<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a.opp-lat1:4.21-5.5</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a.opp-lat1:4.21-5.5</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a.opp-lat1"><div n="4" subtype="book" type="textpart"><div n="21" subtype="chapter" type="textpart"><p>Rursus ergo ad eam quaestionem relabimur, de qua in <lb/>
            primo libro exisse uidebamur, ut item quaeramus, quomodo <lb/>
            circuire potuerit lux ad exhibendam diurnam nocturnamque<lb n="10"/>
            uicissitudinem, non solum antequam caeli luminaria, sed antequam <lb/>
            ipsum caelum, quod firmamentum appellatum est, factum <lb/>
            esset, antequam denique ulla species terrae uel maris, quae <lb/>
            circuitum lucis admitteret sequente nocte, unde illa transisset. <lb/>
            cuius quaestionis diificultate conpulsi ausi sumus disceptationem<lb n="15"/>
            nostram quasi ad hanc terminare sententiam, ut diceremus <lb/>
            illam lucem, quae primitus facta est, conformationem <lb/>
            esse creaturae spiritalis, noctem uero adhuc formandam in <lb/>
            reliquis operibus rerum materiem, quae fuerat instituta, cum <lb/>
            in principio fecit deus caelum et terram, antequam uerbo <lb n="20"/>
            faceret diem. sed nunc diei septimi consideratione commoniti <lb/>
            facilius est, ut nos ignorare fateamur, quod remotum est a <lb/>
            sensibus nostris, quonam modo lux illa, quae dies appellata <lb/>
            est, uel circuitu suo uel contractione et emissione, si corporalis <lb/>
            est, uices diurnas nocturnasque peregerit uel, si spiritalis <lb n="25"/>
            est, condendis creaturis omnibus praesentata sit suaque ipsa <lb/>
            praesentia diem, noctem uero absentia, uesperam initio absentiae, <lb/>
            mane initio praesentiae fecerit, quam ut in re aperta

<note type="footnote"> 1 repetitione IPS 3 indie <hi rend="italic">EiRs</hi> 4 primitus (mi s. <hi rend="italic">I</hi>. m. 1) <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            6 septiens <hi rend="italic">ElP</hi> 7 <hi rend="italic">post</hi> tenebras <hi rend="italic">add</hi>. uocauit <hi rend="italic">PBbd</hi> 8 relabimur (m <lb/>
            <hi rend="italic">sup. er</hi>. t a <hi rend="italic">m</hi>. 1) <hi rend="italic">R</hi> 9 exiisse <hi rend="italic">bd</hi> 10 circumire <hi rend="italic">ElSb</hi> poterit <hi rend="italic">Sl</hi> <lb/>
            exibendam <hi rend="italic">S,</hi> (h <hi rend="italic">s. I. m</hi>. 1) <hi rend="italic">R</hi> diuturuam <hi rend="italic">b</hi> 14 circtlitum <hi rend="italic">b</hi> ammitteret <lb/>
            <hi rend="italic">PR om. El</hi> 15 questionis S difflcultatem <hi rend="italic">Et</hi> ausi om. <hi rend="italic">Ex</hi> <lb/>
            18 adhuc Rl formandam B1 21 <hi rend="italic">post</hi> diem <hi rend="italic">add</hi>. in quo requieuit <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            communiti <hi rend="italic">Et</hi> 24 circQitu <hi rend="italic">b</hi> emmissione <hi rend="italic">B</hi> 25 spiritales <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            26 ipsa <hi rend="italic">om. b</hi> 27 in initio <hi rend="italic">S</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="121"/>
            contra diuinae scripturae uerba conemur dicendo aliud esse <lb/>
            diem septimum quam illius diei, quem fecit deus, septimam <lb/>
            repetitionem. alioquin aut non creauit deus diem septimum <lb/>
            aut aliquid creauit post illos sex dies, id et ipsum diem <lb/>
            septimum; falsumque erit, quod scriptum est, in sexto die <lb n="5"/>
            consummasse omnia opera sua et in septimo requieuisse ab <lb/>
            omnibus operibus suis. quod utique quoniam falsum esse non <lb/>
            potest, restat, ut praesentia lucis illius, quem diem deus fecit, <lb/>
            per omnia eius opera repetita sit, quotiens dies nominatus <lb/>
            est, et in ipso septimo, in quo requieuit ab operibus suis. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="22" subtype="chapter" type="textpart"><p>Sed quoniam lux corporalis, antequam fieret caelum, <lb/>
            quod firmamentum uocatur, in quo etiam luminaria facta <lb/>
            sunt. quo circuitu uel quo processu et recessu uices diei et <lb/>
            noctis exhibere potuerit, non inuenimus, istam quaestionem <lb/>
            relinquere non debemus sine aliqua nostrae prolatione sententiae, <lb n="15"/>
            ut, si lux illa, quae primitus creata est non corporalis <lb/>
            sed spiritalis est, sicut post tenebras facta est, ubi <lb/>
            intellegitur a sua quadam informitate ad creatorem conuersa <lb/>
            atque formata, ita et post uesperam fiat mane, cum post <lb/>
            cognitionem suae propriae naturae, qua non est quod deus, <lb n="20"/>
            refert se ad laudandam lucem, quod ipse deus est, cuius <lb/>
            contemplatione formatur. et quia ceterae creaturae, quae infra <lb/>
            ipsam fiunt, sine cognitione eius non fiunt, propterea nimirum <lb/>
            idem dies ubique repetitur, ut eius repetitione fiant tot dies, <lb/>
            quotiens distinguntur rerum genera creatarum, perfectione <lb n="25"/>
            senarii numeri terminanda: ut uespera primi diei sit etiam <lb/>
            sui cognitio non se esse, quod deus est, mane autem post

<note type="footnote"> 1 scripturae diuinae <hi rend="italic">8</hi> 2 quem] quam <hi rend="italic">Sb</hi> 3 septimum diem <hi rend="italic">Rbd</hi> <lb/>
            diem <hi rend="italic">om. S</hi> 6 septimo die <hi rend="italic">b</hi> 7 quod — <hi rend="italic">uers</hi>. 7 suis <hi rend="italic">om. b</hi> 9 opera <lb/>
            eius <hi rend="italic">Sbd</hi> quoties <hi rend="italic">bd</hi> 10 ipso <hi rend="italic">om. SRbd</hi> 11 <hi rend="italic">cap</hi>. XXI <hi rend="italic">E</hi> 13 procewu <lb/>
            (o <hi rend="italic">ex</hi> ae m. 1) <hi rend="italic">R</hi> 14 noctes P1 exibere III . potuerint <hi rend="italic">P,</hi> <lb/>
            (n <hi rend="italic">exp. m</hi>. 1 <hi rend="italic">et</hi> 2) <hi rend="italic">E</hi> (n <hi rend="italic">s. I. add. m. 1) R</hi> 15 prolatione (8. <hi rend="italic">l. m</hi>. 2 <lb/>
            af ba) <hi rend="italic">E</hi> 16 illa] ista <hi rend="italic">b</hi> 18 ad <hi rend="italic">om. El</hi> creatore El 19 et (8. <hi rend="italic">I. <lb/>
             m</hi>. 2 a* ei) <hi rend="italic">E</hi> uespera El 23 cognitioneni <hi rend="italic">E</hi> 25 distinguuntur <hi rend="italic">PRSbd</hi> <lb/>
            creatura <hi rend="italic">El</hi> creaturarum <hi rend="italic">E2S1</hi> 27 cognitione b </note> <lb/>
             
<pb n="122"/>
            hanc uesperam, quo concluditur dies unus et inchoatur <lb/>
            secundus, conuersio sit eius, qua id, quod creata est, ad <lb/>
            laudem referat creatoris et percipiat de uerbo dei cognitionem <lb/>
            creaturae, quae post ipsam fit, hoc est firmamenti: quod in <lb/>
            eius cognitione fit prius, cum dicitur: et sic est factum,<lb n="5"/>
            deinde in natura ipsius firmamenti, quod conditur. cum additur <lb/>
            etiam postea iam dicto "et sic est factum": et fecit deus <lb/>
            firmamentum. deinde fit uespera illius lucis, cum ipsum <lb/>
            firmamentum non in uerbo dei sicut ante, sed in ipsa eius <lb/>
            natura cognoscit: quae cognitio quoniam minor est, recte<lb n="10"/>
            nomine uesperae significatur. postquam fit mane, quo concluditur <lb/>
            secundus dies et incipit tertius : in quo mane itidem <lb/>
            conuersio est lucis huius. id est diei huius ad laudandum <lb/>
            deum, quod operatus sit firmamentum, et percipiendam de <lb/>
            uerbo eius cognitionem creaturae, quae condenda est post<lb n="15"/>
            firmamentum. ac per hoc, cum dicit deus: congregetur <lb/>
            aqua, quae est sub caelo, in collectionem unam et <lb/>
            adpareat arida, cognoscit hoc illa lux in uerbo dei, quo id <lb/>
            dicitur, et ideo sequitur: et sic est factum, hoc est in eius <lb/>
            cognitione ex uerbo dei; deinde cum additur: et congregata<lb n="20"/>
            est aqua et cetera, cum iam dictum esset: et sic est factum. <lb/>
            ipsa creatura in suo genere fit: quae item, cum in suo genere <lb/>
            facta cognoscitur ab ea luce, quae iam in uerbo dei faciendam <lb/>
            cognouerat, fit tertio uespera, et inde hoc modo cetera usque <lb/>
            ad mane post uesperam sexti diei. <lb n="25"/>
            
</p></div><div n="23" subtype="chapter" type="textpart"><p>Multum quippe interest inter cognitionem rei cuiusque <lb/>
            in uerbo dei et cognitionem eius in natura eius, ut illud <lb/>
            merito ad diem pertineat, hoc ad uesperam. in conparatione

<note type="footnote">16 Gen. 1, 9 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 uesperam hanc b</hi> quod <hi rend="italic">(d exp. m. 1) S unos P 2 qua] quia WS</hi> <lb/>
            4 firmamentum P1 6 firmamentum <hi rend="italic">b</hi> 7 etiam <hi rend="italic">om. b</hi> 10 rectae <hi rend="italic">PS</hi> <lb/>
            11 uesperae (uespere <hi rend="italic">B)</hi> nomine <hi rend="italic">PRSbd</hi> concludit El 12 <hi rend="italic">inquipit El</hi> <lb/>
            itidem mane <hi rend="italic">bd</hi> manet <hi rend="italic">S</hi> 13 <hi rend="italic">pr</hi>. ęşţ <hi rend="italic">(tn</hi>. 1 <hi rend="italic">exp.) S</hi> 16 cum] quod <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            17 et] ut <hi rend="italic">Rl</hi> 21 etc. <hi rend="italic">bd</hi> factum est <hi rend="italic">bd</hi> 22 in suo genere ipsa <lb/>
            creatura <hi rend="italic">PRbd</hi> 23 facienda <hi rend="italic">S</hi> fatienda <hi rend="italic">R</hi> 27 in natura (in <hi rend="italic">m</hi>. 2 <hi rend="italic">ex</hi> <lb/>
            et) <hi rend="italic">E</hi> illut <hi rend="italic">P</hi> 28 uespera <hi rend="italic">P</hi> comparatione. (m <hi rend="italic">er.) R</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="123"/>
            enim lucis illius, quae in uerbo dei conspicitur, omnis cognitio, <lb/>
            qua creaturam quamlibet in se ipsa nouimus, non inmerito <lb/>
            nox dici potest: quae rursum tantum differt ab errore uel <lb/>
            ignorantia eorum, qui nec ipsam creaturam sciunt, ut in eius <lb/>
            conparatione non incongrue dicatur dies. sicut ipsa uita <lb n="5"/>
            fidelium, quae in hac carne atque in hoc saeculo ducitur, in <lb/>
            conparatione uitae infidelis atque inpiae non inrationabiliter <lb/>
            lux et dies appellatur dicente apostolo: fuistis enim aliquando <lb/>
            tenebrae, nunc autem lux in domino, et illud: <lb/>
            abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma <lb n="10"/>
            lucis, sic ut in die honeste ambulemus: qui tamen dies <lb/>
            nisi rursus in conparatione illius diei, quo aequales angelis <lb/>
            facti uidebimus deum, sicuti est, ipse quoque nox esset, non <lb/>
            hic prophetiae lucerna indigeremus. unde apostolus Petrus <lb/>
            dicit: habemus certiorem propheticum sermonem, cui <lb n="15"/>
            bene facitis intendentes sicut lucernae lucenti in <lb/>
            obscuro loco, donec dies lucescat, et lucifer oriatur <lb/>
            in\' cordibus uestris. 
</p></div><div n="24" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quapropter, cum sancti angeli, quibus post resurrectionem <lb/>
            coaequabimur, si uiam — quod nobis Christus factus est usque <lb n="20"/>
            in finem tenuerimus, semper uideant faciem dei uerboque <lb/>
            eius unigenito filio, sicut patri aequalis est, perfruantur, in <lb/>
            quibus prima omnium creata est sapientia. procul dubio uniuersam <lb/>
            creaturam, in qua ipsi sunt principaliter conditi, in <lb/>
             ipso uerbo dei prius nouerunt, in quo sunt omnium, etiam

<note type="footnote"> 8 Ephes 5, 8 10 Rom. 18, 12. 13 15 II Petro 1, 19 19 cf. <lb/>
            Matth. 22. 80 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 q; RI</hi> 2 creatura <hi rend="italic">S 3 rursus PRSbd tantum om. E1</hi> <lb/>
            4 creaturam ipsam <hi rend="italic">b</hi> 7 conparatione <hi rend="italic">El</hi> impie S inrationabiliter <lb/>
            <hi rend="italic">El</hi> 8 enim <hi rend="italic">om. El</hi> 10 ergo <hi rend="italic">om. EIPRSlul</hi> induamur] <lb/>
            induamus <hi rend="italic">nos PRSbd</hi> 12 <hi rend="italic">conparationem E coaequales S</hi> 13 uideuimus <lb/>
            E1 ipse <hi rend="italic">S</hi> nox e. <hi rend="italic">I. m</hi>. 1 R 14 lucernam <hi rend="italic">S cum</hi> unde <lb/>
            <hi rend="italic">inc. cap</hi>. XXII <hi rend="italic">E</hi> 15 habeamus S1 prophetiam 2J1 16 lucenti <lb/>
            <hi rend="italic">om. EPR</hi> 20 coequabimur <hi rend="italic">S</hi> quo aquabimur <hi rend="italic">R</hi> quod] quam <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            nobis] nouimus <hi rend="italic">El</hi> 21 semper ijt (ut <hi rend="italic">exp</hi>. m. 2) <hi rend="italic">E</hi> 22 eius <hi rend="italic">om. El</hi> <lb/>
            24 principaleter <hi rend="italic">P</hi>. </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="124"/>
            quae temporaliter facta sunt, aeternae rationes, tamquam in <lb/>
            eo, per quod facta sunt omnia, ac deinde in ipsa creatura, <lb/>
            quam sic nouerunt, tamquam infra despicientes eamque referentes <lb/>
            ad illius laudem, in cuius incommutabili ueritate <lb/>
            rationes, secundum quas facta est, principaliter uident. ibi<lb n="5"/>
            ergo tamquam per diem, unde et concordissima unitas eorum <lb/>
            eiusdem ueritatis participatione dies est primitus creatus, hic <lb/>
            autem tamquam per uesperam; sed continuo fit mane — <lb/>
            quod in omnibus sex diebus animaduerti potest — quia non <lb/>
            remanet angelica scientia in eo, quod creatum est, quin hoc<lb n="10"/>
            continuo referat ad eius laudem atque caritatem, in quo id <lb/>
            non factum esse, sed faciendum fuisse cognoscitur: in qua <lb/>
            ueritate stando dies est. nam si uel ad se ipsam natura angelica <lb/>
            conuerteretur seque amplius delectaretur quam illo, cuius <lb/>
            participatione beata est, intumescens superbia caderet, sicut<lb n="15"/>
            diabolus : de quo suo loco loquendum est, cum de serpente <lb/>
            hominis seductore sermo debitus flagitabitur. 
</p></div><div n="25" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quia ergo angeli creaturam in ea ipsa creatura sic <lb/>
            sciunt, ut ei scientiae electione ac dilectione praeponant, quod <lb/>
            eam sciunt in ueritate, per quam facta sunt omnia, participes<lb n="20"/>
            eius effecti, ideo per omnes sex dies non nominatur nox, sed <lb/>
            post uesperam et mane dies unus, item post uesperam et <lb/>
            mane dies secundus, deinde post uesperam et mane dies <lb/>
            tertius ac sic usque in mane sexti diei, unde incipit septimus <lb/>
            quietis dei, quamuis cum suis noctibus dies tamen non <lb n="25"/>
            noctes narrantur. tunc enim nox ad diem pertinet, non dies <lb/>
            ad noctem, cum sublimes et sancti angeli id, quod creaturam <lb/>
            in ipsa creatura nouerunt, referunt ad illius honorem et <lb/>
            amorem, in quo aeternas rationes, quibus creata est, contemplantur <lb/>
            eaque concordissima contemplatione sunt unus dies,

<note type="footnote"> 1 factae <hi rend="italic">PR2</hi> 2 facte <hi rend="italic">b</hi> omnia <hi rend="italic">om. b</hi> 3 dispicientes <hi rend="italic">S</hi> referentes <lb/>
            <hi rend="italic">om. El</hi> 4 incommutabili (in s. <hi rend="italic">I</hi>. m. 1) 8 6 eorum unitas <hi rend="italic">8</hi> - <lb/>
            10 scientia (s. <hi rend="italic">I. m</hi>. 2 al sententia) <hi rend="italic">E quin]</hi> quia non S 18 naturaiu <lb/>
            <hi rend="italic">E</hi> angeiicaiji <hi rend="italic">E</hi> 14 se*que (d <hi rend="italic">er.) E</hi> illo (0 in <hi rend="italic">ras. m</hi> 2) <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            18 ipsa sic creatura (ura in <hi rend="italic">ras.) 8</hi> sic <hi rend="italic">om. S</hi> 19 ei? (s <hi rend="italic">exp. m</hi>. 1) <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            ei.. <hi rend="italic">R</hi> 22 <hi rend="italic">pr</hi>. post <hi rend="italic">om. El</hi> 28 uespera P 24 inquipit Et 30 eaquae <hi rend="italic">ElR</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="125"/>
            quem fecit dominus, cui coniungetur et ecclesia ex hac <lb/>
            peregrinatione liberata, ut et nos exultemus et iucundemur in ea. 
</p></div><div n="26" subtype="chapter" type="textpart"><p>Huius ergo diei, cuius et uespera et mane secundum supra <lb/>
            dictam rationem accipi potest, sexta repetitione consummata est <lb/>
            uniuersa creatura factumque est mane, quo finiretur sextus dies, et <lb n="5"/>
            unde inciperet septimus uesperam non habiturus, quia dei requies <lb/>
            non est creatura: quae. cum per dies ceteros conderetur. aliter <lb/>
            in se ipsa facta cognoscebatur, quam in illo, in cuius ueritate <lb/>
            facienda uidebatur, cuius cognitionis quasi decolor species <lb/>
            uesperam faciebat. non itaque iam forma ipsius operis dies <lb n="10"/>
            et terminus uespera et alterius operis initium mane in hac <lb/>
            rerum conditarum narratione debet intellegi, ne cogamur contra <lb/>
            scripturam dicere praeter sex dies conditam diei septimi creaturam, <lb/>
            aut ipsum diem septimum nullam esse creaturam; sed <lb/>
             dies ille, quem fecit deus, per opera eius ipse repetitur non <lb n="15"/>
            circuitu corporali, sed cognitione spiritali. cum illa beata <lb/>
            societas angelorum et primitus contemplatur in uerbo dei, <lb/>
            quo dicit deus: fiat, atque ideo prius in eius cognitione fit, <lb/>
            cum dicitur: et sic est factum, et postea rem ipsam factam <lb/>
            in ea ipsa- cognoscit — quod significatur facta uespera — et <lb n="20"/>
            eam deinde cognitionem rei factae ad illius ueritatis laudem <lb/>
            refert, ubi rationem uiderat faciendae, quod significatur facto <lb/>
            mane. ac sic per omnes illos dies unus est dies non istorum <lb/>
            dierum consuetudine intellegendus, quos uidemus solis circuitu <lb/>
            determinari atque numerari; sed alio quodam modo, a quo et <lb n="25"/>
            illi tres dies, qui ante conditionem istorum luminarium commemorati <lb/>
            sunt, alieni esse non possunt. is enim modus non <lb/>
            usque ad diem quartum, ut inde iam istos usitatos cogitaremus,

<note type="footnote"> 2 cf. Ps. 117, 24 </note>

<note type="footnote"> 1 coniungitur <hi rend="italic">S</hi> et <hi rend="italic">om. PRbd</hi> ex] de <hi rend="italic">bd</hi> 2 exsultemua <hi rend="italic">Pbd</hi> <lb/>
            iocandemnr <hi rend="italic">SRbd</hi> ea] eo <hi rend="italic">PRSbd</hi> 6 inciperet <hi rend="italic">Et</hi> 8 in <hi rend="italic">post</hi> illo <lb/>
            <hi rend="italic">om. E</hi> cuius <hi rend="italic">om. E1</hi> 9 cognitionis <hi rend="italic">fi fin. 8. I. tn. 1 supra</hi> e) <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            10 <hi rend="italic">cum</hi> non <hi rend="italic">inc. cap</hi>. XXIII <hi rend="italic">E</hi> 11 inicium <hi rend="italic">R</hi> 16 beata illa <hi rend="italic">bd</hi> <lb/>
            18 quod <hi rend="italic">EPb</hi> dixit <hi rend="italic">b</hi> 23 unus est dies <hi rend="italic">àuplic. pos. prius del. P</hi> <lb/>
            24 coneu»etudine P 28 husque <hi rend="italic">E</hi> iam (s <hi rend="italic">er.) E</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="126"/>
            sed usque ad sextum septimumque perductus est, ut longe <lb/>
            aliter accipiendus sit dies et nox, inter quae duo diuisit deus, <lb/>
            et aliter iste dies et nox, inter quae dixit, ut diuidant luminaria, <lb/>
            quae creauit, cum ait: et diuidant inter diem et <lb/>
            noctem. tunc enim diem hunc condidit, cum condidit solem,<lb n="5"/>
            cuius praesentia eundem exhibet diem; ille autem dies primitus <lb/>
            conditus iam triduum peregerat, cum haec luminaria illius <lb/>
            diei quarta repetitione creata sunt. 
</p></div><div n="27" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quapropter, quoniam illum diem uel illos dies, qui <lb/>
            eius repetitione numerati sunt, in hac nostra mortalitate<lb n="10"/>
            terrena experiri ac sentire non possumus et, si quid ad eos <lb/>
            intellegendos conari possumus, non debemus temerariam praecipitare <lb/>
            sententiam, tamquam de his aliud sentiri congruentius <lb/>
            probabiliusque non possit, istos septem dies, qui pro illis <lb/>
            agunt hebdomada, cuius cursu et recursu tempora rapiuntur,<lb n="15"/>
            in qua dies unus est a solis ortu usque in ortum circuitus, <lb/>
            sic illorum uicem quandam exhibere credamus, ut non eos <lb/>
            illis similes, sed multum inpares minime dubitemus. 
</p></div><div n="28" subtype="chapter" type="textpart"><p>Nec quisquam arbitretur illud, quod dixi de luce <lb/>
            spiritali et condito die in spiritali et angelica creatura et de<lb n="20"/>
            contemplatione, quam habet in uerbo dei, et de cognitione, <lb/>
            qua in se ipsa creatura cognoscitur, eiusque relatione ad <lb/>
            laudem incommutabilis ueritatis, ubi prius ratio uidebatur rei <lb/>
            faciendae, quae cognita est facta, non iam proprie, sed quasi <lb/>
            figurate atque allegorice conuenire ad intellegendum diem et

<note type="footnote">4 Gen. 1, 14 </note>

<note type="footnote"> 2 diuisit] dimisit <hi rend="italic">b</hi> 3 dixit] dixit dS <hi rend="italic">S</hi> 4 cum ait <hi rend="italic">om. S</hi> 5 noctem <lb/>
            (c <hi rend="italic">in ras.) P</hi> hunc diem <hi rend="italic">PRSbd</hi> 6 exibet <hi rend="italic">R</hi> 7 cumj tum (t <hi rend="italic">ex</hi> <lb/>
            c) <hi rend="italic">R</hi> 9 quoniam] quod <hi rend="italic">Rbd</hi> 10 numerata b 12 temeraria <hi rend="italic">Ex</hi> <lb/>
            taemerariam <hi rend="italic">P</hi> praccipitare (pi <hi rend="italic">8. l. m</hi>. 1) <hi rend="italic">S</hi> 14 probabiliusque <hi rend="italic">(pr</hi>. <lb/>
            b <hi rend="italic">8. I</hi>. m. 1) <hi rend="italic">R posset S</hi> 15 ebdomada <hi rend="italic">El</hi> ebdomadam <hi rend="italic">PRS</hi> hebdomadam <lb/>
            <hi rend="italic">bd</hi> 16 hortu <hi rend="italic">R</hi> 17 exibere <hi rend="italic">R</hi> 18 illis] eis <hi rend="italic">b</hi> 20 condito] <lb/>
            de condito <hi rend="italic">PRSbd</hi> in <hi rend="italic">om. PRSbd</hi> spiritali (i <hi rend="italic">fin. sup</hi>. e <hi rend="italic">a m</hi>. 1) <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            22 rey§latione <hi rend="italic">E</hi> 24 iam] tam <hi rend="italic">S</hi> propriae <hi rend="italic">P\'RS</hi> 25 figuratae <hi rend="italic">ElSR</hi> <lb/>
            allegoricae <hi rend="italic">ESR</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="127"/>
            uesperam et mane, sed aliter quidem, quam in hac consuetudine <lb/>
            cotidianae lucis huius et corporalis, non tamen tamquam hic <lb/>
            proprie, ibi figurate; ubi enim melior et certior lux, ibi uerior <lb/>
            etiam dies . cur ergo non et uerior uespera et uerius mane? <lb/>
            nam si in istis diebus habet quandam declinationem suam lux <lb n="5"/>
            in occasum, quam uesperae nomine nuncupamus, et ad ortum <lb/>
            iterum reditum, quod mane dicimus, cur et illic uesperam <lb/>
            non dicamus, cum a contemplatione creatoris creatura despicitur, <lb/>
            et mane, cum a cognitione creaturae in laudem creatoris adsurgitur? <lb/>
            neque enim et Christus sic dicitur lux, quomodo <lb n="10"/>
            dicitur lapis, sed illud proprie, hoc utique figurate. quisquis <lb/>
            ergo non eam, quam pro nostro modulo uel indagare uel <lb/>
            putare potuimus, sed aliam requirit in illorum dierum enumeratione <lb/>
            sententiam, quae non in prophetia figurate, sed in hac <lb/>
            creaturarum conditione proprie meliusque possit intellegi, quaerat <lb n="15"/>
            et diuinitus adiutus inueniat. fieri enim potest, ut etiam ego <lb/>
            aliam his diuinae scripturae uerbis congruentiorem fortassis <lb/>
            inueniam. neque enim hanc ita confirmo, ut aliam, quae praeponenda <lb/>
            sit, inueniri non posse contendam, sicut confirmo <lb/>
            requiem dei scripturam sanctam non\' quasi post lassitudinem <lb n="20"/>
            uel curae molestiam nobis insinuare uoluisse. 
</p></div><div n="29" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quamobrem potest aliquis fortasse mecum disputando <lb/>
            certare, ut dicat sublimium caelorum angelos non alternatim <lb/>
            contueri primo rationes creaturarum incommutabiliter in uerbi <lb/>
             dei incommutabili ueritate ac deinde ipsas creaturas et tertio <lb n="25"/>
            earum etiam in se ipsis cognitionem ad laudem referre

<note type="footnote">10 cf. loh. 8, 12 11 cf. Act. 4, 11 </note>

<note type="footnote"> 1 nespera S 2 cottidianae (e <hi rend="italic">pro</hi> ae <hi rend="italic">S) ES</hi> 3 propriae <hi rend="italic">R</hi> figuratae <lb/>
            <hi rend="italic">ElSB</hi> 4 etiam uerior <hi rend="italic">b</hi> 6 occasu <hi rend="italic">El</hi> uespere <hi rend="italic">ESb</hi> <lb/>
            nomine <hi rend="italic">om. b</hi> 8 conplatione P1 creata <hi rend="italic">b</hi> dispicitur <hi rend="italic">Sd</hi> desipitur <lb/>
            <hi rend="italic">in mg</hi>. m. 2 <hi rend="italic">R, in textu</hi> despicitur 9 assurgit <hi rend="italic">PRbd</hi> 11 propriae <lb/>
            <hi rend="italic">R</hi> figuratae <hi rend="italic">ElS</hi> 12 ea <hi rend="italic">PR</hi> 14 figuratae <hi rend="italic">ElS</hi> 15 propriae <hi rend="italic">RS</hi> <lb/>
            posset <hi rend="italic">S</hi> quae-rat S 16 adiutus <hi rend="italic">om. El</hi> 18 neQuae (ne s. <hi rend="italic">I. m. <lb/>
             1 add. et</hi> a <hi rend="italic">exp.) S</hi> ita hanc <hi rend="italic">bd supra</hi> aliam <hi rend="italic">add. m</hi>. 2 uide <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            ponenda El 22 dispotando <hi rend="italic">P</hi> 24 inconmutabiliter <hi rend="italic">E</hi> 25 creaturas <lb/>
            et] creatura est <hi rend="italic">Pl</hi> 26 eorum <hi rend="italic">EtB</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="128"/>
            creatoris, sed eorum mentem mirabili facilitate haec omnia simul <lb/>
            posse. numquid tamen dicet aut, si quisquam dixerit, audiendus <lb/>
            est illam caelestem in angelorum milibus ciuitatem aut non <lb/>
            contemplari creatoris aeternitatem aut mutabilitatem ignorare <lb/>
            creaturae aut ex eius quoque inferiore quadam cognitione non <lb n="5"/>
            laudare creatorem? simul hoc totum possint, simul hoc totum <lb/>
            faciant; possunt tamen et faciunt. simul ergo habent et diem <lb/>
            et uesperam et mane. 
</p></div><div n="30" subtype="chapter" type="textpart"><p>Neque enim uerendum est. ne forte qui est idoneus <lb/>
            iam illa sentire ideo non putet hoc ibi posse fieri, quia in his<lb n="10"/>
            diebus, qui solis huius circuitu peraguntur, fieri non potest. <lb/>
            et hoc quidem non potest eisdem partibus terrae; uniuersum <lb/>
            autem mundum quis non uideat, si adtendere uelit, et diem, <lb/>
            ubi sol est, et noctem, ubi non est, et uesperam, unde discedit, <lb/>
            et mane, quo accedit, simul habere? sed nos plane in<lb n="15"/>
            terris haec omnia simul habere non possumus; nec ideo tamen <lb/>
            istam terrenam conditionem lucisque corporeae temporalem <lb/>
            localemque circuitum illi patriae spiritali coaequare debemus, <lb/>
            ubi semper est dies in contemplatione incommutabilis ueritatis, <lb/>
            semper uespera in cognitione in se ipsa creaturae, semper<lb n="20"/>
            mane etiam ex hac cognitione in laudem creatoris, quia non <lb/>
            ibi abscessu lucis superioris, sed inferioris cognitionis distinctione <lb/>
            fit uespera, nec mane tamquam nocti ignorantiae <lb/>
            scientia matutina succedat, sed quod uespertinam etiam <lb/>
            cognitionem in gloriam conditoris adtollat. denique et ille<lb n="25"/>
            nocte non nominata, uespere, inquit, et mane et meridie <lb/>
            enarrabo, adnuntiabo; et exaudies uocem meam, hic

<note type="footnote"> 26 Ps. 54, 18 </note>

<note type="footnote"> 2 dicet] dicit <hi rend="italic">S</hi> 5 interiore <hi rend="italic">S</hi> quadam] quam <hi rend="italic">El</hi> 6 <hi rend="italic">cum priorc</hi> <lb/>
            simul <hi rend="italic">inc. cap</hi>. XXIIII <hi rend="italic">E</hi> 7 <hi rend="italic">pr</hi>. faciunt <hi rend="italic">S</hi> 10 putet hoc ibij potest et <lb/>
            hoc alibi <hi rend="italic">S</hi> 12 eisdem (s 8. <hi rend="italic">I. m</hi>. 1) <hi rend="italic">R</hi> 13 attendere (re s. <hi rend="italic">I. m</hi>. 1) <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            14 discedet S 15 quoqpp <hi rend="italic">E</hi> accedet S 16 hic b 17 lucisquae <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            et temporalem (et <hi rend="italic">8. I. m</hi>. 1) <hi rend="italic">R (8. I. m</hi>. 2) <hi rend="italic">E</hi> 18 coequare <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            20 creatura <hi rend="italic">R</hi> 21 laude <hi rend="italic">PRSbd</hi> 22 sed] seu <hi rend="italic">b</hi> 23 nocti <hi rend="italic">El</hi> <lb/>
            24 succedit 8, (i <hi rend="italic">ex</hi> a <hi rend="italic">m. 1) R</hi> 26 inquid <hi rend="italic">P</hi> 27 enarrabo (e <hi rend="italic">s. l. m</hi>. <lb/>
            1) E narrabo S et narrabo <hi rend="italic">R</hi> et annuntiabo <hi rend="italic">SRbd</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="129"/>
            fortasse per temporum uices, sed tamen, quantum puto, <lb/>
            significans, quid sine temporum uicibus ageretur in patria, <lb/>
            cuius peregrinatio suspirabat. 
</p></div><div n="31" subtype="chapter" type="textpart"><p>Sed numquid, si iam nunc simul ista omnia gerit atque <lb/>
             habet angelica illa societas et unitas diei, quem primitus condidit <lb n="5"/>
            deus, tunc etiam cum haec conderentur simul haec <lb/>
            habuit? nonne per omnes sex dies, cum ea, quae per singulos <lb/>
            deo condere placuit, conderentur, primo haec accipiebat in <lb/>
            uerbo dei, ut in eius notitia primitus fierent. cum dicebatur: <lb/>
            et sic est factum, deinde, cum facta essent in sua propria <lb n="10"/>
            natura, qua sunt, deoque placuissent, quia bona sunt, tunc ea <lb/>
            itidem cognoscebat alia quadam inferiore cognitione, quae <lb/>
            nomine uesperae significata est ac deinde facta uespera fiebat <lb/>
            mane, cum de suo opere deus laudaretur et alterius creaturae, <lb/>
             quae deinceps facienda erat, ex dei uerbo notitia, priusquam <lb n="15"/>
            fieret, acciperetur? non ergo tunc simul omnia, et dies et <lb/>
            uespera et mane, sed singillatim per ordinem, quem scriptura <lb/>
            commemorat. 
</p></div><div n="32" subtype="chapter" type="textpart"><p>An etiam tunc simul omnia, quoniam non secundum <lb/>
             temporum moras, sicut fiunt dies isti, cum oritur et occidit <lb n="20"/>
            sol et in locum suum redit, ut rursus oriatur, sed secundum <lb/>
            potentiam spiritalem mentis angelicae cuncta quae uoluerit <lb/>
            simul notitia facillima conprehendente? nec ideo tamen sine <lb/>
            ordine, quo adparet conexio praecedentium sequentiumque <lb/>
             causarum. neque enim cognitio fieri potest, nisi cognoscenda <lb n="25"/>
            praecedant: quae item priora sunt in uerbo, per quod facta <lb/>
            sunt omnia, quam in his, quae facta sunt, omnibus. mens

<note type="footnote"> 2 perageretur b 3 cuius] cuiaeius (e <hi rend="italic">in ras.) P</hi> cui eius <hi rend="italic">SRbd</hi> <lb/>
            5 illa angelica S <hi rend="italic">7 dies sex S</hi> 8 conderentur <hi rend="italic">(aZf. n s. I. m. 1) P</hi> <lb/>
            haec/// (aec <hi rend="italic">in ras.) R</hi> hic <hi rend="italic">b</hi> 11 quaę <hi rend="italic">E</hi> deoquae <hi rend="italic">E</hi> deo quae <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            itidem ea <hi rend="italic">bd</hi> 12 cognuscebat <hi rend="italic">P</hi> cognoscebant <hi rend="italic">R</hi> 13 uespere <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            ac om. <hi rend="italic">S</hi> 14 deus opere <hi rend="italic">PRSbd</hi> lauderetur 81 16 fierit <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            omnia simul <hi rend="italic">S</hi> 17 sed <hi rend="italic">8. I. m</hi>. 1 <hi rend="italic">R</hi> 19 quoniam] quia <hi rend="italic">PRSbd</hi> <lb/>
            20 fient <hi rend="italic">Et post</hi> oritur <hi rend="italic">add. m</hi>. 2 <hi rend="italic">s. I</hi>. cotidie <hi rend="italic">E</hi> oritur sol <hi rend="italic">b</hi> 22 cwm <lb/>
            jjpiritalem <hi rend="italic">inc. cap</hi>. XXV <hi rend="italic">E</hi> 23 conpraehendente <hi rend="italic">EPRS</hi> comprehendentem <lb/>
            <hi rend="italic">bd</hi> 24 et apparet b connexio <hi rend="italic">bd</hi> consequentiumque <hi rend="italic">b</hi> 27 his] iis <hi rend="italic">d</hi> </note>

<note type="footnote"> XXVIII. Aug. sect. III pars 1. </note>

<note type="footnote"> 9 </note> <lb/>
             
<pb n="130"/>
            itaque humana prius haec, quae facta sunt, per sensus corporis <lb/>
            experitur eorumque notitiam pro infirmitatis humanae <lb/>
            modulo capit et deinde quaerit eorum causas, si quo modo <lb/>
            possit ad eas peruenire, principaliter atque incommutabiliter <lb/>
            manentes in uerbo dei, ac sic inuisibilia eius per ea, quae<lb n="5"/>
            facta sunt, intellecta conspicere. quod quanta tarditate ac <lb/>
            difficultate agat et quanta temporis mora propter corpus <lb/>
            corruptibile, quod adgrauat animam, etiam quae feruentissimo <lb/>
            studio rapitur, ut instanter ac perseueranter haec agat. quis <lb/>
            ignorat? mens uero angelica pura caritate inhaerens uerbo<lb n="10"/>
            dei, posteaquam illo ordine creata est, ut praecederet cetera, <lb/>
            prius ea uidit in uerbo dei facienda, quam facta sunt; ac sic <lb/>
            prius in eius fiebant cognitione cum deus dicebat, ut fierent, <lb/>
            quam in sua propria natura : quae itidem facta in eis ipsis <lb/>
            etiam cognouit minore utique notitia, quae uespera dicta est. <lb n="15"/>
            quam notitiam sane praecedebant quae fiebant, quia praecedit <lb/>
            cognitionem quidquid cognosci potest; nisi enim prius sit, <lb/>
            quod cognoscatur, cognosci non potest. post hoc si eo modo <lb/>
            sibi placeret, ut amplius se ipsa quam creatore suo delectaretur, <lb/>
            non fieret mane, id est non de sua cognitione in laudem <lb n="20"/>
            creatoris adsurgeret. cum uero factum est, faciendum erat <lb/>
            aliud et cognoscendum deo dicente: fiat, ut prius itidem <lb/>
            fieret in cognitione mentis angelicae et posset rursus dici: <lb/>
            et sic est factum, ac deinde in natura propria, ubi sequente <lb/>
            uespera nosceretur. . <lb n="25"/>
            
</p><p>Ac per hoc etiamsi nulla hic morarum temporalium sint <lb/>
            interualla, praecessit tamen ratio condendae creaturae in uerbo <lb/>
            dei, cum dixit: fiat lux, et secuta est ipsa lux, qua angelica

<note type="footnote"> 6 cf. Rom. 1, 20 8 cf. Sap. 9, 15 10 cf. de ciuit. dei lib VHII 21 </note>

<note type="footnote"> 3 illorum <hi rend="italic">S</hi> 6 quanto <hi rend="italic">El</hi> tardiętate <hi rend="italic">E</hi> 7 agit b 8 quod] et <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            agrabat <hi rend="italic">Ex</hi> acgrauat P grauat <hi rend="italic">8</hi> 9 ac] hac <hi rend="italic">R</hi> hoc <hi rend="italic">bd</hi> 10 inherens <lb/>
            <hi rend="italic">E</hi> 12 sic <hi rend="italic">om. El</hi> si <hi rend="italic">SRb</hi> 13 fiebat P cognitiong S1 <lb/>
            15 dicto b 16 praecedet <hi rend="italic">S</hi> 17 quicquid <hi rend="italic">E2SR</hi> 18 hec b 20 <hi rend="italic">alt</hi>. non <lb/>
            <hi rend="italic">om. Pb (8</hi>. I. <hi rend="italic">m</hi>. 1) <hi rend="italic">R</hi> 21 non assurgeret <hi rend="italic">b post</hi> est <hi rend="italic">add</hi>. mane d <lb/>
            22 ut] <hi rend="italic">et El</hi> 23 cognitionem <hi rend="italic">S</hi> 24 factum est <hi rend="italic">b</hi> subsequente <hi rend="italic">PSbd</hi> <lb/>
            27 condende <hi rend="italic">R</hi> 28 sequuta P qua] quo <hi rend="italic">EtPS</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="131"/>
            mens formata est atque in sua natura facta est, non autem <lb/>
            alibi sequebatur, ut fieret. et ideo non prius dictum est: et <lb/>
            sic est factum, et postea dictum est: et fecit deus lucem, <lb/>
            sed continuo post uerbum dei facta est lux adhaesitque creanti <lb/>
            luci lux creata, uidens illam et se in illa, id est rationem, <lb n="5"/>
            qua facta est. uidit etiam se in se, id est distante, quod <lb/>
            factum est, ab eo, qui fecit. et ideo cum placuisset deo factum <lb/>
            uidenti, quia bonum est, et diuisa esset lux a tenebris et <lb/>
            uocata lux dies et tenebrae nox, facta\' est et uespera, quia <lb/>
            necessaria erat et ista cognitio, qua distingueretur a creatore <lb n="10"/>
            creatura aliter in se ipsa cognita quam in illo; atque inde <lb/>
            mane et aliud praenoscendum, quod fuerat uerbo dei faciendum, <lb/>
            prius in cognitione mentis angelicae, deinde in natura ipsius <lb/>
            firmamenti. et ideo dixit deus: fiat firmamentum. et sic <lb/>
            est factum, in cognitione spiritalis creaturae hoc priusquam <lb n="15"/>
            in eo ipso fieret praenoscentis. deinde fecit deus firmamentum, <lb/>
            iam utique ipsam firmamenti naturam, cuius minor <lb/>
            esset tamquam uespertina cognitio : ac sic usque ad omnium <lb/>
            operum finem et usque ad requiem dei, quae non habet <lb/>
            uesperam, quia non est facta sicut creatura, ut posset etiam <lb n="20"/>
            ipsius geminari cognitio, tamquam prior et maior in uerbo dei <lb/>
            sicut in die et posterior ac minor in se ipsa sicut in uespera. 
</p></div><div n="33" subtype="chapter" type="textpart"><p>Sed si omnia simul mens angelica potest, quae singillatim <lb/>
            per ordinem conexarum causarum sermo distinguit, <lb/>
            numquid etiam quae fiebant, uelut ipsum firmamentum, uelut <lb n="25"/>
            aquarum congregatio speciesque nudata terrarum. uelut fruticum <lb/>
            et arborum germinatio, luminarium et siderum conformatio, <lb/>
            aquatilia terrestriaque animantia, simul omnia facta sunt, ac

<note type="footnote"> 1 alibi autem <hi rend="italic">S</hi> 2 et <hi rend="italic">ante</hi> sic <hi rend="italic">om. ElPBSb</hi> 3 et] sed <hi rend="italic">PR</hi> est <lb/>
            <hi rend="italic">oiii. bd</hi> et <hi rend="italic">om. R</hi> 4 adhesitque <hi rend="italic">ESR</hi> creanti (n <hi rend="italic">s. I. m</hi>. 1) <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            5 illa] illam <hi rend="italic">SP2</hi> 9 tebrae P1 12 et] ad <hi rend="italic">d</hi> praenoscendum <hi rend="italic">E1</hi> <lb/>
            praecognoscendum <hi rend="italic">E*PMSbd</hi> fuerit <hi rend="italic">Pb</hi> 13 cognitionem <hi rend="italic">S</hi> 15 creaturae <lb/>
            spiritalis <hi rend="italic">PRSbd</hi> 16 fieret in eo ipso <hi rend="italic">d</hi> 20 possit S 21 in <lb/>
            <hi rend="italic">om. S</hi> 23 mens simul <hi rend="italic">Rbd</hi> 25 uelud <hi rend="italic">fin. S</hi> 26 terrarum <lb/>
            nudata <hi rend="italic">PRbd</hi> fructicum <hi rend="italic">S</hi> fru#ticum <hi rend="italic">R</hi> 27 confirmatio <hi rend="italic">b</hi> 28 ter- <lb/>
            <hi rend="italic">restriaque E1</hi> ac non] annon <hi rend="italic">PRSbd</hi> </note>

<note type="footnote"> 9* </note> <lb/>
             
<pb n="132"/>
            non potius per interualla temporum secundum praefinitos dies? <lb/>
            an forte non, sicut ea secundum motus eorum naturales nunc <lb/>
            experimur, ita etiam cum primitus instituta sunt cogitare <lb/>
            debemus, sed secundum mirabilem atque ineffabilem uirtutem <lb/>
            sapientiae dei, quae adtingit a fine usque ad finem fortiter et<lb n="5"/>
            disponit omnia suauiter? neque enim et ipsa gradibus adtingit <lb/>
            aut tamquam gressibus peruenit. quapropter quam facilis ei <lb/>
            efficacissimus motus est, tam facile deus condidit omnia, <lb/>
            quoniam per illam sunt condita, ut hoc, quod nunc uidemus <lb/>
            temporalibus interuallis ea moueri ad peragenda, quae suo<lb n="10"/>
            cuique generi conpetunt, ex illis rationibus insitis ueniat, <lb/>
            quas tamquam seminaliter sparsit deus in ictu condendi. cum <lb/>
            dixit, et facta sunt; mandauit, et creata sunt. 
</p><p>Non itaque tarde institutum est, ut essent tarda, quae <lb/>
            tarda sunt, nec ea mora sunt condita saecula, qua transcurrunt. <lb n="15"/>
            hos enim numeros tempora peragunt, quos cum crearentur <lb/>
            non temporaliter acceperunt. alioquin si rerum naturales <lb/>
            motiones dierumque istorum, quos nouimus, usitata spatia, <lb/>
            cum haec primitus uerbo dei facta sunt, cogitemus, non uno, <lb/>
            die opus erat, sed pluribus, ut ea, quae radicibus pullulant<lb n="20"/>
            terramque uestiunt, subter primitus germinarent, deinde certo <lb/>
            numero dierum pro suo quaeque genere in auras erumperent, <lb/>
            etiam si hoc usque fieret, quod de creata natura eorum die <lb/>
            uno, id est tertio factum scriptura narrauit. deinde quot <lb/>
            diebus opus erat, ut aues uolarent, si a suis primordiis

<note type="footnote"> 5 cf. Sap. 8, 1 13 Ps. 32, 9 </note>

<note type="footnote"> 1 potius] etiam <hi rend="italic">PtRtb</hi> 6 suabiter <hi rend="italic">ElP</hi> enim <hi rend="italic">om. b</hi> 7 facilis <lb/>
            ■ei] facile se 8 9 illarji <hi rend="italic">E</hi> uidemus <hi rend="italic">legitur post</hi> moueri <hi rend="italic">b</hi> 11 insitis <lb/>
            rationibus <hi rend="italic">PRSbd</hi> insitis (i <hi rend="italic">fit... m</hi>. 1 ex a) <hi rend="italic">R</hi> 12 quos <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            seminaliter] semina litteris <hi rend="italic">S</hi> condendi (n <hi rend="italic">prius 8. I</hi>. m. 1) K <lb/>
            14 <hi rend="italic">cap</hi>. XXVI <hi rend="italic">E</hi> 15 condita sunt <hi rend="italic">bd</hi> qua] quae <hi rend="italic">RP2</hi> 20 que R <lb/>
            22 quaeque] quoque <hi rend="italic">EPRSb</hi> auras (a <hi rend="italic">fin. ex</hi> e <hi rend="italic">m</hi>. 1) <hi rend="italic">R</hi> 23 huc <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            fierent <hi rend="italic">S</hi> creata <hi rend="italic">(pr</hi>. a <hi rend="italic">8. I</hi>. m. 1) <hi rend="italic">P</hi> diei <hi rend="italic">S</hi> 24 quod <hi rend="italic">EtP</hi> <lb/>
            quot (t s. <hi rend="italic">I</hi>. m. 1) <hi rend="italic">R</hi> 25 <hi rend="italic">post</hi> uolarent <hi rend="italic">add</hi>. si a suis uolarent <hi rend="italic">in P; <lb/>
            quae uerba item repetita m</hi>. 1 <hi rend="italic">exp. in R</hi> exsistentes <hi rend="italic">PR</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="133"/>
            existentes ad plumas et pennas per naturae suae numeros peruenerunt? <lb/>
            an forte oua tantum creata erant, cum quinto die <lb/>
            dictum est, quod eiecerint aquae omne uolatile pennatum <lb/>
            secundum suum genus? aut si propterea recte hoc dici potuit, <lb/>
            quia in illo humore ouorum iam erant omnia, quae per <lb n="5"/>
            numeros certos dierum coalescunt et explicantur quodammodo, <lb/>
            quia inerant iam ipsae numerosae rationes incorporaliter corporeis <lb/>
            rebus intextae, cur non et ante oua id ipsum recte dici <lb/>
            potuerit, cum iam eaedem rationes in elemento humido fierent, <lb/>
            quibus alites per temporales sui cuiusque generis moras oriri <lb n="10"/>
            et perfici possent? de quo enim creatore scriptura ista narrauit. <lb/>
            quod sex diebus consummauerit opera sua, de illo alibi non <lb/>
            utique dissonanter scriptum est, quod creauerit omnia simul. <lb/>
            ac per hoc et istos dies sex uel septem. uel potius unum <lb/>
            sexies septiesue repetitum, simul fecit, qui fecit omnia simul. <lb n="15"/>
            quid ergo opus erat sex dies tam distincte dispositeque <lb/>
            narrari? quia scilicet hi, qui non possunt uidere, quod dictum <lb/>
            est: creauit omnia simul, nisi cum eis sermo tardius <lb/>
            incedat, ad id, quo eos ducit, peruenire non possunt. 
</p></div><div n="34" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quomodo ergo dicimus septies repetitam lucis illius <lb n="20"/>
            praesentiam per angelicam cognitionem a uespere ad mane, <lb/>
            cum ipsa tria simul, id est et diem et uesperam et mane <lb/>
            semel ei habere suffecerit, cum simul uniuersam creaturam, <lb/>
            sicut simul facta est, et in primis atque incommutabilibus

<note type="footnote">13 cf. Eccli 18, 1 18 Eccli. 18, 1 </note>

<note type="footnote"> 1 pinnas <hi rend="italic">EIP</hi> peruenirent <hi rend="italic">ex</hi> peruenerunt Rl 2 oua (u <hi rend="italic">sup. exp</hi>. <lb/>
            b <hi rend="italic">m</hi>. 1 <hi rend="italic">superscr.) P</hi> 3 eicerint <hi rend="italic">S</hi> eiecerint (i <hi rend="italic">fin. m</hi>. 1 <hi rend="italic">ex</hi> e) <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            omne omne Pl pinnatum <hi rend="italic">ElP,</hi> (i <hi rend="italic">ex e mut. m</hi>. 1) <hi rend="italic">R</hi> 4 rectae <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            hoc recte <hi rend="italic">R</hi> 5 amore <hi rend="italic">ElPEl</hi> 6 et <hi rend="italic">om. S</hi> 8 idipsuin (i <hi rend="italic">init. ex</hi> &amp; <lb/>
            <hi rend="italic">m</hi>. 1) <hi rend="italic">R</hi> rectae <hi rend="italic">R</hi> 9 easdem <hi rend="italic">EtplS</hi> ea.*dem <hi rend="italic">R</hi> ratione sine elemento <lb/>
            RI aelimento <hi rend="italic">P</hi> umido <hi rend="italic">El</hi> 10 alites] aliter (r <hi rend="italic">ex</hi> s <hi rend="italic">m</hi>. 1) <hi rend="italic">R <lb/>
            12 ante</hi> opera <hi rend="italic">add</hi>. omnia <hi rend="italic">PRbd</hi> 15 repetitum (re <hi rend="italic">in ras.) R</hi> 16 tistincte <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> distinctae <hi rend="italic">ER</hi> dispositaeque <hi rend="italic">E</hi> dissposite quae <hi rend="italic">(pr</hi>. s. s. <hi rend="italic">I</hi>. <lb/>
            m. 1) <hi rend="italic">R</hi> 17 hii <hi rend="italic">E</hi> hi. <hi rend="italic">R</hi> ii <hi rend="italic">d</hi> 19 duca <hi rend="italic">S</hi> 20 diximus <hi rend="italic">b</hi> septiesJ <lb/>
            sexies <hi rend="italic">E*PRSbd</hi> 21 a <hi rend="italic">om. Pl</hi> uesperae (a <hi rend="italic">exp. m</hi>. 1) <hi rend="italic">P</hi> uespera <hi rend="italic">Sbd</hi> <lb/>
            22 uespera <hi rend="italic">S</hi> 23 sufficerit <hi rend="italic">SR1</hi> 24 adque <hi rend="italic">El</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="134"/>
            rationibus, per quas condita est, contemplaretur propter diem <lb/>
            et in eius ipsius natura cognosceret propter uesperam et <lb/>
            creatorem ex ipsa etiam inferiore cognitione propter mane <lb/>
            laudaret? aut quomodo praecedebat mane, ut in uerbo cognosceret, <lb/>
            quid esset deo postea faciendum, id ipsum etiam consequenter<lb n="5"/>
            uespere cognitura, si prius et posterius nihil factum <lb/>
            est, quia omnia simul facta sunt? immo uero et prius atque <lb/>
            posterius per sex dies quae commemorata sunt facta sunt, <lb/>
            et simul omnia facta sunt, quia et haec scriptura, quae per <lb/>
            memoratos dies narrat opera dei, et illa, quae simul eum dicit<lb n="10"/>
            fecisse omnia, uerax est; et utraque una est, quia uno spiritu <lb/>
            ueritatis inspirante conscripta est. 
</p><p>Sed in his rebus, in quibus quid prius sit uel posterius, <lb/>
            interualla temporum non demonstrant, quamuis utrumque dici <lb/>
            possit, id est et simul et prius atque posterius, facilius tamen<lb n="15"/>
            intellegitur quod dicitur simul quam quod prius atque posterius: <lb/>
            uelut cum solem intuemur orientem, certe manifestum <lb/>
            est, quod ad eum acies nostra peruenire non posset, nisi <lb/>
            transiret totum aeris caelique spatium, quod inter nos et <lb/>
            ipsum est. hoc autem cuius longinquitatis sit, quis aestimare<lb n="20"/>
            sufficiat? nec utique perueniret eadem acies uel radius oculorum <lb/>
            nostrorum ad transeundum aerem, qui est super mare, <lb/>
            nisi prius transisset eum, qui est super terram, in qualibet <lb/>
            mediterranea regione simus, ab eo loco, ubi sumus, usque ad <lb/>
            litus maris. deinde, si ad eandem lineam contuitus nostri <lb n="25"/>
            adhuc post mare terrae adiacent, eum quoque aerem, qui <lb/>
            super illas transmarinas terras est, transire acies nostra non <lb/>
            potest, nisi prius peracto spatio aeris illius, qui super mare,

<note type="footnote"> 6 posterius (us 8. <hi rend="italic">l. m</hi>. 2) <hi rend="italic">E</hi> 7 simul omnia <hi rend="italic">bd</hi> 8 que <hi rend="italic">R</hi> commemorata <lb/>
            sint <hi rend="italic">S</hi> 10 in illa <hi rend="italic">E</hi> que <hi rend="italic">R</hi> dicit] narrat <hi rend="italic">S</hi> 12 conscribta <lb/>
            <hi rend="italic">E</hi> 13 <hi rend="italic">cap</hi>. XXVII <hi rend="italic">E</hi> uel] si uel <hi rend="italic">S</hi> 15 et <hi rend="italic">ante</hi> simul <hi rend="italic">om. bd</hi> <lb/>
            atque] et <hi rend="italic">bd</hi> 17 uelud <hi rend="italic">S</hi> 19 transierit <hi rend="italic">S</hi> caelique (li s. I. <lb/>
            <hi rend="italic">add. m</hi>. 2) <hi rend="italic">P</hi> 20 longiquitatis <hi rend="italic">El</hi> longinquitatis (tis in <hi rend="italic">ras. m</hi>. 2) <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            existimare (x <hi rend="italic">in ras.) P,Rb</hi> 21 <hi rend="italic">post</hi> perueniret <hi rend="italic">add</hi>. ad eum <hi rend="italic">E</hi> 24 medii <lb/>
            terranea <hi rend="italic">S</hi> 26 mare <hi rend="italic">S</hi> adiacente <hi rend="italic">E</hi> 27 terras <hi rend="italic">(ut mg</hi>. at <lb/>
            partes) <hi rend="italic">b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="135"/>
            quod primum occurrit, extenditur. faciamus iam post illas <lb/>
            transmarinas terras nonnisi oceanum remanere. numquid et <lb/>
            aerem, qui super oceanum diffunditur, potest transire acies <lb/>
            nostra, nisi prius transierit quidquid aeris citra oceanum supra <lb/>
            terram est? oceani autem magnitudo inconparabilis perhibetur; <lb n="5"/>
            sed quantacumque sit, prius oportet aerem, qui supra <lb/>
            est, transeant radii nostrorum oculorum et postea quidquid <lb/>
            ultra est tum demum ad solem perueniant, quem uidemus. <lb/>
            num igitur quia totiens hic diximus „prius" et "postea-, ideo <lb/>
            non simul omnia uno ictu transit noster obtutus? si enim clausis <lb n="10"/>
            oculis faciem contra uisuri solem ponamus, nonne mox, ut eos <lb/>
            aperuerimus, ibi potius aciem nostram nos inuenisse, quam illuc <lb/>
            eam perduxisse putabimus, ita ut nec ipsi oculi prius aperti <lb/>
            fuisse uideantur quam illa quo intenderat peruenisse? et certe <lb/>
             iste corporeae lucis est radius, emicans ex oculis nostris et <lb n="15"/>
            tam longe posita tanta celeritate contingens, ut aestimari <lb/>
            conpararique non possit. nempe hic et illa omnia tam ampla <lb/>
            inmensaque spatia simul uno ictu transiri manifestum est et. <lb/>
            quid prius posteriusque transeatur, nihilo minus certum est. 
</p><p>Merito resurrectionis nostrae celeritatem cum exprimere <lb n="20"/>
            uellet apostolus, in ictu oculi dixit fieri. neque enim aliquid <lb/>
            in rerum corporearum motibus uel ictibus potest celerius <lb/>
            inueniri. quodsi oculorum carnalium acies celeritate potest <lb/>
            tantum, quid mentis acies uel humanae? quanto magis angelicae? <lb/>
             quid iam de ipsius summae dei sapientiae celeritate <lb n="25"/>
            dicatur, quae adtingit ubique propter suam munditiam, et <lb/>
            nihil inquinatum in eam incurrit? in his ergo, quae simul

<note type="footnote"> 21 I Cor. 15, 52 27 cf. Sap. 7, 24 </note>

<note type="footnote"> 1 primum] prius <hi rend="italic">PRbd</hi> 2 remanere J21 4 quicquid <hi rend="italic">E2SR</hi> super <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            5 terras <hi rend="italic">SR2</hi> terra <hi rend="italic">PR1</hi> 7 oculorum nostrorum <hi rend="italic">b</hi> quicquid <hi rend="italic">SB</hi> <lb/>
            8 perueniant (n <hi rend="italic">fin</hi>. s. <hi rend="italic">I. m</hi>. 1) <hi rend="italic">E</hi> 9 numj nunc <hi rend="italic">El, (post c quod in ras. <lb/>
             pos. est lit. 6 litter.) R</hi> posttea (t <hi rend="italic">exp. m</hi>. 1) <hi rend="italic">P</hi> 10 trans\'!sit <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            11 uisurij uidendQ <hi rend="italic">b</hi> 13 putauimus <hi rend="italic">Et</hi> 14 illo (o <hi rend="italic">sup. exp</hi>. a m. 1) <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            intenderant <hi rend="italic">S</hi> certe (a <hi rend="italic">m</hi>. 1 <hi rend="italic">exp.) S</hi> 15 corpora <hi rend="italic">El</hi> 16 celeritate <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> constringens <hi rend="italic">b</hi> existimari Jvlfe extimari P1 19 quod <hi rend="italic">d</hi> <lb/>
            20 caeleritatem <hi rend="italic">S</hi> 23 tantum potest <hi rend="italic">FRSbd</hi> 26 munditiem <hi rend="italic">d</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="136"/>
            facta sunt, nemo uidet, quid prius posteriusue fieri debuerit, <lb/>
            nisi in illa sapientia, per quam facta sunt omnia per ordinem <lb/>
            simul. 
</p></div><div n="35" subtype="chapter" type="textpart"><p>Dies ergo ille, quem deus primitus fecit. si spiritalis rationalisque <lb/>
            creatura est, id est angelorum supercaelestium atque<lb n="5"/>
            uirtutum, praesentatus est omnibus operibus dei hoc ordine <lb/>
            praesentiae. quo ordine scientiae, qua et in uerbo dei facienda <lb/>
            praenosceret et in creatura facta cognosceret non per interuallorum <lb/>
            temporalium moras, sed prius et posterius habens <lb/>
            in conexione creaturarum, in efficacia uero creatoris omnia<lb n="10"/>
            simul. sic enim fecit, quae futura essent, ut non temporaliter <lb/>
            faceret temporalia, sed ab eo facta currerent tempora. ac per hoc <lb/>
            isti dies septem, quos lux corporis caelestis circumeundo <lb/>
            explicat atque replicat, secundum quandam umbram significationis <lb/>
            admonent nos quaerere illos dies, in quibus lux<lb n="15"/>
            creata spiritalis omnibus operibus dei per senariam numeri <lb/>
            perfectionem praesentari potuerit, atque inde in septimam <lb/>
            requiem dei mane habere, uesperam non habere, ut non hoc <lb/>
            sit deo requieuisse in die septimo, tamquam ipso die septimo <lb/>
            eguerit ad requiem suam, sed quod in conspectu angelorum<lb n="20"/>
            suorum requieuerit ab omnibus operibus suis, quae fecit, non <lb/>
            utique nisi in se ipso, qui factus non est; id est, ut creatura <lb/>
            eius angelica, quae cognoscendis omnibus operibus eius in <lb/>
            ipso et in illis tamquam dies cum uespera praesentata est, <lb/>
            nihil post omnia ualde bona opera eius melius cognosceret<lb n="25"/>
            quam illum ab omnibus in se ipso requiescere nullo eorum <lb/>
            egente, quo sit beatior.

<note rend="script" type="footnote">1 uidit Rl 2 sint <hi rend="italic">S</hi> 9 temporum S cum sed <hi rend="italic">inc. cap</hi>. XXVIII <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            10 connexione <hi rend="italic">Sbd</hi> efficientia S efficatia i2 11 que <hi rend="italic">R</hi> temporaliter <lb/>
            faceret <hi rend="italic">om. El</hi> 12 current <hi rend="italic">E</hi> 13 quos (s <hi rend="italic">add</hi>. a. <hi rend="italic">I. m</hi>. 1) <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            15 ammonet <hi rend="italic">E</hi> ammonent <hi rend="italic">PR</hi> querere <hi rend="italic">R</hi> 17 in <hi rend="italic">om. Sbd</hi> 18 et <lb/>
            uosperam <hi rend="italic">Sd</hi> sit hoc <hi rend="italic">PRSbd</hi> 26 eorum] eram P1 27 egentem <hi rend="italic">PRbd</hi> <lb/>
            Expl. liber. quartus. incipiunt capitula <hi rend="italic">E</hi> Explicit liber IIII <hi rend="italic">fol. 101b P</hi> <lb/>
            Explicit lib quartus:! Incipit lib V genesis; ad litteram aureli aug <hi rend="italic">fol</hi>. <lb/>
            97b <hi rend="italic">R</hi> Explicit geneseos liber quartus <hi rend="italic">(litt. maio atr.)</hi> Incipit liber quintos <lb/>
            <hi rend="italic">(litt. maio rubr.) pag. 116 b S</hi> </note>
</p></div><pb n="137"/></div><div n="5" subtype="book" type="textpart"><head><title type="main">LIBER QVINTUS. </title></head><div n="1" subtype="chapter" type="textpart"><p>Hic est liber creaturae caeli et terae, (?) cum factus <lb/>
            est dies, (?) fecit deus caelum et terram et omne uiride <lb/>
            agri, antequam esset super terram, et omne fenum <lb/>
            agri, antequam exortum est. non enim pluerat deus <lb n="5"/>
            super terram et homo non erat, qui operaretur terram. <lb/>
            fons autem ascendebat de terra et inrigabat omnem <lb/>
            faciem terrae. nunc certe firmior fit illa sententia, qua <lb/>
            intellegitur unum diem fecisse deum, unde iam illi sex uel <lb/>
            septem dies unius huius repetitione numerari potuerint, quandoquidem <lb n="10"/>
            apertius sancta scriptura iam dicit, concludens <lb/>
            quodammodo cuncta, quae ab initio usque ad hunc locum <lb/>
            dixerat, atque infert: hic est liber creaturae uel facturae <lb/>
            caeli et terrae, cum factus est dies. neque enim quisque <lb/>
            dicturus est caelum et terram hic ita commemorata, sicut <lb n="15"/>
            dictum erat, antequam conditus insinuaretur dies, in principio <lb/>
            fecit deus caelum et terram. illud enim si eo modo <lb/>
            intellegitur, ut aliquid deus fecerit sine die, priusquam faceret <lb/>
            diem, qua ratione id possit accipi suo loco dixi, quod dicendum <lb/>
            putaui, nulli intercludens melius intellegendi licentiam. <lb n="20"/>
            nunc autem, hic est, inquit, liber creaturae caeli et <lb/>
            terrae, cum factus est dies, satis, ut opinor, ostendens non <lb/>
            hic se ita commemorasse caelum et terram, sicut in principio, <lb/>
            antequam fieret dies, cum tenebrae essent super abyssum, <lb/>
            sed quomodo factum est caelum et terra, cum factus est <lb n="25"/>
            dies, id est iam formatis atque distinctis partibus et generibus

<note type="footnote"> 2 Gen. 2, 4-6 16 Gen. 1, 1 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 Explicuerunt capitula. inč liber quintus <hi rend="italic">fol</hi>. 68 <hi rend="italic">E</hi> Incipit <lb/>
            liber V. genesis <hi rend="italic">(litt. maio rubr.)</hi> I ad litt. aureli aug <hi rend="italic">(litt. min. <lb/>
             rubr.) fol</hi>. 102p <hi rend="italic">P fol</hi>. 97b <hi rend="italic">R</hi> 2 Hic-creaturae <hi rend="italic">litt. maio color. <lb/>
            P</hi> 4 foenum <hi rend="italic">Sd</hi> faenum <hi rend="italic">P</hi> 5 super terram deus <hi rend="italic">PRbd <lb/>
            6 fin</hi>. terra <hi rend="italic">El</hi> 7 inrigabat <hi rend="italic">El</hi> 8 <hi rend="italic">cap</hi>. I <hi rend="italic">E</hi> certe <hi rend="italic">R</hi> sentia <hi rend="italic">El</hi> <lb/>
            9 sex <hi rend="italic">in ras. S</hi> 10 potuerunt <hi rend="italic">b</hi> 13 hi.c (n <hi rend="italic">er.)</hi> 2J est 8. <hi rend="italic">I. <lb/>
             m</hi>. 1 <hi rend="italic">E</hi> 14 quisquam <hi rend="italic">Rd</hi> 16 principio (ci <hi rend="italic">s. I. m</hi>. 1) <hi rend="italic">P</hi> 21 <hi rend="italic">cap</hi>. <lb/>
            II <hi rend="italic">E</hi> 25 terram <hi rend="italic">E</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="138"/>
            rerum, quibus uniuersa creatura disposita atque conposita <lb/>
            reddit hanc speciem, quae mundus uocatur. 
</p><p>Illud hic ergo caelum commemoratum est, quod cum <lb/>
            creasset deus firmamentum uocauit, cum omnibus, quae in <lb/>
            illo sunt, et ea terra, quae cum abysso imum obtinebat locum,<lb n="5"/>
            cum omnibus, quae in ea sunt. sequitur enim et adiungit: <lb/>
            fecit deus caelum et terram, ut caeli et terrae nomine <lb/>
            et praemisso, antequam factum diem commemoraret, et repetito, <lb/>
            cum commemorasset, non sinat suspicari ita se nunc <lb/>
            caelum et terram nominasse, sicut in principio, antequam<lb n="10"/>
            esset creatus dies. sic enim uerba contexuit: hic est liber <lb/>
            creaturae caeli et terrae, cum factus est dies, fecit <lb/>
            deus caelum et terram, ut, si quisquam uelit sic intellegere, <lb/>
            quod superius positum est: liber creaturae caeli <lb/>
            et terrae, quemadmodum dictum est: in principio fecit<lb n="15"/>
            deus caelum et terram, priusquam conderet diem, quia <lb/>
            prius et hic commemorata sunt caelum et terra et postea <lb/>
            factus est dies, corrigatur consequentibus uerbis, quia et post <lb/>
            commemoratum factum diem rursus caeli et terrae nomen <lb/>
            adiunctum est. <lb n="20"/>
            
</p><p>Quamquam et hoc, quod positum est "cum" et sic adiunctum, <lb/>
            factus est dies, cuiuis contentioso extorqueat alium intellectum <lb/>
            esse non posse. si enim ita esset interpositum, ut <lb/>
            diceretur: hic est liber creaturae caeli et terrae. factus est <lb/>
            dies, fecit deus caelum et terram, quisquam forte arbitraretur<lb n="25"/>
            librum creaturae caeli et terrae sic appellatum, quomodo <lb/>
            appellatum est: in principio fecit deus caelum et terram ante

<note type="footnote"> 1 quibus (i <hi rend="italic">8. I. m</hi>. 1) <hi rend="italic">R</hi> creata <hi rend="italic">El</hi> 2 redit <hi rend="italic">E1</hi> redderet <hi rend="italic">(alt</hi>. re <lb/>
            <hi rend="italic">8. I. m. 1) S</hi> uocatur mundus <hi rend="italic">S</hi> 3 hinc S 5 ea terrii. <hi rend="italic">b</hi> obtinebat <lb/>
            Ev obtinet <hi rend="italic">E7PSSbd</hi> 8 et <hi rend="italic">ante</hi> praemisso <hi rend="italic">om. Sb</hi> <lb/>
            praemissio <hi rend="italic">E</hi> repetittO (i <hi rend="italic">er.) R</hi> repetit <hi rend="italic">b</hi> 14 creaturae creturae<lb/>
            <hi rend="italic">(exp. m</hi>. 1) S 15 quemammodum <hi rend="italic">EPR</hi> 17 terram <hi rend="italic">E</hi> 18 est <lb/>
            <hi rend="italic">om. PBbd</hi> subsequentibus <hi rend="italic">PRbd 21 inter</hi> est <hi rend="italic">et</hi> cum 8. <hi rend="italic">I. m</hi>. 1 <lb/>
            <hi rend="italic">add</hi>. dies <hi rend="italic">S</hi> et <hi rend="italic">om. E</hi> sic] sit <hi rend="italic">b</hi> sic 8 (g <hi rend="italic">add</hi>. wi. 2) <hi rend="italic">E</hi> 22 dies <lb/>
            <hi rend="italic">om. S</hi> cuiuis (i <hi rend="italic">fin. 8. I. m</hi>. 1) <hi rend="italic">R</hi> extorqueat (e a. <hi rend="italic">I. m</hi>. 1) <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            esse intellectum <hi rend="italic">Sbd</hi> 25 arbitretur <hi rend="italic">ElSl</hi> 27 fecit deus <hi rend="italic">ont. PRd</hi> terra <hi rend="italic">d</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="139"/>
            conditum diem, ac deinde subiunctum: factus est dies, <lb/>
            sicut ibi postea narratum est, quod deus fecerit diem : inde <lb/>
            continuo rursum dictum: fecit deus caelum et terram, <lb/>
            tamquam sic iam, quemadmodum haec facta sunt post conditum <lb/>
            diem. sed quia ita interpositum est, ut diceretur: cum <lb n="5"/>
            factus est dies. siue hoc superioribus uerbis conectas, ut <lb/>
            sit una sententia: hic est liber creaturae caeli et terrae, <lb/>
            cum factus est dies, siue inferioribus, ut item hoc modo <lb/>
            sit plena sententia: cum factus est dies, fecit deus <lb/>
            caelum et terram, procul dubio cogit eo modo se intellegi <lb n="10"/>
            caelum et terram commemorasse, quomodo facta sunt, cum <lb/>
            factus est dies. deinde cum dictum esset: fecit deus caelum <lb/>
            et terram, additum est: et omne uiride agri, quae certe <lb/>
            manifestum est tertio die facta. unde liquidius adparet eundem <lb/>
            illum esse unum diem, quem fecit deus, quo repetito factus <lb n="15"/>
            est et secundus et tertius et ceteri usque ad septimum diem. 
</p></div><div n="2" subtype="chapter" type="textpart"><p>Cum autem nomine caeli et terrae usitato more scripturarum <lb/>
            nunc uniuersam creaturam uoluerit accipi, quaeri potest <lb/>
            cur addiderit: et omne uiride agri. quod mihi uidetur ideo <lb/>
            posuisse, ut significantius intimaret, quem diem commendauerit, <lb n="20"/>
            quod ait: cum factus est dies. cito enim quisquam <lb/>
            putaret hunc diem lucis corporeae commendatum, quo circumeunte <lb/>
            nobis uicissitudo diurni nocturnique temporis exhibetur. <lb/>
            sed cum creaturarum conditarum ordinem recolimus et inuenimus <lb/>
            omne uiride agri tertio die creatum, antequam sol fieret. <lb n="25"/>
            qui quarto die factus est, cuius praesentia dies iste cotidianus <lb/>
            usitatusque peragitur, quando audimus: cum factus est <lb/>
            dies, fecit deus caelum et terram et omne uiride agri,

<note type="footnote">1 diest-dies (diest <hi rend="italic">exp. m</hi>. 1) <hi rend="italic">S</hi> 2 sicut ibi] sicubi S inde (de <lb/>
            \'<hi rend="italic">8. I. m</hi>. 2) <hi rend="italic">E</hi> 4 quemammodum <hi rend="italic">EPRl</hi> 6 est] set <hi rend="italic">El</hi> conexa <lb/>
            sunt sit (sit 8. <hi rend="italic">I. m</hi>. 1) <hi rend="italic">S</hi> connectas <hi rend="italic">Rbd</hi> 8 4iest dies 81 item] <lb/>
            idem E1 itidem <hi rend="italic">b</hi> 14 liquidius (i <hi rend="italic">fin</hi>. s. <hi rend="italic">I</hi>. m. 1) S limpidius <hi rend="italic">b</hi> 18 accepi <lb/>
            P 19 quur <hi rend="italic">R</hi> 20 significatius <hi rend="italic">ElP</hi> 21 est] esset <hi rend="italic">E cap</hi>. III <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            quisqaam enim <hi rend="italic">E</hi> 22 putaret (t <hi rend="italic">fin. s. I. m</hi>. 1) <hi rend="italic">S</hi> lucis (u <hi rend="italic">ex</hi> o) <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            quod <hi rend="italic">PR</hi> circueunte <hi rend="italic">E</hi> 23 exibetur <hi rend="italic">R</hi> 26 dies] est dies cuius <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            cottidianus <hi rend="italic">ES</hi> 27 audigimus <hi rend="italic">E</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="140"/>
            admonemur de ipso die cogitare, quem siue corporalem in <lb/>
            nescio qua luce nobis incognita siue spiritalem in societate <lb/>
            unitatis angelicae non tamen talem, qualem hic nouimus, <lb/>
            intellectu uestigare conemur. 
</p></div><div n="3" subtype="chapter" type="textpart"><p>Illud etiam non ab re fuerit intueri, quod, cum posset <lb n="5"/>
            dicere: hic est liber creaturae caeli et terrae, cum fecit deus <lb/>
            caelum et terram, ut in caelo et terra intellegeremus quidquid <lb/>
            in eis est, sicut loqui diuina scriptura consueuit, ut <lb/>
            nomine caeli et terrae saepissime, interdum addito et maris, <lb/>
            uniuersam insinuet creaturam, aliquando adiungens et dicens:<lb n="10"/>
            et quae sunt in eis, ut, quidquid horum diceret, ibi intellegeremus <lb/>
            et diem, siue quem primitus condidit, siue istum, <lb/>
            quem praesentia solis facit: non ita dixit, sed interposuit <lb/>
            diem dicens: cum factus est dies. nec ita locutus est, ut <lb/>
            diceret: hic est liber creaturae diei et caeli et terrae, tamquam<lb n="15"/>
            hoc ordine, quo facta narrantur, nec ita: hic est liber creaturae <lb/>
            caeli et terrae, cum factus est dies et caelum et terra, cum <lb/>
            fecit deus caelum et terram et omne uiride agri, nec ita: <lb/>
            hic est liber creaturae caeli et terrae, cum fecit deus diem et <lb/>
            caelum et terram et omne uiride agri, nec ita: hic est liber <lb n="20"/>
            creaturae caeli et terrae. fecit deus diem et caelum et terram <lb/>
            et omne uiride agri — hos enim magis locutionis modos loquendi <lb/>
            consuetudo poscebat -: sed ait: hic est liber creaturae <lb/>
            caeli et terrae, cum factus est dies, fecit deus <lb/>
            caelum et terram et omne uiride agri, tamquam illud <lb n="25"/>
            insinuans, cum factus est dies, tunc fecisse deum caelum et <lb/>
            terram et omne uiride agri.

<note type="footnote"> 11 cf. Ps. 145, 6 23 Gen. 2, 4. 5 </note>

<note type="footnote"> 1 ammonemur <hi rend="italic">PR</hi> in <hi rend="italic">om. RSbd</hi> 2 sotietate <hi rend="italic">SR</hi> 3 hipc <lb/>
            (n <hi rend="italic">exp. m</hi>. 1) <hi rend="italic">S</hi> 4 inuestigare <hi rend="italic">b,</hi> (in <hi rend="italic">add. m</hi>. 1) <hi rend="italic">R</hi> 5 possit <hi rend="italic">S</hi> 7 in <lb/>
            terra <hi rend="italic">Sb</hi> quidquid <hi rend="italic">ElRl</hi> 8 consuebit <hi rend="italic">El</hi> 9 celi <hi rend="italic">S</hi> sepisaime <hi rend="italic">SR</hi> <lb/>
            additum Pl maris (a ex 0 <hi rend="italic">m</hi>. 1) <hi rend="italic">R</hi> 10 creatura El 11 quae] ea <lb/>
            quae <hi rend="italic">S quicquid EPRtS</hi> 12 primus <hi rend="italic">(s</hi>. I. <hi rend="italic">m. 2 add</hi>. al primitus) <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            13 fecit <hi rend="italic">Pd</hi> (e <hi rend="italic">ex</hi> a <hi rend="italic">m</hi>. 1) <hi rend="italic">R</hi> 14 loquutus <hi rend="italic">PR</hi> 16 narrantur ista. <lb/>
            Xec <hi rend="italic">sqq. b</hi> 17 terra) terram <hi rend="italic">E</hi> cum—terram <hi rend="italic">om. ES</hi> 19 caeli et <lb/>
            terrae <hi rend="italic">om. b</hi> cum <hi rend="italic">om. S</hi> 20 nec ita-agri <hi rend="italic">om. PRSbd</hi> 22 loquutionis <lb/>
            <hi rend="italic">PR</hi> modus <hi rend="italic">S</hi> modo <hi rend="italic">Px</hi> </note> 
<pb n="141"/>
             
</p><p>Porro autem superior narratio factum diem primitus indicat <lb/>
            eumque unum diem deputat; post quem secundum adnumerat, <lb/>
            quo factum est firmamentum, et tertium, quo species terrae <lb/>
            marisque digestae sunt et lignum atque herbam terra produxit. <lb/>
            an forte hoc illud est, quod in libro superiore moliebamur <lb n="5"/>
            ostendere deum simul fecisse omnia, quandoquidem <lb/>
            narrationis illa contextio, cum sex dierum ordine creata cuncta <lb/>
            et consummata memorasset, nunc ad unum diem omnia rediguntur <lb/>
            nomine caeli et terrae adiuncto etiam fruticum genere? <lb/>
            nimirum propter quod supra dixi, ut. si fortassis ex hac <lb n="10"/>
            nostra consuetudine intellegeretur dies, corrigeretur lector, <lb/>
            cum recoleret uiride agri ante istum solarem diem deum <lb/>
            dixisse, ut terra produceret. ita iam non ex alio sanctae <lb/>
            scripturae libro profertur testimonium, quod omnia simul deus <lb/>
            creauerit, sed uicina testificatio paginae consequentis ex hac <lb n="15"/>
            re nos admonet dicens: cum factus est dies, fecit deus <lb/>
            caelum et terram et omne uiride agri, ut istum diem <lb/>
            et septies intellegas repetitum, ut fierent septem dies et, cum <lb/>
            audis tunc facta omnia, cum factus est dies, illam senariam <lb/>
            uel septenariam repetitionem sine interuallis morarum spatiorumque <lb n="20"/>
            temporalium factam, si possis, adprehendas, si autem <lb/>
            nondum possis, haec relinquas conspicienda ualentibus, tu <lb/>
            autem cum scriptura non deserente infirmitatem tuam et <lb/>
            materno incessu tecum tardius ambulante proficias, quae sic <lb/>
            loquitur, ut altitudine superbos inrideat, profunditate adtentos <lb n="25"/>
            terreat, ueritate magnos pascat, affabilitate paruulos nutriat.

<note type="footnote"> 14 cf. Eccli. 18, 1 </note>

<note type="footnote"> 2 <hi rend="italic">post</hi> secundum <hi rend="italic">add. m</hi>. 2 s. <hi rend="italic">I</hi>. diem <hi rend="italic">E</hi> 3 factum (m <hi rend="italic">ex</hi> s <hi rend="italic">m</hi>. 1) <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            5 <hi rend="italic">cap</hi>. lIII <hi rend="italic">E</hi> 6 simul deum <hi rend="italic">PRSbd</hi> 7 contexio <hi rend="italic">El</hi> cuncta creata <lb/>
            <hi rend="italic">Sb</hi> 8 nunc autem b 10 dixit <hi rend="italic">E</hi> diximus <hi rend="italic">b</hi> 13 dixisse <hi rend="italic">(pr</hi>. s <lb/>
            <hi rend="italic">m</hi>. 1 <hi rend="italic">s. d.) R</hi> iam] etiam <hi rend="italic">P</hi> -iam (&amp; <hi rend="italic">er.) R</hi> scripturae sanctae <hi rend="italic">PHbd</hi> <lb/>
            15 pagine <hi rend="italic">S ex]</hi> et ex <hi rend="italic">b</hi> 16 ammonet <hi rend="italic">PR</hi> 17 ut] Et <hi rend="italic">b</hi> istum] <lb/>
            ipsum <hi rend="italic">S 18</hi> et <hi rend="italic">om. b</hi> septiens P1 repetum 81 21 adpraehendas <lb/>
            <hi rend="italic">ESR</hi> . autem <hi rend="italic">ont. d</hi> 22 nondum] non <hi rend="italic">PSlRlb</hi> ualentibus (a <lb/>
            <hi rend="italic">ex</hi> e <hi rend="italic">m</hi>. 1) <hi rend="italic">E cap</hi>. V <hi rend="italic">E</hi> 23 cum <hi rend="italic">om. S</hi> 24 materno* <hi rend="italic">E</hi> 25 inrideat <hi rend="italic">E1</hi> <lb/>
            adtentoa <hi rend="italic">.EiSi.R</hi> 26 <hi rend="italic">cum uoce</hi> ueritate <hi rend="italic">inc. cap</hi>. VI <hi rend="italic">E</hi> magnos (m <hi rend="italic">s. <lb/>
            I. m</hi>. 1) <hi rend="italic">R</hi> affabilitate» (m <hi rend="italic">er.) E</hi> </note> 
<pb n="142"/>
            
</p></div><div n="4" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quid sibi ergo uult etiam quod sequitur? nam ita sermo <lb/>
            contexitur: cum factus est dies, fecit deus caelum et <lb/>
            terram et omne uiride agri, antequam esset super <lb/>
            terram, et omne fenum agri, antequam exortum est. <lb/>
            quid est hoc? nonne quaerendum est, ubi ea fecerit, antequam<lb n="5"/>
            essent super terram et antequam exorta sunt? quis enim non <lb/>
            procliuius crederet tunc ea deum fecisse, cum exorta sunt, <lb/>
            non antequam exorta sunt, nisi admoneretur hoc diuino eloquio <lb/>
            ista deum ante fecisse, quam exorerentur, ut, si ubi facta <lb/>
            sint inuenire non possit, credat tamen ante facta quam exorta<lb n="10"/>
            quisquis huic scripturae pie credit; inpie quippe non <lb/>
            credit. 
</p><p>Quid ergo dicemus? an, quod nonnulli putauerunt, in ipso <lb/>
            uerbo dei facta omnia. antequam exorerentur in terra? sed, si <lb/>
            . hoc modo facta sunt, non cum factus est dies, sed antequam<lb n="15"/>
            fieret dies, facta sunt; aperte autem scriptura dicit: cum <lb/>
            factus est dies, fecit deus caelum et terram et omne <lb/>
            uiride agri, antequam esset super terram, et omne <lb/>
            fenum, antequam exoreretur. si ergo cum factus est dies, <lb/>
            non utique antequam fieret dies, ac per hoc non in uerbo, <lb n="20"/>
            quod patri coaeternum est, antequam dies, antequam omnino <lb/>
            aliquid fieret, sed cum factus est dies. nam illa, quae in <lb/>
            uerbo dei ante omnem creaturam sunt, non utique facta sunt; <lb/>
            haec autem facta sunt, cum factus est dies, sicut scripturae <lb/>
            uerba declarant, sed tamen antequam essent super terram et <lb n="25"/>
            antequam exorerentur: quod de uiridibus et feno agri dictum <lb/>
            est.

<note type="footnote"> 1 Quod <hi rend="italic">El</hi> uult ergo <hi rend="italic">SR1</hi> itaj ista P ita (ta in <hi rend="italic">rcu.) R</hi> <lb/>
            3 omneiii uiridern <hi rend="italic">E</hi> omnia uiridia <hi rend="italic">S</hi> essegt <hi rend="italic">E</hi> essent <hi rend="italic">PRS</hi> 4 foenum <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            faenum <hi rend="italic">P</hi> 5 hoc] ergo <hi rend="italic">b</hi> querendum <hi rend="italic">R</hi> fecit <hi rend="italic">b</hi> 6 essent (n s. <lb/>
            <hi rend="italic">l. m</hi>. 1) <hi rend="italic">E</hi> non <hi rend="italic">om. b</hi> 7 fecesse 81 8 nontequam <hi rend="italic">E1</hi> ammoneretur <lb/>
            <hi rend="italic">EPR</hi> hoc <hi rend="italic">om. b</hi> 9 fecisse antequam <hi rend="italic">bd</hi> eiorerentur (n 8. <lb/>
            <hi rend="italic">I. tn</hi>. 1) <hi rend="italic">E</hi> exorirentur <hi rend="italic">SRtbd</hi> 10 possipt <hi rend="italic">E</hi> 13 dicimus <hi rend="italic">S</hi> 14 exorerentur <lb/>
            (e <hi rend="italic">meel. ex</hi> i) <hi rend="italic">E</hi> exorirentur <hi rend="italic">SR2bd</hi> 18 esseijt <hi rend="italic">E</hi> 19 foenum <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            faenum <hi rend="italic">PR</hi> exoriretur <hi rend="italic">SR2bd</hi> cum <hi rend="italic">om. S</hi> 20 ac] hac <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            24 autem] cum <hi rend="italic">S</hi> 25 esset <hi rend="italic">b</hi> et <hi rend="italic">om. PRbd</hi> 26 exorirentur <hi rend="italic">SRsbd</hi> <lb/>
            foeno <hi rend="italic">S</hi> faeno <hi rend="italic">PR</hi> </note> 
<pb n="143"/>
             
</p><p>Ubi ergo? an in ipsa terra causaliter et rationabiliter, sicut <lb/>
            in seminibus iam sunt omnia, antequam euoluant quodammodo <lb/>
            atque explicent incrementa et species suas per numeros temporum? <lb/>
            sed ista semina, quae uidemus, iam super terram <lb/>
            sunt, iam exorta sunt. an non erant super terram, sed infra <lb n="5"/>
            terram, et ideo, antequam exorta sunt, facta sunt, quia tunc <lb/>
            exorta sunt, cum semina germinarunt et accessu incrementorum <lb/>
            in auras eruperunt, quod per moras temporum nunc fieri <lb/>
            uidemus suo cuique generi distributas? num ergo semina tunc <lb/>
            facta sunt, cum factus est dies, et in ipsis erat omne uiride <lb n="10"/>
            agri et omne fenum nondum ea specie, qua sunt super <lb/>
            terram iam exorta, sed ea ui, qua sunt in rationibus seminum? <lb/>
            semina ergo primum terra produxit? sed non ita scriptura <lb/>
            loquebatur, cum diceret: et produxit terra herbam pabuli, <lb/>
            uel herbam feni, seminans semen secundam genus <lb n="15"/>
            et secundum similitudinem, et lignum fructuosum <lb/>
            faciens fructum, cuius semen suum in\' se secundum <lb/>
            genus super terram. his enim uerbis magis adparet semina <lb/>
            esse orta ex herbis et lignis, non autem illa ex seminibus, <lb/>
            sed ex terra, praesertim quia et ipsa uerba dei sic se habent. <lb n="20"/>
            non enim ait: germinent semina in terra herbam feni et <lb/>
            lignum fructuosum, sed ait: germinet terra herbam feni <lb/>
            seminans semen, ut semen ex herba, non herbam <lb/>
            insinuaret ex semine. et sic est factum. et produxit terra, <lb/>
            id est: prius sic est factum in cognitione illius diei, et produxit <lb n="25"/>
            terra. iam, ut hoc fieret etiam in ipsa creatura, quae <lb/>
            condita est.

<note type="footnote"> 14 Gen. 1, 12 22 Gen. 1, 11. 12 </note>

<note type="footnote"> 1 in <hi rend="italic">s. I. tn</hi>. 1 <hi rend="italic">ER</hi> rationaliter <hi rend="italic">Rbd</hi> 2 euolbant Et euolent <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            5 erat <hi rend="italic">E</hi> 7 germinarent <hi rend="italic">Sfflb</hi> accessuiii <hi rend="italic">E</hi> 8 eruipperunt <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            erumpunt 8 9 sui <hi rend="italic">El</hi> tunc <hi rend="italic">om S</hi> 10 dies s. <hi rend="italic">1</hi>. m. 1 <hi rend="italic">R</hi> 11 foenum <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> faenum <hi rend="italic">P</hi> speciae <hi rend="italic">R</hi> 12 ui] in <hi rend="italic">b</hi> quae <hi rend="italic">S</hi> 13 scribtura <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            14 produxi <hi rend="italic">El</hi> terrft <hi rend="italic">S</hi> erbam <hi rend="italic">S</hi> pauuli <hi rend="italic">El</hi> 15 faeni <hi rend="italic">PRS</hi> <lb/>
            seminantem <hi rend="italic">bd</hi> 17 se ę.1iQ secundum (alio <hi rend="italic">exp. m</hi>. 1) <hi rend="italic">P</hi> 18 <hi rend="italic">cum uoce</hi> his <lb/>
            <hi rend="italic">inc. cap. VII E</hi> 19 exorta b erbis <hi rend="italic">S</hi> illa <hi rend="italic">om. El</hi> 21 foeni <hi rend="italic">S</hi> faeni <hi rend="italic">PR <lb/>
            22 haerbam R foeniSfaeniPR</hi> 23 seminantem bd herba <hi rend="italic">(hs.l.m. 1)5\'</hi> </note> 
<pb n="144"/>
            
</p><p>Quomodo ergo, antequam essent super terram et antequam <lb/>
            exorerentur? quasi eis aliud fuerit fieri cum caelo et terra, <lb/>
            quando factus est dies ille inusitatus atque incognitus nobis, <lb/>
            quem primum deus fecit, aliud autem exoriri iam super <lb/>
            terram, quod non fit nisi per hos dies, quos circuitus solis<lb n="5"/>
            facit per temporum moras suo cuique generi adcommodatas? <lb/>
            quod si ita est diesque ille societas atque unitas supercaelestium <lb/>
            angelorum atque uirtutum est, procul dubio longe <lb/>
            aliter nota est angelis creatura dei, aliter nobis; excepto, <lb/>
            quod eam in uerbo dei nouerunt, per quod facta sunt omnia,<lb n="10"/>
            etiam in se ipsa dico longe aliter eis notam esse quam nobis: <lb/>
            illis enim primordialiter, ut ita dicam. uel originaliter, sicut <lb/>
            eam deus primitus condidit et post eam conditionem a suis <lb/>
            operibus requieuit non condendo aliquid amplius, nobis autem <lb/>
            secundum rerum antea conditarum administrationem iam per<lb n="15"/>
            ordines temporum, secundum quam deus iam illis rebus <lb/>
            senaria perfectione consummatis usque modo operatur. 
</p><p>Causaliter ergo tunc dictum est produxisse terram herbam <lb/>
            et lignum, id est producendi accepisse uirtutem. in ea quippe <lb/>
            iam tamquam in radicibus, ut ita dixerim, temporum facta erant, <lb n="20"/>
            quae per tempora futura erant; nam utique postea plantauit <lb/>
            deus paradisum iuxta orientem et eiecit ibi de terra omne <lb/>
            lignum speciosum ad aspectum et bonum ad escam.. nec tamen <lb/>
            dicendum est eum tunc aliquid addidisse creaturae, quod <lb/>
            ante non fecerat, quod uelut illi perfectioni, qua omnia bona

<note type="footnote"> 21 cf. Gen. 2, 8. 9 </note>

<note type="footnote"> 1 esset <hi rend="italic">PRb</hi> 2 exorirentur <hi rend="italic">EPWSbd</hi> aliud eis <hi rend="italic">PRSbd</hi> fieri <lb/>
            <hi rend="italic">in ras. R om. S</hi> 4 iam om. <hi rend="italic">PRbd</hi> 6 commodatas <hi rend="italic">El</hi> accumodatas <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            7 <hi rend="italic">cum uoce</hi> quod <hi rend="italic">inc. cap</hi>. VIII <hi rend="italic">E</hi> illa b ille <hi rend="italic">(sup</hi>. e <hi rend="italic">add. m</hi>. 1 ius) <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            11 eis nota <hi rend="italic">S</hi> notam eis <hi rend="italic">PRbd</hi> 12 enim] enim <hi rend="italic">inras. B</hi> etiam <hi rend="italic">Pb</hi> 14 contendo <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> 15 antea <hi rend="italic">om. PRb</hi> conditarum <hi rend="italic">om. P1</hi> amministrationem <lb/>
            <hi rend="italic">PR</hi> 17 senaria!!! perfectionem <hi rend="italic">E</hi> per senariam perfectionem <hi rend="italic">lJbd</hi> <lb/>
            senaria. perfectione. <hi rend="italic">R</hi> admodo <hi rend="italic">E</hi> 18 terra E1 erbam <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            22 deus <hi rend="italic">om</hi>. ln paradysum <hi rend="italic">E; semper uocali</hi> y <hi rend="italic">scriptum, quod hic <lb/>
            adnotauisse satis habebo</hi> 24 aliquid tunc <hi rend="italic">Sd</hi> 25 uelud 81 perfectioni <lb/>
            (i <hi rend="italic">fm. ex</hi> e m. 1) <hi rend="italic">R</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="145"/>
            ualde sexto die consummauit post esset addendum; sed quia <lb/>
            iam omnes naturae fructicum atque lignorum in prima conditione <lb/>
            factae fuerant, a qua conditione deus requieuit, mouens <lb/>
            deinde administransque per temporales cursus illa ipsa, quae <lb/>
            condidit et a quibus conditis requieuit, non solum tunc <lb n="5"/>
            plantauit paradisum, sed etiam nunc omnia, quae nascuntur. <lb/>
            quis enim alius etiam nunc ista creat, nisi qui usque nunc <lb/>
            operatur? sed creat haec modo ex his, quae iam sunt; tunc <lb/>
            autem ab illo, cum omnino nulla essent, creata sunt, cum <lb/>
            factus et dies ille, qui etiam ipse omnino non erat, spiritalis <lb n="10"/>
            uidelicet atque intellectualis creatura. 
</p></div><div n="5" subtype="chapter" type="textpart"><p>Factae itaque creaturae motibus coeperunt currere tempora: <lb/>
            unde ante creaturam frustra tempora requiruntur, quasi possint <lb/>
            inueniri ante tempora tempora. motus enim si nullus esset <lb/>
            uel spiritalis uel corporalis creaturae, quo per praesens praeteritis <lb n="15"/>
            futura succederent, nullum esset tempus omnino. moueri <lb/>
            autem creatura non utique posset, si non esset. potius ergo <lb/>
            tempus a creatura quam creatura coepit a tempore, utrumque <lb/>
            autem ex deo; ex ipso enim et per ipsum et in ipso sunt <lb/>
            omnia. nec sic accipiatur quod dictum est: tempus a creatura <lb n="20"/>
            coepit, quasi tempus creatura non sit, cum sit creaturae motus <lb/>
            ex alio in aliud consequentibus rebus secundum ordinationem <lb/>
            administrantis dei cuncta quae creauit. quapropter cum primam <lb/>
            conditionem creaturarum cogitamus, a quibus operibus suis <lb/>
            deus in die septimo requieuit, nec illos dies sicut istos <lb n="25"/>
            solares nec ipsam operationem ita cogitare debemus, quemadmodum <lb/>
            nunc aliquid deus operatur in tempore, sed

<note rend="script" type="footnote">12 cf. De ciuitate dei lib. XI 6 19 cf. Rora. 11, 36 <lb/>
            4 amministransque <hi rend="italic">PR</hi> per <hi rend="italic">om</hi>. S 7 alius] alter <hi rend="italic">b</hi> etiam alius <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            8 iis <hi rend="italic">d</hi> 10 non <hi rend="italic">om. b</hi> 12 facta. <hi rend="italic">R</hi> creatura. <hi rend="italic">R</hi> 18 <hi rend="italic">cum</hi> unde <lb/>
            <hi rend="italic">inc. cap</hi>. X <hi rend="italic">E</hi> requiruntur-tempora <hi rend="italic">om. 81</hi> 14 <hi rend="italic">pr</hi>. tempora <hi rend="italic">s. I. m. 1 B <lb/>
            alt</hi>. tempora <hi rend="italic">in ras. P</hi> 16 esset (t 8. <hi rend="italic">I. m</hi>. 1) <hi rend="italic">P</hi> 18 quam] non <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            20 a a. <hi rend="italic">I. m. 1 S</hi> 23 administrantis-quapropter <hi rend="italic">in mg</hi>. m. 1 <hi rend="italic">suppl. S</hi> <lb/>
            amministrantis <hi rend="italic">PR cum uoce</hi> quapropter <hi rend="italic">inc. cap</hi>. XI <hi rend="italic">E</hi> 24 creaturam <lb/>
            <hi rend="italic">PSb</hi> 26 quemammodum <hi rend="italic">EP</hi> 27 quemammodum <hi rend="italic">P</hi> </note>

<note type="footnote"> XXVIII. Adf. sect. III para 1. </note>

<note type="footnote"> 10 </note> <lb/>
             
<pb n="146"/>
            quemadmodum operatus est, unde inciperent tempora, quemadmodum <lb/>
            operatus est omnia simul, praestans eis etiam ordinem non <lb/>
            interuallis temporum, sed conexione causarum, ut ea, quae <lb/>
            simul facta sunt, senario quoque illius diei numero praesentato <lb/>
            perficerentur. <lb n="5"/>
            
</p><p>Non itaque temporali, sed causali ordine prius facta est <lb/>
            informis formabilisque materies, et spiritalis et corporalis, de <lb/>
            qua fieret, quod faciendum esset, cum et ipsa, priusquam <lb/>
            instituta est, non fuisset; nec instituta est nisi ab illo utique <lb/>
            summo deo et uero, ex quo sunt omnia. quae siue caeli et<lb n="10"/>
            terrae nomine significata sit, quae in principio fecit deus <lb/>
            ante unum illum diem, quem condidit, propterea iam sic <lb/>
            appellata, quia inde facta sunt caelum et terra, siue nomine <lb/>
            terrae inuisibilis et inconpositae atque abyssi tenebrosae, iam <lb/>
            in primo libro tractatum est. <lb n="15"/>
            
</p><p>In his uero, quae iam ex informitate formata sunt euidentiusque <lb/>
            appellantur creata uel facta uel condita, primum <lb/>
            factus est dies; oportebat enim, ut primatum creaturae <lb/>
            obtineret illa natura, quae creaturam per creatorem, non <lb/>
            creatorem per creaturam posset agnoscere. secundo firmamentum,<lb n="20"/>
            unde corporeus incipit mundus. tertio species maris <lb/>
            et terrae, atque in terra potentialiter, ut ita dicam, natura <lb/>
            herbarum atque lignorum. sic enim terra ad dei uerbum ea <lb/>
            produxit, antequam exorta essent, accipiens omnes numeros <lb/>
            eorum, quos per tempora exereret secundum suum genus. <lb n="25"/>
            deinde, posteaquam haec uelut habitatio rerum condita est, <lb/>
            quarto die luminaria et sidera creata sunt, ut prius pars <lb/>
            mundi superior rebus, quae intra mundum mouentur, uisibilibus <lb/>
            ordinaretur. quinto aquarum natura, quia caelo aerique <lb/>
            coniungitur, produxit ad dei uerbum indigenas suos, omnia

<note type="footnote"> 1 inquiperent <hi rend="italic">E1</hi> quemammodum <hi rend="italic">EP</hi> 3 connexione <hi rend="italic">bd</hi> 10 quae <lb/>
            <hi rend="italic">om. d</hi> 11 sit] est b 13 <hi rend="italic">terraqi E</hi> 14 <hi rend="italic">iani] ut iam JRbd</hi> 16 euidentius <lb/>
            qo*e (a <hi rend="italic">er.) R</hi> 18 enim] ei <hi rend="italic">b</hi> 19 optineret <hi rend="italic">ES</hi> 20 possit <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            21 inquipit <hi rend="italic">E1</hi> tercio <hi rend="italic">R</hi> 22 naturft <hi rend="italic">S</hi> 23 erbarum <hi rend="italic">S</hi> 25 exereret] <lb/>
            exserereret (re <hi rend="italic">exp. m</hi>. 1) P <hi rend="italic">exsereret Bd</hi> exerceret <hi rend="italic">b</hi> 26 uelud 81 <lb/>
            2U ordinareturj ornaretur <hi rend="italic">E28, (in mg.) b</hi> qui, a caelo <hi rend="italic">R</hi> ■ </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="147"/>
            scilicet natatilia et uolatilia; et haec potentialiter in numeris, <lb/>
            qui per congruos temporum motus exererentur. sexto terrestria <lb/>
            similiter animalia, tamquam ex ultimo elemento mundi ultima, <lb/>
            nihilominus potentialiter, quorum numeros tempus postea <lb/>
            uisibiliter explicaret. <lb n="5"/>
            
</p><p>Hunc omnem ordinem creaturae ordinatae dies ille cognouit; <lb/>
            et per hanc cognitionem sexies quodammodo praesentatus <lb/>
            tamquam sex dies exhibuit, cum sit unus dies ea, quae facta <lb/>
            sunt, in creatore primitus et in ipsis consequenter agnoscens <lb/>
            nec in ipsis remanens, sed eorum etiam posteriorem cognitionem <lb n="10"/>
            ad dei referens dilectionem, uesperam et mane et meridiem <lb/>
            in omnibus praebuit, non per moras temporum, sed propter <lb/>
            ordinem conditorum. postremo quietis sui creatoris, quia in <lb/>
            se requiescit ab omnibus operibus suis. notitiam repraesentans, <lb/>
            in qua non habet uesperam, benedici et sanctificari ob hoc <lb n="15"/>
            meruit. unde ipsum septenarium numerum sancto spiritui <lb/>
            quodammodo dedicatum commendat scriptura et nouit ecclesia. 
</p><p>Hic est ergo liber creaturae caeli et terrae, quia in principio <lb/>
            fecit deus caelum et terram secundum materiae quandam, <lb/>
            ut ita dicam, formabilitatem, quae consequenter uerbo eius <lb n="20"/>
            formanda fuerat, praecedens formationem suam non tempore, <lb/>
            sed origine. nam utique cum formaretur, primum factus est <lb/>
            dies; cum factus est dies, fecit deus caelum et terram et <lb/>
            omne uiride agri, antequam esset super terram, et omne <lb/>
            fenum agri, antequam exoreretur, sicut tractauimus uel si <lb n="25"/>
            quid liquidius et congruentius uideri et dici potuit aut potuerit. <lb/>
            </p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>