<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a.opp-lat1:8.1-8.20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a.opp-lat1:8.1-8.20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a.opp-lat1"><div n="8" subtype="book" type="textpart"><div n="1" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et plantauit deus paradisum in Eden ad orientem <lb/>
            et posuit ibi hominem quem finxit. non ignoro de paradiso <lb/>
            multos multa dixisse; tres tamen de hac re quasi generales <lb/>
            sunt sententiae. una eorum, qui tantummodo corporaliter <lb n="5"/>
            paradisum intellegi uolunt, alia eorum, qui spiritaliter tantum, <lb/>
            tertia eorum, qui utroque modo paradisum accipiunt, alias <lb/>
            corporaliter, alias autem spiritaliter. breuiter ergo ut dicam, <lb/>
            tertiam mihi fateor placere sententiam. secundum hanc suscepi <lb/>
            nunc loqui de paradiso, quod dominus donare dignabitur, <lb n="10"/>
            ut homo factus e limo — quod utique corpus humanum est <lb/>
            — in paradiso corporali conlocatus intellegatur, ut, quemadmodum <lb/>
            ipse Adam, etsi aliquid aliud significat secundum id, <lb/>
            quod eum formam futuri esse dixit apostolus, homo tamen <lb/>
            in natura propria expressus accipitur, qui uixit certo numero <lb n="15"/>
            annorum et propagata numerosa prole mortuus est, sicut <lb/>
            moriuntur et ceteri homines, etsi non sicut ceteri ex parentibus <lb/>
            natus, sed sicut primitus oportebat ex terra factus est, <lb/>
            ita et paradisus, in quo cum conlocauit deus, nihil aliud quam <lb/>
            locus quidam intellegatur terrae scilicet, ubi habitaret homo <lb n="20"/>
            terrenus. 
</p><p rend="script">Narratio quippe in his libris non genere locutionis figuratarum <lb/>
            rerum est sicut in Cantico canticorum, sed omnino <lb/>
            gestarum est sicut in Regnorum libris et huiuscemodi ceteris.

<note type="footnote"> 2 Gen. 2, 8 14 cf. Rom. 5, 14 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 Explicuerunt capitula inč lib octabus <hi rend="italic">fol. 114 E</hi> Incipit liber VIII <lb/>
            genesis ad littera <hi rend="italic">(litt. maio rubr.) fol,</hi> 179* <hi rend="italic">P</hi> Incipit liber VJLLl genesis <lb/>
            ad litteram <hi rend="italic">(Ktt. tJlai) fol</hi>. 142* <hi rend="italic">JR</hi> 2 edem <hi rend="italic">Elb</hi> aedem <hi rend="italic">S</hi> 3 hominem <lb/>
            a <lb/>
            ibi <hi rend="italic">E; cf</hi>. 233, 25 4 de <hi rend="italic">B. I</hi>. m. 1 <hi rend="italic">R</hi> ha.. <hi rend="italic">(corr. m</hi>. 1) <hi rend="italic">12</hi> quasi <lb/>
            <hi rend="italic">om. 8</hi> 12 corporali (co <hi rend="italic">in ras.) P</hi> conlocatus <hi rend="italic">El</hi> quemammodum <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            quaemammodum <hi rend="italic">R</hi> 14 dixit esse <hi rend="italic">Sbd</hi> 15 expraessus <hi rend="italic">PR</hi> accipiatur <lb/>
            <hi rend="italic">(alt</hi>. a 8. <hi rend="italic">I. m</hi>. 1) <hi rend="italic">R</hi> 16 propagato <hi rend="italic">S</hi> propetrato <hi rend="italic">Rl</hi> 17 et <lb/>
            <hi rend="italic">om. PRSbd</hi> cęteri <hi rend="italic">SC</hi> 18 sed <hi rend="italic">in ras. m</hi>. 2 <hi rend="italic">R om. b</hi> sicut <hi rend="italic">om. Rb</hi> <lb/>
            oportebat] ut oportebat b 19 conlocauit <hi rend="italic">El</hi> 20 terrae] terra <hi rend="italic">PRSCbd <lb/>
            (s. I. add. m</hi>. 2 al ra) <hi rend="italic">E</hi> 22 genere (ere <hi rend="italic">in ras.) R</hi> 24 gestum <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            est <hi rend="italic">om. d</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="230"/>
            sed quia illic ea dicuntur, quae uitae humanae usus notissimus <lb/>
            habet, non difficile, immo promtissime primitus accipiuntur <lb/>
            ad litteram, ut deinde ex illis quid etiam futurorum <lb/>
            res ipsae gestae significauerint exculpatur; hic autem, quia <lb/>
            ea dicuntur, quae usitatum naturae cursum intuentibus non<lb n="5"/>
            occurrant, nolunt ea quidam proprie, sed figurate dicta intellegi <lb/>
            atque ex illo loco uolunt incipere historiam, id est rerum <lb/>
            proprie gestarum narrationem, ex quo dimissi de paradiso <lb/>
            Adam et Eua conuenerunt atque genuerunt. quasi uero usitatum <lb/>
            nobis sit, uel quod tot annos uixerunt uel quod Enoch translatus<lb n="10"/>
            est uel quod et grandaeua et sterilis peperit et cetera <lb/>
            eiusmodi. 
</p><p>Sed alia est, inquiunt, narratio factorum mirabilium, alia <lb/>
            institutarum creaturarum; illic enim ea ipsa insolita ostendunt <lb/>
            alios esse tamquam naturales modos rerum, alios miraculorum<lb n="15"/>
            — quae magnalia nominantur — hic autem ipsa insinuatur <lb/>
            institutio naturarum. quibus respondetur: sed ideo insolita et <lb/>
            ipsa, quia prima. nam quid tam sine exemplo et sine pari <lb/>
            facto in rerum mundanarum constitutione quam mundus? num <lb/>
            ideo credendum non est deum fecisse mundum, quia iam non<lb n="20"/>
            facit mundos, aut non fecisse solem, quia iam non facit soles? <lb/>
            et hoc quidem non de paradiso, sed de ipso homine permotis <lb/>
            debuit responderi; nunc uero, cum ipsum sic credant a deo <lb/>
            factum, sicut alius nullus factus est, cur paradisum

<note type="footnote">1 notissimos <hi rend="italic">RS</hi> 2 promptissime <hi rend="italic">Rbd</hi> promtissimae S 3 ut deinde] <lb/>
            unde (n <hi rend="italic">ex</hi> d) <hi rend="italic">S</hi> 4 ipsa <hi rend="italic">8</hi> ipse <hi rend="italic">C</hi> egestae <hi rend="italic">S</hi> exculpantur <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            exsculpatur <hi rend="italic">d</hi> hinc <hi rend="italic">Sb</hi> quia (a <hi rend="italic">s. I. m. 1) R</hi> ó <hi rend="italic">ante</hi> quae <hi rend="italic">ras. 8 <lb/>
            litt. R</hi> usitato <hi rend="italic">b</hi> cursu <hi rend="italic">b</hi> 6 nolunt (t s. <hi rend="italic">I. m</hi>. 1) <hi rend="italic">E</hi> quidg b <lb/>
            propriae <hi rend="italic">PRSC</hi> figuratae <hi rend="italic">E</hi> figuratę <hi rend="italic">RS</hi> 7 storiam E1 rerum <lb/>
            <hi rend="italic">om. S</hi> 8 propriae <hi rend="italic">PRS</hi> dimisi 81 demissi b 9 ęua <hi rend="italic">C</hi> conuenerint <lb/>
            Ei 10 sit nobis <hi rend="italic">S</hi> uiierant <hi rend="italic">PMlC</hi> enoc E1 aenoc P <lb/>
            ęnoe <hi rend="italic">JRC</hi> 11 et <hi rend="italic">om. S</hi> grandeua <hi rend="italic">EPRSC</hi> sterelis <hi rend="italic">PR</hi> 12 huiusmodi <lb/>
            <hi rend="italic">RSCd</hi> huiuscemodi <hi rend="italic">b</hi> 17 instituta <hi rend="italic">S</hi> respondeatur <hi rend="italic">SC</hi> responditur <lb/>
            P et om. <hi rend="italic">8</hi> 18 <hi rend="italic">pro</hi> sine s. <hi rend="italic">l. m. 1 R</hi> 19 num] Numquid <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            21 facit] fecit <hi rend="italic">Rlb</hi> mundus <hi rend="italic">PR1</hi> mundos-facit in <hi rend="italic">mg. mf. <lb/>
            m</hi>. 1 <hi rend="italic">S</hi> fecit <hi rend="italic">Rlb</hi> facit iam <hi rend="italic">S; sed</hi> iam <hi rend="italic">suo loco pos. eras</hi>. 22 permotus <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> 24 nullus alius <hi rend="italic">C</hi> quur <hi rend="italic">(alt</hi> u 8. <hi rend="italic">l. m</hi>. 1) <hi rend="italic">E,R</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="231"/>
            nolunt ita factum credere, quemadmodum nunc uident siluas <lb/>
            fieri ? 
</p><p>Ad eos quippe loquor, qui auctoritatem harum litterarum <lb/>
            sequuntur; eorum enim quidam non proprie, sed figurate <lb/>
            paradisum intellegi uolunt. nam qui omnino aduersantur his <lb n="5"/>
            litteris, alias cum eis atque aliter egimus, quamquam et haec <lb/>
            . in hoc ipso opere nostro, quantum ualemus, ita defendamus <lb/>
            ad litteram, ut, qui non rationabiliter moti propter animum <lb/>
            peruicacem uel hebetem credere ista detrectant, nullam tamen <lb/>
            inueniant rationem, unde falsa esse conuincant. uerum isti <lb n="10"/>
            nostri, qui fidem habent his diuinis libris et nolunt paradisum <lb/>
            ad proprietatem litterae intellegi, locum scilicet amoenissimum, <lb/>
            fructuosis nemoribus opacatum eundemque magnum et magno <lb/>
            fonte fecundum, cum uideant nulla humana opera tot ac tanta <lb/>
            uirecta siluescere occulto opere dei, miror, quemadmodum <lb n="15"/>
            credant ipsum hominem ita factum, quemadmodum numquam <lb/>
            uiderunt. aut si et ipse figurate intellegendus est, quis genuit <lb/>
            Cain et Abel et Seth? an et ipsi figurate tantum fuerunt, <lb/>
            non etiam homines ex hominibus nati? de proximo ergo adtendant <lb/>
            istam praesumtionem quo tendat et conentur nobiscum <lb n="20"/>
            cuncta primitus, quae gesta narrantur, in expressionem proprietatis <lb/>
            accipere. quis enim eis postea non faueat intellegentibus, <lb/>
            quid ista etiam figurata significatione commoneant, siue <lb/>
            ipsarum spiritalium naturarum uel adfectionum siue rerum

<note type="footnote"> 6 de Genesi contra Manichaeos lib. II </note>

<note type="footnote"> 1 quemammodum <hi rend="italic">E</hi> 3 auctoritate <hi rend="italic">P</hi> 4 sequuntur <hi rend="italic">(alt</hi>. u 8. <hi rend="italic">I. m</hi>. <lb/>
            1) <hi rend="italic">E</hi> secuntur <hi rend="italic">S</hi> propriae <hi rend="italic">RS</hi> figuratae <hi rend="italic">E</hi> flgurate R 7 quan*tum <lb/>
            <hi rend="italic">(fuii</hi>. quamtum) P 9 bebe*tem <hi rend="italic">R</hi> detractant <hi rend="italic">b</hi> 10 falsam <hi rend="italic">Sb</hi> <lb/>
            12 intellegi <hi rend="italic">om. b</hi> amenissimum <hi rend="italic">EG</hi> 13 enildemque <hi rend="italic">P</hi> magnum <hi rend="italic">Rl</hi> <lb/>
            14 fontem <hi rend="italic">P</hi> fecundum] secundum P fęcundum <hi rend="italic">R</hi> fecundat <hi rend="italic">SC</hi> <lb/>
            opera] operatione <hi rend="italic">SC</hi> ac <hi rend="italic">om. El</hi> 15 u,ireta <hi rend="italic">bd</hi> siluestre <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            quemammodum <hi rend="italic">E</hi> 16 credunt <hi rend="italic">RSCbd</hi> 17 <hi rend="italic">figurat$S</hi> quia (s in <lb/>
            <hi rend="italic">mg. add. m</hi>. 1) <hi rend="italic">P</hi> 18 Seth] sed <hi rend="italic">R</hi> an] Aut <hi rend="italic">b</hi> figuratae <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            figuratae- (ae <hi rend="italic">eras.) R</hi> figurae (e <hi rend="italic">C)SC</hi> 19 adtendant <hi rend="italic">E1S</hi> adtendat <lb/>
            P attendant (n <hi rend="italic">fin. 8: I. m</hi>. 1) <hi rend="italic">R</hi> 20 praesumptionem <hi rend="italic">PRSCbd</hi> <lb/>
            tendant <hi rend="italic">C</hi> 21 expressione <hi rend="italic">Eb</hi> expraessionem P 24 naturarum <hi rend="italic">(pr</hi>. u <lb/>
            <hi rend="italic">s. I. m</hi>. 1) <hi rend="italic">R</hi> -affectionum <hi rend="italic">E</hi> siue] ue <hi rend="italic">S</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="232"/>
            etiam futurarum ? sane si nullo modo possent salua fide ueritatis <lb/>
            ea, quae corporaliter hic nominata sunt, etiam corporaliter <lb/>
            accipi, quid aliud remaneret, nisi ut ea potius figurate <lb/>
            dicta intellegeremus, quam scripturam sanctam inpie culparemus? <lb/>
            porro autem, si non solum non inpediunt, uerum etiam<lb n="5"/>
            solidius adserunt diuini eloquii narrationem haec etiam corporaliter <lb/>
            intellecta, nemo erit, ut opinor, tam infideliter <lb/>
            pertinax, qui cum ea secundum regulam fidei exposita proprie <lb/>
            uiderit malit in pristina remanere sententia, si forte illi uisa <lb/>
            fuerant, nonnisi figurate posse accipi. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="2" subtype="chapter" type="textpart"><p>Nam et ego contra Manichaeos, qui has litteras ueteris <lb/>
            testamenti non aliter quam oportet accipiendo errant, sed <lb/>
            omnino non accipiendo et detestando blasphemant, duos conscripsi <lb/>
            libros recenti tempore conuersionis meae, cito uolens <lb/>
            eorum uel confutare deliramenta uel erigere intentionem ad<lb n="15"/>
            quaerendam in litteris, quas oderunt, christianam et euangelicam <lb/>
            fidem. et quia non mihi tunc occurrebant omnia quemadmodum <lb/>
            proprie possent accipi magisque non posse uidebantur <lb/>
            aut uix posse atque difficile, ne retardarer, quid figurate <lb/>
            significarent, ea quae ad litteram inuenire non potui, quanta<lb n="20"/>
            ualui breuitate ac perspicuitate explicaui, ne uel multa lectione <lb/>
            uel disputationis obscuritate deterriti in manus ea sumere <lb/>
            non curarent. memor tamen quid maxime uoluerim nec potuerim, <lb/>
            ut non figurate sed proprie primitus cuncta intellegerentur, <lb/>
            nec omnino desperans etiam sic posse intellegi id ipsum in <lb n="25"/>
            prima parte secundi libri ita posui. sane, inquam, quisquis

<note type="footnote">26 de Gen. c. Man. II 2 </note>

<note type="footnote"> 1 possint S 2 eaq; <hi rend="italic">Bl</hi> corporaliter etiam <hi rend="italic">bd</hi> 8 figurat$e (a <hi rend="italic">exp. <lb/>
            m</hi>. 1) <hi rend="italic">P</hi> figuratf 8 4 intellegiremuB <hi rend="italic">P</hi> ecribturam <hi rend="italic">EP</hi> impie <hi rend="italic">E <lb/>
            6 asserunt E</hi> eloqui P <hi rend="italic">haec] hic b 8 propriae S</hi> 9 remanera <lb/>
            <hi rend="italic">(in</hi> &amp; <hi rend="italic">uestigia ras.) B</hi> 10 figuratye <hi rend="italic">E</hi> figurate 8 11 <hi rend="italic">cap</hi>. II <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            manicheos <hi rend="italic">EPRS</hi> 13 conscribsi <hi rend="italic">E</hi> scripsi <hi rend="italic">R</hi> 16 querendam <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            17 tunc <hi rend="italic">om. Bl</hi> quemammodum <hi rend="italic">E</hi> 18 propriae S possint S <lb/>
            magisquae P posse] possent <hi rend="italic">PH</hi> uidebantur] accipi uidebantur <hi rend="italic">PBSbd <lb/>
            19 atque] aut Sbd</hi> 20 signilfcaretur S <hi rend="italic">non potui inuenire bd 21 ac] et d</hi> <lb/>
            praespicuitate <hi rend="italic">8</hi> 22 eas <hi rend="italic">S</hi> 23 maximae <hi rend="italic">B</hi> 24 figoratae <hi rend="italic">ES</hi> propriae <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> intelligerentur <hi rend="italic">(sic) P</hi> 26 ita] sic S san*e (a eraa.) <hi rend="italic">P</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="233"/>
            uoluerit omnia, quae dicta sunt, secundum litteram <lb/>
            accipere, id est non aliter intellegere, quam littera <lb/>
            sonat, et potest euitare blasphemias et omnia congruentia <lb/>
            fidei catholicae praedicare, non solum ei <lb/>
            non est inuidendum, sed praecipuus multumque laudabilis <lb n="5"/>
            intellector habendus est. si autem nullus <lb/>
            exitus datur, ut pie et digne deo quae scripta sunt <lb/>
            intellegantur, nisi figurate atque in aenigmatis proposita <lb/>
            ista credamus habentes auctoritatem apostolicam, <lb/>
            a quibus tam multa de libris ueteris testamenti <lb n="10"/>
            soluuntur aenigmata, modum, quem intendimus, <lb/>
            teneamus adiuuante illo, qui nos petere, quaerere et <lb/>
            pulsare adhortatur, ut omnes istas figuras rerum <lb/>
            secundum catholicam fidem, siue quae ad historiam <lb/>
            siue quae ad prophetiam pertinent, explicemus non <lb n="15"/>
            praeiudicantes meliori diligentiorique tractatui siue <lb/>
            per nos siue per alios, quibus dominus reuelare <lb/>
            dignatur. haec tunc dixi. nunc autem quia uoluit dominus, <lb/>
            ut ea diligentius intuens atque considerans non frustra, quantum <lb/>
            opinor, extimarem etiam per me posse secundum propriam, <lb n="20"/>
            non secundum allegoricam locutionem haec scripta esse <lb/>
            monstrari, sicut ea, quae superius uoluimus ostendere, sic <lb/>
            etiam quae sequuntur de paradiso perscrutemur. 
</p></div><div n="3" subtype="chapter" type="textpart"><p>Plantauit ergo deus paradisum in deliciis — hoc <lb/>
            est enim in Eden — ad orientem et posuit ibi

<note type="footnote">12 cf. Matth. 7, 7 24 Gen. 2, 8 </note>

<note type="footnote">2 intellegire P 8 blasphemias (i 8. <hi rend="italic">I</hi>. m. 1) 8 5 inuidendam P <lb/>
            praecipius <hi rend="italic">8</hi> multumque] multum <hi rend="italic">P22</hi> 6 intellectus <hi rend="italic">Bib; in mg. <lb/>
            add. b</hi> aJ intellector 7 de deo S scribta <hi rend="italic">EP</hi> 8 intelleguntur <hi rend="italic">PRl</hi> <lb/>
            figurat*e P atque] et quae <hi rend="italic">R</hi> enigmatis <hi rend="italic">E1S</hi> aenigmatibus <hi rend="italic">Rbd</hi> <lb/>
            9 ista] ita <hi rend="italic">R</hi> apostholicam S 10 quibus tam] quibusdam 8 11 enigmata <lb/>
            <hi rend="italic">E</hi> intendamus <hi rend="italic">R1</hi> 12 querere P 13 ut (ut <hi rend="italic">aup</hi>. &amp; <hi rend="italic">pos. m. 1 R</hi> <lb/>
            14 istoriam <hi rend="italic">E18</hi> 15 siue—prophetiam <hi rend="italic">om. S</hi> profetiam E1 17 dominus <lb/>
            <hi rend="italic">om. S</hi> 19 adque P 20 estimarem <hi rend="italic">S</hi> existimarem <hi rend="italic">PRbd</hi> 21 altegoricam <lb/>
            (ri 8. <hi rend="italic">I. m</hi>. 1) <hi rend="italic">P</hi> 22 nolumus <hi rend="italic">PRl</hi> ualuimiis <hi rend="italic">Sd</hi> 23 praescrutemur <lb/>
            <hi rend="italic">8</hi> 24 deus om. <hi rend="italic">S</hi> diliciis <hi rend="italic">R</hi> 26 edem <hi rend="italic">Ex</hi> aedem 8 </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="234"/>
            hominem, quem finxerat. sic enim scriptum est, quia sic factum <lb/>
            est. deinde recapitulat, ut hoc ipsum, quod breuiter posuit, <lb/>
            ostendat quemadmodum factum sit, hoc est quemadmodum <lb/>
            paradisum deus plantauerit et illic hominem, quem finxerat, <lb/>
            constituerit. sic enim sequitur: et eiecit adhuc deus de<lb n="5"/>
            terra omne lignum pulchrum ad aspectum et bonum <lb/>
            ad escam. non dixit: et eiecit deus de terra aliud lignum <lb/>
            uel ceterum lignum, sed: eiecit, inquit, adhuc de terra <lb/>
            omne lignum pulchrum ad aspectum et bonum ad <lb/>
            escam. iam ergo tunc produxerat terra omne lignum et<lb n="10"/>
            pulchrum ad aspectum et bonum ad escam, hoc est tertio <lb/>
            die; nam sexto die dixerat: ecce dedi uobis omne pabulum <lb/>
            seminale seminans semen, quod est super omnem <lb/>
            terram, et omne lignum fructiferum, quod habet in <lb/>
            se fructum seminis seminalis, quod erit uobis ad<lb n="15"/>
            escam. num ergo aliud eis tunc dedit, aliud nunc dare uoluit? <lb/>
            non opinor. sed cum ex his generibus sint ista ligna instituta <lb/>
            in paradiso, quae iam terra tertio die produxerat, adhuc ea <lb/>
            produxit in tempore suo, quia tunc scilicet, quod scriptum <lb/>
            est ea produxisse terram, causaliter factum erat in terra; hoc <lb n="20"/>
            est, quia tunc ea producendi uirtutem latenter acceperat, qua <lb/>
            uirtute fit, ut etiam nunc talia terra progignat in manifesto <lb/>
            atque in tempore suo. 
</p><p>Uerba ergo dei sexto die dicentis: ecce dedi uobis omne <lb/>
            pabulum seminale seminans semen, quod est super

<note type="footnote"> 5 Gen. 2, 9 12 Gen. 1, 29 24 Gen. 1, 29 </note>

<note type="footnote"> 1 scribtum <hi rend="italic">EP</hi> 2 brebiter <hi rend="italic">Et</hi> S quemammodum <hi rend="italic">E</hi> quemammodum <lb/>
            <hi rend="italic">E</hi> quemadmodum (quem s. <hi rend="italic">I</hi>. m. 1) JB 5 deus adhnc <hi rend="italic">S</hi> 7 non <lb/>
            <hi rend="italic">— uers. 10</hi> escam <hi rend="italic">om</hi>. 8 et <hi rend="italic">om. E, s. I. m</hi>. 1 <hi rend="italic">R</hi> de terra deus <hi rend="italic">bd</hi> <lb/>
            aliud] il)ud Rl 8 inquid <hi rend="italic">ElPB</hi> adhuc <hi rend="italic">om. b</hi> 9 omne. (m <hi rend="italic">eras.) R</hi> <lb/>
            ad <hi rend="italic">in ras. m</hi>. 2 <hi rend="italic">R</hi> et-escam <hi rend="italic">om. Rl</hi> 10 <hi rend="italic">ante</hi> iam <hi rend="italic">sqq praebeniur <lb/>
            uerba:</hi> iam-escam, <hi rend="italic">ita tamen,</hi> ut iam <hi rend="italic">et</hi> et <hi rend="italic">ante</hi> pulchrum <hi rend="italic">m</hi>. 2 s. <hi rend="italic">I. <lb/>
            guperscripta et omnia deleta sint E</hi> et <hi rend="italic">om. S</hi> 11 hoc] id <hi rend="italic">S</hi> 12 dite P <lb/>
            omnem <hi rend="italic">P</hi> omnes <hi rend="italic">R</hi> paaulum <hi rend="italic">Et</hi> papulum <hi rend="italic">P</hi> 15 seminale 22* <lb/>
            16 eis <hi rend="italic">om. 8</hi> tunc <hi rend="italic">om. b</hi> dedit.. <hi rend="italic">B</hi> 17 insajtituta <hi rend="italic">P</hi> 19 scribtum <hi rend="italic">EP</hi> <lb/>
            21 producendi. <hi rend="italic">R</hi> 24 uerbo <hi rend="italic">b</hi> omnem P 25 pauulam E1 papulum P </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="235"/>
            omnem terram et cetera non sonabili uel temporali uoce <lb/>
            prolata uerba sunt, sed sicut in uerbo eius est creandi potentia; <lb/>
            dici autem hominibus, quid sine temporalibus sonis <lb/>
            deus dixerit, nonnisi per temporales sonos potuit. futurum <lb/>
            enim erat, ut homo iam de limo formatus et flatu eius animatus <lb n="5"/>
            et quidquid ex illo humani generis extitisset uteretur <lb/>
            eis ad escam, quae super terram exortura erant ex illa uirtute <lb/>
            generandi, quam terra iam acceperat. cuius futuri causales <lb/>
            rationes in creatura condens, tamquam iam extitisset, loquebatur <lb/>
            interna atque intima ueritate, quam nec oculus uidit <lb n="10"/>
            nec auris audiuit, sed spiritus eius scribenti utique reuelauit. 
</p></div><div n="4" subtype="chapter" type="textpart"><p>Illud plane, quod sequitur: et lignum uitae in medio <lb/>
            paradiso et lignum scientiae dinoscendi bonum et <lb/>
            malum, diligentius considerandum est, ne cogat in allegoriam, <lb/>
            ut non ista ligna fuerint, sed aliud aliquid nomine ligni significent. <lb n="15"/>
            dictum est enim de sapientia: lignum uitae est omnibus <lb/>
            amplectentibus eam. uerum tamen cum sit Hierusalem <lb/>
            aeterna in caelis, etiam in terra ciuitas, qua illa significaretur, <lb/>
            condita est; et Sarra et Agar quamuis duo testamenta significarent, <lb/>
            erant tamen etiam quaedam mulieres duae; et cum <lb n="20"/>
            Christus per ligni passionem fluento spiritali nos inriget, erat <lb/>
            tamen et petra, quae aquam sitienti populo ligno percussa <lb/>
            manauit, de qua diceretur: petra autem erat Christus. <lb/>
            aliud quam erant illa omnia significauerunt, sed tamen etiam <lb/>
            ipsa corporaliter fuerunt. et quando a narrante commemorata

<note type="footnote">12 Gen. 2, 9 16 Prou. 8, 18 17 cf. Gal. 4, 26. 24 23 I Cor. 10, 4 </note>

<note type="footnote"> 2 eius uerbo <hi rend="italic">bd; in mg. add</hi>. al uerba eius P est <hi rend="italic">s. l</hi>. m. 1 8 <lb/>
            3 autemJ ergo <hi rend="italic">S</hi> quod <hi rend="italic">PRl</hi> 4 sonus P 6 quicquid <hi rend="italic">E2R</hi> 7 exortura <lb/>
            (ur 8. <hi rend="italic">I. m</hi>. 1) <hi rend="italic">R</hi> exoritura <hi rend="italic">S</hi> erat <hi rend="italic">E</hi> 9 extetissent P extetissent <lb/>
            (n 8. <hi rend="italic">I</hi>. m. 1) <hi rend="italic">R</hi> 11 aures <hi rend="italic">P</hi> utique] hoc b <hi rend="italic">om</hi>. JR1 12 <hi rend="italic">cap</hi>. <lb/>
            III <hi rend="italic">E</hi> 13 paradyso (o <hi rend="italic">ex</hi> i m. 1) <hi rend="italic">E</hi> paradisi <hi rend="italic">RSbd</hi> dignoscendi <hi rend="italic">bd</hi> <lb/>
            14 allegoria <hi rend="italic">E</hi> 15 ista (a <hi rend="italic">ex</hi> o <hi rend="italic">m</hi>. 1) <hi rend="italic">E</hi> fuerint (n s. <hi rend="italic">l. m</hi>. 1) <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            significarent (8. <hi rend="italic">I. add. m</hi>. 2 al cent) <hi rend="italic">E</hi> 16 omnibus amplectentibus] <lb/>
            amplectentibus <hi rend="italic">ES</hi> 17 ierusalem <hi rend="italic">bd</hi> 19 sara (a <hi rend="italic">fin. in ras.) R,Sbd</hi> <lb/>
            20 quaedam etiam <hi rend="italic">E</hi> quaedam etiam <hi rend="italic">PRd</hi> quaedani <hi rend="italic">om. b</hi> 21 inriget <lb/>
            2?1 22 sicienti <hi rend="italic">R</hi> 23 manabit <hi rend="italic">PR1</hi> 24 significauerant <hi rend="italic">E</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="236"/>
            sunt, non erat illa figurata locutio, sed earum expressa <lb/>
            narratio, quarum erat figurata praecessio. erat ergo et lignum <lb/>
            uitae quemadmodum petra Christus, nec sine mysteriis rerum <lb/>
            spiritalium corporaliter praesentatis uoluit hominem deus in <lb/>
            paradiso uiuere. erat ergo ei in lignis ceteris alimentum, in<lb n="5"/>
            illo autem sacramentum, quid significans nisi sapientiam, de <lb/>
            qua sic dictum est: lignum uitae est amplectentibus <lb/>
            eam, quemadmodum de Christo diceretur: petra manans est <lb/>
            sitientibus eum? recte quippe appellatur quod ad eum significandum <lb/>
            praecessit. ipse est ouis, quae immolatur in pascha;<lb n="10"/>
            tamen et illud non tantum dicendo figurabatur, sed etiam <lb/>
            faciendo. neque enim ouis illa non erat ouis; plane ouis erat <lb/>
            et occidebatur et manducabatur. et tamen eo uero facto aliud <lb/>
            etiam quiddam figurabatur, non sicut ille uitulus saginatus, <lb/>
            qui minore filio reuertente in epulas caesus est. ibi quippe<lb n="15"/>
            ipsa narratio figurarum est, non rerum figurata significatione <lb/>
            gestarum. non enim hoc euangelista, sed ipse dominus narrauit: <lb/>
            euangelista uero dominum hoc narrasse narrauit. proinde <lb/>
            ergo quod narrauit euangelista etiam factum est, dominum <lb/>
            scilicet talia locutum fuisse; ipsius autem domini narratio <lb n="20"/>
            parabola fuit, de qua numquam exigitur, ut etiam ad litteram <lb/>
            facta monstrentur, quae sermone proferuntur. Christus est et <lb/>
            lapis unctus a Iacob et lapis reprobatus ab aedificantibus, <lb/>
            qui factus est in caput anguli; sed illud etiam in rebus gestis <lb/>
            factum est, hoc autem tantum in figuris praedictum. illud

<note type="footnote"> 10 cf. Ezod. 12,3—11 12 cf. Lnc.15, 23 23cf.Gen.28,18 24 cf.Pa. 117,22 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 figurata] figata P 2 erat 8. <hi rend="italic">l. P</hi> figurata (i <hi rend="italic">ex</hi> u) JB praeceptio <lb/>
            <hi rend="italic">(in mg. add</hi>. aliter praecessio) P 3 quemammodum <hi rend="italic">E</hi> xps <lb/>
            (s <hi rend="italic">ex</hi> i) <hi rend="italic">P</hi> misteriis (s <hi rend="italic">fin</hi>. 8. <hi rend="italic">I. m</hi>. 1) <hi rend="italic">R</hi> 4 preBentatis <hi rend="italic">R</hi> 5 ei <lb/>
            ergo <hi rend="italic">P*llSbd</hi> ei om. P1 7 sic <hi rend="italic">om. PBbd</hi> uita* (e <hi rend="italic">eras.) R</hi> <lb/>
            am plectibus P1 8 quemammodum <hi rend="italic">E</hi> 9 sicientibus <hi rend="italic">R</hi> eam <hi rend="italic">bd</hi> <lb/>
            rectae <hi rend="italic">S</hi> 10 pasca <hi rend="italic">S</hi> 12 facienda <hi rend="italic">PR</hi> 14 <hi rend="italic">post</hi> ille <hi rend="italic">eras</hi>. ille <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            16 minore] minimo <hi rend="italic">Pb</hi> minore (ore <hi rend="italic">in ras.) R</hi> minori <hi rend="italic">d</hi> reuertenti <hi rend="italic">PRbd</hi> <lb/>
            aepulas <hi rend="italic">EPS</hi> cesus <hi rend="italic">S</hi> 16 significatio <hi rend="italic">bd</hi> 17 dominus ipse <hi rend="italic">PRSbd</hi> <lb/>
            18 hoc dominum <hi rend="italic">bd</hi> 19 ergo <hi rend="italic">om. PRSbd</hi> aenangelista 8 20 scilicet] <lb/>
            etiam <hi rend="italic">b</hi> 21 parabula 8 22 monstrentnr (n <hi rend="italic">fin. 8. I. m</hi>. 1) <hi rend="italic">S</hi> est] <lb/>
            autem est <hi rend="italic">b</hi> 24 capud <hi rend="italic">R</hi> 25 predictum P </note> <lb n="15"/>
             
<pb n="237"/>
            quippe scripsit narrator rerum praeteritarum, hoc praenuntiator <lb/>
            tantummodo futurarum. 
</p></div><div n="5" subtype="chapter" type="textpart"><p>Sic et sapientia, idem ipse Christus, lignum uitae est <lb/>
            in paradiso spiritali, quo misit de cruce latronem; creatum <lb/>
            est autem quod eam significaret, lignum uitae etiam in <lb n="5"/>
            paradiso corporali, quia hoc illa scriptura dixit, quae res suis <lb/>
            temporibus gestas narrans et hominem corporaliter factum <lb/>
            et in corpore uiuentem ibi constitutum esse narrauit. aut si <lb/>
            quisquam putat animas, cum corpore excesserint, locis corporaliter <lb/>
            uisibilibus contineri, cum sint sine corpore, adserat <lb n="10"/>
            sententiam suam; non deerunt, qui sic faueant, ut illum etiam <lb/>
            diuitem sitientem in loco utique corporali fuisse contendant <lb/>
            ipsamque animam omnino esse corpoream propter arentem <lb/>
            linguam et stillam aquae de Lazari digito concupitam pronuntiare <lb/>
            non dubitent, cum quibus ego de tam magna <lb n="15"/>
            quaestione nulla temeritate confligo. melius est enim dubitare <lb/>
            de occultis quam litigare de incertis. illum quippe diuitem <lb/>
            in ardore poenarum et illum pauperem in refrigerio gaudiorum <lb/>
            intellegendos esse non dubito. sed quomodo intellegenda sit <lb/>
            illa flamma inferni, ille sinus Abrahae, illa lingua diuitis, ille <lb n="20"/>
            digitus pauperis, illa sitis tormenti, illa stilla refrigerii, uix <lb/>
            fortasse a mansuete quaerentibus, a contentiose autem certantibus <lb/>
            numquam inuenitur. cito sane respondendum est, ne <lb/>
            nos profunda ista quaestio et multi sermonis indigens tardet. <lb/>
            si corporalibus locis animae continentur, etiam exatae

<note type="footnote">4 cf. Luc. 23, 43 14 cf. Luc. 16, 24 </note>

<note type="footnote"> 1 scribsit <hi rend="italic">EP</hi> scriptor <hi rend="italic">Rb</hi> narrator] narratur P narrauit <hi rend="italic">Rb</hi> preteritarum <lb/>
            P 3 idem] id est <hi rend="italic">b</hi> 4 creatum] certum <hi rend="italic">b</hi> 5 est s. <hi rend="italic">l</hi>. m. 1 iJ <lb/>
            <hi rend="italic">post</hi> autem <hi rend="italic">lit</hi>. 2-3 <hi rend="italic">litter. R,</hi> aiam <hi rend="italic">Rl</hi> 6 scribtura <hi rend="italic">EP</hi> 7 ho minem <lb/>
            (mi <hi rend="italic">in mg. add. m</hi>. 2) <hi rend="italic">P</hi> 9 corpore] a corpore <hi rend="italic">RSbd</hi> 10 sit <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            adseragt <hi rend="italic">E</hi> 11 de erunt <hi rend="italic">R</hi> fabeant <hi rend="italic">P</hi> 12 sicientem <hi rend="italic">R</hi> contendant <lb/>
            fuisse 5 13 arsentem S 14 l.azari (e <hi rend="italic">utrimque eras.) E</hi> <lb/>
            15 dubitant <hi rend="italic">Rl</hi> 16 questione <hi rend="italic">S</hi> est s. <hi rend="italic">l. m</hi>. 1 <hi rend="italic">R</hi> 18 penarum <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            20 abrabęę <hi rend="italic">R</hi> abrahe <hi rend="italic">S</hi> 22 querentibus <hi rend="italic">R</hi> contentiosae <hi rend="italic">R</hi> autem <lb/>
            <hi rend="italic">om. S</hi> 24 multi <hi rend="italic">scripsi:</hi> multis <hi rend="italic">EPRSbd</hi> sermonis <hi rend="italic">E:</hi> sermonibus <lb/>
            <hi rend="italic">PRSbd</hi> 25 exute P </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="238"/>
            corporibus, potuit ille latro in eum introduci paradisum, ubi fuerat <lb/>
            corpus primi hominis, ut aptiore scripturarum loco, si ulla <lb/>
            necessitas flagitauerit, etiam de hac re quid uel quaeramus <lb/>
            uel arbitremur utcumque promamus. 
</p><p>Nunc uero. quod sapientia non sit corpus et ideo nec<lb n="5"/>
            lignum, nec dubito nec dubitari a quoquam puto; potuisse <lb/>
            autem per lignum, id est per corpoream creaturam tamquam <lb/>
            sacramento quodam significari sapientiam in paradiso corporali <lb/>
            ille credendum non existimat, qui uel tam multa in scripturis <lb/>
            rerum spiritalium corporalia sacramenta non uidet uel hominem<lb n="10"/>
            primum cum eiusmodi aliquo sacramento uiuere non <lb/>
            debuisse contendit, cum apostolus dicat etiam hoc, quod de <lb/>
            muliere dixit, quam constat ei factam esse de latere, propterea <lb/>
            relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit <lb/>
            uxori suae; et erunt duo in carne una, sacramentum<lb n="15"/>
            hoc magnum esse in Christo et in ecclesia. mirum est <lb/>
            autem et uix ferendum, quemadmodum uelint homines paradisum <lb/>
            figurate dictum et nolint etiam figurate factum. quodsi <lb/>
            concedunt sicut de Agar et Sarra, sicut de Ismahel et Isaac <lb/>
            haec quoque et facta et tamen etiam figurata, cur non <lb n="20"/>
            admittant etiam lignum uitae et uere aliquod lignum fuisse et <lb/>
            tamen sapientiam figurasse non uideo. 
</p><p>Illud quoque addo quamquam corporalem cibum, talem <lb/>
            tamen illam arborem praestitisse, quo corpus hominis sanitate <lb/>
            stabili firmaretur, non sicut ex alio cibo, sed nonnulla

<note type="footnote"> 13 Gen. 2, 24; Ephes. 5, 31 15 cf. Ephes. 5, 82 </note>

<note type="footnote"> 1 illae <hi rend="italic">S</hi> 2 scribturarum <hi rend="italic">EXP</hi> 4 arbitrem Pl 5 uero] ergo <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            6 pot*uisse (i s. <hi rend="italic">I.) R</hi> 8 sapientia P 9 scribturis <hi rend="italic">EP</hi> 10 spiritalium <lb/>
            corporalium <hi rend="italic">(in mg</hi>. at corporalifl corporalia) <hi rend="italic">b</hi> 12 apostolos\'P 18 constat <lb/>
            <hi rend="italic">otn. Blbd</hi> esse <hi rend="italic">om. S post</hi> latere <hi rend="italic">add</hi>. credimus <hi rend="italic">bd</hi> propter <lb/>
            hoc <hi rend="italic">PRbd</hi> 14 adhereuit <hi rend="italic">El</hi> adheraeuit <hi rend="italic">P</hi> adherebit <hi rend="italic">S</hi> 16 hoc <hi rend="italic">om. PRSbd</hi> <lb/>
            aeclesia <hi rend="italic">E</hi> eclesia <hi rend="italic">S</hi> 17 et J21 quemammodum <hi rend="italic">E</hi> 18 figuratę <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            etiam] eu.m (eu in rcu. <hi rend="italic">m</hi>. 2) <hi rend="italic">R</hi> figurata <hi rend="italic">RS</hi> 19 sara <hi rend="italic">SSbd</hi> <lb/>
            hismahel <hi rend="italic">S</hi> hismael <hi rend="italic">b</hi> ismael <hi rend="italic">d</hi> 20 quur <hi rend="italic">(alt</hi>. u a. <hi rend="italic">I. m</hi>. 1) <hi rend="italic">E,PR</hi> <lb/>
            21 amittant RI admittant <hi rend="italic">b</hi> 23 ciuum E1 talem <hi rend="italic">om. PB</hi> 24 homini <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> 25 ciuo E1 </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="239"/>
            inspiratione salubritatis occulta. profecto enim licet usitatus panis <lb/>
            aliquid tamen amplius habuit, cuius una collyride hominem <lb/>
            deus ab indigentia famis dierum quadraginta spatio uindicauit. <lb/>
            an forte credere dubitabimus per alicuius arboris cibum cuiusdam <lb/>
            altioris significationis gratia homini deum praestitisse, ne <lb n="5"/>
            corpus eius uel infirmitate uel aetate in deterius mutaretur <lb/>
            aut in occasum etiam laberetur, qui ipsi cibo humano praestitit <lb/>
            tam mirabilem statum, ut in fictilibus uasculis farina et oleum <lb/>
            deficientes reficeret nec deficeret? iam hic de genere contentiosorum <lb/>
            quisquam existat et dicat deum in terris nostris miracula <lb n="10"/>
            talia facere debuisse, in paradiso autem non debuisse: <lb/>
            quasi uero non uel de puluere hominem uel de latere uiri <lb/>
            mulierem maius ibi miraculum fecit, quam quod hic mortuos <lb/>
            suscitauit.-
</p></div><div n="6" subtype="chapter" type="textpart"><p>Sequitur, ut uideamus de ligno scientiae dinoscendi <lb n="15"/>
            bonum et malum. prorsus et hoc lignum erat uisibile et <lb/>
            corporale sicut arbores ceterae. quod ergo lignum esset, non <lb/>
            est dubitandum; sed cur hoc nomen acceperit, requirendum. <lb/>
            mihi autem etiam atque etiam consideranti dici non potest <lb/>
            quantum placeat illa sententia non fuisse illam arborem cibo <lb n="20"/>
            noxiam — neque enim qui fecerat omnia bona ualde in paradiso <lb/>
            institueret aliquid mali - sed malum fuisse homini <lb/>
            transgressionem praecepti. oportebat autem, ut homo sub <lb/>
            domino deo positus alicunde prohiberetur, ut ei promerendi <lb/>
            dominum suum uirtus esset ipsa oboedientia, quam possum

<note type="footnote"> 3 cf. m Reg. 19, 8 9 cf. m Reg. 17, 16 21 cf. Gen. 1, 81 </note>

<note type="footnote"> 2 aliquid tamen <hi rend="italic">om. S</hi> habuit] habuit tamen aliquid <hi rend="italic">S</hi> colliride <lb/>
            <hi rend="italic">E</hi> corrilide 8 collyrida b 3 uSdicauit <hi rend="italic">IPb</hi> 4 dubitauimus Ei <lb/>
            ciuum Et 7 occasu <hi rend="italic">EIPB</hi> ciuo <hi rend="italic">El preatitit S</hi> 8 tam] <lb/>
            tamqwm <hi rend="italic">E</hi> 9 reficerSt b nec deficerent in <hi rend="italic">mg. m</hi>. 2 <hi rend="italic">P</hi> deficergt <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            12 uel <hi rend="italic">om. El</hi> puluere (u <hi rend="italic">fin. retract. m</hi>. 2) <hi rend="italic">R</hi> 15 <hi rend="italic">cop</hi>. IIII <hi rend="italic">E; hinc<lb/>
             incipiunt Eugippti Excerpta p. 196 ed. Kndll</hi> scientiae <hi rend="italic">om. S</hi> di- <lb/>
            <hi rend="italic">noscentiae S dignoscendi bd</hi> 16 boni et malitf <hi rend="italic">etfin.]</hi> ac <hi rend="italic">bd</hi> 18 acciperit <lb/>
            Rl 19 autem <hi rend="italic">om. Eug</hi>. 20 ciuo <hi rend="italic">El</hi> 22 instituerit S iostituerat <lb/>
            <hi rend="italic">bd</hi> mali (i in <hi rend="italic">ras.) B</hi> 24 aliunde <hi rend="italic">BIBb</hi> promerendo <hi rend="italic">PR</hi> <lb/>
            25 possumus S </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="240"/>
            uerissime dicere solam esse uirtutem omni creaturae rationali <lb/>
            agenti sub dei potestate, primumque esse et maximum uitium <lb/>
            tumoris ad ruinam sua potestate uelle uti, cuius uitii nomen <lb/>
            est inoboedientia. non esset ergo, unde se homo dominum <lb/>
            habere cogitaret atque sentiret, nisi ei aliquid iuberetur. arbor<lb n="5"/>
            itaque illa non erat mala, sed appellata est scientiae dinoscendi <lb/>
            bonum et malum, quia, si post prohibitionem ex illa homo <lb/>
            ederet, in illa erat praecepti futura transgressio, in qua homo <lb/>
            per experimentum poenae disceret, quid interesset inter oboedientiae <lb/>
            bonum et inoboedientiae malum. proinde et hoc non<lb n="10"/>
            in figura dictum, sed uere quoddam lignum accipiendum est, <lb/>
            cui non de fructu uel pomo quod indidem nasceretur, sed ex <lb/>
            ipsa re nomen inpositum est, quae illo contra uetitum tacto <lb/>
            fuerat secutura. 
</p></div><div n="7" subtype="chapter" type="textpart"><p>Flumen autem exiit de Eden, quod inrigabat paradisum,<lb n="15"/>
            et inde diuisum est in quattuor partes. ex <lb/>
            his uni nomen estPhison, hoc est quod circuit totam <lb/>
            terram Euilat, ubi est aurum; aurum autem terrae <lb/>
            illius bonum et ibi est carbunculus et lapis prasinus. <lb/>
            et nomen flumini secundo Geon, hoc est quod circuit<lb n="20"/>
            totam terram Aethiopiam. flumen autem tertium <lb/>
            Tigris, hoc est quod fluit contra Assyrios. flumen <lb/>
            autem quartum Euphrates. de his fluminibus quid amplius <lb/>
            satagam confirmare, quod uera sint flumina nec figurate dicta, <lb/>
            quae non sint, quasi tantummodo aliquid nomina ipsa

<note type="footnote">15 Gen. 2, 10-14 </note>

<note type="footnote"> 2 esse et] esset <hi rend="italic">S</hi> 4 esset] ê*- <hi rend="italic">R</hi> dift <hi rend="italic">S</hi> 5 aliquid ei <hi rend="italic">bd</hi> <lb/>
            7 illo b 8 ederet] non ederet S figurata (s. <hi rend="italic">I. m</hi>. 1 <hi rend="italic">add. t</hi> futnra) <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            transgressio (gres s. <hi rend="italic">I. add. m</hi>. 2) <hi rend="italic">P</hi> 9 poene <hi rend="italic">RS</hi> discerneret (8. <hi rend="italic">I. <lb/>
            add. m</hi>. 2 at disceret) <hi rend="italic">E</hi> 10 <hi rend="italic">fin</hi>. et <hi rend="italic">om. b</hi> ex 81 11 in <hi rend="italic">om. E</hi> quoddam <lb/>
            aere <hi rend="italic">bd</hi> 12 indidem] inde <hi rend="italic">ItSbd</hi> 13 illum <hi rend="italic">R1</hi> 15 aedem <hi rend="italic">PS</hi> <lb/>
            aedenij 17 fyson (phis5 6) ex his uni nomen <hi rend="italic">est PRb hoc est om. PRb</hi> <lb/>
            18 euilath <hi rend="italic">Sbd</hi> aurum autem] et aurum <hi rend="italic">S</hi> 20 fluminis secundi <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            geo <hi rend="italic">b</hi> 21 ethiopiam <hi rend="italic">PIiS</hi> aethiopiae <hi rend="italic">bd</hi> 22 tygris 8 hoc <hi rend="italic">om. S</hi> <lb/>
            est <hi rend="italic">om. Sb</hi> quod fluit <hi rend="italic">om. Et</hi> contra <hi rend="italic">om</hi>. S 23 eufrates <hi rend="italic">EPRS</hi> <lb/>
            his] his autem <hi rend="italic">PRbd</hi> 24 figuratae <hi rend="italic">ES</hi> figurat.e <hi rend="italic">P</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="241"/>
            significent, cum et regionibus, per quas fluunt, notissima sint et <lb/>
            omnibus fere gentibus diffamata? quin immo ex his, quoniam <lb/>
            constat ea prorsus esse — nam duobus eorum nomina uetustas <lb/>
            mutauit, sicut Tiberis dicitur fluuius, qui prius Albula uocabatur; <lb/>
            Geon quippe ipse est, qui nunc dicitur Nilus; Phison <lb n="5"/>
            autem ille dicebatur, quem nunc Gangen appellant; duo uero <lb/>
            cetera, Tigris et Euphrates, antiqua etiam nomina tenuerunt — <lb/>
            nos admoneri oportet cetera quoque primitus ad proprietatem <lb/>
            litterae accipere, non in eis figuratam locutionem putare, sed <lb/>
            res ipsas, quae ita narrantur, et esse et aliquid etiam figurare, <lb n="10"/>
            non quia non posset parabola locutionis adsumere aliquid de <lb/>
            re, quam non proprie quoque esse constaret. sicut de illo <lb/>
            dominus loquitur, qui descendebat ab Hierusalem in Hiericho <lb/>
            et incidit in latrones. quis non sentiat et plane uideat esse <lb/>
            parabolam locutionemque illam totam esse figuratam? uerum <lb n="15"/>
            duae ciuitates, quae ibi nominatae sunt, hodieque in locis <lb/>
            propriis demonstrantur. sed hoc modo acciperemus et quattuor <lb/>
            haec flumina, si cetera, quae de paradiso narrantur, non proprie <lb/>
            sed figurate accipere ulla necessitas cogeret; at nunc, <lb/>
            cum primitus proprie res ipsas intellegere ratio nulla prohibeat, <lb n="20"/>
            cur non potius auctoritatem scripturae simpliciter <lb/>
            sequimur in narratione rerum gestarum res uere gestas prius <lb/>
            intellegentes, tum demum quidquid aliud significant perscrutantes? <lb/>
            <lb/>
            An eo mouebimur, quod de his fluminibus dicitur aliorum

<note type="footnote">13 cf. Luc. 10, 30 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">2 inmo S</hi> ex] &amp; S <hi rend="italic">4 tyberis ESb 5 ipse om. J21 physon R</hi> <lb/>
            6 gangena\' appellantP <hi rend="italic">7 tygris RS2 eufrates EPRS</hi> tenuerant J21 <lb/>
            8 ammoneri <hi rend="italic">ER</hi> ammoniri P 9 littere <hi rend="italic">PR</hi> loquutionem <hi rend="italic">R</hi> 11 possittf <lb/>
            loquntionis <hi rend="italic">R</hi> assum mere <hi rend="italic">R</hi> 12 non <hi rend="italic">eras. R om. S</hi> propriae <lb/>
            (a <hi rend="italic">exp</hi>. m. 1) P propriae <hi rend="italic">R</hi> 13 lerusalem <hi rend="italic">d</hi> hiericum <hi rend="italic">E1</hi> hierichum <hi rend="italic">»P</hi> <lb/>
            herichu* <hi rend="italic">R</hi> Iericho <hi rend="italic">d</hi> 14 quis] quis enim <hi rend="italic">d</hi> 15 locutionem quae <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            16 minatae <hi rend="italic">Rl</hi> odiaequae Pl hodiė quae <hi rend="italic">R</hi> hodieque <hi rend="italic">S</hi> 17 demonstratur <lb/>
            <hi rend="italic">El</hi> 18 propriae FIS 19 figuratae <hi rend="italic">EP2</hi> flguratę S necessitate <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> at] ac <hi rend="italic">PRxb</hi> 20 propriae <hi rend="italic">PS</hi> 21 quur <hi rend="italic">PR</hi> scribturae <hi rend="italic">EP</hi> <lb/>
            22 narrationem <hi rend="italic">E</hi> 23 prescrutantes S 25 mouebitur 8 </note>

<note type="footnote"> XXVIII. Aug seci. III pari 1. </note>

<note type="footnote"> 16 </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="242"/>
            esse fontes notos, aliorum autem prorsus incognitos et ideo <lb/>
            non posse accipi ad litteram, quod ex uno paradisi lumine <lb/>
            diuiduntur? cum potius credendum sit, quoniam locus ipse <lb/>
            paradisi a cognitione hominum est remotissimus, inde quattuor <lb/>
            aquarum partes diuidi, sicut fidelissima scriptura testatur, sed<lb n="5"/>
            ea flumina, quorum fontes noti esse dicuntur, alicubi isse sub <lb/>
            terras et post tractus prolixarum regionum locis aliis erupisse, <lb/>
            ubi tamquam in suis fontibus nota esse perhibentur. nam hoc <lb/>
            solere nonnullas aquas facere quis ignorat? sed ibi hoc scitur,. <lb/>
            ubi non diu sub terris currunt. exibat ergo flumen de Eden,<lb n="10"/>
            id est de loco deliciarum, et inrigabat paradisum, id est <lb/>
            ligna omnia pulchra atque fructuosa, quae omnem terram <lb/>
            regionis illius opacabant. 
</p></div><div n="8" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et sumsit dominus deus hominem, quem fecit, <lb/>
            et posuit eum in paradiso ut operaretur et custodiret. <lb n="15"/>
            et praecepit dominus deus Adae dicens: ab omni ligno <lb/>
            quod est in paradiso escae edes; de ligno autem <lb/>
            cognoscendi bonum et malum non manducabitis de <lb/>
            illo. qua die autem ederitis ab eo, morte moriemini. <lb/>
            cum superius breuiter dixerit deum plantasse paradisum et <lb n="20"/>
            constituisse ibi hominem, quem finxerat, recapitulauit, ut <lb/>
            narraret, quomodo sit paradisus constitutus. nunc ergo et <lb/>
            illud recapitulando commemorauit, quomodo ibi deus posuerit <lb/>
            hominem, quem fecit. uideamus itaque, quid sit, quod dictum <lb/>
            est: ut operaretur et custodiret. quid operaretur uel <lb n="25"/>
            quid custodiret? numquid forte agriculturam dominus uoluit

<note type="footnote"> 14 Gen. 2, 15—17 </note>

<note type="footnote"> 3 <hi rend="italic">cap</hi>. V <hi rend="italic">E</hi> ipsae 81 5 scribtura <hi rend="italic">EP</hi> 6 issc] esse <hi rend="italic">S</hi> iisse <hi rend="italic">d</hi> <lb/>
            7 tracţtus <hi rend="italic">E</hi> tractos <hi rend="italic">S</hi> 8 noti <hi rend="italic">EPRS</hi> 10 terras <hi rend="italic">b</hi> aeden <hi rend="italic">PR</hi> aedem S <lb/>
            12 adque <hi rend="italic">Et</hi> 18 opacabant] pacabant <hi rend="italic">S</hi> occupabant <hi rend="italic">b</hi> 14 sumpsit <lb/>
            <hi rend="italic">E2RSbd</hi> dominus <hi rend="italic">om. EPB; sed confer 248, 7</hi> 17 aescae <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            esca <hi rend="italic">PRlbd</hi> escam (e. <hi rend="italic">l. m</hi>. 2; <hi rend="italic">nam m. 1 om.) E,R2; sed cf. Locut. in<lb/>
             Heptat. lib. I VII</hi> 18 manducauitis Et 19 quo <hi rend="italic">bd</hi> diae (a <hi rend="italic">exp</hi>. <lb/>
            m. 1) P comederitis 8 ab] de <hi rend="italic">S</hi> 20 dixerit breuiter S 25 operaretur <lb/>
            (re 8. <hi rend="italic">l. m</hi>. 1) <hi rend="italic">E</hi> quid-custodiret <hi rend="italic">om. b</hi> uel] et <hi rend="italic">d</hi> <lb/>
            26 agriculturam <hi rend="italic">(alt</hi>. n a. <hi rend="italic">I. m</hi>. 1) <hi rend="italic">R</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="243"/>
            operari primum hominem? an non est credibile, quod eum <lb/>
            ante peccatum damnauerit ad laborem? ita sane arbitraremur, <lb/>
            nisi uideremus cum tanta uoluptate animi agricolari quosdam, <lb/>
            ut eis magna poena sit inde in aliud auocari. quidquid ergo <lb/>
            deliciarum habet agricultura, tunc utique longe amplius erat, <lb n="5"/>
            quando nihil accidebat aduersi uel terrae uel caelo. non enim <lb/>
            erat laboris adflictio, sed exhilaratio uoluntatis, cum ea, quae <lb/>
            deus creauerat, humani operis adiutorio laetius feraciusque <lb/>
            prouenirent: unde creator ipse uberius laudaretur, qui animae <lb/>
            in corpore animali constitutae rationem dedisset operandi ac <lb n="10"/>
            facultatem, quantum animo uolenti satis esset, non quantum <lb/>
            inuitum indigentia corporis cogeret. 
</p><p>Quod enim maius mirabiliusque spectaculum est aut ubi <lb/>
            magis cum rerum natura humana ratio quodammodo loqui <lb/>
            potest, quam cum positis seminibus, plantatis surculis, translatis <lb n="15"/>
            arbusculis, insitis malleolis tamquam interrogatur quaeque <lb/>
            uis radicis et germinis quid possit quidue non possit, unde <lb/>
            possit, unde non possit, quid in ea ualeat numerorum inuisibilis <lb/>
            interiorque potentia, quid extrinsecus adhibita diligentia, <lb/>
            inque ipsa consideratione perspicere, quia neque qui plantat <lb n="20"/>
            est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum <lb/>
            dat, deus, quia et illud operis, quod accedit extrinsecus, <lb/>
            per illum accedit, quem nihilominus creauit et quem regit <lb/>
            atque ordinat inuisibiliter deus? 
</p></div><div n="9" subtype="chapter" type="textpart"><p>Hinc iam in ipsum mundum uelut in quandam magnam

<note type="footnote"> 20 I Cer. 3, 7 </note>

<note type="footnote"> 1 <hi rend="italic">cap</hi>. VI <hi rend="italic">E</hi> eum <hi rend="italic">om. S</hi> 2 arbitremur <hi rend="italic">Eb</hi> arbitramur <hi rend="italic">PR</hi> 3 uideamus <lb/>
            <hi rend="italic">PRlb</hi> noluptate RI agriculari <hi rend="italic">S</hi> agricolare <hi rend="italic">b</hi> 4 in] in <lb/>
            <hi rend="italic">(8. Z. m</hi>. 2 at ad) <hi rend="italic">E,R2</hi> ad <hi rend="italic">PRxbd</hi> quicquid <hi rend="italic">E28</hi> 5 diliciarum <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            agriculturaiTi <hi rend="italic">E</hi> errat <hi rend="italic">E</hi> 6 accedebat <hi rend="italic">S</hi> auersi 8 terrae (s. <hi rend="italic">I. <lb/>
             m</hi>. 2 af ra) <hi rend="italic">E</hi> terra <hi rend="italic">PRSbd</hi> 7 exhilaratio] ex illa ratio <hi rend="italic">S</hi> 9 ipse 8 <lb/>
            anim,ae (i <hi rend="italic">eras.) E</hi> anime P 13 enim 8. <hi rend="italic">I. m</hi>. 1 <hi rend="italic">8</hi> mirabilius quae <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            15 seminibua (e <hi rend="italic">na.1 ex i) E</hi> traslatis Sl 16 arbustulis <hi rend="italic">b</hi> insitisj inser- <lb/>
            <hi rend="italic">tis S maleolis R 20 inquae. ES prospicere S</hi> plantant P 21 regat <lb/>
            <hi rend="italic">(sic) P</hi> incrimentum <hi rend="italic">P</hi> 23 nihilhominus <hi rend="italic">S</hi> reget S 24 adquc <hi rend="italic">E I</hi> <lb/>
            25 <hi rend="italic">Hinc excerpsit Eugippius ed. KtVlll p. 21)3 -204, 17</hi> uelud <hi rend="italic">RS</hi> </note>

<note type="footnote">16* </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="244"/>
            arborem rerum oculus cogitationis adtollitur atque in ipso <lb/>
            quoque gemina operatio prouidentiae reperitur, partim naturalis, <lb/>
            partim uoluntaria. et naturalis quidem per occultam dei administrationem, <lb/>
            qua etiam lignis et herbis dat incrementum, <lb/>
            uoluntaria uero per angelorum opera et hominum; secundum<lb n="5"/>
            illam primam caelestia superius ordinari inferiusque terrestria, <lb/>
            luminaria sideraque fulgere, diei noctisque uices agitari, aquis . <lb/>
            terram fundatam interlui atque circumlui, aerem altius superfundi, <lb/>
            arbusta et animalia concipi et nasci, crescere. senescerere, occidere <lb/>
            et quidquid aliud in rebus interiore naturalique motu geritur;<lb n="10"/>
            in hac autem altera signa dari, doceri et disci. agros coli, societates <lb/>
            administrari, artes exerceri et quaeque alia siue in superna <lb/>
            societate aguntur siue in hac terrena atque mortali, ita ut <lb/>
            bonis consulatur et per nescientes malos; inque ipso homine <lb/>
            eandem geminam prouidentiae uigere potentiam : primo erga<lb n="15"/>
            corpus naturalem, scilicet eo motu, quo fit, quo crescit, quo <lb/>
            senescit: uoluntariam uero, quo illa ad uictum, tegumentum <lb/>
            curationemque consulitur. similiter erga animam naturaliter <lb/>
            agitur, ut uiuat, ut sentiat, uoluntarie uero, ut discat, ut <lb/>
            consentiat. <lb n="20"/>
            
</p><p>. Sicut autem in arbore id agit agricultura forinsecus, ut <lb/>
            illud proficiat, quod geritur intrinsecus, sic in homine secundum <lb/>
            corpus ei, quod intrinsecus agit natura, seruit extrinsecus <lb/>
            medicina, itemque secundum animam, ut natura beatificetur <lb/>
            intrinsecus, doctrina ministratur extrinsecus. quod autem ad<lb n="25"/>
            arborem colendi neglegentia, hoc ad corpus medendi incuria,

<note type="footnote">2 repperitur <hi rend="italic">EPRS</hi> partem P1 3 et <hi rend="italic">om. PRSbd Eug</hi>. <lb/>
            administrationem <hi rend="italic">Ex</hi> 4 qua] quę <hi rend="italic">Sb</hi> incrimentum P 7 luminnria) <lb/>
            lumina <hi rend="italic">b</hi> noctisque u <hi rend="italic">ex</hi> e <hi rend="italic">m</hi>. 1) <hi rend="italic">R</hi> 9 crescere] et crescere <hi rend="italic">Eug</hi>. <lb/>
            senescere] et senescere (seniscere <hi rend="italic">P) PRabd</hi> 11 discere <hi rend="italic">b</hi> societatis <lb/>
            Rl 12 amministrari <hi rend="italic">E7PR</hi> queque P 13 agantur <hi rend="italic">Eug</hi>. <lb/>
            terraena <hi rend="italic">P</hi> 14 consolatur ]łl inquej inique (i <hi rend="italic">m. 1 exp.) S</hi> <lb/>
            lo eandem (n <hi rend="italic">s. l. m</hi>. 1) <hi rend="italic">S</hi> 16 naturale <hi rend="italic">Rb</hi> quod crescit <hi rend="italic">S</hi> 17 uo_ <lb/>
            luntarium <hi rend="italic">PR</hi> quod 51 19 &amp; sentiat JB1 uoluntariae <hi rend="italic">E</hi> uoluntari.e <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> 21 <hi rend="italic">cap</hi>. VII <hi rend="italic">E</hi> autem) enim <hi rend="italic">S</hi> 23 eij et E 24 iternquel <lb/>
            itfi quod b anima E1 26 neglegentiam P </note> <lb/>
             
<pb n="245"/>
            hoc ad animam discendi segnitia: et quod ad arborem humor <lb/>
            inutilis, hoc ad corpus uictus exitiabilis, hoc ad animam persuasio <lb/>
            iniquitatis. deus itaque super omnia, qui condidit <lb/>
            omnia et regit omnia, omnes naturas bonus creat, omnes <lb/>
            uoluntates iustus ordinat. quid ergo abhorret a uero, si credamus <lb n="5"/>
            hominem ita in paradiso constitutum, ut operaretur <lb/>
            agriculturam non labore seruili, sed honesta animi uoluptate? <lb/>
            quid enim hoc opere innocentius uacantibus et quid plenius <lb/>
            magna consideratione prudentibus? 
</p></div><div n="10" subtype="chapter" type="textpart"><p>Ut custodiret autem quid? an ipsum paradisum? <lb n="10"/>
            contra quos? nullus certe uicinus metuebatur inuasor, nullus <lb/>
            limitis perturbator, nullus fur, nullus adgressor. quomodo ergo <lb/>
            intellecturi sumus corporalem paradisum potuisse ab homine <lb/>
            corporaliter custodiri? sed neque scriptura dixit: ut operaretur <lb/>
            et custodiret paradisum, dixit autem: ut operaretur et <lb n="15"/>
            custodiret. quamquam si de graeco diligentius ad uerbum <lb/>
            exprimatur, ita scriptum est: et accepit dominus deus <lb/>
            hominem, quem fecit, et posuit eum in paradiso operari <lb/>
            eum et custodire. sed utrum ipsum hominem posuit <lb/>
            operari — hoc enim sensit, qui interpretatus est: ut operaretur <lb n="20"/>
            — an eundem paradisum operari, id est ut homo <lb/>
            paradisum operaretur, ambigue sonat et uidetur magis exigere <lb/>
            locutio, ut non dicatur: operaretur paradisum, sed in <lb/>
            paradiso. 
</p><p rend="script">Uerum tamen, ne forte sic dictum sit: ut operaretur paradisum, <lb n="25"/>
            sicut superius dictum est: nec erat homo, qui <lb/>
            operaretur terram — eadem quippe locutio est: operari <lb/>
            terram, quae: operari paradisum — ambiguam sententiam ad

<note rend="script" type="footnote"> 1 segnitiaip <hi rend="italic">E</hi> umor <hi rend="italic">E1PR</hi> 2 exitiabiles Et exsiciabilis <hi rend="italic">R</hi> 5 «iustus <lb/>
            abhorret <lb/>
            (e <hi rend="italic">ercu.) E</hi> iustas <hi rend="italic">Sb</hi> aborret <hi rend="italic">R</hi> arbor.e <hi rend="italic">S</hi> a] a* (t <hi rend="italic">,eras.) E</hi> <lb/>
            7 uoluntate <hi rend="italic">PRSlb</hi> 9 prudentibus (b <hi rend="italic">8. L m</hi>. 1) <hi rend="italic">S</hi> 12 limitis (in <hi rend="italic">mg</hi> <lb/>
            at inimicus) <hi rend="italic">b</hi> perturbator nullus. (sic <hi rend="italic">distinct.) S</hi> adgressor nul. <lb/>
            IUB <hi rend="italic">S</hi> adgressor <hi rend="italic">Ex</hi> aggressur <hi rend="italic">Pl</hi> 14 scribtura <hi rend="italic">EP</hi> 16 greco <hi rend="italic">PRS</hi> <lb/>
            17 scribtum <hi rend="italic">EP</hi> 20 interpraetatus <hi rend="italic">ESR</hi> interpetratus P 22 ambiguae <hi rend="italic">PlS</hi> <lb/>
            28 operetur <hi rend="italic">E</hi> 26 ueruntamen S nec <hi rend="italic">E</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="246"/>
            utrumque tractemus. si enim non est necesse, ut accipiamus <lb/>
            "paradisum custodire", sed "in paradiso", quid ergo in paradiso <lb/>
            custodire? nam quid operari in paradiso, iam, ut uisum <lb/>
            est, disseruimus. an ut quod operaretur in terra per agriculturam, <lb/>
            in se ipso custodiret per disciplinam, id est ut,<lb n="5"/>
            sicut ei ager obtemperaret colenti se, ita et ipse praecipienti <lb/>
            domino suo, ut sumto praecepto oboedientiae fructum, non <lb/>
            spinas inoboedientiae redderet? denique, quoniam similitudinem <lb/>
            a se culti paradisi in se ipso custodire subditus noluit, similem <lb/>
            sibi agrum damnatus accepit. spinas, inquit, et tribulos<lb n="10"/>
            pariet tibi. 
</p><p>Quodsi et illud intellegamus, ut paradisum operaretur et <lb/>
            paradisum custodiret, operari quidem paradisum posset, sicut <lb/>
            supra diximus, per agriculturam, custodire autem non aduersus <lb/>
            inprobos aut inimicos, qui nulli erant, sed fortassis aduersus<lb n="15"/>
            bestias. quomodo istuc? aut quare? numquid enim bestiae <lb/>
            iam in hominem saeuiebant, quod nisi peccato non fieret? <lb/>
            ipse quippe bestiis omnibus ad se adductis, sicut post commemoratur, <lb/>
            nomina inposuit, ipse etiam sexta die lege uerbi <lb/>
            dei cum omnibus communes cibos accepit. aut si erat iam,<lb n="20"/>
            quod timeretur in bestiis, quonam pacto posset unus homo <lb/>
            illum munire paradisum? neque enim exiguus locus erat, <lb/>
            quem tantus fons inrigabat. custodire quippe ille deberet, si <lb/>
            posset paradisum tali et tanta maceria communire, ut eo serpens <lb/>
            non posset intrare; sed mirum, si, priusquam communiret, <lb n="25"/>
            omnes serpentes inde posset excludere. 
</p><p>Proinde intellectum ante oculos cur praetermittimus? positus <lb/>
            est quippe homo in paradiso, ut operaretur eundem paradisum,

<note type="footnote"> 10 Gen. 3, 18 </note>

<note type="footnote"> 1 tractamus <hi rend="italic">Pb</hi> tractemus (te <hi rend="italic">8. I. m</hi>. 2) <hi rend="italic">R</hi> 3 custodira <hi rend="italic">S</hi> 4 terram <lb/>
            <hi rend="italic">E</hi> 6 ei <hi rend="italic">om. b</hi> optemperaret <hi rend="italic">RS</hi> precipienti P domino <lb/>
            suo precipienti <hi rend="italic">S</hi> 10 inquid <hi rend="italic">PR</hi> 12 quod (0 <hi rend="italic">B. I. m</hi>. 1) <hi rend="italic">R</hi> si a. <lb/>
            <hi rend="italic">I. m</hi>. 1 <hi rend="italic">R</hi> 14 aduersum <hi rend="italic">S</hi> 15 aduersum <hi rend="italic">S</hi> 16 istud <hi rend="italic">Rtbd</hi> 17 saeuiebat <lb/>
            Pl fiere.t (n <hi rend="italic">eras.) E</hi> 19 ipso <hi rend="italic">PRS</hi> aexto <hi rend="italic">PRSbd</hi> <lb/>
            die 8 20 ciuos <hi rend="italic">El</hi> cybos <hi rend="italic">R</hi> aut] ut <hi rend="italic">Ex</hi> 23 quippe] quidem <hi rend="italic">.PB\'M</hi> <lb/>
            24 macheria <hi rend="italic">E</hi> magis ui (in <hi rend="italic">mg</hi>. at maceria) <hi rend="italic">b</hi> conmunire 8 27 quur <hi rend="italic">PR</hi></note> <lb/>
             
<pb n="247"/>
            sicut supra disputatum est, per agriculturam non laboriosam, <lb/>
            sed deliciosam et mentem prudentis magna atque utilia commonentem, <lb/>
            custodiret autem eundem paradisum ipsi sibi, ne <lb/>
            aliquid admitteret, quare inde mereretur expelli. denique accepit <lb/>
            et praeceptum, ut sit per quod sibi custodiat paradisum, id <lb n="5"/>
            est quo conseruato non inde proiciatur. recte enim quisque <lb/>
            dicitur non custodisse rem suam, qui sic egit, ut amitteret <lb/>
            eam, etiamsi alteri salua sit, qui eam uel inuenit uel accipere <lb/>
            meruit. 
</p><p>Est alius in his uerbis sensus, quem puto non inmerito <lb n="10"/>
            praeponendum, ut ipsum hominem operaretur deus et custodiret. <lb/>
            sicut enim operatur homo terram, non ut eam faciat <lb/>
            esse terram, sed ut cultam atque fructuosam, sic deus hominem <lb/>
            multo magis, quem ipse creauit, ut homo sit, eum ipse <lb/>
            operatur, ut iustus sit, si homo ab illo per superbiam non <lb n="15"/>
            abscedat; hoc est enim apostatare a deo, quod initium superbiae <lb/>
            scriptura dicit. initium, inquit, superbiae hominis apostatare <lb/>
            a deo. quia ergo deus est incommutabile bonum, <lb/>
            homo autem et secundum animam et secundum corpus mutabilis <lb/>
            res est, nisi ad incommutabile bonum, quod deus est, <lb n="20"/>
            conuersus substiterit, formari, ut iustus beatusque sit, non <lb/>
            potest. ac per hoc deus idem, qui creat hominem, ut homo <lb/>
            sit, ipse operatur hominem atque custodit, ut etiam bonus <lb/>
            beatusque sit. quapropter qua locutione dicitur homo operari <lb/>
            terram, quae iam terra erat, ut ornata atque fecunda sit, ea <lb n="25"/>
            locutione dicitur deus operari hominem, qui iam homo erat, <lb/>
            ut pius sapiensque sit, eumque custodire, quod homo sua

<note type="footnote"> 17 Eccli. 10, 12 </note>

<note type="footnote"> 3 ipse <hi rend="italic">S</hi> sibi <hi rend="italic">in ras</hi>. m 2 <hi rend="italic">R</hi> .-ne (be <hi rend="italic">eras.) R</hi> 4 ammitteret <hi rend="italic">ER</hi> <lb/>
            amitteret <hi rend="italic">P</hi> accipit <hi rend="italic">ER1</hi> 5 sibi 8. <hi rend="italic">I. m</hi>. 1 <hi rend="italic">R</hi> 6 quisquej quisquam <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> dicitur quisque <hi rend="italic">S</hi> 7 custodire <hi rend="italic">S</hi> 8 etiamsi] si <hi rend="italic">(spat</hi>. init. <lb/>
            <hi rend="italic">lineae uacuo) S</hi> alteri (i <hi rend="italic">add. m</hi>. 2) <hi rend="italic">R</hi> salba <hi rend="italic">P</hi> 10 immerito P <lb/>
            15 operaretur <hi rend="italic">PRX</hi> 16 apostatare <hi rend="italic">(pr</hi>. ta 8. <hi rend="italic">I. m</hi>. 1) <hi rend="italic">E</hi> 17 <hi rend="italic">scribtura EP</hi> <lb/>
            inquid <hi rend="italic">P</hi> superbie <hi rend="italic">S</hi> homini 8 himinis <hi rend="italic">Rl</hi> 18 <hi rend="italic">cap</hi>. VIII <hi rend="italic">E</hi> 20 res <lb/>
            est <hi rend="italic">om. 8</hi> est deus <hi rend="italic">bd</hi> 21 substeterit <hi rend="italic">R</hi> 23 ipsae S 24 loquutione <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> dicitur (ur s. <hi rend="italic">I. m. 1) E</hi> 26 loquutione P. </note> <lb/>
             
<pb n="248"/>
            potestate in se quam illius supra se delectatus dominationemque <lb/>
            eius contemnens tutus esse non possit. 
</p></div><div n="11" subtype="chapter" type="textpart"><p>Proinde nullo modo uacare arbitror, sed nos aliquid et <lb/>
            magnum aliquid admonere, quod ab ipso diuini libri huius <lb/>
            exordio, ex quo ita coeptus est: in principio fecit deus<lb n="5"/>
            caelum et terram usque ad hunc locum, nusquam positum <lb/>
            est "dominus deus", sed tantum modo "deus". nunc uero. <lb/>
            ubi ad id uentum est, ut hominem in paradiso constitueret <lb/>
            eumque per praeceptum operaretur et custodiret, ita scriptura <lb/>
            locuta est: et sumsit dominus deus hominem, quem<lb n="10"/>
            fecit, et posuit eum in paradiso operari eum et custodire: <lb/>
            non quod supra dictarum creaturarum dominus non <lb/>
            esset deus; sed, quia hoc nec propter angelos nec propter <lb/>
            alia, quae creata sunt, sed propter hominem scribebatur, ad <lb/>
            eum admonendum, quantum ei expediat habere dominum <lb n="15"/>
            deum, hoc est sub eius dominatione oboedienter uiuere quam <lb/>
            licentiose abuti propria potestate, nusquam hoc prius ponere <lb/>
            uoluit, nisi ubi peruentum est ad eum in paradiso conlocandum, <lb/>
            operandum et custodiendum: ut non diceret sicut et <lb/>
            cetera omnia superius: et sumsit deus hominem, quem fecit,<lb n="20"/>
            sed diceret: et sumsit dominus deus hominem, quem <lb/>
            fecit, et posuit eum in paradiso operari eum, ut iustus <lb/>
            esset, et custodire, ut tutus esset, ipsa utique dominatione <lb/>
            sua, quae non est illi, sed nobis utilis. ille quippe nostra <lb/>
            seruitute non indiget, nos uero dominatione illius indigemus, <lb n="25"/>
            ut operetur et custodiat nos. et ideo uerus solus est dominus. <lb/>
            quia non illi ad suam, sed ad nostram utilitatem salutemque

<note type="footnote"> 5 Gen. 1, 1 10 Gen. 2, 15 </note>

<note type="footnote"> 2 contempnens <hi rend="italic">BS</hi> 4 ammonere <hi rend="italic">EPB</hi> 5 exj in <hi rend="italic">b</hi> ceptus 8 <lb/>
            9 eumque (que s. <hi rend="italic">I. m</hi>. 1) S eum quae <hi rend="italic">R</hi> scribtura <hi rend="italic">ElP</hi> 10 loquata P <lb/>
            aumpsit <hi rend="italic">EPPRSb</hi> deus dominus <hi rend="italic">S</hi> 12 quo <hi rend="italic">RS</hi> 14 sint <hi rend="italic">S</hi> acribatur <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> 15 ammonendum <hi rend="italic">EPR</hi> 16 obędienter <hi rend="italic">S</hi> 18 paradisum <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            conlocandum <hi rend="italic">E18</hi> 19 et <hi rend="italic">fin. om. ES</hi> 20 sumpsit <hi rend="italic">ElPRSb</hi> dominus <lb/>
            deus <hi rend="italic">b</hi> 21 sed-fecit <hi rend="italic">add. in mg. m</hi>. 1 <hi rend="italic">R om. b</hi> sumpsit <hi rend="italic">E*PBSbd</hi> <lb/>
            28 custodiret (t <hi rend="italic">fin</hi>. s. <hi rend="italic">I.) R,B</hi> dominationg P 25 illius] ipsius <hi rend="italic">8</hi> <lb/>
            26 opeHretur <hi rend="italic">BS</hi> dominus est <hi rend="italic">S</hi> 27 illi] nulli (i <hi rend="italic">8. I. m</hi>. 1) <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="249"/>
            seruimus; nam si nobis indigeret, eo ipso non uerus dominus <lb/>
            esset, cum per nos eius adiuuaretur necessitas, sub qua et <lb/>
            ipse seruiret. merito ille in psalmo, dixi, inquit, domino: <lb/>
            deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non <lb/>
            eges. nec ita sentiendum est, quod diximus, nos illi ad utilitatem <lb n="5"/>
            nostram salutemque seruire, tamquam aliud aliquid ab <lb/>
            illo expectemus quam eum ipsum, qui summa utilitas et <lb/>
            salus nostra est; sic enim eum gratis secundum illam uocem <lb/>
            diligimus: mihi autem adhaerere deo bonum est. 
</p></div><div n="12" subtype="chapter" type="textpart"><p>Neque enim tale aliquid est homo, ut factus deserente <lb n="10"/>
            eo, qui fecit, possit aliquid agere bene tamquam ex se ipso: <lb/>
            sed tota eius actio bona est ad eum conuerti. a quo factus <lb/>
            est, et ab eo iustus, pius, sapiens beatusque semper fieri, non <lb/>
            fieri et recedere, sicut a corporis medico sanari et abire, quia <lb/>
            medicus corporis operarius fuit extrinsecus seruiens naturae <lb n="15"/>
            intrinsecus operanti sub deo, qui operatur omnem salutem <lb/>
            gemino illo opere prouidentiae, de quo supra locuti sumus. <lb/>
            non ergo ita se debet homo ad deum conuertere, ut, cum ab <lb/>
            eo factus fuerit iustus, abscedat, sed ita, ut ab illo semper <lb/>
            fiat. eo quippe ipso, cum ab illo non discedit, eius sibi praesentia <lb n="20"/>
            iustificatur et inluminatur et beatificatur operante et <lb/>
            custodiente deo, dum oboedienti subiectoque dominatur. 
</p><p>Neque enim, ut dicebamus, sicut operatur homo terram. <lb/>
            ut culta atque fecunda sit, qui, cum fuerit operatus abscedit, <lb/>
            relinquens eam uel aratam uel satam uel rigatam uel si quid <lb n="25"/>
            aliud, manente opere, quod factum est, cum operator abscesserit, <lb/>
            ita deus operatur hominem iustum, id est iustificando

<note type="footnote"> 3 PB. 15, 2 9 Ps. 72, 28 17 cap. 9 </note>

<note type="footnote"> 2 adiubaretur <hi rend="italic">El</hi> 3 dixi] dii <hi rend="italic">R inquid El</hi> 4 dpus] dfis <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            5 eges] indiges 8 <hi rend="italic">cap</hi>. VIIII <hi rend="italic">E</hi> 9 adherere S 10 <hi rend="italic">post</hi> tale <hi rend="italic">uox <lb/>
            erasa S</hi> factus ut b 11 eo <hi rend="italic">om. EPR</hi> 12 conuerti ad eum <hi rend="italic">bd</hi> <lb/>
            13 est <hi rend="italic">om. b</hi> beatus que <hi rend="italic">R</hi> 14 recidere <hi rend="italic">P</hi> 16 opera.tur (n <hi rend="italic">eras.) R</hi> <lb/>
            17 loquuti <hi rend="italic">PR</hi> 18 ergo] enim S se] sccJ <hi rend="italic">E</hi> deum] dominum <lb/>
            <hi rend="italic">PRbd</hi> 20 discedat <hi rend="italic">El</hi> discedet S aibi] ipse <hi rend="italic">bd</hi> presentia <hi rend="italic">PRS</hi> <lb/>
            22 oboediente <hi rend="italic">PR1</hi> 25 si quid] si quid ex sicut m. I <hi rend="italic">R</hi> 26 operatur P <lb/>
            abcesserit <hi rend="italic">S</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="250"/>
            eum, ut, si abscesserit, maneat in abscedente quod fecit: sed <lb/>
            potius, sicut aer praesente lumine non factus est lucidus, sed <lb/>
            fit, quia, si factus esset, non autem fieret, etiam absente <lb/>
            lumine lucidus maneret, sic homo deo sibi praesente inluminatur, <lb/>
            absente autem continuo tenebratur, a quo non locorum<lb n="5"/>
            interuallis, sed uoluntatis auersione disceditur. 
</p><p>Ille itaque operetur hominem bonum atque custodiat, qui <lb/>
            incommutabiliter bonus est. semper ab illo fieri semperque <lb/>
            perfici debemus inhaerentes ei et in ea conuersione, quae ad <lb/>
            illum est, permanentes, de quo dicitur: mihi autem adhaerere<lb n="10"/>
            deo bonum est, et cui dicitur: fortitudinem meam <lb/>
            ad te custodiam. ipsius enim sumus figmentum creati, <lb/>
            non tantum ad hoc, ut homines simus, sed ad hoc etiam, <lb/>
            ut boni simus. nam et apostolus cum fidelibus ab inpietate <lb/>
            conuersis gratiam, qua salui facti sumus, commendaret, gratia<lb n="15"/>
            enim, inquit, salui facti estis per fidem; et hoc non <lb/>
            ex uobis, sed dei donum est, non ex operibus, ne <lb/>
            forte quis extollatur. ipsius enim sumus figmentum <lb/>
            creati in Christo Iesu in operibus bonis, quae praeparauit <lb/>
            deus, ut in illis ambulemus. et alibi cum <lb n="20"/>
            dixisset: cum timore et tremore uestram ipsorum <lb/>
            salutem operamini, ne sibi putarent tribuendum, tamquam <lb/>
            ipsi se facerent iustos et bonos, continuo subiecit: deus <lb/>
            enim est, qui operatur in uobis. sumsit ergo dominus <lb/>
            deus hominem, quem fecit, et posuit eum in paradiso <lb n="25"/>
            operari eum, hoc est "operari in eo" et "custodire eum."

<note type="footnote"> 11 Ps. 58, 10 12 Ephes. 2, 10 15 Ephes. 2, 8-10 21 Phil. <lb/>
            2, 12. 13 24 Gen. 2, 15 </note>

<note type="footnote"> 1 abscedente] <hi rend="italic">absente Eb</hi> facit S <hi rend="italic">2 presente R 8 quia (i B. I. <lb/>
            m</hi>. 1) <hi rend="italic">R</hi> quia si] quasi <hi rend="italic">S</hi> autem <hi rend="italic">om. b</hi> etiam] si etiam <hi rend="italic">S</hi> sed <lb/>
            <hi rend="italic">etiam b</hi> 4 sic«» <hi rend="italic">(ut er.) R praesente sibi S inluminator S lumi-</hi> <lb/>
            natur <hi rend="italic">PR</hi> 5 tenebatur P 6 a.uersione (d <hi rend="italic">eras.) R</hi> 7 operaetur <lb/>
            (ae <hi rend="italic">ex</hi> a) <hi rend="italic">S</hi> 8 incummutabiliter 221 9 inherentes <hi rend="italic">EPR</hi> 10 adherere <lb/>
            <hi rend="italic">ER</hi> 11 et <hi rend="italic">om. Ev</hi> 12 ad] at <hi rend="italic">PaRI</hi> creati <hi rend="italic">om. PRSbd</hi> <lb/>
            13 ad <hi rend="italic">om. El</hi> simus <hi rend="italic">om. Pl</hi> 19 preparauit <hi rend="italic">R</hi> 21 uestrum <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            23 fecerint <hi rend="italic">S</hi> iustos (o <hi rend="italic">ex</hi> u) <hi rend="italic">P</hi> 24 uobis] nobis b sumpsit <hi rend="italic">PR1J2b</hi> <lb/>
            25 eum <hi rend="italic">a. I. m</hi>. 1 <hi rend="italic">S</hi> 26 eum-operari <hi rend="italic">om. b</hi> custodira <hi rend="italic">S</hi> </note> 
<pb n="251"/>
            
</p></div><div n="13" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et praecepit dominus deus Adae dicens: ab <lb/>
            omni ligno, quod est in paradiso, edes ad escam: de <lb/>
            ligno autem cognoscendi bonum et malum non manducabitis <lb/>
            de illo. qua die autem ederitis ab eo, morte <lb/>
            moriemini. si aliquid mali esset lignum illud, unde prohibuit <lb n="5"/>
            hominem deus, eius ipsius mali natura uenenatus uideretur <lb/>
            ad mortem. quia uero ligna omnia in paradiso bona plantauerat, <lb/>
            qui fecit omnia bona ualde, nec ulla ibi natura mali <lb/>
            erat, quia nusquam est mali ulla natura — quod diligentius, <lb/>
            si dominus uoluerit, disseremus, cum de illo serpente dicere <lb n="10"/>
            coeperimus —, ab eo ligno, quod malum non erat, prohibitus <lb/>
            est, ut ipsa per se praecepti conseruatio bonum illi esset et <lb/>
            transgressio malum. 
</p><p>Nec potuit melius et diligentius demonstrari, quantum <lb/>
            malum sit sola inoboedientia, cum ideo reus iniquitatis factus <lb n="15"/>
            est homo, quia eam rem tetigit contra prohibitionem, quam <lb/>
            si non prohibitus tetigisset, non utique peccasset. nam qui <lb/>
            dicit uerbi gratia: .,noli tangere hanc herbam* — si forte <lb/>
            uenenosa est mortemque praenuntiat, si tetigerit — sequetur <lb/>
            quidem mors contemtorem praecepti; sed etiam, si nemo <lb n="20"/>
            prohibuisset atque ille tetigisset, nihilominus utique moreretur. <lb/>
            illa quippe res congrua saluti uitaeque eius non esset, siue <lb/>
            inde uetaretur siue non uetaretur. item cum quisque prohibet <lb/>
            eam rem tangi, quae non quidem tangenti, sed illi, qui prohibuit, <lb/>
            obesset, uelut si quisquam in alienam pecuniam misisset <lb n="25"/>
            manum prohibitus ab eo, cuius erat illa pecunia, ideo esset

<note type="footnote"> 1 Gen. 2, 16. 17 7 cf. Gen. 1, 12 </note>

<note type="footnote"> 4 diae <hi rend="italic">R</hi> ederetis <hi rend="italic">PR</hi> 6 <hi rend="italic">cap</hi>. X <hi rend="italic">E. hinc excerpit Eugippius<lb/>
             p</hi>. 197-202 <hi rend="italic">ed. Knoll</hi> 6 nenenata <hi rend="italic">EsEug</hi>. 9 quia (ia <hi rend="italic">in ras.) R</hi> <lb/>
            unusquam <hi rend="italic">Pl</hi> 10 disserimus <hi rend="italic">PRill</hi> ceperimus <hi rend="italic">S</hi> 12 conueraatio 22 <lb/>
            14 demonstrari] conmendari <hi rend="italic">PRbd</hi> 17 prohibitua non tetigisset <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            18 erbam <hi rend="italic">ESl</hi> 19 praenuntiet <hi rend="italic">E</hi> prenuntiat <hi rend="italic">R</hi> sequitur <hi rend="italic">PRSbd</hi> <lb/>
            20 quidem] quoque <hi rend="italic">Eug</hi>. contemptorem <hi rend="italic">RS2bd</hi> 21 nihilominus (n <lb/>
            <hi rend="italic">fin. 8. l. m</hi>. 1) R nihilhominus <hi rend="italic">S</hi> utique <hi rend="italic">om. Eug</hi>. moriretur <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            22 congrua] <hi rend="italic">contraria PRlbd</hi> non esset] <hi rend="italic">eseet PRxbd</hi> 23 prohibet 221 <lb/>
            26 pecunia illa <hi rend="italic">bd</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="252"/>
            prohibito peccatum, quia prohibenti poterat esse damnosum. <lb/>
            cum uero illud tangitur, quod nec tangenti obesset, si non <lb/>
            prohiberetur, nec cuiquam alteri, quandolibet tangeretur, quare <lb/>
            prohibitum est, nisi ut ipsius per se bonum oboedientiae et <lb/>
            ipsius per se malum inoboedientiae monstraretur ? <lb n="5"/>
            
</p><p>Denique a peccante nihil aliud adpetitum est nisi non esse <lb/>
            sub dominatione dei, quando illud admissum est, in quo, ne <lb/>
            admitteretur, sola deberet iussio dominantis adtendi. quae si <lb/>
            sola adtenderetur, quid aliud quam dei uoluntas adtenderetur? <lb/>
            quid aliud quam dei uoluntas amaretur? quid aliud quam dei<lb n="10"/>
            uoluntas humanae uoluntati praeponeretur ? dominus quidem <lb/>
            cur iusserit, uiderit; faciendum est a seruiente quod iussit <lb/>
            et tunc forte. uidendum est a promerente, cur iusserit. sed <lb/>
            tamen, ut causam iussionis huius non diutius requiramus, si <lb/>
            haec ipsa magna est utilitas homini, quod deo seruit, iubendo<lb n="15"/>
            deus utile facit quidquid iubere uoluerit, de quo metuendum <lb/>
            non est, ne iubere quod inutile est possit. 
</p></div><div n="14" subtype="chapter" type="textpart"><p>Nec fieri potest, ut uoluntas propria non grandi ruinae <lb/>
            pondere super hominem cadat, si eam uoluntati superioris <lb/>
            extollendo praeponat. hoc expertus est homo contemnens praeceptum <lb n="20"/>
            dei et hoc experimento didicit, quid interesset inter <lb/>
            bonum et malum, bonum scilicet oboedientiae. malum autem <lb/>
            inoboedientiae, id est superbiae et contumaciae, peruersae <lb/>
            imitationis dei et noxiae libertatis. hoc autem in quo ligno <lb/>
            accidere potuit, ex ipsa re, ut iam supra dictum est, nomen<lb n="25"/>
            accepit. malum enim nisi experimento non sentiremus, quia <lb/>
            nullum esset, si non fecissemus. neque enim ulla natura

<note type="footnote"> 25 <hi rend="italic">cap. 6</hi> </note>

<note type="footnote"> 6 adpetitum <hi rend="italic">El</hi> 7 dei <hi rend="italic">om. Eug</hi>. admissum <hi rend="italic">E1</hi> 8 admitteretur E1 <lb/>
            amitteretur <hi rend="italic">PBl 11</hi> uolumtati P preponeretur <hi rend="italic">R</hi> 12 quur <hi rend="italic">PB</hi> <lb/>
            18 quur <hi rend="italic">PR</hi> 14 ut <hi rend="italic">(m</hi>. 1 <hi rend="italic">sup</hi>. in <hi rend="italic">superser.) S</hi> 15 hec <hi rend="italic">R</hi> hutilitas <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> 16 quidquid <hi rend="italic">El</hi> 17 non 8. <hi rend="italic">l. m</hi>. 1 <hi rend="italic">R</hi> 19 ea <hi rend="italic">Bl</hi> uoluntati <lb/>
            (n 8. <hi rend="italic">l. m</hi>. 1) <hi rend="italic">B</hi> 21 hoc] ex hoc <hi rend="italic">Eag</hi>. interest <hi rend="italic">b</hi> 23 superuiae <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            et <hi rend="italic">om. S Eug</hi>. contumatiae <hi rend="italic">BS</hi> 24 imitationis (i <hi rend="italic">fin. ex e</hi> m. 1) <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            25 iam] &amp; iam <hi rend="italic">S</hi> 27 ulla (a <hi rend="italic">ex</hi> e <hi rend="italic">m</hi>. 1) <hi rend="italic">R</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="253"/>
            malum est, sed amissio boni hoc nomen accepit. bonum <lb/>
            quippe incommutabile deus est; homo autem, quantum ad <lb/>
            eius naturam, in qua eum deus condidit, pertinet, bonum est <lb/>
            quidem, sed non incommutabile ut deus. mutabile autem <lb/>
            bonum, quod est post incommutabile bonum, melius bonum <lb n="5"/>
            fit, cum bono incommutabili adhaeserit amando atque seruiendo <lb/>
            rationali et propria uoluntate. ideo quippe et haec magni <lb/>
            boni natura est, quia et hoc accepit, ut possit summi boni <lb/>
            adhaerere naturae. quod si noluerit, bono se priuat, et hoc ei <lb/>
            malum est, unde per iustitiam dei etiam cruciatus consequitur. <lb n="10"/>
            quid enim tam iniquum, quam ut bene sit desertori boni ? <lb/>
            neque ullo modo fieri potest, ut ita sit. sed aliquando amissi <lb/>
            superioris boni non sentitur malum. cum habetur quod amatum <lb/>
            est inferius bonum. sed diuina iustitia est, ut qui uoluntate <lb/>
            amisit, quod amare debuit, amittat cum dolore, quod amauit, <lb n="15"/>
            dum naturarum creator ubique laudetur. adhuc enim est bonum <lb/>
            quod dolet amissum bonum; nam nisi aliquod bonum remansisset <lb/>
            in natura, nullus boni amissi dolor esset in poena. 
</p><p>Cui autem sine mali experimento placet bonum, id est ut, <lb/>
            antequam boni amissionem sentiat, eligat tenere, ne amittat, <lb n="20"/>
            supra omnes homines praedicandus est. sed hoc nisi cuiusdam <lb/>
            singularis laudis esset, non illi puero tribueretur, qui ex <lb/>
            genere Israhel factus Emmanuhel nobiscum deus reconciliauit <lb/>
            nos deo, hominum et dei homo mediator, uerbum apud deum, <lb/>
            caro apud nos, uerbum caro inter deum et nos. de illo quippe <lb n="25"/>
            propheta dicit: priusquam sciat puer bonum aut malum, <lb/>
            contemnet malitiam, ut eligat bonum. quomodo quod

<note type="footnote"> 23 cf. Matth. 1, 23 24 cf. I Tim. 2, 5 cf. Ioh. 1, 1. 14 <lb/>
            26 Es. 7, 16 </note>

<note type="footnote"> 1 malum] mali <hi rend="italic">PRSbd Eug</hi> hoc <hi rend="italic">om. El</hi> accepit hw <hi rend="italic">E</hi> 5 post <lb/>
            <hi rend="italic">m</hi>. 1 <hi rend="italic">s. l. E</hi> 6 adheserit <hi rend="italic">EBS</hi> 7 <hi rend="italic">pro</hi> et <hi rend="italic">om</hi>. El haec] hoc <hi rend="italic">b</hi> 8 posset <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            9 adherere <hi rend="italic">ER</hi> pribat <hi rend="italic">ElP</hi> 11 <hi rend="italic">iniqum E</hi> 12 ammissi JB1 13 sentiatur <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 18 pena <hi rend="italic">S</hi> 19 cuiJ cum <hi rend="italic">Eug</hi>. placeat <hi rend="italic">b</hi> 20 amissione <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            elegat <hi rend="italic">S</hi> eligat (i <hi rend="italic">ex</hi> e <hi rend="italic">m</hi>. 1) <hi rend="italic">R</hi> 21 super <hi rend="italic">PRbd</hi> homines omnes <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            23 hemmannhel <hi rend="italic">Eug</hi> e*manuhel <hi rend="italic">R</hi> emmanuel <hi rend="italic">bd</hi> 24 aput <hi rend="italic">EXP</hi> <lb/>
            25 <hi rend="italic">cap</hi>. XI <hi rend="italic">E</hi> 26 prophaeta S 27 contemnet <hi rend="italic">S1</hi> elegat S </note> <lb/>
             
<pb n="254"/>
            nescit aut contemnit aut eligit, nisi quia haec duo sciuntur <lb/>
            aliter per prudentiam boni, aliter per experientiam mali? per <lb/>
            prudentiam boni malum scitur, etsi non sentitur; tenetur <lb/>
            enim bonum, ne amissio eius sentiatur malum. item per experientiam <lb/>
            mali scitur bonum, quoniam quid amiserit sentit,<lb n="5"/>
            cui de bono amisso male fuerit. priusquam sciret ergo puer <lb/>
            per experientiam aut bonum, quo careret, aut malum, quod <lb/>
            boni amissione sentiret, contemsit malum, ut eligeret bonum, <lb/>
            id est noluit amittere quod habebat, ne sentiret amittendo <lb/>
            quod amittere non debebat. singulare exemplum oboedientiae! <lb n="10"/>
            quippe qui non uenit facere uoluntatem suam, sed uoluntatem <lb/>
            eius, a quo missus est, non sicut ille, qui elegit facere uoluntatem <lb/>
            suam, non eius, a quo factus est. merito sicut per <lb/>
            unius inoboedientiam peccatores constituti sunt multi, ita et <lb/>
            per unius oboedientiam iusti constituentur multi, quia, sicut<lb n="15"/>
            in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes <lb/>
            uiuificabuntur. 
</p></div><div n="15" subtype="chapter" type="textpart"><p>Frustra autem nonnulli acute obtunsi sunt, cum requirunt, <lb/>
            quomodo potuerit appellari lignum dinoscentiae boni et <lb/>
            mali, antequam in eo transgressus esset homo praeceptum<lb n="20"/>
            atque ipsa experientia dinosceret, quid interesset inter bonum, <lb/>
            quod amisit, et malum, quod admisit. lignum enim tale nomen <lb/>
            accepit, ut eo secundum prohibitionem non tacto caueretur, <lb/>
            quod eo contra prohibitionem tacto sentiretur. neque enim <lb/>
            quia inde contra praeceptum manducauerunt, ideo factum est<lb n="25"/>
            illud lignum dinoscentiae boni et mali, sed utique, etiam si <lb/>
            oboedientes essent et nihil inde contra praeceptum usurpassent,

<note type="footnote">11 cf. loh. 6, 38 13 cf. Rom. 5, 19 15 I Cor. 15, 22 </note>

<note type="footnote"> 1 contemnet <hi rend="italic">S</hi> eliget <hi rend="italic">S</hi> 4 amissione <hi rend="italic">RbdEug</hi> sentiat ur <hi rend="italic">(m. 1<lb/>
             coni.) S experimentia P 6 boni S</hi> amissio <hi rend="italic">(alt. i s. l. na. 1) R</hi> <lb/>
            7 experimentiam P 8 contempsit <hi rend="italic">hbd</hi> 9 amittendo quid P 10 oboedientie <lb/>
            P obentiae <hi rend="italic">R</hi> 11 nolumtatem <hi rend="italic">E</hi> eius uoluntatem <hi rend="italic">bd</hi> <lb/>
            12 eligit P 14 ita et <hi rend="italic">Eug:</hi> ita <hi rend="italic">EPRSbd</hi> 15 oboedientiam (en s. <hi rend="italic">l. m</hi>. <lb/>
            1) <hi rend="italic">S</hi> constituuntur <hi rend="italic">J-RSbdEug</hi> 18 acute <hi rend="italic">S</hi> obtusi <hi rend="italic">bd Eug</hi> <lb/>
            20 preceptum <hi rend="italic">P</hi> 21 aperientia <hi rend="italic">(sic) P</hi> 22 amisit <hi rend="italic">P</hi> 23 non <hi rend="italic">exp. <lb/>
             m</hi>. 2 <hi rend="italic">P</hi> caueretur (a <hi rend="italic">corr. m</hi>. 2) <hi rend="italic">R</hi> 24 eo (0 <hi rend="italic">8. I.) S</hi> 2? inde om. <hi rend="italic">b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="255"/>
            id recte uocaretur, quod ibi eis accideret, si usurpassent. <lb/>
            quemadmodum si uocaretur arbor saturitatis, quod inde possent <lb/>
            homines saturari, numquid, si nemo accessisset, ideo <lb/>
            nomen illud esset incongruum? quandoquidem cum accederent <lb/>
            et saturarentur, tunc probarent, quam hoc recte arbor illa <lb n="5"/>
            uocaretur. 
</p></div><div n="16" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et quomodo, inquiunt, intellegeret homo, quod ei dicebatur <lb/>
            lignum dinoscentiae boni et mali, quando ipsum malum <lb/>
            quid esset omnino nesciebat? hoc qui sapiunt parum adtendunt, <lb/>
            quemadmodum a contrariis notis sic pleraque intellegantur <lb n="10"/>
            ignota, ut etiam uerba rerum, quae non sunt, cum in <lb/>
            loquendo interponuntur, nullus caliget auditor. hoc enim quod <lb/>
            omnino non est nihil uocatur; et has duas syllabas nemo <lb/>
            non intellegit, qui latine audit et loquitur. unde, nisi cum <lb/>
            sensus intuetur id, quod est, et eius priuatione quid etiam <lb n="15"/>
            non sit agnoscit? sic et inane cum dicitur, intuendo corporis <lb/>
            plenitudinem priuatione eius tamquam contraria quid dicatur <lb/>
            inane intellegimus. sicut audiendi sensu non solum de uocibus. <lb/>
            uerum etiam de silentio iudicamus, sic ex uita, quae inerat <lb/>
            homini, posset eius cauere contrarium, id est uitae priuationem, <lb n="20"/>
            quae mors uocatur. et ipsam causam, qua perderet <lb/>
            quod amabat, id est quodlibet factum suum, quo fieret, ut <lb/>
            amitteret uitam, quibuslibet syllabis appellaretur — quemadmodum <lb/>
            latine cum dicitur peccatum uel malum — tamquam <lb/>
            signum eius intellegeret, quod mente discerneret. nos enim <lb n="25"/>
            quomodo intellegimus, cum dicitur resurrectio, quam

<note rend="script" type="footnote"> 1 <hi rend="italic">post</hi> quod ibi eis <hi rend="italic">eadem uocabula erasa R</hi> accederet J21 2 quemammodum <lb/>
            <hi rend="italic">E</hi> inde (de 8. <hi rend="italic">I</hi> m <hi rend="italic">1) R</hi> possint <hi rend="italic">S</hi> 4 acciderent <hi rend="italic">PR1</hi> <lb/>
            5 hęc <hi rend="italic">b</hi> rectae <hi rend="italic">R</hi> 7 intellegere <hi rend="italic">PRlb</hi> 10 quemammodum <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            12 loquendum <hi rend="italic">PR</hi> calica <hi rend="italic">(sup</hi>. c <hi rend="italic">m</hi>. 1 <hi rend="italic">scr. g et adiecit</hi> 1 calcet) <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            ni. hil ost ex <lb/>
            13 sillabus <hi rend="italic">PR</hi> sillabus <hi rend="italic">S</hi> 14 intelleget <hi rend="italic">S</hi> 15 est et eius] essa eius <lb/>
            <hi rend="italic">(corr. m</hi>. 1) <hi rend="italic">S</hi> pribatione <hi rend="italic">ElP</hi> 16 sic et] sicut <hi rend="italic">Eug (Knöll 201, 16)</hi> <lb/>
            intuendo] ut intuendo <hi rend="italic">S</hi> 17 plenitudinê. (m <hi rend="italic">eras. -- add. m</hi>. 2) <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            pribationetp <hi rend="italic">El</hi> priuationS (s. <hi rend="italic">I. m</hi>. 2) <hi rend="italic">P,b</hi> priuatione* <hi rend="italic">R</hi> contraria <hi rend="italic">Pb</hi> <lb/>
            20 posset (t 8. <hi rend="italic">I. m</hi>. 1) 8 22 quod—est <hi rend="italic">om. P1</hi> 2S sillabis <hi rend="italic">PRS</hi> <lb/>
            quemammodum <hi rend="italic">E</hi> 24 latine <hi rend="italic">R</hi> 25 intellegere <hi rend="italic">EIPR</hi> quod Rl </note> <lb/>
             
<pb n="256"/>
            numquam experti sumus? nonne quia sentimus, quid sit uiuere, <lb/>
            et eius rei priuationem uocamus mortem, unde reditum ad <lb/>
            id, quod sentimus, resurrectionem appellamus ? et si quo alio <lb/>
            nomine in quacumque lingua id ipsum appellatur, menti utique <lb/>
            signum insinuatur in uoce loquentium, quo sonante agnoscat <lb n="5"/>
            quod etiam sine signo cogitaret. mirum est enim, quemadmodum <lb/>
            rerum, quas habet, amissionem etiam inexpertam <lb/>
            natura deuitet. quis enim pecora docuit deuitationem mortis <lb/>
            nisi sensus uitae? quis paruulum puerum adhaerescere baiulo <lb/>
            suo, si eum fuerit ex alto iacere minatus? quod ex quodam<lb n="10"/>
            tempore incipit, sed tamen antequam aliquid eius modi expertus <lb/>
            sit. 
</p><p>Sic ergo illis primis hominibus iam uita erat dulcis, quam <lb/>
            profecto amittere deuitabant, idque ipsum quibuscumque modis <lb/>
            uel sonis significantem deum intellegere poterant. nec aliter<lb n="15"/>
            eis posset persuaderi peccatum, nisi prius persuaderetur eos <lb/>
            ex illo facto non esse morituros, id est illud, quod habebant <lb/>
            et se habere gaudebant, non amissuros: unde suo loco loquendum <lb/>
            est. aduertant itaque, si quos mouet, quomodo potuerint <lb/>
            intellegere inexperta nominantem uel minantem deum, et <lb n="20"/>
            uideant nos omnium inexpertorum nomina nonnisi ex contrariis. <lb/>
            quae iam nouimus, si priuationum sunt, aut ex similibus, si <lb/>
            specierum sunt, sine ullo aestu dubitationis agnoscere. nisi <lb/>
            forte aliquem mouet, quemadmodum loqui potuerint uel <lb/>
            loquentem intellegere, qui non didicerant uel crescendo inter <lb n="25"/>
            loquentes uel aliquo magisterio; quasi magnum fuerit deo <lb/>
            loqui eos docere, quos ita fecerat, ut hoc possent etiam ab <lb/>
            hominibus discere, si essent a quibus.

<note type="footnote"> 2 et <hi rend="italic">om. Eug</hi> pribationem <hi rend="italic">E1</hi> 3 adpellamus 8 5 loquendo <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            6 quemammodum <hi rend="italic">E</hi> 7 inexperta <hi rend="italic">Eug</hi>. 8 debitationem <hi rend="italic">E1</hi> 9 quis] <lb/>
            quis enim <hi rend="italic">Eug</hi>. adherescere <hi rend="italic">ERS</hi> 10 minitatus <hi rend="italic">PRSbdEug</hi>. <lb/>
            11 huiusmodi <hi rend="italic">PRbdEug</hi> 14 debitabant <hi rend="italic">ElP</hi> 18 amniissuros <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            19 potuerint (n s. <hi rend="italic">I. m</hi>. 1) <hi rend="italic">ES*</hi> potnerunt <hi rend="italic">Eug</hi>. 20 intellegeregt (nt <hi rend="italic">exp. <lb/>
             m</hi>. 1) <hi rend="italic">S</hi> et jR1 22 <hi rend="italic">ante</hi> quae <hi rend="italic">cap</hi>. XII <hi rend="italic">E</hi> pribationum <hi rend="italic">E1P</hi> <lb/>
            cx <hi rend="italic">om. S</hi> si <hi rend="italic">8. l. m. 1 S</hi> 23 aestu] extu <hi rend="italic">El</hi> 24 quemammodum <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            25 intellegere] intellere S 26 deo] de eo <hi rend="italic">S</hi> </note> 
<pb n="257"/>
            
</p></div><div n="17" subtype="chapter" type="textpart"><p>Merito sane quaeritur, utrum hoc praeceptum uiro <lb/>
            tantum dederit deus an etiam feminae. sed nondum narratum <lb/>
            est, quemadmodum facta est femina. an forte iam erat facta, <lb/>
            sed hoc quemadmodum gestum sit quod prius erat gestum <lb/>
            postea recapitulando narratum est? uerba enim scripturae sic <lb n="5"/>
            se habent: et praecepit dominus deus Adae dicens; <lb/>
            non dixit "praecepit eis". deinde sequitur: ab omni ligno <lb/>
            quod est in paradiso escae edes; non dixit "edetis". <lb/>
            deinde adiungit: de ligno autem cognoscendi bonum <lb/>
            et malum non manducabitis de illo. iam hic tamquam <lb n="10"/>
            ad ambos pluraliter loquitur et pluraliter praeceptum terminat <lb/>
            dicens: qua die autem ederitis ab eo, morte moriemini. <lb/>
            an sciens, quod ei facturus erat mulierem, ita praecepit ordinatissime, <lb/>
            ut per uirum praeceptum domini ad feminam perueniret? <lb/>
            quam disciplinam in ecclesia seruat apostolus dicens: <lb n="15"/>
            si quid autem discere uolunt, domi uiros suos interrogent. <lb/>
            </p></div><div n="18" subtype="chapter" type="textpart"><p>Item quaeri potest, quomodo nunc deus locutus sit ad <lb/>
            hominem, quem fecit, iam certe sensu ac mente praeditum, <lb/>
            ut audire et intellegere loquentem ualeret. neque enim aliter <lb n="20"/>
            praeceptum posset accipere, quo transgressor eius esset, nisi <lb/>
            hoc acceptum intellegeret. quomodo ergo illi locutus est deus? <lb/>
            utrum intus in mente secundum intellectum, id est ut sapienter <lb/>
            intellegeret uoluntatem ac praeceptum dei sine ullis <lb/>
            corporalibus sonis uel corporalium similitudinibus rerum? sed <lb n="25"/>
            non sic existimo primo homini locutum deum. talia quippe

<note type="footnote">6 Gen. 2, 16. 17 16 I Cor. 14, 35 </note>

<note type="footnote"> 1 queritur <hi rend="italic">R</hi> 2 faeminae <hi rend="italic">P</hi> sed-femina <hi rend="italic">in mg. m. 1 add. R</hi> <lb/>
            3 quemammodum <hi rend="italic">E</hi> est] sit <hi rend="italic">PJRSbd</hi> faemina <hi rend="italic">S</hi> 4 erat <hi rend="italic">in ras. R</hi> <lb/>
            5 recapitulandum <hi rend="italic">Rl</hi> 8 esca El aesce <hi rend="italic">S; cf. 242,17</hi> aedes <hi rend="italic">S</hi> aedetis <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> 12 di.e P aederitis <hi rend="italic">S</hi> ab] de S 13 ei (i <hi rend="italic">in ras.) R</hi> <lb/>
            mulierg (8 <hi rend="italic">corr. m. 2) R</hi> ordinatisaim*e <hi rend="italic">P</hi> ordinatissimae <hi rend="italic">RS</hi> 15 aeclesia <lb/>
            <hi rend="italic">E</hi> ęcclesia S 19 certg <hi rend="italic">S</hi> praedi*tum (c <hi rend="italic">eras.) E</hi> 20 aliter <lb/>
            (ter 8. <hi rend="italic">I. m. 3) E</hi> 21 possit <hi rend="italic">S</hi> transgressoreius <hi rend="italic">E</hi> transgresso <lb/>
            rens <hi rend="italic">Pd</hi> transgressor rens (re <hi rend="italic">in ras. m. 2) R</hi> transgressor eus 8 <lb/>
            22 deus <hi rend="italic">om. El</hi> 23 <hi rend="italic">post</hi> intus <hi rend="italic">ras. 5 litter. in P</hi> 26 primum hominem <hi rend="italic">Rl</hi> </note>

<note type="footnote"> XXVIII. Aug. sect. III pars 1. </note>

<note type="footnote"> 17 </note> <lb/>
             
<pb n="258"/>
            scriptura narrat, ut potius credamus sic esse deum locutum <lb/>
            homini in paradiso, sicut etiam postea locutus est patribus, <lb/>
            sicut Abrahae, sicut Moysi, id est in aliqua specie corporali. <lb/>
            hinc est enim, quod audierunt eius uocem perambulantis in <lb/>
            paradiso ad uesperam et absconderunt se. <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="19" subtype="chapter" type="textpart"><p>Locus itaque magnus neque praetereundus proponitur, <lb/>
            ut intueamur, quantum possumus, quantum ipse adiuuare et <lb/>
            donare dignatur, opus diuinae prouidentiae bipertitum, quod <lb/>
            superius, cum de agricultura loqueremur, transitoria quadam <lb/>
            occasione perstrinximus, ut inde iam inciperet legentis animus<lb n="10"/>
            hoc adsuescere contueri, quod adiuuat plurimum, ne quid <lb/>
            indignum de ipsa dei substantia sentiamus. dicimus itaque <lb/>
            summum ipsum, uerum, unum ac solum deum, patrem et <lb/>
            filium et spiritum sanctum, id est deum uerbumque eius et <lb/>
            utriusque spiritum, trinitatem ipsam neque confusam neque<lb n="15"/>
            separatam, deum, qui solus habet inmortalitatem et <lb/>
            lucem habitat inaccessibilem, quem nemo hominum <lb/>
            uidit nec uidere potest, nec locorum uel finito uel infinito <lb/>
            spatio contineri nec temporum uel finito uel infinito uolumine <lb/>
            uariari. neque enim est in eius substantia, qua deus est, quod <lb n="20"/>
            breuius sit in parte quam in toto, sicut necesse est esse quae <lb/>
            in locis sunt, aut fuit in eius substantia, quod iam non est, <lb/>
            uel erit, quod nondum est, sicut in naturis, quae possunt <lb/>
            temporis mutabilitatem pati. 
</p></div><div n="20" subtype="chapter" type="textpart"><p>Hic ergo incommutabili aeternitate uiuens creauit omnia <lb n="25"/>
            simul, ex quibus currerent tempora et inplerentur loca

<note type="footnote">4 cf. Gen. 3, 8 16 I Tim. 6, 16 25 de sequent. cf. de ciuit. <lb/>
            dei lib. XII 15 </note>

<note type="footnote"> 1 scribtura <hi rend="italic">EP</hi> locutum (JiTi <hi rend="italic">(m</hi>. 1 <hi rend="italic">exp.) B</hi> 2 est] fuit <hi rend="italic">b</hi> S fcabrahae <lb/>
            (h exp. m. 1) <hi rend="italic">B</hi> specie <hi rend="italic">S</hi> 4 uocem (em <hi rend="italic">ex</hi> is m. 1) JB <lb/>
            ambulantis <hi rend="italic">PBSbd</hi> 7 adiubare <hi rend="italic">El</hi> 10 pr§strinximus S 11 adiubat <hi rend="italic">E\'iP</hi> <lb/>
            12 <hi rend="italic">Hinc excerpit</hi> Eugipptus <hi rend="italic">p. 204-209 ed. Knall</hi> 13 ipsum summum <lb/>
            <hi rend="italic">PSSbd</hi> uerum] ipsum uerum S 19 nec temporum <hi rend="italic">s. l. m. 1 S</hi> <lb/>
            21 esse] esse de his <hi rend="italic">b</hi> 22 <hi rend="italic">post</hi> locis <hi rend="italic">sequitur in ediUone Migniana:</hi> <lb/>
            immoto cardine moueatur: sic tota palma ab articulo, qtUU <hi rend="italic">uerba p. 260,<lb/>
             15,</hi> ubi <hi rend="italic">eis locus est, in eadem</hi> editione <hi rend="italic">desiderantur</hi>. 25 ergo] autem <lb/>
            <hi rend="italic">Eug</hi>. incommutabili* (a er.) <hi rend="italic">E</hi> 26 implentur P1 </note> <lb/>
             
<pb n="259"/>
            poralibusque et localibus rerum motibus saecula uoluerentur. <lb/>
            in quibus rebus quaedam spiritalia, quaedam corporalia condidit, <lb/>
            formans materiam, quam nec alius nec ullus, sed <lb/>
            omnino ipse informem ac formabilem instituit, ut formationem <lb/>
            suam non tempore, sed origine praeueniret. spiritalem autem <lb n="5"/>
            creaturam corporali praeposuit, quod spiritalis tantummodo <lb/>
            per tempora mutari posset, corporalis autem per tempora et <lb/>
            locos. exempli enim gratia per tempus mouetur animus uel <lb/>
            reminiscendo, quod oblitus erat, uel discendo, quod nesciebat, <lb/>
            uel uolendo, quod nolebat; per locos autem corpus uel a <lb n="10"/>
            terra in caelum uel a caelo in terram uel ab oriente ad occidentem <lb/>
            uel si quo alio simili modo. omne autem, quod mouetur <lb/>
            per locum, non potest nisi et per tempus simul moueri; <lb/>
            at non omne, quod mouetur per tempus, necesse est etiam <lb/>
            per locum moueri. sicut ergo substantiam, quae mouetur per <lb n="15"/>
            tempus et locum, praecedit substantia, quae tantum per tempus, <lb/>
            ita ipsam praecedit illa, quae nec per locum nec per <lb/>
            tempus. ac per hoc, sicut per tempus et locum mouet corpus <lb/>
            ipse tantum per tempus motus conditus spiritus, ita per <lb/>
            tempus mouet conditum spiritum ipse nec per tempus nec <lb n="20"/>
            per locum motus conditor spiritus. sed spiritus creatus mouet <lb/>
            se ipsum per tempus et per tempus ac locum corpus; spiritus <lb/>
            autem creator mouet se ipsum sine tempore ac loco, mouet <lb/>
            conditum spiritum per tempus sine loco, mouet corpus per <lb/>
            tempus et locum. <lb n="25"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>