend="italic">ULlFFlSxV</hi> 7 sequemur <hi rend="italic">V</hi> 8 praeueniet <hi rend="italic">FFlP</hi> prouenit <hi rend="italic">V</hi> 10 nisi] <lb/>
            nihil <hi rend="italic">FFX m. 1, VSd</hi> apostoli ea <hi rend="italic">IJFFlV</hi> apostoli illa <hi rend="italic">S</hi> 12 qui] <lb/>
            que F 14 pertitus <hi rend="italic">F</hi> 15 huic <hi rend="italic">L1</hi> quid] quod <hi rend="italic">m. 1 Fl</hi> 16 hic <lb/>
            <hi rend="italic">UFV</hi> id. VI <hi rend="italic">alt</hi>. et <hi rend="italic">om. FlVSd</hi> 19 consumaui <hi rend="italic">LU£1Fi</hi> 20 quem <hi rend="italic">L1</hi> <lb/>
            21 si] an <hi rend="italic">S</hi> 23 reddere <hi rend="italic">(in mg</hi>. i) <hi rend="italic">L, UFlVS</hi> reddij-e (i <hi rend="italic">e.e</hi> e) JJ <lb/>
            data <hi rend="italic">FlVSd</hi> 25 ipse <hi rend="italic">om. F</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="91"/>
            dominum nostrum Iesum Christum. ait: cursum consummaui; <lb/>
            sed ipse idem ait: non uolentis neque currentis, <lb/>
            sed miserentis est dei. ait: fidem seruaui; sed idem ipse <lb/>
            ait: scio enim cui credidi et certus sum quia potens <lb/>
            est depositum meum seruare in illum diem, id est <lb n="5"/>
            commendatum meum; nam codices nonnulli non habent \'depositum\', <lb/>
            sed quod est planius commendatum\'. quid autem <lb/>
            commendamus deo, nisi quae oramus ut seruet. in quibus et <lb/>
            ipsa est fides nostra? nam quid aliud apostolo Petro dominus <lb/>
            commendauit orando, unde illi ait: ego rogaui pro te, <lb n="10"/>
            Petre, ne deficiat fides tua, nisi ut eius deus seruet <lb/>
            fidem, ne temptationi cedendo deficeret? quocirca, o beate <lb/>
            Paule, magne gratiae praedicator, dicam nec timeam — quis <lb/>
            enim mihi minime succensebit ista dicenti quam tu, qui ea <lb/>
            dicenda dixisti et docenda docuisti? — dicam, inquam, nec <lb n="15"/>
            timeam: redditur quidem meritis tuis corona sua, sed dei dona <lb/>
            sunt merita tua. 
</p></div><div n="36" subtype="section" type="textpart"><p>Redditur ergo debitum praemium apostolo digno, sed <lb/>
            ipsum apostolatum indebitum gratia donauit indigno. an hoc <lb/>
            me dixisse paenitebit? absit; eius enim testimonio ab hac <lb n="20"/>
            inuidia defensabor nec me quisquam uocabit audacem, nisi <lb/>
            qui fuerit ausus ipsum uocare mendacem. ipse clamat, ipse <lb/>
            testatur, ipse, ut in se dei dona commendet nec in se ipso, <lb/>
            sed in domino glorietur, non solum nulla se habuisse dicit

<note type="footnote"> 2 Rom. 9, 16 4 II Tim. 1, 12 10 Luc. 22, 32 24 cf. I <lb/>
            Cor. 1, 31 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 consumaui ULlF 2 idem ipse F \'3 ipse idem VSd</hi> 5 in eum <lb/>
            <hi rend="italic">LULlFi</hi> 6 non <hi rend="italic">om. V</hi> 7 sedj si <hi rend="italic">U</hi> ■ quod] qui <hi rend="italic">F</hi> 8 qui <hi rend="italic">LULIFFl</hi> <lb/>
            quod VlS 9 ipsi <hi rend="italic">F</hi> ipsis YlS1 11 seruaret <hi rend="italic">d</hi> 12 temtationi <hi rend="italic">X1 <lb/>
            deficeretur m. 1 Fl</hi> o beate] <hi rend="italic">obS »t. 1 L obete (te s. I. m. 2) L</hi> <lb/>
            obendiente <hi rend="italic">L1</hi> 13 magnae <hi rend="italic">VS om. Ll</hi> , ne <hi rend="italic">U</hi> neque <hi rend="italic">S</hi> 14 minus <lb/>
            <hi rend="italic">Vld</hi> succensebitn <hi rend="italic">F</hi> qui <hi rend="italic">ex</hi> que Fl ea <hi rend="italic">Om. S 15</hi> unquam • <lb/>
            <hi rend="italic">U, m. 1 Fl, om. F</hi> neque <hi rend="italic">S</hi> 19 apl\'m <hi rend="italic">L</hi> apostolum <hi rend="italic">UIJVSP m. 1</hi> <lb/>
            apliii <hi rend="italic">1&lt;\'F1;</hi> meritis <hi rend="italic">uel</hi> apostolo <hi rend="italic">susp. S</hi> in debitum <hi rend="italic">V</hi> gratiae <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            2t defensabor <hi rend="italic">m. 2 ex</hi> responsabor <hi rend="italic">F</hi> neque <hi rend="italic">S</hi> 23 neque <hi rend="italic">S</hi> non <hi rend="italic">V1</hi> <lb/>
            24 gloriatur <hi rend="italic">codd, VS</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="92"/>
            merita bona, ut apostolus fieret, sed etiam mala merita sua <lb/>
            dicit, ut dei gratiam manifestet et praedicet. non sum, inquit, <lb/>
            idoneus uocari apostolus. quod quid est aliud quam: non <lb/>
            sum dignus? nam hoc plerique latini codices habent. hoc est <lb/>
            nempe quod quaerimus, nempe isto munere apostolatus illae<lb n="5"/>
            omnes gratiae continentur. non enim decebat aut oportebat <lb/>
            apostolum non habere prophetiam aut non esse doctorem aut <lb/>
            non clarescere uirtutibus donationibusque sanitatum aut adiutoria <lb/>
            non praebere aut ecclesias non gubernare aut linguarum <lb/>
            generibus non excellere: omnia haec unum nomen apostolatus<lb n="10"/>
            amplectitur. ipsum igitur consulamus, ipsum potius audiamus; <lb/>
            dicamus ei: sancte Paule apostole, Pelagius monachus dignum <lb/>
            te dicit fuisse, «[ui acciperes omnes gratias apostolatus tui; <lb/>
            tu ipse quid dicis? non sum, inquit, dignus uocari apostolus. <lb/>
            itane, ut honorem deferam Paulo, Pelagio magis de<lb n="15"/>
            Paulo credere audebo quam Paulo? non faciam; me namque <lb/>
            potius onerabo quam illum honorabo, si fecero. audiamus <lb/>
            etiam, cur non sit dignus uocari apostolus: quia persecutus <lb/>
            sum, inquit, ecclesiam dei. si sensum sequeremur, quis <lb/>
            non istum a Christo damnandum censeret potius quam uocandum? <lb n="20"/>
            quis ita diligat praedicatorem, ut non detestetur persecutorem? <lb/>
            optime ergo ipse atque ueraciter, non sum, inquit, dignus <lb/>
            uocari apostolus, quia persecutus sum ecclesiam dei. <lb/>
            faciens igitur tantum mali unde meruisti tantum boni? audiant

<note type="footnote"> 2. 14. 18 I Cor. 15, 9 </note>

<note type="footnote"> 1 faerit <hi rend="italic">(in mg. fieret) L 3 quid] quidem U</hi> quam] <hi rend="italic">quod FV- <lb/>
            4 plurimique L1 codices latini VS 6 dicebat m. 1 F, V2S1</hi> 8 claresceret <lb/>
            <hi rend="italic">F</hi> ad uictoriam <hi rend="italic">F</hi> 9 ecclesias] oculos F 10 hic <hi rend="italic">U</hi> hoc <hi rend="italic">L1</hi> <lb/>
            apostolatus (oato <hi rend="italic">in ras.)</hi> Fl appellatus <hi rend="italic">F</hi> 12 sancte <hi rend="italic">in ras. m. 2 F</hi> <lb/>
            paule <hi rend="italic">s. l. m. 2 F</hi> apostole <hi rend="italic">om. U</hi> te dignum <hi rend="italic">F\'</hi> 13 fuisse <lb/>
            dicit <hi rend="italic">F</hi> 15 deferam honorem <hi rend="italic">FVSd</hi> 17 honerabo <hi rend="italic">LFl m. 1</hi> illud <lb/>
            <hi rend="italic">m. 1 F</hi> 18 cur] cui <hi rend="italic">V</hi> 19 sequeremus <hi rend="italic">m. 1 F</hi> quis-quis ita <lb/>
            <hi rend="italic">add. m. 2 F</hi> 20 istam <hi rend="italic">LUFLP m. 1, VS</hi> dãpnatll (tS ?) <hi rend="italic">L</hi> dampnandum <lb/>
            <hi rend="italic">Fl</hi> damnandam <hi rend="italic">m. 1 PV</hi> censeretur <hi rend="italic">FlPV om. Ll</hi> sed <lb/>
            potius <hi rend="italic">L1</hi> quam <hi rend="italic">om. LULxFFlVP m. 1</hi> 21 non <hi rend="italic">om. U</hi> 23 sfl <lb/>
            <hi rend="italic">add. m. 2 Ll</hi> 24 bonum <hi rend="italic">F</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="93"/>
            respondentem omnes gentes: sed gratia dei sum id quod <lb/>
            sum. numquid aliter est gratia commendata, nisi quia est <lb/>
            indigno data? et gratia eius, inquit, in me uacua non <lb/>
            fuit. hoc et aliis praecipit, ut etiam arbitrium uoluntatis <lb/>
            ostendat, ubi ait: praecipientes autem et rogamus, ne <lb n="5"/>
            in uacuum gratiam dei suscipiatis. unde autem probat <lb/>
            quod gratia eius in eo uacua non fuit nisi ex eo quod sequitur: <lb/>
            sed plus omnibus illis laboraui? proinde gratiam non <lb/>
            laborauit ut acciperet, sed accepit, ut laboraret; atque ita <lb/>
            unde ad accipienda debita praemia fieret dignus, gratiam gratis <lb n="10"/>
            accepit indignus. nec ipsum sane laborem sibi ausus est arrogare. <lb/>
            cum enim dixisset: plus omnibus illis laboraui, <lb/>
            continuo subiecit: non ego, sed gratia dei mecum. o <lb/>
            magnum gratiae praeceptorem, confessorem, praedicatorem! <lb/>
            quid est hoc: plus laboraui. non ego? ubi sese extulit <lb n="15"/>
            aliquantum uoluntas, ibi continuo uigilauit pietas et tremuit <lb/>
            humilitas, quia se agnouit infirmitas. 
</p></div><div n="37" subtype="section" type="textpart"><p>Merito, quod gesta indicant, etiam hoc usus est testimonio <lb/>
            sanctus Iohannes Ierosolymitanae antistes ecclesiae, <lb/>
            sicut interrogatus quae apud illum ante iudicium gesta fuerint <lb n="20"/>
            coepiscopis nostris, qui simul in illo iudicio praesidebant, <lb/>
            ipse narrauit. ait enim tunc quibusdam susurrantibus et dicentibus, <lb/>
            quod \'sine dei gratia\' diceret Pelagius \'posse hoc perfici\', <lb/>
            il est, quod superius dixerat, \'esse posse hominem sine

<note type="footnote"> 1. 3 I Cor. 15, 10 5 II Cor. 6, 1 8. 12. 13. 15 I Cor. 15. 10 <lb/>
            19 cf. Orosii Apolog. 3, 6. 4, 1 sqq. (CSEL V 607 sqq.) </note>

<note type="footnote"> 2 nunquid FFl 3 eius] enim <hi rend="italic">Fl</hi> 4 et] etiam <hi rend="italic">FlSV</hi> efc ut <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            5 rogauius F <hi rend="italic">7 fuerit Ll 8 illi S proinde grstiam (exp. m. 2)</hi> <lb/>
            non laborauit ut gratiam (gratiam <hi rend="italic">m. 2 add.)</hi> acciperet <hi rend="italic">F</hi> proinde non <lb/>
            grattem laborauit ut acciperet gratiam <hi rend="italic">Ll</hi> proinde non gratiam laborauit <lb/>
            ut acciperet <hi rend="italic">U proinde</hi> non laborauit ut gratiam acciperet <hi rend="italic">1"1 VSd</hi> 12 laboraui <lb/>
            illis <hi rend="italic">UF</hi> 15 ubi] nisi <hi rend="italic">LlFl</hi> 16 aliquando <hi rend="italic">X1</hi> uigilauerit F <lb/>
            18 Cap. XII <hi rend="italic">S</hi> 19 iherosolomitane <hi rend="italic">F</hi> hierosolimitane 1J ierosulimitaue <lb/>
            <hi rend="italic">LU</hi> ierosolitane <hi rend="italic">Fl</hi> 20 quae <hi rend="italic">om. S</hi> fiunt <hi rend="italic">F</hi> 23 gratia dei <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            diceretur <hi rend="italic">LUFI</hi> dicetur F hoc] <hi rend="italic">hominem d</hi> 24 id estj idem FS1 <lb/>
            supra F</note> <lb/>
             
<pb n="94"/>
            peccato: culpans\', inquit, \'super hoc et intuli, quia et apostolus <lb/>
            Paulus multum laborans, sed non secundum suam uirtutem, <lb/>
            sed secundum gratiam dei dixit: amplius omnibus illis <lb/>
            laboraui. non ego autem, sed gratia dei mecum, et <lb/>
            iterum: non est uolentis neque currentis sed miserentis<lb n="5"/>
            dei, et illud: nisi dominus aedificauerit domum, in <lb/>
            uanum laborauerunt qui aedificant eam et alia multa <lb/>
            similia diximus\', inquit, \'de scripturis sanctis\'. illis autem non <lb/>
            suscipientibus quae dicebantur a nobis de sanctis scripturis, <lb/>
            sed adhuc susurrantibus dixit Pelagius: (et ego sic credo:<lb n="10"/>
            anathema sit qui dicit absque adiutorio dei posse hominem ad <lb/>
            profectum omnium uenire uirtutum\'. 
</p></div><div n="38" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="15" unit="altchapter"/> Haec narrauit episcopus Iohannes audiente Pelagio, <lb/>
            qui utique posset honorifice dicere: fallitur sanctitas tua, non <lb/>
            bene meministi, non dixi ad ista testimonia, quae de scripturis<lb n="15"/>
            commemorasti \'ego sic credo\', quoniam non ea sic intellego, <lb/>
            quod gratia dei sic laboret cum homine, ut quod non peccat, <lb/>
            non uolentis neque currentis, sed miserentis sit dei. 
</p></div><div n="39" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="16" unit="altchapter"/> Sunt enim quaedam expositiones epistolae Pauli, <lb/>
            quae scribitur ad Romanos, quae ipsius Pelagii esse dicuntur,<lb n="20"/>
            ubi hoc, quod scriptum est: non uolentis neque currentis. <lb/>
            sed miserentis est dei, non ex persona Pauli asserit (dictum, <lb/>
            sed eum uoce interrogantis et redarguentis usum fuisse, cum <lb/>
            hoc diceret, tamquam hoc dici utique non deberet\'. non ergo, <lb/>
            cum episcopus Iohannes plane istam sententiam esse apostoli<lb n="25"/>
            agnouit eamque ideo commemorauit, ne Pelagius sine dei

<note type="footnote"> 3 I Cor. 15, 10 5. 18. 21 Rom. 9, 16 6 Ps. 126, 1 19 cf. <lb/>
            Mercatoris Common. adu. haer. Pel. et Cael. 2 (XLVJII 111 M.) </note>

<note type="footnote"> 1 culpam <hi rend="italic">ULxFFl VS</hi> hoc <hi rend="italic">in spat. uac. add. m. 2 F et]</hi> etiam <lb/>
            <hi rend="italic">FXF m. 2, VSd</hi> 2 suam <hi rend="italic">add. m. 2 Lx</hi> 3 illius omnibus <hi rend="italic">S</hi> 5 nolentis <lb/>
            <hi rend="italic">Fl</hi> 6 hedificauerit <hi rend="italic">U</hi> 10 si F 11 abque <hi rend="italic">U</hi> 12 perfectum <hi rend="italic">U</hi> <lb/>
            13 Cap. XVI <hi rend="italic">L1P</hi> Cap. 15 <hi rend="italic">in mg. S</hi> Haec] Et F 14 utique <hi rend="italic">om. VS</hi> <lb/>
            senitas <hi rend="italic">m. 1 F</hi> serenitas <hi rend="italic">m. 2 F</hi> 18 neque] non <hi rend="italic">Lx</hi> sit <hi rend="italic">om. <lb/>
            LUL,1FFlY</hi> 19 Cap. XVII <hi rend="italic">LXP</hi> Cap. 16 <hi rend="italic">in mg. S</hi> quedam (e <hi rend="italic">ex</hi> <lb/>
            i) <hi rend="italic">Lx</hi> 20 scribit <hi rend="italic">V</hi> 24 diceret] dret <hi rend="italic">LU</hi> 25 esse <hi rend="italic">om. FVS</hi> <lb/>
            26 cognouit <hi rend="italic">VS</hi></note> <lb/>
             
<pb n="95"/>
            gratia non peccare quemquam putaret, et dixit respondisse <lb/>
            Pelagium: (et ego sic credo\', neque cum hoc praesens audiret, <lb/>
            respondit: non sic credo. oportet ut illam expositionem peruersam, <lb/>
            ubi hoc non sensisse apostolum, sed potius redarguisse <lb/>
            intellegi uoluit. aut suam neget aut corrigere atque <lb n="5"/>
            emendare non dubitet. nam quicquid dixit episcopus Iohannes <lb/>
            de absentibus fratribus nostris siue coepiscopis Herote scilicet <lb/>
            ac Lazaro siue de presbytero Orosio siue de aliis, quorum ibi <lb/>
            non sunt nomina expressa, credo quod intellegat ad eorum <lb/>
            praeiudicium non ualere. si enim praesentes essent, possent <lb n="10"/>
            eum fortasse, absit ut dicam, conuincere de mendacio, sed <lb/>
            forte commemorare, quid forte fuisset oblitus aut in quo eum <lb/>
            fefellerit latinus interpres, etsi non studio mentiendi, certe <lb/>
            alienae linguae minus intellectae nonnulla difficultate, praesertim <lb/>
            quia non [in] gestis agebatur, quae improbi ne mentiantur, <lb n="15"/>
            boni autem ne aliquid obliuiscantur utiliter instituta <lb/>
            sunt. si quis autem memoratis fratribus nostris ex hoc aliquid <lb/>
            quaestionis intulerit eosque ad iudicium episcopale uocauerit. <lb/>
            sibi, ut poterunt, aderunt: nobis hic laborare quid opus est, <lb/>
            quando ne ipsi quidem iudices post coepiscopi nostri narrationem <lb n="20"/>
            aliquid inde pronuntiare uoluerunt? 
</p></div><div n="40" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="17" unit="altchapter"/> Cum ergo Pelagius praesens ad illa testimonia <lb/>
            scripturarum dixisse se ita credere tacitus agnouerit, quomodo <lb/>
            illud apostoli testimonium paulo superius recolens <lb/>
            et inueniens eum dixisse: non sum dignus uocari apostolus, <lb n="25"/>
            quia persecutus sum ecclesiam dei, sed gratia

<note type="footnote"> 8 cf. Orosii Apologet. 6,1 (CSEL V 610, 2 sqq.) 25 I Cor. 15, 9. 10 </note>

<note type="footnote"> 1 non j nec <hi rend="italic">Fl</hi> 2 ego sicj eius sicut <hi rend="italic">U</hi> neque-credo <hi rend="italic">in mg. <lb/>
            m. 2 F</hi> 4 sensissej fuisse <hi rend="italic">JFT2&lt;S-</hi> 5 aut] ut <hi rend="italic">FS</hi> negat <hi rend="italic">FV2 <lb/>
            7 herote sak F Herotesal V scilicet om. VSd</hi> 9 sint Fl 10 posset <lb/>
            F1 12 obitus <hi rend="italic">m. 1 F</hi> aut] atque <hi rend="italic">U</hi> eum in quo <hi rend="italic">F</hi> 13 etsi <lb/>
            non] et <hi rend="italic">sine LUUFFV</hi> 15 in <hi rend="italic">suailent. Ben. inclusi; cf. 55</hi> gestis agens <lb/>
            agitatur <hi rend="italic">V; S coni:</hi> haec in gestis agebantur 18 nouerit <hi rend="italic">F</hi> reuocauerit <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            19 potuerunt <hi rend="italic">FV</hi> adder <hi rend="italic">LFl</hi> adderunt <hi rend="italic">U</hi> addere <hi rend="italic">Lx</hi> hoc <hi rend="italic">F om. V</hi> <lb/>
            quid laborare <hi rend="italic">F</hi> 22 Cap. XVIII <hi rend="italic">LIP</hi> Capitulum <hi rend="italic">F1 Cap. num. om. S</hi> <lb/>
            ergo <hi rend="italic">om. V</hi> 23 dixisset V tactus F quomodo] quo minus <hi rend="italic">VB</hi></note> <lb/>
             
<pb n="96"/>
            dei sum id quod sum, non uidit non se dicere debuisse. <lb/>
            cum ageretur de abundantia gratiarum, quas idem accepit <lb/>
            apostolus, dignum fuisse qui acciperet, cum ipse se non solum <lb/>
            dixerit, sed et aliam causam reddens probarit indignum et eo <lb/>
            ipso gratiam uere gratiam commendauerit? sed si forte illud<lb n="5"/>
            iam dudum a sancto Iohanne narratum cogitare uel meminisse <lb/>
            non potuit, recentissimam suam responsionem respiceret et <lb/>
            quae paulo ante de Caelestio sibi obiecta anathematizauerit <lb/>
            aduerteret. nempe enim inter illa est, quod obiectum est dixisse <lb/>
            Caelestium (dei gratiam secundum merita nostra dari\'. si<lb n="10"/>
            ergo ueraciter hoc Pelagius anathematizauit, quid est quod <lb/>
            dicit gratias omnes apostolo secundum meritum datas? an <lb/>
            aliud est dignum esse accipere, aliud secundum meritum <lb/>
            accipere? et potest aliqua subtilitate disputationis ostendere <lb/>
            dignum esse aliquem, sed non mereri? uerumtamen Caelestius<lb n="15"/>
            uel quis alius, cuius omnes superiores anathematizauit sententias, <lb/>
            nec de hoc uerbo eum nebulas obtendere atque in eis <lb/>
            latere permittit. urget enim et dicit: (et ipsa gratia in mea <lb/>
            uoluntate est posita, siue dignus fuerim siue indignus\'. si <lb/>
            ergo recte hoc a Pelagio ueraciterque damnatum est, ubi<lb n="20"/>
            dicitur \'dei gratiam secundum merita et dignis dari\', quo <lb/>
            corde cogitauit quoue ore protulit quod ait: \'dicimus donare <lb/>
            deum ei qui fuerit dignus accipere omnes gratias\'? quis non <lb/>
            ista si diligenter aduerterit, fiat de illius responsione uel <lb/>
            defensione sollicitus? <lb n="25"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>