<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a.opp-lat1:8.6-8.25</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a.opp-lat1:8.6-8.25</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a.opp-lat1"><div n="8" subtype="book" type="textpart"><div n="6" subtype="chapter" type="textpart"><p>Sequitur, ut uideamus de ligno scientiae dinoscendi <lb n="15"/>
            bonum et malum. prorsus et hoc lignum erat uisibile et <lb/>
            corporale sicut arbores ceterae. quod ergo lignum esset, non <lb/>
            est dubitandum; sed cur hoc nomen acceperit, requirendum. <lb/>
            mihi autem etiam atque etiam consideranti dici non potest <lb/>
            quantum placeat illa sententia non fuisse illam arborem cibo <lb n="20"/>
            noxiam — neque enim qui fecerat omnia bona ualde in paradiso <lb/>
            institueret aliquid mali - sed malum fuisse homini <lb/>
            transgressionem praecepti. oportebat autem, ut homo sub <lb/>
            domino deo positus alicunde prohiberetur, ut ei promerendi <lb/>
            dominum suum uirtus esset ipsa oboedientia, quam possum

<note type="footnote"> 3 cf. m Reg. 19, 8 9 cf. m Reg. 17, 16 21 cf. Gen. 1, 81 </note>

<note type="footnote"> 2 aliquid tamen <hi rend="italic">om. S</hi> habuit] habuit tamen aliquid <hi rend="italic">S</hi> colliride <lb/>
            <hi rend="italic">E</hi> corrilide 8 collyrida b 3 uSdicauit <hi rend="italic">IPb</hi> 4 dubitauimus Ei <lb/>
            ciuum Et 7 occasu <hi rend="italic">EIPB</hi> ciuo <hi rend="italic">El preatitit S</hi> 8 tam] <lb/>
            tamqwm <hi rend="italic">E</hi> 9 reficerSt b nec deficerent in <hi rend="italic">mg. m</hi>. 2 <hi rend="italic">P</hi> deficergt <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            12 uel <hi rend="italic">om. El</hi> puluere (u <hi rend="italic">fin. retract. m</hi>. 2) <hi rend="italic">R</hi> 15 <hi rend="italic">cop</hi>. IIII <hi rend="italic">E; hinc<lb/>
             incipiunt Eugippti Excerpta p. 196 ed. Kndll</hi> scientiae <hi rend="italic">om. S</hi> di- <lb/>
            <hi rend="italic">noscentiae S dignoscendi bd</hi> 16 boni et malitf <hi rend="italic">etfin.]</hi> ac <hi rend="italic">bd</hi> 18 acciperit <lb/>
            Rl 19 autem <hi rend="italic">om. Eug</hi>. 20 ciuo <hi rend="italic">El</hi> 22 instituerit S iostituerat <lb/>
            <hi rend="italic">bd</hi> mali (i in <hi rend="italic">ras.) B</hi> 24 aliunde <hi rend="italic">BIBb</hi> promerendo <hi rend="italic">PR</hi> <lb/>
            25 possumus S </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="240"/>
            uerissime dicere solam esse uirtutem omni creaturae rationali <lb/>
            agenti sub dei potestate, primumque esse et maximum uitium <lb/>
            tumoris ad ruinam sua potestate uelle uti, cuius uitii nomen <lb/>
            est inoboedientia. non esset ergo, unde se homo dominum <lb/>
            habere cogitaret atque sentiret, nisi ei aliquid iuberetur. arbor<lb n="5"/>
            itaque illa non erat mala, sed appellata est scientiae dinoscendi <lb/>
            bonum et malum, quia, si post prohibitionem ex illa homo <lb/>
            ederet, in illa erat praecepti futura transgressio, in qua homo <lb/>
            per experimentum poenae disceret, quid interesset inter oboedientiae <lb/>
            bonum et inoboedientiae malum. proinde et hoc non<lb n="10"/>
            in figura dictum, sed uere quoddam lignum accipiendum est, <lb/>
            cui non de fructu uel pomo quod indidem nasceretur, sed ex <lb/>
            ipsa re nomen inpositum est, quae illo contra uetitum tacto <lb/>
            fuerat secutura. 
</p></div><div n="7" subtype="chapter" type="textpart"><p>Flumen autem exiit de Eden, quod inrigabat paradisum,<lb n="15"/>
            et inde diuisum est in quattuor partes. ex <lb/>
            his uni nomen estPhison, hoc est quod circuit totam <lb/>
            terram Euilat, ubi est aurum; aurum autem terrae <lb/>
            illius bonum et ibi est carbunculus et lapis prasinus. <lb/>
            et nomen flumini secundo Geon, hoc est quod circuit<lb n="20"/>
            totam terram Aethiopiam. flumen autem tertium <lb/>
            Tigris, hoc est quod fluit contra Assyrios. flumen <lb/>
            autem quartum Euphrates. de his fluminibus quid amplius <lb/>
            satagam confirmare, quod uera sint flumina nec figurate dicta, <lb/>
            quae non sint, quasi tantummodo aliquid nomina ipsa

<note type="footnote">15 Gen. 2, 10-14 </note>

<note type="footnote"> 2 esse et] esset <hi rend="italic">S</hi> 4 esset] ê*- <hi rend="italic">R</hi> dift <hi rend="italic">S</hi> 5 aliquid ei <hi rend="italic">bd</hi> <lb/>
            7 illo b 8 ederet] non ederet S figurata (s. <hi rend="italic">I. m</hi>. 1 <hi rend="italic">add. t</hi> futnra) <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            transgressio (gres s. <hi rend="italic">I. add. m</hi>. 2) <hi rend="italic">P</hi> 9 poene <hi rend="italic">RS</hi> discerneret (8. <hi rend="italic">I. <lb/>
            add. m</hi>. 2 at disceret) <hi rend="italic">E</hi> 10 <hi rend="italic">fin</hi>. et <hi rend="italic">om. b</hi> ex 81 11 in <hi rend="italic">om. E</hi> quoddam <lb/>
            aere <hi rend="italic">bd</hi> 12 indidem] inde <hi rend="italic">ItSbd</hi> 13 illum <hi rend="italic">R1</hi> 15 aedem <hi rend="italic">PS</hi> <lb/>
            aedenij 17 fyson (phis5 6) ex his uni nomen <hi rend="italic">est PRb hoc est om. PRb</hi> <lb/>
            18 euilath <hi rend="italic">Sbd</hi> aurum autem] et aurum <hi rend="italic">S</hi> 20 fluminis secundi <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            geo <hi rend="italic">b</hi> 21 ethiopiam <hi rend="italic">PIiS</hi> aethiopiae <hi rend="italic">bd</hi> 22 tygris 8 hoc <hi rend="italic">om. S</hi> <lb/>
            est <hi rend="italic">om. Sb</hi> quod fluit <hi rend="italic">om. Et</hi> contra <hi rend="italic">om</hi>. S 23 eufrates <hi rend="italic">EPRS</hi> <lb/>
            his] his autem <hi rend="italic">PRbd</hi> 24 figuratae <hi rend="italic">ES</hi> figurat.e <hi rend="italic">P</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="241"/>
            significent, cum et regionibus, per quas fluunt, notissima sint et <lb/>
            omnibus fere gentibus diffamata? quin immo ex his, quoniam <lb/>
            constat ea prorsus esse — nam duobus eorum nomina uetustas <lb/>
            mutauit, sicut Tiberis dicitur fluuius, qui prius Albula uocabatur; <lb/>
            Geon quippe ipse est, qui nunc dicitur Nilus; Phison <lb n="5"/>
            autem ille dicebatur, quem nunc Gangen appellant; duo uero <lb/>
            cetera, Tigris et Euphrates, antiqua etiam nomina tenuerunt — <lb/>
            nos admoneri oportet cetera quoque primitus ad proprietatem <lb/>
            litterae accipere, non in eis figuratam locutionem putare, sed <lb/>
            res ipsas, quae ita narrantur, et esse et aliquid etiam figurare, <lb n="10"/>
            non quia non posset parabola locutionis adsumere aliquid de <lb/>
            re, quam non proprie quoque esse constaret. sicut de illo <lb/>
            dominus loquitur, qui descendebat ab Hierusalem in Hiericho <lb/>
            et incidit in latrones. quis non sentiat et plane uideat esse <lb/>
            parabolam locutionemque illam totam esse figuratam? uerum <lb n="15"/>
            duae ciuitates, quae ibi nominatae sunt, hodieque in locis <lb/>
            propriis demonstrantur. sed hoc modo acciperemus et quattuor <lb/>
            haec flumina, si cetera, quae de paradiso narrantur, non proprie <lb/>
            sed figurate accipere ulla necessitas cogeret; at nunc, <lb/>
            cum primitus proprie res ipsas intellegere ratio nulla prohibeat, <lb n="20"/>
            cur non potius auctoritatem scripturae simpliciter <lb/>
            sequimur in narratione rerum gestarum res uere gestas prius <lb/>
            intellegentes, tum demum quidquid aliud significant perscrutantes? <lb/>
            <lb/>
            An eo mouebimur, quod de his fluminibus dicitur aliorum

<note type="footnote">13 cf. Luc. 10, 30 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">2 inmo S</hi> ex] &amp; S <hi rend="italic">4 tyberis ESb 5 ipse om. J21 physon R</hi> <lb/>
            6 gangena\' appellantP <hi rend="italic">7 tygris RS2 eufrates EPRS</hi> tenuerant J21 <lb/>
            8 ammoneri <hi rend="italic">ER</hi> ammoniri P 9 littere <hi rend="italic">PR</hi> loquutionem <hi rend="italic">R</hi> 11 possittf <lb/>
            loquntionis <hi rend="italic">R</hi> assum mere <hi rend="italic">R</hi> 12 non <hi rend="italic">eras. R om. S</hi> propriae <lb/>
            (a <hi rend="italic">exp</hi>. m. 1) P propriae <hi rend="italic">R</hi> 13 lerusalem <hi rend="italic">d</hi> hiericum <hi rend="italic">E1</hi> hierichum <hi rend="italic">»P</hi> <lb/>
            herichu* <hi rend="italic">R</hi> Iericho <hi rend="italic">d</hi> 14 quis] quis enim <hi rend="italic">d</hi> 15 locutionem quae <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            16 minatae <hi rend="italic">Rl</hi> odiaequae Pl hodiė quae <hi rend="italic">R</hi> hodieque <hi rend="italic">S</hi> 17 demonstratur <lb/>
            <hi rend="italic">El</hi> 18 propriae FIS 19 figuratae <hi rend="italic">EP2</hi> flguratę S necessitate <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> at] ac <hi rend="italic">PRxb</hi> 20 propriae <hi rend="italic">PS</hi> 21 quur <hi rend="italic">PR</hi> scribturae <hi rend="italic">EP</hi> <lb/>
            22 narrationem <hi rend="italic">E</hi> 23 prescrutantes S 25 mouebitur 8 </note>

<note type="footnote"> XXVIII. Aug seci. III pari 1. </note>

<note type="footnote"> 16 </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="242"/>
            esse fontes notos, aliorum autem prorsus incognitos et ideo <lb/>
            non posse accipi ad litteram, quod ex uno paradisi lumine <lb/>
            diuiduntur? cum potius credendum sit, quoniam locus ipse <lb/>
            paradisi a cognitione hominum est remotissimus, inde quattuor <lb/>
            aquarum partes diuidi, sicut fidelissima scriptura testatur, sed<lb n="5"/>
            ea flumina, quorum fontes noti esse dicuntur, alicubi isse sub <lb/>
            terras et post tractus prolixarum regionum locis aliis erupisse, <lb/>
            ubi tamquam in suis fontibus nota esse perhibentur. nam hoc <lb/>
            solere nonnullas aquas facere quis ignorat? sed ibi hoc scitur,. <lb/>
            ubi non diu sub terris currunt. exibat ergo flumen de Eden,<lb n="10"/>
            id est de loco deliciarum, et inrigabat paradisum, id est <lb/>
            ligna omnia pulchra atque fructuosa, quae omnem terram <lb/>
            regionis illius opacabant. 
</p></div><div n="8" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et sumsit dominus deus hominem, quem fecit, <lb/>
            et posuit eum in paradiso ut operaretur et custodiret. <lb n="15"/>
            et praecepit dominus deus Adae dicens: ab omni ligno <lb/>
            quod est in paradiso escae edes; de ligno autem <lb/>
            cognoscendi bonum et malum non manducabitis de <lb/>
            illo. qua die autem ederitis ab eo, morte moriemini. <lb/>
            cum superius breuiter dixerit deum plantasse paradisum et <lb n="20"/>
            constituisse ibi hominem, quem finxerat, recapitulauit, ut <lb/>
            narraret, quomodo sit paradisus constitutus. nunc ergo et <lb/>
            illud recapitulando commemorauit, quomodo ibi deus posuerit <lb/>
            hominem, quem fecit. uideamus itaque, quid sit, quod dictum <lb/>
            est: ut operaretur et custodiret. quid operaretur uel <lb n="25"/>
            quid custodiret? numquid forte agriculturam dominus uoluit

<note type="footnote"> 14 Gen. 2, 15—17 </note>

<note type="footnote"> 3 <hi rend="italic">cap</hi>. V <hi rend="italic">E</hi> ipsae 81 5 scribtura <hi rend="italic">EP</hi> 6 issc] esse <hi rend="italic">S</hi> iisse <hi rend="italic">d</hi> <lb/>
            7 tracţtus <hi rend="italic">E</hi> tractos <hi rend="italic">S</hi> 8 noti <hi rend="italic">EPRS</hi> 10 terras <hi rend="italic">b</hi> aeden <hi rend="italic">PR</hi> aedem S <lb/>
            12 adque <hi rend="italic">Et</hi> 18 opacabant] pacabant <hi rend="italic">S</hi> occupabant <hi rend="italic">b</hi> 14 sumpsit <lb/>
            <hi rend="italic">E2RSbd</hi> dominus <hi rend="italic">om. EPB; sed confer 248, 7</hi> 17 aescae <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            esca <hi rend="italic">PRlbd</hi> escam (e. <hi rend="italic">l. m</hi>. 2; <hi rend="italic">nam m. 1 om.) E,R2; sed cf. Locut. in<lb/>
             Heptat. lib. I VII</hi> 18 manducauitis Et 19 quo <hi rend="italic">bd</hi> diae (a <hi rend="italic">exp</hi>. <lb/>
            m. 1) P comederitis 8 ab] de <hi rend="italic">S</hi> 20 dixerit breuiter S 25 operaretur <lb/>
            (re 8. <hi rend="italic">l. m</hi>. 1) <hi rend="italic">E</hi> quid-custodiret <hi rend="italic">om. b</hi> uel] et <hi rend="italic">d</hi> <lb/>
            26 agriculturam <hi rend="italic">(alt</hi>. n a. <hi rend="italic">I. m</hi>. 1) <hi rend="italic">R</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="243"/>
            operari primum hominem? an non est credibile, quod eum <lb/>
            ante peccatum damnauerit ad laborem? ita sane arbitraremur, <lb/>
            nisi uideremus cum tanta uoluptate animi agricolari quosdam, <lb/>
            ut eis magna poena sit inde in aliud auocari. quidquid ergo <lb/>
            deliciarum habet agricultura, tunc utique longe amplius erat, <lb n="5"/>
            quando nihil accidebat aduersi uel terrae uel caelo. non enim <lb/>
            erat laboris adflictio, sed exhilaratio uoluntatis, cum ea, quae <lb/>
            deus creauerat, humani operis adiutorio laetius feraciusque <lb/>
            prouenirent: unde creator ipse uberius laudaretur, qui animae <lb/>
            in corpore animali constitutae rationem dedisset operandi ac <lb n="10"/>
            facultatem, quantum animo uolenti satis esset, non quantum <lb/>
            inuitum indigentia corporis cogeret. 
</p><p>Quod enim maius mirabiliusque spectaculum est aut ubi <lb/>
            magis cum rerum natura humana ratio quodammodo loqui <lb/>
            potest, quam cum positis seminibus, plantatis surculis, translatis <lb n="15"/>
            arbusculis, insitis malleolis tamquam interrogatur quaeque <lb/>
            uis radicis et germinis quid possit quidue non possit, unde <lb/>
            possit, unde non possit, quid in ea ualeat numerorum inuisibilis <lb/>
            interiorque potentia, quid extrinsecus adhibita diligentia, <lb/>
            inque ipsa consideratione perspicere, quia neque qui plantat <lb n="20"/>
            est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum <lb/>
            dat, deus, quia et illud operis, quod accedit extrinsecus, <lb/>
            per illum accedit, quem nihilominus creauit et quem regit <lb/>
            atque ordinat inuisibiliter deus? 
</p></div><div n="9" subtype="chapter" type="textpart"><p>Hinc iam in ipsum mundum uelut in quandam magnam

<note type="footnote"> 20 I Cer. 3, 7 </note>

<note type="footnote"> 1 <hi rend="italic">cap</hi>. VI <hi rend="italic">E</hi> eum <hi rend="italic">om. S</hi> 2 arbitremur <hi rend="italic">Eb</hi> arbitramur <hi rend="italic">PR</hi> 3 uideamus <lb/>
            <hi rend="italic">PRlb</hi> noluptate RI agriculari <hi rend="italic">S</hi> agricolare <hi rend="italic">b</hi> 4 in] in <lb/>
            <hi rend="italic">(8. Z. m</hi>. 2 at ad) <hi rend="italic">E,R2</hi> ad <hi rend="italic">PRxbd</hi> quicquid <hi rend="italic">E28</hi> 5 diliciarum <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            agriculturaiTi <hi rend="italic">E</hi> errat <hi rend="italic">E</hi> 6 accedebat <hi rend="italic">S</hi> auersi 8 terrae (s. <hi rend="italic">I. <lb/>
             m</hi>. 2 af ra) <hi rend="italic">E</hi> terra <hi rend="italic">PRSbd</hi> 7 exhilaratio] ex illa ratio <hi rend="italic">S</hi> 9 ipse 8 <lb/>
            anim,ae (i <hi rend="italic">eras.) E</hi> anime P 13 enim 8. <hi rend="italic">I. m</hi>. 1 <hi rend="italic">8</hi> mirabilius quae <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            15 seminibua (e <hi rend="italic">na.1 ex i) E</hi> traslatis Sl 16 arbustulis <hi rend="italic">b</hi> insitisj inser- <lb/>
            <hi rend="italic">tis S maleolis R 20 inquae. ES prospicere S</hi> plantant P 21 regat <lb/>
            <hi rend="italic">(sic) P</hi> incrimentum <hi rend="italic">P</hi> 23 nihilhominus <hi rend="italic">S</hi> reget S 24 adquc <hi rend="italic">E I</hi> <lb/>
            25 <hi rend="italic">Hinc excerpsit Eugippius ed. KtVlll p. 21)3 -204, 17</hi> uelud <hi rend="italic">RS</hi> </note>

<note type="footnote">16* </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="244"/>
            arborem rerum oculus cogitationis adtollitur atque in ipso <lb/>
            quoque gemina operatio prouidentiae reperitur, partim naturalis, <lb/>
            partim uoluntaria. et naturalis quidem per occultam dei administrationem, <lb/>
            qua etiam lignis et herbis dat incrementum, <lb/>
            uoluntaria uero per angelorum opera et hominum; secundum<lb n="5"/>
            illam primam caelestia superius ordinari inferiusque terrestria, <lb/>
            luminaria sideraque fulgere, diei noctisque uices agitari, aquis . <lb/>
            terram fundatam interlui atque circumlui, aerem altius superfundi, <lb/>
            arbusta et animalia concipi et nasci, crescere. senescerere, occidere <lb/>
            et quidquid aliud in rebus interiore naturalique motu geritur;<lb n="10"/>
            in hac autem altera signa dari, doceri et disci. agros coli, societates <lb/>
            administrari, artes exerceri et quaeque alia siue in superna <lb/>
            societate aguntur siue in hac terrena atque mortali, ita ut <lb/>
            bonis consulatur et per nescientes malos; inque ipso homine <lb/>
            eandem geminam prouidentiae uigere potentiam : primo erga<lb n="15"/>
            corpus naturalem, scilicet eo motu, quo fit, quo crescit, quo <lb/>
            senescit: uoluntariam uero, quo illa ad uictum, tegumentum <lb/>
            curationemque consulitur. similiter erga animam naturaliter <lb/>
            agitur, ut uiuat, ut sentiat, uoluntarie uero, ut discat, ut <lb/>
            consentiat. <lb n="20"/>
            
</p><p>. Sicut autem in arbore id agit agricultura forinsecus, ut <lb/>
            illud proficiat, quod geritur intrinsecus, sic in homine secundum <lb/>
            corpus ei, quod intrinsecus agit natura, seruit extrinsecus <lb/>
            medicina, itemque secundum animam, ut natura beatificetur <lb/>
            intrinsecus, doctrina ministratur extrinsecus. quod autem ad<lb n="25"/>
            arborem colendi neglegentia, hoc ad corpus medendi incuria,

<note type="footnote">2 repperitur <hi rend="italic">EPRS</hi> partem P1 3 et <hi rend="italic">om. PRSbd Eug</hi>. <lb/>
            administrationem <hi rend="italic">Ex</hi> 4 qua] quę <hi rend="italic">Sb</hi> incrimentum P 7 luminnria) <lb/>
            lumina <hi rend="italic">b</hi> noctisque u <hi rend="italic">ex</hi> e <hi rend="italic">m</hi>. 1) <hi rend="italic">R</hi> 9 crescere] et crescere <hi rend="italic">Eug</hi>. <lb/>
            senescere] et senescere (seniscere <hi rend="italic">P) PRabd</hi> 11 discere <hi rend="italic">b</hi> societatis <lb/>
            Rl 12 amministrari <hi rend="italic">E7PR</hi> queque P 13 agantur <hi rend="italic">Eug</hi>. <lb/>
            terraena <hi rend="italic">P</hi> 14 consolatur ]łl inquej inique (i <hi rend="italic">m. 1 exp.) S</hi> <lb/>
            lo eandem (n <hi rend="italic">s. l. m</hi>. 1) <hi rend="italic">S</hi> 16 naturale <hi rend="italic">Rb</hi> quod crescit <hi rend="italic">S</hi> 17 uo_ <lb/>
            luntarium <hi rend="italic">PR</hi> quod 51 19 &amp; sentiat JB1 uoluntariae <hi rend="italic">E</hi> uoluntari.e <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> 21 <hi rend="italic">cap</hi>. VII <hi rend="italic">E</hi> autem) enim <hi rend="italic">S</hi> 23 eij et E 24 iternquel <lb/>
            itfi quod b anima E1 26 neglegentiam P </note> <lb/>
             
<pb n="245"/>
            hoc ad animam discendi segnitia: et quod ad arborem humor <lb/>
            inutilis, hoc ad corpus uictus exitiabilis, hoc ad animam persuasio <lb/>
            iniquitatis. deus itaque super omnia, qui condidit <lb/>
            omnia et regit omnia, omnes naturas bonus creat, omnes <lb/>
            uoluntates iustus ordinat. quid ergo abhorret a uero, si credamus <lb n="5"/>
            hominem ita in paradiso constitutum, ut operaretur <lb/>
            agriculturam non labore seruili, sed honesta animi uoluptate? <lb/>
            quid enim hoc opere innocentius uacantibus et quid plenius <lb/>
            magna consideratione prudentibus? 
</p></div><div n="10" subtype="chapter" type="textpart"><p>Ut custodiret autem quid? an ipsum paradisum? <lb n="10"/>
            contra quos? nullus certe uicinus metuebatur inuasor, nullus <lb/>
            limitis perturbator, nullus fur, nullus adgressor. quomodo ergo <lb/>
            intellecturi sumus corporalem paradisum potuisse ab homine <lb/>
            corporaliter custodiri? sed neque scriptura dixit: ut operaretur <lb/>
            et custodiret paradisum, dixit autem: ut operaretur et <lb n="15"/>
            custodiret. quamquam si de graeco diligentius ad uerbum <lb/>
            exprimatur, ita scriptum est: et accepit dominus deus <lb/>
            hominem, quem fecit, et posuit eum in paradiso operari <lb/>
            eum et custodire. sed utrum ipsum hominem posuit <lb/>
            operari — hoc enim sensit, qui interpretatus est: ut operaretur <lb n="20"/>
            — an eundem paradisum operari, id est ut homo <lb/>
            paradisum operaretur, ambigue sonat et uidetur magis exigere <lb/>
            locutio, ut non dicatur: operaretur paradisum, sed in <lb/>
            paradiso. 
</p><p rend="script">Uerum tamen, ne forte sic dictum sit: ut operaretur paradisum, <lb n="25"/>
            sicut superius dictum est: nec erat homo, qui <lb/>
            operaretur terram — eadem quippe locutio est: operari <lb/>
            terram, quae: operari paradisum — ambiguam sententiam ad

<note rend="script" type="footnote"> 1 segnitiaip <hi rend="italic">E</hi> umor <hi rend="italic">E1PR</hi> 2 exitiabiles Et exsiciabilis <hi rend="italic">R</hi> 5 «iustus <lb/>
            abhorret <lb/>
            (e <hi rend="italic">ercu.) E</hi> iustas <hi rend="italic">Sb</hi> aborret <hi rend="italic">R</hi> arbor.e <hi rend="italic">S</hi> a] a* (t <hi rend="italic">,eras.) E</hi> <lb/>
            7 uoluntate <hi rend="italic">PRSlb</hi> 9 prudentibus (b <hi rend="italic">8. L m</hi>. 1) <hi rend="italic">S</hi> 12 limitis (in <hi rend="italic">mg</hi> <lb/>
            at inimicus) <hi rend="italic">b</hi> perturbator nullus. (sic <hi rend="italic">distinct.) S</hi> adgressor nul. <lb/>
            IUB <hi rend="italic">S</hi> adgressor <hi rend="italic">Ex</hi> aggressur <hi rend="italic">Pl</hi> 14 scribtura <hi rend="italic">EP</hi> 16 greco <hi rend="italic">PRS</hi> <lb/>
            17 scribtum <hi rend="italic">EP</hi> 20 interpraetatus <hi rend="italic">ESR</hi> interpetratus P 22 ambiguae <hi rend="italic">PlS</hi> <lb/>
            28 operetur <hi rend="italic">E</hi> 26 ueruntamen S nec <hi rend="italic">E</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="246"/>
            utrumque tractemus. si enim non est necesse, ut accipiamus <lb/>
            "paradisum custodire", sed "in paradiso", quid ergo in paradiso <lb/>
            custodire? nam quid operari in paradiso, iam, ut uisum <lb/>
            est, disseruimus. an ut quod operaretur in terra per agriculturam, <lb/>
            in se ipso custodiret per disciplinam, id est ut,<lb n="5"/>
            sicut ei ager obtemperaret colenti se, ita et ipse praecipienti <lb/>
            domino suo, ut sumto praecepto oboedientiae fructum, non <lb/>
            spinas inoboedientiae redderet? denique, quoniam similitudinem <lb/>
            a se culti paradisi in se ipso custodire subditus noluit, similem <lb/>
            sibi agrum damnatus accepit. spinas, inquit, et tribulos<lb n="10"/>
            pariet tibi. 
</p><p>Quodsi et illud intellegamus, ut paradisum operaretur et <lb/>
            paradisum custodiret, operari quidem paradisum posset, sicut <lb/>
            supra diximus, per agriculturam, custodire autem non aduersus <lb/>
            inprobos aut inimicos, qui nulli erant, sed fortassis aduersus<lb n="15"/>
            bestias. quomodo istuc? aut quare? numquid enim bestiae <lb/>
            iam in hominem saeuiebant, quod nisi peccato non fieret? <lb/>
            ipse quippe bestiis omnibus ad se adductis, sicut post commemoratur, <lb/>
            nomina inposuit, ipse etiam sexta die lege uerbi <lb/>
            dei cum omnibus communes cibos accepit. aut si erat iam,<lb n="20"/>
            quod timeretur in bestiis, quonam pacto posset unus homo <lb/>
            illum munire paradisum? neque enim exiguus locus erat, <lb/>
            quem tantus fons inrigabat. custodire quippe ille deberet, si <lb/>
            posset paradisum tali et tanta maceria communire, ut eo serpens <lb/>
            non posset intrare; sed mirum, si, priusquam communiret, <lb n="25"/>
            omnes serpentes inde posset excludere. 
</p><p>Proinde intellectum ante oculos cur praetermittimus? positus <lb/>
            est quippe homo in paradiso, ut operaretur eundem paradisum,

<note type="footnote"> 10 Gen. 3, 18 </note>

<note type="footnote"> 1 tractamus <hi rend="italic">Pb</hi> tractemus (te <hi rend="italic">8. I. m</hi>. 2) <hi rend="italic">R</hi> 3 custodira <hi rend="italic">S</hi> 4 terram <lb/>
            <hi rend="italic">E</hi> 6 ei <hi rend="italic">om. b</hi> optemperaret <hi rend="italic">RS</hi> precipienti P domino <lb/>
            suo precipienti <hi rend="italic">S</hi> 10 inquid <hi rend="italic">PR</hi> 12 quod (0 <hi rend="italic">B. I. m</hi>. 1) <hi rend="italic">R</hi> si a. <lb/>
            <hi rend="italic">I. m</hi>. 1 <hi rend="italic">R</hi> 14 aduersum <hi rend="italic">S</hi> 15 aduersum <hi rend="italic">S</hi> 16 istud <hi rend="italic">Rtbd</hi> 17 saeuiebat <lb/>
            Pl fiere.t (n <hi rend="italic">eras.) E</hi> 19 ipso <hi rend="italic">PRS</hi> aexto <hi rend="italic">PRSbd</hi> <lb/>
            die 8 20 ciuos <hi rend="italic">El</hi> cybos <hi rend="italic">R</hi> aut] ut <hi rend="italic">Ex</hi> 23 quippe] quidem <hi rend="italic">.PB\'M</hi> <lb/>
            24 macheria <hi rend="italic">E</hi> magis ui (in <hi rend="italic">mg</hi>. at maceria) <hi rend="italic">b</hi> conmunire 8 27 quur <hi rend="italic">PR</hi></note> <lb/>
             
<pb n="247"/>
            sicut supra disputatum est, per agriculturam non laboriosam, <lb/>
            sed deliciosam et mentem prudentis magna atque utilia commonentem, <lb/>
            custodiret autem eundem paradisum ipsi sibi, ne <lb/>
            aliquid admitteret, quare inde mereretur expelli. denique accepit <lb/>
            et praeceptum, ut sit per quod sibi custodiat paradisum, id <lb n="5"/>
            est quo conseruato non inde proiciatur. recte enim quisque <lb/>
            dicitur non custodisse rem suam, qui sic egit, ut amitteret <lb/>
            eam, etiamsi alteri salua sit, qui eam uel inuenit uel accipere <lb/>
            meruit. 
</p><p>Est alius in his uerbis sensus, quem puto non inmerito <lb n="10"/>
            praeponendum, ut ipsum hominem operaretur deus et custodiret. <lb/>
            sicut enim operatur homo terram, non ut eam faciat <lb/>
            esse terram, sed ut cultam atque fructuosam, sic deus hominem <lb/>
            multo magis, quem ipse creauit, ut homo sit, eum ipse <lb/>
            operatur, ut iustus sit, si homo ab illo per superbiam non <lb n="15"/>
            abscedat; hoc est enim apostatare a deo, quod initium superbiae <lb/>
            scriptura dicit. initium, inquit, superbiae hominis apostatare <lb/>
            a deo. quia ergo deus est incommutabile bonum, <lb/>
            homo autem et secundum animam et secundum corpus mutabilis <lb/>
            res est, nisi ad incommutabile bonum, quod deus est, <lb n="20"/>
            conuersus substiterit, formari, ut iustus beatusque sit, non <lb/>
            potest. ac per hoc deus idem, qui creat hominem, ut homo <lb/>
            sit, ipse operatur hominem atque custodit, ut etiam bonus <lb/>
            beatusque sit. quapropter qua locutione dicitur homo operari <lb/>
            terram, quae iam terra erat, ut ornata atque fecunda sit, ea <lb n="25"/>
            locutione dicitur deus operari hominem, qui iam homo erat, <lb/>
            ut pius sapiensque sit, eumque custodire, quod homo sua

<note type="footnote"> 17 Eccli. 10, 12 </note>

<note type="footnote"> 3 ipse <hi rend="italic">S</hi> sibi <hi rend="italic">in ras</hi>. m 2 <hi rend="italic">R</hi> .-ne (be <hi rend="italic">eras.) R</hi> 4 ammitteret <hi rend="italic">ER</hi> <lb/>
            amitteret <hi rend="italic">P</hi> accipit <hi rend="italic">ER1</hi> 5 sibi 8. <hi rend="italic">I. m</hi>. 1 <hi rend="italic">R</hi> 6 quisquej quisquam <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> dicitur quisque <hi rend="italic">S</hi> 7 custodire <hi rend="italic">S</hi> 8 etiamsi] si <hi rend="italic">(spat</hi>. init. <lb/>
            <hi rend="italic">lineae uacuo) S</hi> alteri (i <hi rend="italic">add. m</hi>. 2) <hi rend="italic">R</hi> salba <hi rend="italic">P</hi> 10 immerito P <lb/>
            15 operaretur <hi rend="italic">PRX</hi> 16 apostatare <hi rend="italic">(pr</hi>. ta 8. <hi rend="italic">I. m</hi>. 1) <hi rend="italic">E</hi> 17 <hi rend="italic">scribtura EP</hi> <lb/>
            inquid <hi rend="italic">P</hi> superbie <hi rend="italic">S</hi> homini 8 himinis <hi rend="italic">Rl</hi> 18 <hi rend="italic">cap</hi>. VIII <hi rend="italic">E</hi> 20 res <lb/>
            est <hi rend="italic">om. 8</hi> est deus <hi rend="italic">bd</hi> 21 substeterit <hi rend="italic">R</hi> 23 ipsae S 24 loquutione <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> dicitur (ur s. <hi rend="italic">I. m. 1) E</hi> 26 loquutione P. </note> <lb/>
             
<pb n="248"/>
            potestate in se quam illius supra se delectatus dominationemque <lb/>
            eius contemnens tutus esse non possit. 
</p></div><div n="11" subtype="chapter" type="textpart"><p>Proinde nullo modo uacare arbitror, sed nos aliquid et <lb/>
            magnum aliquid admonere, quod ab ipso diuini libri huius <lb/>
            exordio, ex quo ita coeptus est: in principio fecit deus<lb n="5"/>
            caelum et terram usque ad hunc locum, nusquam positum <lb/>
            est "dominus deus", sed tantum modo "deus". nunc uero. <lb/>
            ubi ad id uentum est, ut hominem in paradiso constitueret <lb/>
            eumque per praeceptum operaretur et custodiret, ita scriptura <lb/>
            locuta est: et sumsit dominus deus hominem, quem<lb n="10"/>
            fecit, et posuit eum in paradiso operari eum et custodire: <lb/>
            non quod supra dictarum creaturarum dominus non <lb/>
            esset deus; sed, quia hoc nec propter angelos nec propter <lb/>
            alia, quae creata sunt, sed propter hominem scribebatur, ad <lb/>
            eum admonendum, quantum ei expediat habere dominum <lb n="15"/>
            deum, hoc est sub eius dominatione oboedienter uiuere quam <lb/>
            licentiose abuti propria potestate, nusquam hoc prius ponere <lb/>
            uoluit, nisi ubi peruentum est ad eum in paradiso conlocandum, <lb/>
            operandum et custodiendum: ut non diceret sicut et <lb/>
            cetera omnia superius: et sumsit deus hominem, quem fecit,<lb n="20"/>
            sed diceret: et sumsit dominus deus hominem, quem <lb/>
            fecit, et posuit eum in paradiso operari eum, ut iustus <lb/>
            esset, et custodire, ut tutus esset, ipsa utique dominatione <lb/>
            sua, quae non est illi, sed nobis utilis. ille quippe nostra <lb/>
            seruitute non indiget, nos uero dominatione illius indigemus, <lb n="25"/>
            ut operetur et custodiat nos. et ideo uerus solus est dominus. <lb/>
            quia non illi ad suam, sed ad nostram utilitatem salutemque

<note type="footnote"> 5 Gen. 1, 1 10 Gen. 2, 15 </note>

<note type="footnote"> 2 contempnens <hi rend="italic">BS</hi> 4 ammonere <hi rend="italic">EPB</hi> 5 exj in <hi rend="italic">b</hi> ceptus 8 <lb/>
            9 eumque (que s. <hi rend="italic">I. m</hi>. 1) S eum quae <hi rend="italic">R</hi> scribtura <hi rend="italic">ElP</hi> 10 loquata P <lb/>
            aumpsit <hi rend="italic">EPPRSb</hi> deus dominus <hi rend="italic">S</hi> 12 quo <hi rend="italic">RS</hi> 14 sint <hi rend="italic">S</hi> acribatur <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> 15 ammonendum <hi rend="italic">EPR</hi> 16 obędienter <hi rend="italic">S</hi> 18 paradisum <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            conlocandum <hi rend="italic">E18</hi> 19 et <hi rend="italic">fin. om. ES</hi> 20 sumpsit <hi rend="italic">ElPRSb</hi> dominus <lb/>
            deus <hi rend="italic">b</hi> 21 sed-fecit <hi rend="italic">add. in mg. m</hi>. 1 <hi rend="italic">R om. b</hi> sumpsit <hi rend="italic">E*PBSbd</hi> <lb/>
            28 custodiret (t <hi rend="italic">fin</hi>. s. <hi rend="italic">I.) R,B</hi> dominationg P 25 illius] ipsius <hi rend="italic">8</hi> <lb/>
            26 opeHretur <hi rend="italic">BS</hi> dominus est <hi rend="italic">S</hi> 27 illi] nulli (i <hi rend="italic">8. I. m</hi>. 1) <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="249"/>
            seruimus; nam si nobis indigeret, eo ipso non uerus dominus <lb/>
            esset, cum per nos eius adiuuaretur necessitas, sub qua et <lb/>
            ipse seruiret. merito ille in psalmo, dixi, inquit, domino: <lb/>
            deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non <lb/>
            eges. nec ita sentiendum est, quod diximus, nos illi ad utilitatem <lb n="5"/>
            nostram salutemque seruire, tamquam aliud aliquid ab <lb/>
            illo expectemus quam eum ipsum, qui summa utilitas et <lb/>
            salus nostra est; sic enim eum gratis secundum illam uocem <lb/>
            diligimus: mihi autem adhaerere deo bonum est. 
</p></div><div n="12" subtype="chapter" type="textpart"><p>Neque enim tale aliquid est homo, ut factus deserente <lb n="10"/>
            eo, qui fecit, possit aliquid agere bene tamquam ex se ipso: <lb/>
            sed tota eius actio bona est ad eum conuerti. a quo factus <lb/>
            est, et ab eo iustus, pius, sapiens beatusque semper fieri, non <lb/>
            fieri et recedere, sicut a corporis medico sanari et abire, quia <lb/>
            medicus corporis operarius fuit extrinsecus seruiens naturae <lb n="15"/>
            intrinsecus operanti sub deo, qui operatur omnem salutem <lb/>
            gemino illo opere prouidentiae, de quo supra locuti sumus. <lb/>
            non ergo ita se debet homo ad deum conuertere, ut, cum ab <lb/>
            eo factus fuerit iustus, abscedat, sed ita, ut ab illo semper <lb/>
            fiat. eo quippe ipso, cum ab illo non discedit, eius sibi praesentia <lb n="20"/>
            iustificatur et inluminatur et beatificatur operante et <lb/>
            custodiente deo, dum oboedienti subiectoque dominatur. 
</p><p>Neque enim, ut dicebamus, sicut operatur homo terram. <lb/>
            ut culta atque fecunda sit, qui, cum fuerit operatus abscedit, <lb/>
            relinquens eam uel aratam uel satam uel rigatam uel si quid <lb n="25"/>
            aliud, manente opere, quod factum est, cum operator abscesserit, <lb/>
            ita deus operatur hominem iustum, id est iustificando

<note type="footnote"> 3 PB. 15, 2 9 Ps. 72, 28 17 cap. 9 </note>

<note type="footnote"> 2 adiubaretur <hi rend="italic">El</hi> 3 dixi] dii <hi rend="italic">R inquid El</hi> 4 dpus] dfis <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            5 eges] indiges 8 <hi rend="italic">cap</hi>. VIIII <hi rend="italic">E</hi> 9 adherere S 10 <hi rend="italic">post</hi> tale <hi rend="italic">uox <lb/>
            erasa S</hi> factus ut b 11 eo <hi rend="italic">om. EPR</hi> 12 conuerti ad eum <hi rend="italic">bd</hi> <lb/>
            13 est <hi rend="italic">om. b</hi> beatus que <hi rend="italic">R</hi> 14 recidere <hi rend="italic">P</hi> 16 opera.tur (n <hi rend="italic">eras.) R</hi> <lb/>
            17 loquuti <hi rend="italic">PR</hi> 18 ergo] enim S se] sccJ <hi rend="italic">E</hi> deum] dominum <lb/>
            <hi rend="italic">PRbd</hi> 20 discedat <hi rend="italic">El</hi> discedet S aibi] ipse <hi rend="italic">bd</hi> presentia <hi rend="italic">PRS</hi> <lb/>
            22 oboediente <hi rend="italic">PR1</hi> 25 si quid] si quid ex sicut m. I <hi rend="italic">R</hi> 26 operatur P <lb/>
            abcesserit <hi rend="italic">S</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="250"/>
            eum, ut, si abscesserit, maneat in abscedente quod fecit: sed <lb/>
            potius, sicut aer praesente lumine non factus est lucidus, sed <lb/>
            fit, quia, si factus esset, non autem fieret, etiam absente <lb/>
            lumine lucidus maneret, sic homo deo sibi praesente inluminatur, <lb/>
            absente autem continuo tenebratur, a quo non locorum<lb n="5"/>
            interuallis, sed uoluntatis auersione disceditur. 
</p><p>Ille itaque operetur hominem bonum atque custodiat, qui <lb/>
            incommutabiliter bonus est. semper ab illo fieri semperque <lb/>
            perfici debemus inhaerentes ei et in ea conuersione, quae ad <lb/>
            illum est, permanentes, de quo dicitur: mihi autem adhaerere<lb n="10"/>
            deo bonum est, et cui dicitur: fortitudinem meam <lb/>
            ad te custodiam. ipsius enim sumus figmentum creati, <lb/>
            non tantum ad hoc, ut homines simus, sed ad hoc etiam, <lb/>
            ut boni simus. nam et apostolus cum fidelibus ab inpietate <lb/>
            conuersis gratiam, qua salui facti sumus, commendaret, gratia<lb n="15"/>
            enim, inquit, salui facti estis per fidem; et hoc non <lb/>
            ex uobis, sed dei donum est, non ex operibus, ne <lb/>
            forte quis extollatur. ipsius enim sumus figmentum <lb/>
            creati in Christo Iesu in operibus bonis, quae praeparauit <lb/>
            deus, ut in illis ambulemus. et alibi cum <lb n="20"/>
            dixisset: cum timore et tremore uestram ipsorum <lb/>
            salutem operamini, ne sibi putarent tribuendum, tamquam <lb/>
            ipsi se facerent iustos et bonos, continuo subiecit: deus <lb/>
            enim est, qui operatur in uobis. sumsit ergo dominus <lb/>
            deus hominem, quem fecit, et posuit eum in paradiso <lb n="25"/>
            operari eum, hoc est "operari in eo" et "custodire eum."

<note type="footnote"> 11 Ps. 58, 10 12 Ephes. 2, 10 15 Ephes. 2, 8-10 21 Phil. <lb/>
            2, 12. 13 24 Gen. 2, 15 </note>

<note type="footnote"> 1 abscedente] <hi rend="italic">absente Eb</hi> facit S <hi rend="italic">2 presente R 8 quia (i B. I. <lb/>
            m</hi>. 1) <hi rend="italic">R</hi> quia si] quasi <hi rend="italic">S</hi> autem <hi rend="italic">om. b</hi> etiam] si etiam <hi rend="italic">S</hi> sed <lb/>
            <hi rend="italic">etiam b</hi> 4 sic«» <hi rend="italic">(ut er.) R praesente sibi S inluminator S lumi-</hi> <lb/>
            natur <hi rend="italic">PR</hi> 5 tenebatur P 6 a.uersione (d <hi rend="italic">eras.) R</hi> 7 operaetur <lb/>
            (ae <hi rend="italic">ex</hi> a) <hi rend="italic">S</hi> 8 incummutabiliter 221 9 inherentes <hi rend="italic">EPR</hi> 10 adherere <lb/>
            <hi rend="italic">ER</hi> 11 et <hi rend="italic">om. Ev</hi> 12 ad] at <hi rend="italic">PaRI</hi> creati <hi rend="italic">om. PRSbd</hi> <lb/>
            13 ad <hi rend="italic">om. El</hi> simus <hi rend="italic">om. Pl</hi> 19 preparauit <hi rend="italic">R</hi> 21 uestrum <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            23 fecerint <hi rend="italic">S</hi> iustos (o <hi rend="italic">ex</hi> u) <hi rend="italic">P</hi> 24 uobis] nobis b sumpsit <hi rend="italic">PR1J2b</hi> <lb/>
            25 eum <hi rend="italic">a. I. m</hi>. 1 <hi rend="italic">S</hi> 26 eum-operari <hi rend="italic">om. b</hi> custodira <hi rend="italic">S</hi> </note> 
<pb n="251"/>
            
</p></div><div n="13" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et praecepit dominus deus Adae dicens: ab <lb/>
            omni ligno, quod est in paradiso, edes ad escam: de <lb/>
            ligno autem cognoscendi bonum et malum non manducabitis <lb/>
            de illo. qua die autem ederitis ab eo, morte <lb/>
            moriemini. si aliquid mali esset lignum illud, unde prohibuit <lb n="5"/>
            hominem deus, eius ipsius mali natura uenenatus uideretur <lb/>
            ad mortem. quia uero ligna omnia in paradiso bona plantauerat, <lb/>
            qui fecit omnia bona ualde, nec ulla ibi natura mali <lb/>
            erat, quia nusquam est mali ulla natura — quod diligentius, <lb/>
            si dominus uoluerit, disseremus, cum de illo serpente dicere <lb n="10"/>
            coeperimus —, ab eo ligno, quod malum non erat, prohibitus <lb/>
            est, ut ipsa per se praecepti conseruatio bonum illi esset et <lb/>
            transgressio malum. 
</p><p>Nec potuit melius et diligentius demonstrari, quantum <lb/>
            malum sit sola inoboedientia, cum ideo reus iniquitatis factus <lb n="15"/>
            est homo, quia eam rem tetigit contra prohibitionem, quam <lb/>
            si non prohibitus tetigisset, non utique peccasset. nam qui <lb/>
            dicit uerbi gratia: .,noli tangere hanc herbam* — si forte <lb/>
            uenenosa est mortemque praenuntiat, si tetigerit — sequetur <lb/>
            quidem mors contemtorem praecepti; sed etiam, si nemo <lb n="20"/>
            prohibuisset atque ille tetigisset, nihilominus utique moreretur. <lb/>
            illa quippe res congrua saluti uitaeque eius non esset, siue <lb/>
            inde uetaretur siue non uetaretur. item cum quisque prohibet <lb/>
            eam rem tangi, quae non quidem tangenti, sed illi, qui prohibuit, <lb/>
            obesset, uelut si quisquam in alienam pecuniam misisset <lb n="25"/>
            manum prohibitus ab eo, cuius erat illa pecunia, ideo esset

<note type="footnote"> 1 Gen. 2, 16. 17 7 cf. Gen. 1, 12 </note>

<note type="footnote"> 4 diae <hi rend="italic">R</hi> ederetis <hi rend="italic">PR</hi> 6 <hi rend="italic">cap</hi>. X <hi rend="italic">E. hinc excerpit Eugippius<lb/>
             p</hi>. 197-202 <hi rend="italic">ed. Knoll</hi> 6 nenenata <hi rend="italic">EsEug</hi>. 9 quia (ia <hi rend="italic">in ras.) R</hi> <lb/>
            unusquam <hi rend="italic">Pl</hi> 10 disserimus <hi rend="italic">PRill</hi> ceperimus <hi rend="italic">S</hi> 12 conueraatio 22 <lb/>
            14 demonstrari] conmendari <hi rend="italic">PRbd</hi> 17 prohibitua non tetigisset <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            18 erbam <hi rend="italic">ESl</hi> 19 praenuntiet <hi rend="italic">E</hi> prenuntiat <hi rend="italic">R</hi> sequitur <hi rend="italic">PRSbd</hi> <lb/>
            20 quidem] quoque <hi rend="italic">Eug</hi>. contemptorem <hi rend="italic">RS2bd</hi> 21 nihilominus (n <lb/>
            <hi rend="italic">fin. 8. l. m</hi>. 1) R nihilhominus <hi rend="italic">S</hi> utique <hi rend="italic">om. Eug</hi>. moriretur <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            22 congrua] <hi rend="italic">contraria PRlbd</hi> non esset] <hi rend="italic">eseet PRxbd</hi> 23 prohibet 221 <lb/>
            26 pecunia illa <hi rend="italic">bd</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="252"/>
            prohibito peccatum, quia prohibenti poterat esse damnosum. <lb/>
            cum uero illud tangitur, quod nec tangenti obesset, si non <lb/>
            prohiberetur, nec cuiquam alteri, quandolibet tangeretur, quare <lb/>
            prohibitum est, nisi ut ipsius per se bonum oboedientiae et <lb/>
            ipsius per se malum inoboedientiae monstraretur ? <lb n="5"/>
            
</p><p>Denique a peccante nihil aliud adpetitum est nisi non esse <lb/>
            sub dominatione dei, quando illud admissum est, in quo, ne <lb/>
            admitteretur, sola deberet iussio dominantis adtendi. quae si <lb/>
            sola adtenderetur, quid aliud quam dei uoluntas adtenderetur? <lb/>
            quid aliud quam dei uoluntas amaretur? quid aliud quam dei<lb n="10"/>
            uoluntas humanae uoluntati praeponeretur ? dominus quidem <lb/>
            cur iusserit, uiderit; faciendum est a seruiente quod iussit <lb/>
            et tunc forte. uidendum est a promerente, cur iusserit. sed <lb/>
            tamen, ut causam iussionis huius non diutius requiramus, si <lb/>
            haec ipsa magna est utilitas homini, quod deo seruit, iubendo<lb n="15"/>
            deus utile facit quidquid iubere uoluerit, de quo metuendum <lb/>
            non est, ne iubere quod inutile est possit. 
</p></div><div n="14" subtype="chapter" type="textpart"><p>Nec fieri potest, ut uoluntas propria non grandi ruinae <lb/>
            pondere super hominem cadat, si eam uoluntati superioris <lb/>
            extollendo praeponat. hoc expertus est homo contemnens praeceptum <lb n="20"/>
            dei et hoc experimento didicit, quid interesset inter <lb/>
            bonum et malum, bonum scilicet oboedientiae. malum autem <lb/>
            inoboedientiae, id est superbiae et contumaciae, peruersae <lb/>
            imitationis dei et noxiae libertatis. hoc autem in quo ligno <lb/>
            accidere potuit, ex ipsa re, ut iam supra dictum est, nomen<lb n="25"/>
            accepit. malum enim nisi experimento non sentiremus, quia <lb/>
            nullum esset, si non fecissemus. neque enim ulla natura

<note type="footnote"> 25 <hi rend="italic">cap. 6</hi> </note>

<note type="footnote"> 6 adpetitum <hi rend="italic">El</hi> 7 dei <hi rend="italic">om. Eug</hi>. admissum <hi rend="italic">E1</hi> 8 admitteretur E1 <lb/>
            amitteretur <hi rend="italic">PBl 11</hi> uolumtati P preponeretur <hi rend="italic">R</hi> 12 quur <hi rend="italic">PB</hi> <lb/>
            18 quur <hi rend="italic">PR</hi> 14 ut <hi rend="italic">(m</hi>. 1 <hi rend="italic">sup</hi>. in <hi rend="italic">superser.) S</hi> 15 hec <hi rend="italic">R</hi> hutilitas <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> 16 quidquid <hi rend="italic">El</hi> 17 non 8. <hi rend="italic">l. m</hi>. 1 <hi rend="italic">R</hi> 19 ea <hi rend="italic">Bl</hi> uoluntati <lb/>
            (n 8. <hi rend="italic">l. m</hi>. 1) <hi rend="italic">B</hi> 21 hoc] ex hoc <hi rend="italic">Eag</hi>. interest <hi rend="italic">b</hi> 23 superuiae <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            et <hi rend="italic">om. S Eug</hi>. contumatiae <hi rend="italic">BS</hi> 24 imitationis (i <hi rend="italic">fin. ex e</hi> m. 1) <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            25 iam] &amp; iam <hi rend="italic">S</hi> 27 ulla (a <hi rend="italic">ex</hi> e <hi rend="italic">m</hi>. 1) <hi rend="italic">R</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="253"/>
            malum est, sed amissio boni hoc nomen accepit. bonum <lb/>
            quippe incommutabile deus est; homo autem, quantum ad <lb/>
            eius naturam, in qua eum deus condidit, pertinet, bonum est <lb/>
            quidem, sed non incommutabile ut deus. mutabile autem <lb/>
            bonum, quod est post incommutabile bonum, melius bonum <lb n="5"/>
            fit, cum bono incommutabili adhaeserit amando atque seruiendo <lb/>
            rationali et propria uoluntate. ideo quippe et haec magni <lb/>
            boni natura est, quia et hoc accepit, ut possit summi boni <lb/>
            adhaerere naturae. quod si noluerit, bono se priuat, et hoc ei <lb/>
            malum est, unde per iustitiam dei etiam cruciatus consequitur. <lb n="10"/>
            quid enim tam iniquum, quam ut bene sit desertori boni ? <lb/>
            neque ullo modo fieri potest, ut ita sit. sed aliquando amissi <lb/>
            superioris boni non sentitur malum. cum habetur quod amatum <lb/>
            est inferius bonum. sed diuina iustitia est, ut qui uoluntate <lb/>
            amisit, quod amare debuit, amittat cum dolore, quod amauit, <lb n="15"/>
            dum naturarum creator ubique laudetur. adhuc enim est bonum <lb/>
            quod dolet amissum bonum; nam nisi aliquod bonum remansisset <lb/>
            in natura, nullus boni amissi dolor esset in poena. 
</p><p>Cui autem sine mali experimento placet bonum, id est ut, <lb/>
            antequam boni amissionem sentiat, eligat tenere, ne amittat, <lb n="20"/>
            supra omnes homines praedicandus est. sed hoc nisi cuiusdam <lb/>
            singularis laudis esset, non illi puero tribueretur, qui ex <lb/>
            genere Israhel factus Emmanuhel nobiscum deus reconciliauit <lb/>
            nos deo, hominum et dei homo mediator, uerbum apud deum, <lb/>
            caro apud nos, uerbum caro inter deum et nos. de illo quippe <lb n="25"/>
            propheta dicit: priusquam sciat puer bonum aut malum, <lb/>
            contemnet malitiam, ut eligat bonum. quomodo quod

<note type="footnote"> 23 cf. Matth. 1, 23 24 cf. I Tim. 2, 5 cf. Ioh. 1, 1. 14 <lb/>
            26 Es. 7, 16 </note>

<note type="footnote"> 1 malum] mali <hi rend="italic">PRSbd Eug</hi> hoc <hi rend="italic">om. El</hi> accepit hw <hi rend="italic">E</hi> 5 post <lb/>
            <hi rend="italic">m</hi>. 1 <hi rend="italic">s. l. E</hi> 6 adheserit <hi rend="italic">EBS</hi> 7 <hi rend="italic">pro</hi> et <hi rend="italic">om</hi>. El haec] hoc <hi rend="italic">b</hi> 8 posset <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            9 adherere <hi rend="italic">ER</hi> pribat <hi rend="italic">ElP</hi> 11 <hi rend="italic">iniqum E</hi> 12 ammissi JB1 13 sentiatur <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 18 pena <hi rend="italic">S</hi> 19 cuiJ cum <hi rend="italic">Eug</hi>. placeat <hi rend="italic">b</hi> 20 amissione <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            elegat <hi rend="italic">S</hi> eligat (i <hi rend="italic">ex</hi> e <hi rend="italic">m</hi>. 1) <hi rend="italic">R</hi> 21 super <hi rend="italic">PRbd</hi> homines omnes <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            23 hemmannhel <hi rend="italic">Eug</hi> e*manuhel <hi rend="italic">R</hi> emmanuel <hi rend="italic">bd</hi> 24 aput <hi rend="italic">EXP</hi> <lb/>
            25 <hi rend="italic">cap</hi>. XI <hi rend="italic">E</hi> 26 prophaeta S 27 contemnet <hi rend="italic">S1</hi> elegat S </note> <lb/>
             
<pb n="254"/>
            nescit aut contemnit aut eligit, nisi quia haec duo sciuntur <lb/>
            aliter per prudentiam boni, aliter per experientiam mali? per <lb/>
            prudentiam boni malum scitur, etsi non sentitur; tenetur <lb/>
            enim bonum, ne amissio eius sentiatur malum. item per experientiam <lb/>
            mali scitur bonum, quoniam quid amiserit sentit,<lb n="5"/>
            cui de bono amisso male fuerit. priusquam sciret ergo puer <lb/>
            per experientiam aut bonum, quo careret, aut malum, quod <lb/>
            boni amissione sentiret, contemsit malum, ut eligeret bonum, <lb/>
            id est noluit amittere quod habebat, ne sentiret amittendo <lb/>
            quod amittere non debebat. singulare exemplum oboedientiae! <lb n="10"/>
            quippe qui non uenit facere uoluntatem suam, sed uoluntatem <lb/>
            eius, a quo missus est, non sicut ille, qui elegit facere uoluntatem <lb/>
            suam, non eius, a quo factus est. merito sicut per <lb/>
            unius inoboedientiam peccatores constituti sunt multi, ita et <lb/>
            per unius oboedientiam iusti constituentur multi, quia, sicut<lb n="15"/>
            in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes <lb/>
            uiuificabuntur. 
</p></div><div n="15" subtype="chapter" type="textpart"><p>Frustra autem nonnulli acute obtunsi sunt, cum requirunt, <lb/>
            quomodo potuerit appellari lignum dinoscentiae boni et <lb/>
            mali, antequam in eo transgressus esset homo praeceptum<lb n="20"/>
            atque ipsa experientia dinosceret, quid interesset inter bonum, <lb/>
            quod amisit, et malum, quod admisit. lignum enim tale nomen <lb/>
            accepit, ut eo secundum prohibitionem non tacto caueretur, <lb/>
            quod eo contra prohibitionem tacto sentiretur. neque enim <lb/>
            quia inde contra praeceptum manducauerunt, ideo factum est<lb n="25"/>
            illud lignum dinoscentiae boni et mali, sed utique, etiam si <lb/>
            oboedientes essent et nihil inde contra praeceptum usurpassent,

<note type="footnote">11 cf. loh. 6, 38 13 cf. Rom. 5, 19 15 I Cor. 15, 22 </note>

<note type="footnote"> 1 contemnet <hi rend="italic">S</hi> eliget <hi rend="italic">S</hi> 4 amissione <hi rend="italic">RbdEug</hi> sentiat ur <hi rend="italic">(m. 1<lb/>
             coni.) S experimentia P 6 boni S</hi> amissio <hi rend="italic">(alt. i s. l. na. 1) R</hi> <lb/>
            7 experimentiam P 8 contempsit <hi rend="italic">hbd</hi> 9 amittendo quid P 10 oboedientie <lb/>
            P obentiae <hi rend="italic">R</hi> 11 nolumtatem <hi rend="italic">E</hi> eius uoluntatem <hi rend="italic">bd</hi> <lb/>
            12 eligit P 14 ita et <hi rend="italic">Eug:</hi> ita <hi rend="italic">EPRSbd</hi> 15 oboedientiam (en s. <hi rend="italic">l. m</hi>. <lb/>
            1) <hi rend="italic">S</hi> constituuntur <hi rend="italic">J-RSbdEug</hi> 18 acute <hi rend="italic">S</hi> obtusi <hi rend="italic">bd Eug</hi> <lb/>
            20 preceptum <hi rend="italic">P</hi> 21 aperientia <hi rend="italic">(sic) P</hi> 22 amisit <hi rend="italic">P</hi> 23 non <hi rend="italic">exp. <lb/>
             m</hi>. 2 <hi rend="italic">P</hi> caueretur (a <hi rend="italic">corr. m</hi>. 2) <hi rend="italic">R</hi> 24 eo (0 <hi rend="italic">8. I.) S</hi> 2? inde om. <hi rend="italic">b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="255"/>
            id recte uocaretur, quod ibi eis accideret, si usurpassent. <lb/>
            quemadmodum si uocaretur arbor saturitatis, quod inde possent <lb/>
            homines saturari, numquid, si nemo accessisset, ideo <lb/>
            nomen illud esset incongruum? quandoquidem cum accederent <lb/>
            et saturarentur, tunc probarent, quam hoc recte arbor illa <lb n="5"/>
            uocaretur. 
</p></div><div n="16" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et quomodo, inquiunt, intellegeret homo, quod ei dicebatur <lb/>
            lignum dinoscentiae boni et mali, quando ipsum malum <lb/>
            quid esset omnino nesciebat? hoc qui sapiunt parum adtendunt, <lb/>
            quemadmodum a contrariis notis sic pleraque intellegantur <lb n="10"/>
            ignota, ut etiam uerba rerum, quae non sunt, cum in <lb/>
            loquendo interponuntur, nullus caliget auditor. hoc enim quod <lb/>
            omnino non est nihil uocatur; et has duas syllabas nemo <lb/>
            non intellegit, qui latine audit et loquitur. unde, nisi cum <lb/>
            sensus intuetur id, quod est, et eius priuatione quid etiam <lb n="15"/>
            non sit agnoscit? sic et inane cum dicitur, intuendo corporis <lb/>
            plenitudinem priuatione eius tamquam contraria quid dicatur <lb/>
            inane intellegimus. sicut audiendi sensu non solum de uocibus. <lb/>
            uerum etiam de silentio iudicamus, sic ex uita, quae inerat <lb/>
            homini, posset eius cauere contrarium, id est uitae priuationem, <lb n="20"/>
            quae mors uocatur. et ipsam causam, qua perderet <lb/>
            quod amabat, id est quodlibet factum suum, quo fieret, ut <lb/>
            amitteret uitam, quibuslibet syllabis appellaretur — quemadmodum <lb/>
            latine cum dicitur peccatum uel malum — tamquam <lb/>
            signum eius intellegeret, quod mente discerneret. nos enim <lb n="25"/>
            quomodo intellegimus, cum dicitur resurrectio, quam

<note rend="script" type="footnote"> 1 <hi rend="italic">post</hi> quod ibi eis <hi rend="italic">eadem uocabula erasa R</hi> accederet J21 2 quemammodum <lb/>
            <hi rend="italic">E</hi> inde (de 8. <hi rend="italic">I</hi> m <hi rend="italic">1) R</hi> possint <hi rend="italic">S</hi> 4 acciderent <hi rend="italic">PR1</hi> <lb/>
            5 hęc <hi rend="italic">b</hi> rectae <hi rend="italic">R</hi> 7 intellegere <hi rend="italic">PRlb</hi> 10 quemammodum <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            12 loquendum <hi rend="italic">PR</hi> calica <hi rend="italic">(sup</hi>. c <hi rend="italic">m</hi>. 1 <hi rend="italic">scr. g et adiecit</hi> 1 calcet) <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            ni. hil ost ex <lb/>
            13 sillabus <hi rend="italic">PR</hi> sillabus <hi rend="italic">S</hi> 14 intelleget <hi rend="italic">S</hi> 15 est et eius] essa eius <lb/>
            <hi rend="italic">(corr. m</hi>. 1) <hi rend="italic">S</hi> pribatione <hi rend="italic">ElP</hi> 16 sic et] sicut <hi rend="italic">Eug (Knöll 201, 16)</hi> <lb/>
            intuendo] ut intuendo <hi rend="italic">S</hi> 17 plenitudinê. (m <hi rend="italic">eras. -- add. m</hi>. 2) <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            pribationetp <hi rend="italic">El</hi> priuationS (s. <hi rend="italic">I. m</hi>. 2) <hi rend="italic">P,b</hi> priuatione* <hi rend="italic">R</hi> contraria <hi rend="italic">Pb</hi> <lb/>
            20 posset (t 8. <hi rend="italic">I. m</hi>. 1) 8 22 quod—est <hi rend="italic">om. P1</hi> 2S sillabis <hi rend="italic">PRS</hi> <lb/>
            quemammodum <hi rend="italic">E</hi> 24 latine <hi rend="italic">R</hi> 25 intellegere <hi rend="italic">EIPR</hi> quod Rl </note> <lb/>
             
<pb n="256"/>
            numquam experti sumus? nonne quia sentimus, quid sit uiuere, <lb/>
            et eius rei priuationem uocamus mortem, unde reditum ad <lb/>
            id, quod sentimus, resurrectionem appellamus ? et si quo alio <lb/>
            nomine in quacumque lingua id ipsum appellatur, menti utique <lb/>
            signum insinuatur in uoce loquentium, quo sonante agnoscat <lb n="5"/>
            quod etiam sine signo cogitaret. mirum est enim, quemadmodum <lb/>
            rerum, quas habet, amissionem etiam inexpertam <lb/>
            natura deuitet. quis enim pecora docuit deuitationem mortis <lb/>
            nisi sensus uitae? quis paruulum puerum adhaerescere baiulo <lb/>
            suo, si eum fuerit ex alto iacere minatus? quod ex quodam<lb n="10"/>
            tempore incipit, sed tamen antequam aliquid eius modi expertus <lb/>
            sit. 
</p><p>Sic ergo illis primis hominibus iam uita erat dulcis, quam <lb/>
            profecto amittere deuitabant, idque ipsum quibuscumque modis <lb/>
            uel sonis significantem deum intellegere poterant. nec aliter<lb n="15"/>
            eis posset persuaderi peccatum, nisi prius persuaderetur eos <lb/>
            ex illo facto non esse morituros, id est illud, quod habebant <lb/>
            et se habere gaudebant, non amissuros: unde suo loco loquendum <lb/>
            est. aduertant itaque, si quos mouet, quomodo potuerint <lb/>
            intellegere inexperta nominantem uel minantem deum, et <lb n="20"/>
            uideant nos omnium inexpertorum nomina nonnisi ex contrariis. <lb/>
            quae iam nouimus, si priuationum sunt, aut ex similibus, si <lb/>
            specierum sunt, sine ullo aestu dubitationis agnoscere. nisi <lb/>
            forte aliquem mouet, quemadmodum loqui potuerint uel <lb/>
            loquentem intellegere, qui non didicerant uel crescendo inter <lb n="25"/>
            loquentes uel aliquo magisterio; quasi magnum fuerit deo <lb/>
            loqui eos docere, quos ita fecerat, ut hoc possent etiam ab <lb/>
            hominibus discere, si essent a quibus.

<note type="footnote"> 2 et <hi rend="italic">om. Eug</hi> pribationem <hi rend="italic">E1</hi> 3 adpellamus 8 5 loquendo <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            6 quemammodum <hi rend="italic">E</hi> 7 inexperta <hi rend="italic">Eug</hi>. 8 debitationem <hi rend="italic">E1</hi> 9 quis] <lb/>
            quis enim <hi rend="italic">Eug</hi>. adherescere <hi rend="italic">ERS</hi> 10 minitatus <hi rend="italic">PRSbdEug</hi>. <lb/>
            11 huiusmodi <hi rend="italic">PRbdEug</hi> 14 debitabant <hi rend="italic">ElP</hi> 18 amniissuros <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            19 potuerint (n s. <hi rend="italic">I. m</hi>. 1) <hi rend="italic">ES*</hi> potnerunt <hi rend="italic">Eug</hi>. 20 intellegeregt (nt <hi rend="italic">exp. <lb/>
             m</hi>. 1) <hi rend="italic">S</hi> et jR1 22 <hi rend="italic">ante</hi> quae <hi rend="italic">cap</hi>. XII <hi rend="italic">E</hi> pribationum <hi rend="italic">E1P</hi> <lb/>
            cx <hi rend="italic">om. S</hi> si <hi rend="italic">8. l. m. 1 S</hi> 23 aestu] extu <hi rend="italic">El</hi> 24 quemammodum <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            25 intellegere] intellere S 26 deo] de eo <hi rend="italic">S</hi> </note> 
<pb n="257"/>
            
</p></div><div n="17" subtype="chapter" type="textpart"><p>Merito sane quaeritur, utrum hoc praeceptum uiro <lb/>
            tantum dederit deus an etiam feminae. sed nondum narratum <lb/>
            est, quemadmodum facta est femina. an forte iam erat facta, <lb/>
            sed hoc quemadmodum gestum sit quod prius erat gestum <lb/>
            postea recapitulando narratum est? uerba enim scripturae sic <lb n="5"/>
            se habent: et praecepit dominus deus Adae dicens; <lb/>
            non dixit "praecepit eis". deinde sequitur: ab omni ligno <lb/>
            quod est in paradiso escae edes; non dixit "edetis". <lb/>
            deinde adiungit: de ligno autem cognoscendi bonum <lb/>
            et malum non manducabitis de illo. iam hic tamquam <lb n="10"/>
            ad ambos pluraliter loquitur et pluraliter praeceptum terminat <lb/>
            dicens: qua die autem ederitis ab eo, morte moriemini. <lb/>
            an sciens, quod ei facturus erat mulierem, ita praecepit ordinatissime, <lb/>
            ut per uirum praeceptum domini ad feminam perueniret? <lb/>
            quam disciplinam in ecclesia seruat apostolus dicens: <lb n="15"/>
            si quid autem discere uolunt, domi uiros suos interrogent. <lb/>
            </p></div><div n="18" subtype="chapter" type="textpart"><p>Item quaeri potest, quomodo nunc deus locutus sit ad <lb/>
            hominem, quem fecit, iam certe sensu ac mente praeditum, <lb/>
            ut audire et intellegere loquentem ualeret. neque enim aliter <lb n="20"/>
            praeceptum posset accipere, quo transgressor eius esset, nisi <lb/>
            hoc acceptum intellegeret. quomodo ergo illi locutus est deus? <lb/>
            utrum intus in mente secundum intellectum, id est ut sapienter <lb/>
            intellegeret uoluntatem ac praeceptum dei sine ullis <lb/>
            corporalibus sonis uel corporalium similitudinibus rerum? sed <lb n="25"/>
            non sic existimo primo homini locutum deum. talia quippe

<note type="footnote">6 Gen. 2, 16. 17 16 I Cor. 14, 35 </note>

<note type="footnote"> 1 queritur <hi rend="italic">R</hi> 2 faeminae <hi rend="italic">P</hi> sed-femina <hi rend="italic">in mg. m. 1 add. R</hi> <lb/>
            3 quemammodum <hi rend="italic">E</hi> est] sit <hi rend="italic">PJRSbd</hi> faemina <hi rend="italic">S</hi> 4 erat <hi rend="italic">in ras. R</hi> <lb/>
            5 recapitulandum <hi rend="italic">Rl</hi> 8 esca El aesce <hi rend="italic">S; cf. 242,17</hi> aedes <hi rend="italic">S</hi> aedetis <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> 12 di.e P aederitis <hi rend="italic">S</hi> ab] de S 13 ei (i <hi rend="italic">in ras.) R</hi> <lb/>
            mulierg (8 <hi rend="italic">corr. m. 2) R</hi> ordinatisaim*e <hi rend="italic">P</hi> ordinatissimae <hi rend="italic">RS</hi> 15 aeclesia <lb/>
            <hi rend="italic">E</hi> ęcclesia S 19 certg <hi rend="italic">S</hi> praedi*tum (c <hi rend="italic">eras.) E</hi> 20 aliter <lb/>
            (ter 8. <hi rend="italic">I. m. 3) E</hi> 21 possit <hi rend="italic">S</hi> transgressoreius <hi rend="italic">E</hi> transgresso <lb/>
            rens <hi rend="italic">Pd</hi> transgressor rens (re <hi rend="italic">in ras. m. 2) R</hi> transgressor eus 8 <lb/>
            22 deus <hi rend="italic">om. El</hi> 23 <hi rend="italic">post</hi> intus <hi rend="italic">ras. 5 litter. in P</hi> 26 primum hominem <hi rend="italic">Rl</hi> </note>

<note type="footnote"> XXVIII. Aug. sect. III pars 1. </note>

<note type="footnote"> 17 </note> <lb/>
             
<pb n="258"/>
            scriptura narrat, ut potius credamus sic esse deum locutum <lb/>
            homini in paradiso, sicut etiam postea locutus est patribus, <lb/>
            sicut Abrahae, sicut Moysi, id est in aliqua specie corporali. <lb/>
            hinc est enim, quod audierunt eius uocem perambulantis in <lb/>
            paradiso ad uesperam et absconderunt se. <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="19" subtype="chapter" type="textpart"><p>Locus itaque magnus neque praetereundus proponitur, <lb/>
            ut intueamur, quantum possumus, quantum ipse adiuuare et <lb/>
            donare dignatur, opus diuinae prouidentiae bipertitum, quod <lb/>
            superius, cum de agricultura loqueremur, transitoria quadam <lb/>
            occasione perstrinximus, ut inde iam inciperet legentis animus<lb n="10"/>
            hoc adsuescere contueri, quod adiuuat plurimum, ne quid <lb/>
            indignum de ipsa dei substantia sentiamus. dicimus itaque <lb/>
            summum ipsum, uerum, unum ac solum deum, patrem et <lb/>
            filium et spiritum sanctum, id est deum uerbumque eius et <lb/>
            utriusque spiritum, trinitatem ipsam neque confusam neque<lb n="15"/>
            separatam, deum, qui solus habet inmortalitatem et <lb/>
            lucem habitat inaccessibilem, quem nemo hominum <lb/>
            uidit nec uidere potest, nec locorum uel finito uel infinito <lb/>
            spatio contineri nec temporum uel finito uel infinito uolumine <lb/>
            uariari. neque enim est in eius substantia, qua deus est, quod <lb n="20"/>
            breuius sit in parte quam in toto, sicut necesse est esse quae <lb/>
            in locis sunt, aut fuit in eius substantia, quod iam non est, <lb/>
            uel erit, quod nondum est, sicut in naturis, quae possunt <lb/>
            temporis mutabilitatem pati. 
</p></div><div n="20" subtype="chapter" type="textpart"><p>Hic ergo incommutabili aeternitate uiuens creauit omnia <lb n="25"/>
            simul, ex quibus currerent tempora et inplerentur loca

<note type="footnote">4 cf. Gen. 3, 8 16 I Tim. 6, 16 25 de sequent. cf. de ciuit. <lb/>
            dei lib. XII 15 </note>

<note type="footnote"> 1 scribtura <hi rend="italic">EP</hi> locutum (JiTi <hi rend="italic">(m</hi>. 1 <hi rend="italic">exp.) B</hi> 2 est] fuit <hi rend="italic">b</hi> S fcabrahae <lb/>
            (h exp. m. 1) <hi rend="italic">B</hi> specie <hi rend="italic">S</hi> 4 uocem (em <hi rend="italic">ex</hi> is m. 1) JB <lb/>
            ambulantis <hi rend="italic">PBSbd</hi> 7 adiubare <hi rend="italic">El</hi> 10 pr§strinximus S 11 adiubat <hi rend="italic">E\'iP</hi> <lb/>
            12 <hi rend="italic">Hinc excerpit</hi> Eugipptus <hi rend="italic">p. 204-209 ed. Knall</hi> 13 ipsum summum <lb/>
            <hi rend="italic">PSSbd</hi> uerum] ipsum uerum S 19 nec temporum <hi rend="italic">s. l. m. 1 S</hi> <lb/>
            21 esse] esse de his <hi rend="italic">b</hi> 22 <hi rend="italic">post</hi> locis <hi rend="italic">sequitur in ediUone Migniana:</hi> <lb/>
            immoto cardine moueatur: sic tota palma ab articulo, qtUU <hi rend="italic">uerba p. 260,<lb/>
             15,</hi> ubi <hi rend="italic">eis locus est, in eadem</hi> editione <hi rend="italic">desiderantur</hi>. 25 ergo] autem <lb/>
            <hi rend="italic">Eug</hi>. incommutabili* (a er.) <hi rend="italic">E</hi> 26 implentur P1 </note> <lb/>
             
<pb n="259"/>
            poralibusque et localibus rerum motibus saecula uoluerentur. <lb/>
            in quibus rebus quaedam spiritalia, quaedam corporalia condidit, <lb/>
            formans materiam, quam nec alius nec ullus, sed <lb/>
            omnino ipse informem ac formabilem instituit, ut formationem <lb/>
            suam non tempore, sed origine praeueniret. spiritalem autem <lb n="5"/>
            creaturam corporali praeposuit, quod spiritalis tantummodo <lb/>
            per tempora mutari posset, corporalis autem per tempora et <lb/>
            locos. exempli enim gratia per tempus mouetur animus uel <lb/>
            reminiscendo, quod oblitus erat, uel discendo, quod nesciebat, <lb/>
            uel uolendo, quod nolebat; per locos autem corpus uel a <lb n="10"/>
            terra in caelum uel a caelo in terram uel ab oriente ad occidentem <lb/>
            uel si quo alio simili modo. omne autem, quod mouetur <lb/>
            per locum, non potest nisi et per tempus simul moueri; <lb/>
            at non omne, quod mouetur per tempus, necesse est etiam <lb/>
            per locum moueri. sicut ergo substantiam, quae mouetur per <lb n="15"/>
            tempus et locum, praecedit substantia, quae tantum per tempus, <lb/>
            ita ipsam praecedit illa, quae nec per locum nec per <lb/>
            tempus. ac per hoc, sicut per tempus et locum mouet corpus <lb/>
            ipse tantum per tempus motus conditus spiritus, ita per <lb/>
            tempus mouet conditum spiritum ipse nec per tempus nec <lb n="20"/>
            per locum motus conditor spiritus. sed spiritus creatus mouet <lb/>
            se ipsum per tempus et per tempus ac locum corpus; spiritus <lb/>
            autem creator mouet se ipsum sine tempore ac loco, mouet <lb/>
            conditum spiritum per tempus sine loco, mouet corpus per <lb/>
            tempus et locum. <lb n="25"/>
            
</p></div><div n="21" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quocirca quisquis intellegere conatur, quemadmodum <lb/>
            aeternus, uere aeternus et uere inmortalis atque

<note type="footnote">1 secala PS 2 <hi rend="italic">alt</hi>. quedam P 3 ullns] quIIqs (n <hi rend="italic">exp. tn</hi>. 1) P nullus <lb/>
            (n 8. <hi rend="italic">I. m</hi>. 1) <hi rend="italic">S,RbdJEug</hi> 4 ipsę <hi rend="italic">8</hi> ut <hi rend="italic">om. S</hi> 5 <hi rend="italic">cap</hi>. XIII <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            6 corporali] temporali (tem in <hi rend="italic">raa. m</hi>. 3) <hi rend="italic">E</hi> quod] et <hi rend="italic">b</hi> 7 possit S <lb/>
            8 loca <hi rend="italic">Rbd</hi> 10 loca <hi rend="italic">Bbd</hi> 11 ad] in <hi rend="italic">Sbd</hi> ad in <hi rend="italic">B</hi> ad tJJ (in <hi rend="italic">exp</hi>. m. <lb/>
            2) P occidente <hi rend="italic">S</hi> 14 at] ut S 16 praecedet <hi rend="italic">S</hi> 17 praecedet S <lb/>
            18 mouetur S 19 ipsae <hi rend="italic">S</hi> conditus] conditus (a in <hi rend="italic">ras.)</hi> P conditor <lb/>
            S 21 conditor] non conditus <hi rend="italic">Eug. (Knoll 206, 6)</hi> 22 per <lb/>
            locum <hi rend="italic">b</hi> 26 quemammodum <hi rend="italic">E</hi> 27 aeternus <hi rend="italic">ante</hi> uere <hi rend="italic">om. bd</hi> <lb/>
            inmutabilis S </note>

<note type="footnote"> 17* </note> <lb/>
             
<pb n="260"/>
            incommutabilis deus, ipse nec per locum nec per tempus motus, moueat <lb/>
            temporaliter et localiter creaturam suam, non eum puto posse <lb/>
            adsequi, nisi prius intellexerit, quemadmodum anima, hoc est <lb/>
            spiritus creatus non per locum, sed tantum per tempus motus, <lb/>
            moueat corpus per tempus et locum. si enim quod in se<lb n="5"/>
            ipso agitur capere nondum potest, quanto minus illud, quod <lb/>
            supra est! 
</p><p>Adfecta quippe anima carnalium sensuum consuetudine etiam <lb/>
            se ipsam cum corpore per locum moueri putat, dum id per <lb/>
            locum mouet. quae si posset diligenter inspicere tamquam<lb n="10"/>
            cardines membrorum corporis sui quemadmodum articulatim <lb/>
            dispositi sint, a quibus initia motionum nitantur, inueniet ea, <lb/>
            quae per spatia locorum mouentur, nisi ab eis, quae loco fixa <lb/>
            sunt, non moueri. non enim mouetur solus digitus, nisi manus <lb/>
            fixa sit, a cuius articulo, uelut inmoto cardine, moueatur. sic<lb n="15"/>
            tota palma ab articulo cubiti, sic cubitus ab articulo humeri, <lb/>
            humerus ab scapula cum mouetur stantibus utique cardinibus, <lb/>
            quibus motio nitatur, it per loci spatium, quod mouetur; sic <lb/>
            plantae in talo est articulus, quo stante moueatur; sic cruris <lb/>
            in genu et totius pedis in coxa. et nullus membri motus<lb n="20"/>
            omnino est, quem uoluntas mouet, nisi ab aliquo articuli <lb/>
            cardine, quem nutus eiusdem uoluntatis primitus figit, ut ab <lb/>
            eo, quod loci spatio non mouetur, agi ualeat, quod mouetur. <lb/>
            denique nec in ambulando pes leuatur, nisi alius fixus totum <lb/>
            corpus ferat, donec ille, qui motus est, a loco, unde fertur,<lb n="25"/>
            ad locum, quo fertur, inmoto articulo sui cardinis innitatur.

<note type="footnote"> 1 per tempus nec per locum <hi rend="italic">PRbd</hi> 2 adsequi posse <hi rend="italic">S</hi> 8 quemammodum <lb/>
            <hi rend="italic">E</hi> 8 <hi rend="italic">cap</hi>. XllII <hi rend="italic">E</hi> 9 cum corpore se ipsam <hi rend="italic">Eug</hi>. 10 possit <lb/>
            <hi rend="italic">dEug</hi>. 11 quemammodum <hi rend="italic">E</hi> 12 sunt <hi rend="italic">PRbd</hi> 13 spacia <hi rend="italic">(pr</hi>. a <lb/>
            <hi rend="italic">sup</hi>. e <hi rend="italic">m. 1 superacr.) 8</hi> 14 manus fixa sit] fixa sit palma <hi rend="italic">b</hi> 16 inmoto] <lb/>
            in motu <hi rend="italic">S</hi> inmoto—articulo in <hi rend="italic">ed. Migmana hic desiderari<lb/>
             supra memoratum est</hi>. 16 umeri <hi rend="italic">EPR</hi> 17 umerus <hi rend="italic">EPR</hi> . cum <lb/>
            mouetur] commouetur <hi rend="italic">PR Eug</hi>. monetur <hi rend="italic">b</hi> 18 it] id <hi rend="italic">ERS1</hi> 19 plante <hi rend="italic">RS</hi> <lb/>
            moueatur] mouetur <hi rend="italic">SEug</hi> moneantur <hi rend="italic">P</hi> 20 nullius <hi rend="italic">bd</hi> 21 aliquo] <lb/>
            alico <hi rend="italic">R</hi> articulari b 22 flga 81 24 leuatur (e <hi rend="italic">sup</hi>. a <hi rend="italic">m. 1 super-<lb/>
             Bcr.) R</hi> 25 illae <hi rend="italic">S</hi> 26 quod (d <hi rend="italic">exp. m. 1) S</hi> </note> 
<pb n="261"/>
            
</p><p>Porro, si in corpore nullum membrum per locum uoluntas <lb/>
            monet nisi ab eo membri articulo, quem non mouet, cum et <lb/>
            illa pars corporis, quae mouetur, et illa, qua fixa fit, ut moueatur, <lb/>
            corporeas habeant quantitates suas, quibus occupent <lb/>
            spatia locorum suorum, quanto magis ipse animae nutus, cui <lb n="5"/>
            membra deseruiunt, ut quod placuerit figatur, unde id, quod <lb/>
            mouendum est, innitatur, cum anima non sit natura corporea <lb/>
            nec locali spatio corpus inpleat, sicut aqua utrem sine spongiam, <lb/>
            sed miris modis ipso incorporeo nutu commixta sit <lb/>
            uiuificando corpori, quo et inperat corpori quadam intentione, <lb n="10"/>
            non mole: quanto magis, inquam, nutus ipse uoluntatis eius <lb/>
            non per locum mouetur, ut corpus per locum moueat, quando <lb/>
            totum per partes mouet nec aliquas loco mouet nisi per illas, <lb/>
            quas loco non mouet! 
</p></div><div n="22" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quod si intellegere difficile est, utrumque credatur, et <lb n="15"/>
            quod creatura spiritalis non per locum mota moueat corpus <lb/>
            per locum et quod deus non per tempus motus moueat creaturam <lb/>
            spiritalem per tempus. quodsi de anima quisque non <lb/>
            uult hoc credere - quod quidem sine dubio non solum <lb/>
            crederet, uerum etiam intellegeret, si eam posset, sicuti est, <lb n="20"/>
            incorpoream cogitare. cui enim non facile occurrat, quod per <lb/>
            locum non moueatur, quae per loci spatia non distenditur? <lb/>
            quidquid autem per loci spatia distenditur corpus est; ac per <lb/>
            hoc consequens est, ut anima per locum moueri non putetur, <lb/>
            si corpus non esse credatur — sed, ut dicere coeperam, si <lb n="25"/>
            de anima hoc quisque non uult credere, non nimis urguendus <lb/>
            est; substantiam uero dei nisi credat nec per tempus nec per <lb/>
            locum moueri, nondum perfecte incommutabilem credit.

<note type="footnote"> 2 monet B1 3 fine <hi rend="italic">S</hi> 4 habent PRl 5 ipsae <hi rend="italic">ERS</hi> 7 natura] <lb/>
            natura sunt <hi rend="italic">b</hi> 8 sfongeam E1 spungeam P spongeam <hi rend="italic">Bl</hi> spungiam <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            9 incorporeo] corporeo 8 conmixta <hi rend="italic">S</hi> 10 quo] quod <hi rend="italic">SB2</hi> et] <lb/>
            etiam P 12 ut] et <hi rend="italic">S</hi> 15 intelligere P integere 8 20 possit <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            22 quae] que P quod <hi rend="italic">Rd</hi> 23 quicquid <hi rend="italic">E*R £ P</hi> 25 <hi rend="italic">cap</hi>. XV <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            ceperam <hi rend="italic">8</hi> 26 quiaque] quisquis <hi rend="italic">E; cf. uers. 18</hi> non uult quisque <lb/>
            <hi rend="italic">(hoc ordine) Flug</hi> nimis] minus <hi rend="italic">S, in mg. b</hi> urguendus (u <hi rend="italic">med. <lb/>
            8. I. m. 1) E,PBB</hi> 28 perfectae P </note> 
<pb n="262"/>
            
</p></div><div n="23" subtype="chapter" type="textpart"><p>Uerum quia omnino incommutabilis est illa natura <lb/>
            trinitatis et ob hoc ita aeterna, ut ei aliquid coaeternum esse <lb/>
            non possit, ipsa apud se ipsam et in se ipsa sine ullo tempore <lb/>
            ac loco, mouet tamen per tempus et locum sibi subditam <lb/>
            creaturam, naturas creans bonitate, uoluntates ordinans potestate,<lb n="5"/>
            ut in naturis nulla sit, quae non ab illo sit, in uoluntatibus <lb/>
            autem nulla bona sit, cui non prosit, nulla mala sit, <lb/>
            qua bene uti non possit. sed quia non omnibus naturis dedit <lb/>
            uoluntatis arbitrium, illae autem, quibus dedit, potentiores ac <lb/>
            superiores sunt, illae naturae, quae non habent uoluntatem,<lb n="10"/>
            subditae sint necesse est illis, quae habent, et hoc ordinatione <lb/>
            creatoris, qui numquam ita punit uoluntatem malam, ut <lb/>
            naturae perimat dignitatem. cum igitur omne corpus et omnis <lb/>
            anima inrationalis non habeat uoluntatis arbitrium, subdita <lb/>
            ista sunt eis naturis, quae praeditae sunt arbitrio uoluntatis, <lb n="15"/>
            nec omnibus omnia, sed sicut distribuit iustitia creatoris. <lb/>
            ergo dei prouidentia regens atque administrans uniuersam <lb/>
            creaturam, et naturas et uoluntates, naturas, ut sint, uoluntates <lb/>
            autem, ut nec infructuosae bonae nec inpunitae malae <lb/>
            sint, subdit primitus omnia sibi, deinde creaturam corporalem <lb n="20"/>
            creaturae spiritali, inrationalem rationali, terrestrem caelesti, <lb/>
            femineam masculinae, minus ualentem ualentiori, indigentiorem <lb/>
            copiosiori, in uoluntatibus autem bonas sibi, ceteras <lb/>
            uero ipsis seruientibus sibi, ut hoc patiatur uoluntas mala, <lb/>
            quod ex iussu dei fecerit bona, sine per se ipsam sine per<lb n="25"/>
            malam, in rebus dumtaxat, quae naturaliter sunt etiam malis <lb/>
            uoluntatibus subditae, id est in corporibus. nam in se ipsis <lb/>
            malae uoluntates habent interiorem poenam suam eandem <lb/>
            ipsam iniquitatem suam.

<note rend="script" type="footnote"> i <lb/>
            2 coaetemum (co <hi rend="italic">I. I</hi>. m. 1) <hi rend="italic">R</hi> 8 apnt E1 ipsam <hi rend="italic">PSl</hi> s.ne BI <lb/>
            7 praesit <hi rend="italic">bd</hi> 8 qua] qua? (e m. 1 erp.) <hi rend="italic">E</hi> 9 ille <hi rend="italic">PR</hi> 11 ordinatio <lb/>
            <hi rend="italic">E</hi> 14 inrationaftlis (bi <hi rend="italic">exp</hi>. m. 1) 8 19 inftnctuose <hi rend="italic">8 Eug</hi> <lb/>
            bone 8 impunite <hi rend="italic">Sb Eug</hi> male <hi rend="italic">sb</hi> 20 sint <hi rend="italic">om. P</hi> snbdidit <hi rend="italic">8</hi> <lb/>
            primitus (it <hi rend="italic">a. I</hi>. m. 1) <hi rend="italic">E</hi> 21 inrationabilem <hi rend="italic">S</hi> 22 faemineam 8 <lb/>
            mascnline 8 24 ipsas <hi rend="italic">P</hi> 25 iusso S <hi rend="italic">prius</hi> si..ue <hi rend="italic">R</hi> 26 malum <hi rend="italic">8</hi> <lb/>
            naturalia P naturalit (t <hi rend="italic">in ras.) R</hi> 27 snbdite <hi rend="italic">S</hi> 28 male <hi rend="italic">8</hi> penam <hi rend="italic">S</hi> </note> 
<pb n="263"/>
            
</p></div><div n="24" subtype="chapter" type="textpart"><p>Ac per hoc sublimibus angelis deo subdite fruentibus <lb/>
            et deo beate seruientibus subdita est omnis natura corporea, <lb/>
            omnis inrationalis uita, omnis uoluntas uel infirma uel praua, <lb/>
            ut hoc de subditis uel cum subditis agant, quod naturae ordo <lb/>
            poscit in omnibus iubente illo, cui subiecta sunt omnia. <lb n="5"/>
            proinde illi in illo ueritatem incommutabilem uident et secundum <lb/>
            eam suas dirigunt uoluntates. fiunt ergo illi participes <lb/>
            aeternitatis, ueritatis, . uoluntatis eius semper sine tempore et <lb/>
            loco; mouentur autem eius imperio etiam temporaliter illo <lb/>
            non temporaliter moto, nec ita, ut ab eius contemplatione <lb n="10"/>
            resiliant aut defluant, sed simul et illum sine loco ac tempore <lb/>
            contemplantur et eius in inferioribus iussa perficiunt, mouentes <lb/>
            se per tempus, corpus autem per tempus et locum, quantum <lb/>
            eorum congruit actioni. et ideo deus bipertito prouidentiae suae <lb/>
            opere praeest uniuersae creaturae suae, naturis, ut fiant, uoluntatibus <lb n="15"/>
            autem, ut sine suo iussu uel permissu nihil faciant. 
</p></div><div n="25" subtype="chapter" type="textpart"><p>Natura igitur uniuersitatis corporalis non adiuuatur <lb/>
            extrinsecus corporaliter. neque enim est extra eam ullum <lb/>
            corpus; alioquin non est uniuersitas. intrinsecus autem adiuuatur <lb/>
            incorporaliter deo id agente, ut omnino natura sit, quoniam <lb n="20"/>
            ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia. partes uero <lb/>
            eiusdem uniuersitatis et intrinsecus incorporaliter adiuuantur, <lb/>
            uel potius fiunt, ut naturae sint, et extrinsecus corporaliter, <lb/>
            quo se melius habeant, sicut alimentis, agricultura, medicina <lb/>
            et quaecumque etiam ad ornatum fiunt, ut non solum saluae <lb n="25"/>
            ac fecundiores, uerum etiam decentiores sint.

<note type="footnote"> 20 Rom. 11, 36 </note>

<note type="footnote"> 1 <hi rend="italic">cap</hi>. XVI <hi rend="italic">E</hi> ac] hac <hi rend="italic">R</hi> subdite] subditae <hi rend="italic">E</hi> sabditis beatitudinS <lb/>
            <hi rend="italic">8</hi> 2 beatae <hi rend="italic">EPBS</hi> S praba <hi rend="italic">E1</hi> parua JR1 6 iuuente <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            8 ueritatis s. <hi rend="italic">I</hi>. m. <hi rend="italic">1 S</hi> uoluntate <hi rend="italic">b</hi> semper] semper facientes <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            9 inperio <hi rend="italic">PS</hi> 10 moto <hi rend="italic">El</hi> eius] eiis <hi rend="italic">S</hi> 11 resiliant (in <hi rend="italic">mg. a</hi> 8. <lb/>
            <hi rend="italic">1 ut ttidetur add. est</hi> al dissiliant) <hi rend="italic">P</hi> 14 uipertito E1 15 creatorae<lb/>
             suae] creaturae <hi rend="italic">PRSbd</hi> 16 uel a. <hi rend="italic">I. m</hi>. 1 <hi rend="italic">E</hi> 17 adiubatur <hi rend="italic">E1</hi> adiuuatur<lb/>
             (n <hi rend="italic">med. B. L m</hi>. 1) <hi rend="italic">B</hi> 18 nequae <hi rend="italic">S</hi> 19 est] esset <hi rend="italic">b</hi> autem adinuatur <lb/>
            <hi rend="italic">om. b</hi> adiubatur <hi rend="italic">El</hi> 22 adiubantur <hi rend="italic">El</hi> 25 quecumque <hi rend="italic">RS</hi> <lb/>
            salue <hi rend="italic">S</hi> 26 fecundiores (n <hi rend="italic">s. I. m. 1) S</hi> </note> 
<pb n="264"/>
            
</p><p rend="script">Spiritalis autem creata natura si perfecta atque beata est, <lb/>
            sicut angelorum sanctorum, quantum adtinet ad se ipsam, <lb/>
            quo sit sapiensque sit, nonnisi intrinsecus incorporaliter adiuuatur. <lb/>
            intus ei quippe loquitur deus miro et ineffabili modo <lb/>
            neque per scripturam corporalibus instrumentis adfixam neque<lb n="5"/>
            per uoces corporalibus auribus insonantes neque per corporum <lb/>
            similitudines, quales in spiritu imaginaliter fiunt, sicut in <lb/>
            somnis uel in aliquo excessu spiritus — quod graece dicitur <lb/>
            Ixa-caoic et nos eo uerbo iam utimur pro latino - quia et <lb/>
            hoc genus uisionum, quamuis interius fiat quam sunt ea, quae<lb n="10"/>
            animo per sensus corporis nuntiantur, tamen, quia simile est <lb/>
            eis, ita ut, cum fit, discerni ab eis aut omnino non possit <lb/>
            aut certe uix et rarissime possit, et quia exterius est quam <lb/>
            illud, quod in ipsa incommutabili ueritate mens rationalis et <lb/>
            intellectualis intuetur eaque luce de his omnibus iudicat,<lb n="15"/>
            inter illa, quae extrinsecus fiunt, arbitror esse deputandum. <lb/>
            creatura ergo spiritalis et intellectualis perfecta et beata, <lb/>
            qualis angelorum est, sicut dixi, quantum adtinet ad se ipsam, <lb/>
            quo sit sapiensque ac beata sit, nonnisi intrinsecus adiuuatur <lb/>
            aeternitate, ueritate, caritate creatoris; extrinsecus uero si<lb n="20"/>
            adiuuari dicenda est, eo fortasse solo adiuuatur, quod inuicem <lb/>
            uident et de sua societate gaudent in deo et quod perspectis <lb/>
            etiam eis ipsis omnibus creaturis undique gratias agit laudatque <lb/>
            creatorem. quod autem adtinet ad creaturae angelicae <lb/>
            actionem, per quam uniuersarum rerum generibus maximeque <lb n="25"/>
            humano prouidentia dei prospicitur, ipsa extrinsecus adiuuat

<note rend="script" type="footnote"> 1 <hi rend="italic">cap</hi>. XVII <hi rend="italic">E</hi> si] se <hi rend="italic">S</hi> 3 sapiensilquae <hi rend="italic">R</hi> adiubatur <hi rend="italic">El</hi> <lb/>
            5 scribturarum E1 Bcribturam P adftxa <hi rend="italic">E1</hi> adfixam <hi rend="italic">(in mg. add</hi>. at <lb/>
            tfiporalibus adfilam) P 6 corporaliter <hi rend="italic">SR*</hi> 8 in <hi rend="italic">ante</hi> aliquo <hi rend="italic">otn. Pb</hi> <lb/>
            grece <hi rend="italic">PS</hi> grecg <hi rend="italic">M</hi> 9 extasis <hi rend="italic">EPBSb</hi> 14 incommutabile B1 15 eaquae <lb/>
            18 ipsam (a <hi rend="italic">ex</hi> u <hi rend="italic">m</hi>. 1) <hi rend="italic">E</hi> 19 sapiens que (, <hi rend="italic">add. m</hi>. 2) P <lb/>
            adiubatur E1 20 karitate 8 21 adiubari <hi rend="italic">El</hi> adiubatur E1 quod] <lb/>
            quo <hi rend="italic">E</hi> se inuicem <hi rend="italic">b</hi> 22 perspectis (8. <hi rend="italic">I. m</hi>. 2 at fec) <hi rend="italic">E</hi> praespectis 8 <lb/>
            28 eis] in eis <hi rend="italic">PRSbd</hi> 24 <hi rend="italic">incipiunt Excerpta Eugippii p. 210—212 ed. <lb/>
            Knoll cap</hi>. XVIII <hi rend="italic">E</hi> 25 maximeque humano] maximaeque humano <lb/>
            generi (generi <hi rend="italic">8. I. m</hi>. 2) B maxime quia humana <hi rend="italic">b</hi> 26 adiubat E1 </note> <lb/>
             
<pb n="265"/>
            et per illa uisa, quae similia sunt corporalibus, et per ipsa <lb/>
            corpora. quae angelicae subiacent potestati. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>