<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a.opp-lat1:11.1-11.6</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a.opp-lat1:11.1-11.6</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a.opp-lat1"><div n="11" subtype="book" type="textpart"><div n="1" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et erant ambo nudi Adam et mulier eius et non  <lb n="10"/>
            pudebat illos. serpens autem erat prudentissimus <lb/>
            omnium bestiarum quae sunt super terram quas <lb/>
            fecit dominus deus. et dixit serpens mulieri: quid <lb/>
            quia dixit deus: non edetis ab omni ligno paradisi? <lb/>
            et dixit mulier serpenti: a fructu ligni, quod est.in <lb n="15"/>
            paradiso, edemus; de fructu autem ligni, quod est in <lb/>
            medio paradisi, dixit deus: non edetis ex eo neque <lb/>
            tangetis illud, ne moriamini. et dixit serpens mulieri: <lb/>
            non morte moriemini; sciebat enim deus, quoniam <lb/>
            qua die manducaueritis de eo aperientur uobis oculi <lb n="20"/>
            et eritis tamquam dii, scientes bonum et malum. et

<note type="footnote"> 10 Gen. 3, 1-24 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 ne] ut <hi rend="italic">b</hi> 3 cum cresceret] concresceret E1 non cresceret <hi rend="italic">b</hi> 4 perget <lb/>
            S 5 sit nota <hi rend="italic">bd</hi> quid] quod <hi rend="italic">8</hi> 7 ut] et S sequntur <hi rend="italic">El</hi> <lb/>
            8 Ezpl liber decimus incipiunt capitula libri <hi rend="italic">undecimi/oi. 159 E Explicit</hi> <lb/>
            liber decimus <hi rend="italic">(litt. mai.) fol</hi>. 264b <hi rend="italic">P</hi> Explicit liber decimus ; incip lib <lb/>
            undecimus <hi rend="italic">(litt. mai.) fol. 194* R</hi> Expl liber decimus <hi rend="italic">(litt. mai.)</hi>. Incipit <lb/>
            liber undecimus <hi rend="italic">(litt. maio rubr.) pag. 275h S fol. 89* C</hi> <lb/>
            9 Explicuerunt capitula incipit liber undecimus <hi rend="italic">fol. 160 E</hi> Incp liber <lb/>
            undecimus feliciter <hi rend="italic">(litt. maio color.) fol. 265* P fol. 194* B</hi> 10 ambo] <lb/>
            <hi rend="italic">om. E eras. in R</hi> nudi ambo <hi rend="italic">PSd</hi> 11 illos] eos <hi rend="italic">C</hi> prudentior S <lb/>
            13 Quid quia] quid eat quod <hi rend="italic">R</hi> 14 deus] dfis <hi rend="italic">PC</hi> dominus deus <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            editis <hi rend="italic">b</hi> 15 fructi <hi rend="italic">S</hi> 16 in medio (in <hi rend="italic">super eras</hi>. m) <hi rend="italic">R</hi> 17 paradiso <lb/>
            <hi rend="italic">EPR</hi> deus] dfls P dfis ds <hi rend="italic">C</hi> 19 scit <hi rend="italic">b</hi> quoniam -0.. <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            20 adaperientur (ad in <hi rend="italic">mg. m</hi>. 2 <hi rend="italic">ut uidettlr) R</hi> 21 scientis <hi rend="italic">P</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="333"/>
            uidit mulier, quia bonum lignum in escam et quia <lb/>
            placet oculis uidere et decorum est cognoscere. et <lb/>
            sumens de fructu eius edit et dedit et uiro suo secum, <lb/>
            et ederunt. et aperti sunt oculi amborum, et agnosuerunt, <lb/>
            quia nudi erant; et consuerunt folia fici et <lb n="5"/>
            fecerunt sibi campestria. et audierunt uocem domini <lb/>
            dei deambulantis in paradiso ad uesperam et absconderunt <lb/>
            se Adam et mulier eius a facie domini <lb/>
            dei in medio ligni paradisi. et uocauit dominus deus <lb/>
            Adam et dixit illi: Adam ubi es? et dixit ei: uocem tuam <lb n="10"/>
            audiui deambulantis in paradiso et timui, quia nudus <lb/>
            sum, et abscondi me. et dixit illi: quis nuntiauit <lb/>
            tibi, quia nudus es, nisi a ligno quod praeceperam <lb/>
            tibi tantum ne ex eo manducare s ab eo edisti? et <lb/>
            dixit Adam: mulier, quam dedisti mecum, haec mihi <lb n="15"/>
            dedit a ligno, et edi. et dixit dominus deus mulieri: <lb/>
            quid hoc fecisti? et dixit mulier: serpens seduxit me, <lb/>
            et manducaui. et dixit dominus deus serpenti: quia <lb/>
            fecisti hoc, maledictus tu ab omnibus pecoribus et <lb/>
             ab omnibus bestiis quae sunt super terram. super <lb n="20"/>
            pectus tuum et uentrem tuum ambulabis et terram <lb/>
            edes omnes dies uitae tuae. et inimicitias ponam <lb/>
            inter te et inter mulierem et inter semen tuum et <lb/>
            inter semen eius. ipsa tibi seruabit caput, et tu seruabis <lb/>
             eius calcaneum. et mulieri dixit: multiplicans <lb n="25"/>
            multiplicabo tristitias tuas et gemitum tuum. in <lb/>
            tristitiis paries filios, et ad uirum tuum conuersio <lb/>
            tua, et ipse tui dominabitur. Adae autem dixit: quia

<note type="footnote"> 1 in escam] in ad escam P in esca <hi rend="italic">S</hi> ad escam <hi rend="italic">RCbd</hi> 3 <hi rend="italic">etfin. om. EPEbd</hi> <lb/>
            7 ambulantis <hi rend="italic">PSC</hi> 10 <hi rend="italic">post</hi> illi om. Adam <hi rend="italic">£ lPRSbd post</hi> es <hi rend="italic">add. m. <lb/>
            2 to E</hi> 11 imparadiso S 14 mandncaris <hi rend="italic">PR</hi> 15 mecum] mihi <hi rend="italic">PRlG</hi> <lb/>
            16 a] de <hi rend="italic">bd</hi> 18 serpenti (i <hi rend="italic">ex</hi> e) <hi rend="italic">P</hi> 19 peccoribus <hi rend="italic">S</hi> 20 omnem <lb/>
            terram <hi rend="italic">b</hi> 21 et uentrem tuum <hi rend="italic">om. C</hi> ambnlanis P 22 omnibus <lb/>
            diebus <hi rend="italic">S, (supra lin. m</hi>. 2) <hi rend="italic">E</hi> 23 inter <hi rend="italic">ante</hi> mulierem <hi rend="italic">8. l</hi>. m. 1 S <lb/>
            24 inter <hi rend="italic">om. Sbd</hi> ipse <hi rend="italic">R</hi> seraanit P Q\'bi caput (nbi <hi rend="italic">del. <lb/>
            m. I) S 25 calcaneum</hi> eius <hi rend="italic">E</hi> 27 tristitiis tuis S tristitias <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="334"/>
            audisti uocem mulieris tuae et odisti de ligno, de <lb/>
            quo praeceperam tibi de eo solo non edere, maledicta <lb/>
            terra in operibus tuis; in tristitiis edes illam omnes <lb/>
            dies uitae tuae; spinas et tribulos edet tibi, et edes. <lb/>
            fenum agri. in sudore faciei tuae edes panem tuum,<lb n="5"/>
            donec conuertaris in terram, ex qua sumtus es, quia <lb/>
            terra es et in terram ibis. et uocauit Adam nomen <lb/>
            mulieris suae "Uita"-, quoniam haec est mater omnium <lb/>
            uiuentium. et fecit dominus deus Adam et mulieri <lb/>
            eius tunicas pelliceas et induit eos. et dixit dominus<lb n="10"/>
            deus: ecce Adam factus est tamquam unus ex nobis <lb/>
            in cognoscendo bonum et malum. et nunc ne aliquando <lb/>
            extendat manum et sumat de ligno uitae et <lb/>
            edat, et uiuat in aeternum. et dimisit illum dominus <lb/>
            deus de paradiso uoluptatis operari terram, ex qua<lb n="15"/>
            sumtus est. et eiecit Adam et conlocauit eum contra <lb/>
            paradisum uoluptatis; et ordinauit Cherubin et flammeam <lb/>
            rhomphaeam quae uertitur custodire uiam <lb/>
            ligni uitae. 
</p><p rend="script">Antequam huius propositae scripturae textum ex ordine<lb n="20"/>
            pertractemus, admonendum arbitror, quod iam me et alibi in <lb/>
            hoc opere memini praelocutum, illud a nobis esse flagitandum, <lb/>
            ut ad proprietatem litterae defendatur, quod gestum narrat <lb/>
            ipse qui scripsit. si autem in uerbis dei uel cuiusquam personae <lb/>
            in officium propheticum adsumtae dicitur aliquid, quod

<note rend="script" type="footnote">1 sedisti <hi rend="italic">PS</hi> 2 solo <hi rend="italic">om. P</hi> edere§ <hi rend="italic">E</hi> aederis P aedere <hi rend="italic">S</hi> 3 illa <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            4 edet] aedet <hi rend="italic">S</hi> germinauit <hi rend="italic">P*</hi> germinabit <hi rend="italic">RPsbd</hi> 6 foeuum <hi rend="italic">SR</hi> <lb/>
            faciei tuae] w1ţ\\lş t9i faciei tuae <hi rend="italic">(exp. m. 1) P</hi> uultus tui <hi rend="italic">b</hi> 6 sumptus <lb/>
            <hi rend="italic">E*PRSbd</hi> 8 Uita] eua id est uita <hi rend="italic">b</hi> 9 deus <hi rend="italic">om. Pl</hi> 10 pellicias <lb/>
            <hi rend="italic">PSb</hi> pellitias <hi rend="italic">R</hi> dominus <hi rend="italic">om. EPRS</hi> 11 tamquam] quasi <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            12 cognoscendum <hi rend="italic">PR</hi> 13 manum suam <hi rend="italic">Plbd;</hi> suam <hi rend="italic">exp. tp. 2 R</hi> <lb/>
            14 aedat <hi rend="italic">PS</hi> 15 uolu.ptatis (m <hi rend="italic">er.) R</hi> 16 sumptus -<hi rend="italic">EPPRSbd</hi> <lb/>
            17 omauit <hi rend="italic">Pl</hi> cerubin <hi rend="italic">PRl</hi> cherubim <hi rend="italic">SR2d</hi> fiammam <hi rend="italic">El</hi> 18 romfeam <lb/>
            <hi rend="italic">ES</hi> rompheam <hi rend="italic">PR</hi> 20 scribturae <hi rend="italic">EP</hi> 21 admonendum E1 <lb/>
            et <hi rend="italic">om. S</hi> 22 praeloquutum <hi rend="italic">PS</hi> proloquutum ij1 23 littere P dei <lb/>
            i <lb/>
            pendatur P 24 ipse] ille S scribit P scribsit <hi rend="italic">El</hi> 25 propheticum in <lb/>
            officium <hi rend="italic">S</hi> profeticum EprophęticumB adsumptae <hi rend="italic">PRS</hi> assumptae <hi rend="italic">bd</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="335"/>
            ad litteram nisi absurde non possit intellegi, procul dubio <lb/>
            figurate dictum ob aliquam significationem accipi debet; <lb/>
            dictum tamen esse dubitare fas non est . hoc enim a fide <lb/>
            narratoris et pollicitatione expositoris exigitur.,
</p><p>Erant ergo ambo nudi: uerum est, omnino nuda erant <lb n="5"/>
            corpora duorum hominum in paradiso conuersantium. nec <lb/>
            pudebat eos: quid enim puderet, quando nullam legem <lb/>
            senserant in membris suis repugnantem legi mentis suae? <lb/>
            quae illos poena peccati post perpetrationem praeuaricationis <lb/>
            secuta est usurpante inoboedientia prohibitum et iustitia <lb n="10"/>
            puniente commissum. quod antequam fieret, nudi erant, ut <lb/>
            dictum est, et non confundebantur; nullus erat motus in <lb/>
            corpore, cui uerecundia deberetur; nihil putabant uelandum, <lb/>
            quia nihil senserant refrenandum. quemadmodum propagaturi <lb/>
            filios, iam antea disputatum est; non tamen eo modo credendum <lb n="15"/>
            est, quo propagauerunt, posteaquam crimen admissi <lb/>
            praedicta ultio consecuta est, cum, priusquam morerentur, <lb/>
            iam in corpore inoboedientium hominum iustissimo reciprocatu <lb/>
            inoboedientium membrorum tumultum mors concepta uersaret. <lb/>
             nondum erant tales Adam et Eua, cum ambo nudi essent et <lb n="20"/>
            non confunderentur. 
</p></div><div n="2" subtype="chapter" type="textpart"><p>Serpens autem erat ibi prudentissimus quidem, <lb/>
            sed omnium bestiarum, quae erant super terram, quas <lb/>
            fecerat dominus deus. translato enim uerbo dictum est <lb/>
            ,,prudentissimus" uel, sicut plures latini codices habent, <lb n="25"/>
            sapientissimus", non proprio, quo in bonum accipi sapientia <lb/>
            solet uel dei uel angelorum uel animae rationalis, tamquam

<note type="footnote"> 4 cf. lib. VIII 1-7 8 cf. Rom. 7, 23 15 cf. lib. YIin 3—11 <lb/>
            22 cf. Locut. de Genesi VIII </note>

<note type="footnote"> 2 figuratae <hi rend="italic">ESR</hi> 5 <hi rend="italic">cap</hi>. I <hi rend="italic">E</hi> 8 repugnante P 9 perpetrationem <lb/>
            <hi rend="italic">(pr</hi>. t 8. <hi rend="italic">l</hi>. m. 1) <hi rend="italic">E</hi> 18 putant <hi rend="italic">b</hi> 14 quemammodum <hi rend="italic">El</hi> propagaturi <lb/>
            essent <hi rend="italic">d</hi> 16 crimen (r 8. <hi rend="italic">I. m</hi>. 1) <hi rend="italic">E</hi> admisei (s <hi rend="italic">alt</hi>. 8. I. m. 1) <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            admisai <hi rend="italic">8. I. m</hi>. 2 <hi rend="italic">B</hi> admissum <hi rend="italic">Pbd</hi> 17 consequuta <hi rend="italic">Jt</hi> morerentur <lb/>
            (n <hi rend="italic">8. I. m</hi>. 1) <hi rend="italic">E</hi> 18 inoboedientiam P reciprocato <hi rend="italic">PJR1</hi> 20 aeua <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            21 confundebantur <hi rend="italic">PJtlb</hi> 22 <hi rend="italic">cap</hi>. II <hi rend="italic">E</hi> 25 latini <hi rend="italic">om. P</hi> 26 quod P <lb/>
            solet sapientia <hi rend="italic">bd</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="336"/>
            si sapientes apes etiam formicasque dicamus propter opera <lb/>
            uelut imitantia sapientiam. quamquam iste serpens non inrationali <lb/>
            anima sua, sed alieno iam spiritu, id est diabolico, <lb/>
            possit sapientissimus dici omnium bestiarum. quantumlibet <lb/>
            enim praeuaricatores angeli de supernis sedibus suae peruersitatis<lb n="5"/>
            et superbiae merito deiecti sint, natura tamen <lb/>
            excellentiores sunt omnibus bestiis propter rationis eminentiam. <lb/>
            quid ergo mirum, si suo instinctu diabolus iam inplens <lb/>
            serpentem eique suum spiritum miscens eo more, quo uates <lb/>
            daemoniorum inpleri solent, sapientissimum eum reddiderat<lb n="10"/>
            omnium bestiarum secundum animam uiuam inrationalemque <lb/>
            uiuentium? abusione quippe nominis ita sapientia dicitur in <lb/>
            malo, quemadmodum in bono astutia, cum proprie magisque <lb/>
            usitate in latina dumtaxat lingua sapientes laudabiliter appellentur, <lb/>
            astuti autem male cordati intellegantur. unde nonnulli, <lb n="15"/>
            sicut in plerisque codicibus inuenimus, ad usum latinae <lb/>
            locutionis non uerbum, sed potius sententiam transferentes <lb/>
            astutiorem omnibus beatus istum serpentem quam sapientiorem <lb/>
            dicere maluerunt. quid autem habeat hebraea proprietas, <lb/>
            utrum illic in malo non abusiue, sed proprie possint dici et <lb n="20"/>
            intellegi sapientes, uiderint, qui eam probe nouerunt. nos <lb/>
            tamen aperte legimus alio scripturarum loco sanctarum <lb/>
            sapientes ad malum, non ad bonum; et dominus dicit

<note type="footnote"> 22 cf. Hierem. 4, 22 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 formicasliqeuae P formicas quae <hi rend="italic">R</hi> 2 iste (e <hi rend="italic">super</hi> a <hi rend="italic">scr. m. 1) S</hi> <lb/>
            inrationali E1 4 posset <hi rend="italic">PBSbd</hi> 5 angelis P angeli* (s <hi rend="italic">er.) R</hi> <lb/>
            6 superniae P sunt <hi rend="italic">S</hi> 8 instinctv (v <hi rend="italic">sup</hi>. 0 <hi rend="italic">acr. m. 1) R</hi> diabolus <lb/>
            P 9 eique (8. I. <hi rend="italic">m</hi>. 2 t atque) <hi rend="italic">R</hi> spiritum suum <hi rend="italic">Sbd</hi> 10 demoniorum <lb/>
            <hi rend="italic">PS</hi> implere <hi rend="italic">PRbd</hi> solet <hi rend="italic">bd</hi> 11 inrationalemque » <lb/>
            inrationalemquae P inrationaftlemque (bi <hi rend="italic">ezp. m. 1) S</hi> 12 <hi rend="italic">cap</hi>. III <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            13 quemammodum <hi rend="italic">EPR</hi> in ante bono <hi rend="italic">8. l. m. 1 S</hi> propriae <hi rend="italic">] RS</hi> <lb/>
            14 usitatee <hi rend="italic">E</hi> 15 astuti. (a <hi rend="italic">er.) E</hi> 16 implerisque S latine <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            17 loquutionis P 19 haebraea <hi rend="italic">PR</hi> hebrea <hi rend="italic">S</hi> 20 abusione <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            propriae <hi rend="italic">R</hi> propri.e P possipt <hi rend="italic">E</hi> posset <hi rend="italic">S</hi> 21 probae S proprie <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            probe (b <hi rend="italic">ex</hi> p <hi rend="italic">m</hi>. 2 <hi rend="italic">et ita mg. add</hi>. i pbene) <hi rend="italic">R</hi> 22 scribturarum <hi rend="italic">EXP</hi> <lb/>
            sanctarum loco <hi rend="italic">PRSbd</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="337"/>
            sapientiores esse filios saeculi filiis lucis ad consulendum sibimet <lb/>
            in posterum quamuis fraude, non iure. 
</p></div><div n="3" subtype="chapter" type="textpart"><p>Nec sane debemus opinari, quod serpentem sibi. per <lb/>
            quem temtaret persuaderetque peccatum, diabolus elegerit; <lb/>
            sed cum esset in illo propter peruersam et inuidam uoluntatem <lb n="5"/>
            decipiendi cupiditas, nonnisi per illud animal potuit, <lb/>
            per quod posse permissus est. nocendi enim uoluntas potest <lb/>
            esse a suo quoque animo praua; non est autem potestas nisi <lb/>
            a deo et hoc abdita altaque iustitia, quoniam non est iniquitas <lb/>
            apud deum. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="4" subtype="chapter" type="textpart"><p>Si ergo quaeritur, cur deus temtari permiserit hominem. <lb/>
            quem temtatori consensurum esse praesciebat, altitudinem quidem <lb/>
            consilii eius penetrare non possum et longe supra uires meas <lb/>
            hoc esse confiteor. est ergo aliqua causa fortassis occultior. <lb/>
             quae melioribus sanctioribusque reseruatur illius gratia potius <lb n="15"/>
            quam meritis eorum; sed tamen, quantum uel donat sapere <lb/>
            uel sinit dicere, non mihi uidetur magnae laudis futurum <lb/>
            fuisse hominem, si propterea posset bene uiuere. quia nemo <lb/>
            male uiuere suaderet, cum et in natura posse et in potestate <lb/>
             haberet uelle non consentire suadenti adiuuante tamen illo. <lb n="20"/>
            qui superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. <lb/>
            cur itaque temtari non sineret, quem consensurum esse <lb/>
            praesciebat, cum id facturus esset propria uoluntate per <lb/>
            culpam et ordinandus esset illius aequitate per poenam, ut

<note type="footnote"> 1 cf. Luc. 16, 8 21 Iac. 4, 6 </note>

<note type="footnote"> 1 consolendum <hi rend="italic">PB</hi> 2 imposterom S 4 temptaret <hi rend="italic">E2PRS</hi> ten- <lb/>
            <hi rend="italic">taret bd persuaderet om. Pl eligeret b 5 sed (d s. I. m. 2) E</hi> <lb/>
            7 uolontas JRl 8 potestas <hi rend="italic">om. El</hi> 10 aput <hi rend="italic">ElP</hi> 11 <hi rend="italic">cap</hi>. IIII <hi rend="italic">E<lb/>
             hinc excerpit Eugippius ed. Kndll p. 182-192</hi> quur E1 temtari <lb/>
            <hi rend="italic">(sic semper m. 1) E</hi> temptari <hi rend="italic">(sic semper fere) PRS</hi> tentari <hi rend="italic">bd</hi> 12 praestiebat <lb/>
            <hi rend="italic">R</hi> 13 penetrare <hi rend="italic">Rl</hi> 14 aliqua.. <hi rend="italic">P</hi> 15 sanctioribusque (c <lb/>
            <hi rend="italic">s. Z. m. 1) R</hi> reseratur <hi rend="italic">P1 Ettg. (ed. Knoll 182, 23)</hi> 18 quia] quia <lb/>
            eum S 19 posset E1 20 habeat <hi rend="italic">PRl</hi> 21 supernis P1 22 quur <hi rend="italic">PR</hi> <lb/>
            esse ipse praesciebat altitudine quidem consilii eius cum <hi rend="italic">sqq. Pb</hi> esse..... <lb/>
            (ipse <hi rend="italic">er.)</hi> altitudine. (ro <hi rend="italic">er.)</hi> quidem consilii sui (sui <hi rend="italic">in ras. m. 2 ex</hi> <lb/>
            eius) <hi rend="italic">R</hi> 24 ordinatus JS1 </note>

<note type="footnote"> XXVIII. Aug. sect. III pars 1. </note>

<note type="footnote"> 22 </note> <lb/>
             
<pb n="338"/>
            etiam . sic ostenderet animae superbae ad eruditionem futurorum <lb/>
            sanctorum, quam recte ipse uteretur animarum uoluntatibus <lb/>
            etiam malis, cum illae peruerse uterentur naturis bonis? 
</p></div><div n="5" subtype="chapter" type="textpart"><p>Nec arbitrandum est, quod esset hominem deiecturus <lb/>
            iste temtator, nisi praecessisset in anima hominis quaedam<lb n="5"/>
            elatio conprimenda, ut per humiliationem peccati, quam de <lb/>
            se falso praesumserit, disceret. uerissime quippe dictum est: <lb/>
            ante ruinam exaltatur cor et ante gloriam humiliatur. <lb/>
            et huius forte hominis uox est in psalmo: ego dixi in <lb/>
            abundantia mea: non mouebor in aeternum. deinde<lb n="10"/>
            iam expertus, quid mali habeat superba praesumtio propriae <lb/>
            potestatis et quid boni adiutorium gratiae dei, domine, <lb/>
            inquit, in uoluntate tua praestitisti decori meo uirtutem; <lb/>
            auertisti autem faciem tuam et factus <lb/>
            sum conturbatus. sed sine illud de hoc homine siue de<lb n="15"/>
            alio dictum sit, extollenti se tamen animae et nimium tamquam <lb/>
            de propria uirtute praefidenti etiam experimento poenae <lb/>
            fuerat demonstrandum, quam non bene se habeat facta natura, <lb/>
            si a faciente recesserit. hinc enim etiam maxime conmendatur, <lb/>
            quale bonum sit deus, quando nulli ab eo recedenti bene est,<lb n="20"/>
            quia et qui gaudent in mortiferis uoluptatibus esse sine <lb/>
            dolorum timore non possunt et qui omnino malum desertionis

<note type="footnote"> 8 Prou. 16, 18 (?) 9 Ps. 29, 7. 8 </note>

<note type="footnote"> 1 superuae <hi rend="italic">El</hi> 3 ille S peruers.e <hi rend="italic">E</hi> peruersae <hi rend="italic">PRS</hi> uteretur <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            4: arbitrandQs <hi rend="italic">(corr. m. 1) S</hi> õ anima (ni <hi rend="italic">8. I. m. 1) S</hi> 6 humilationem <lb/>
            <hi rend="italic">El</hi> 7 praeBumpserit <hi rend="italic">E*PRSbd</hi> disceret (s <hi rend="italic">m</hi>. 1 <hi rend="italic">8. I.) S</hi> <lb/>
            ueriBsimae <hi rend="italic">PB</hi> 8 exaltaQitur <hi rend="italic">E</hi> exaltabitur S gloria <hi rend="italic">E1</hi> humiliatnr <lb/>
            (i <hi rend="italic">ante</hi> a 8. <hi rend="italic">l. tn</hi>. 2) <hi rend="italic">E</hi> hurailiabitur <hi rend="italic">PRS</hi> 10 aeternum] saeculum <lb/>
            <hi rend="italic">PE Eug. (8. l. m</hi>. 2 a) sdm) <hi rend="italic">E</hi> 11 expertus iam <hi rend="italic">Eug</hi> male <hi rend="italic">PR</hi> <lb/>
            habebat <hi rend="italic">S</hi> superua <hi rend="italic">ElP</hi> praesumptio <hi rend="italic">BSbd</hi> 18 inquid <hi rend="italic">EXPR</hi> <lb/>
            bona uoluntate (bona <hi rend="italic">8. I. add</hi>. tn. 2) <hi rend="italic">E</hi> prestitisti <hi rend="italic">ES</hi> decori (i <lb/>
            <hi rend="italic">ex</hi> e) <hi rend="italic">P</hi> 14 autem <hi rend="italic">olta</hi>. S <hi rend="italic">post</hi> tuam <hi rend="italic">add</hi>. a me <hi rend="italic">ES</hi> 15 <hi rend="italic">pr</hi>. siuel <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            16 alio. (0 <hi rend="italic">ex</hi> n, <hi rend="italic">m er.) P</hi> sit] est <hi rend="italic">SEug</hi>. 17 de 8. <hi rend="italic">I. m</hi>. 1 <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            poene <hi rend="italic">JR</hi> pene <hi rend="italic">S</hi> 18 quam] quoniam <hi rend="italic">b</hi> bene non <hi rend="italic">Eug</hi>. 19 hic S <lb/>
            commendatur <hi rend="italic">PRSbd</hi> 20 deus <hi rend="italic">er. R</hi> 21 uoluntatibus <hi rend="italic">El</hi> 22 malum] <lb/>
            malunt <hi rend="italic">E</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="339"/>
            suae maiore superbiae stupore non sentiunt aliis, qui haec <lb/>
            discernere nouerunt, miseriores prorsus adparent, ut, si nolunt <lb/>
            recipere medicinam talia deuitandi, ualeant ad exemplum, <lb/>
            quo possint talia deuitari. sicut enim apostolus Iacobus dicit, <lb/>
             unusquisque temtatur a concupiscentia sua abstractus <lb n="5"/>
            et inlectus. deinde concupiscentia cum conceperit, <lb/>
            parit peccatum; peccatum autem, cum co.nsummatum <lb/>
            fuerit, generat mortem. unde sanato superbiae tumore <lb/>
            resurgitur, si uoluntas, quae ante experimentum defuit, ut <lb/>
             permaneretur cum deo, saltem post experimentum adsit, ut <lb n="10"/>
            redeatur ad deum. 
</p></div><div n="6" subtype="chapter" type="textpart"><p>Sic autem quidam mouentur de hac primi hominis temtatione, <lb/>
            quod eam fieri permiserit deus, quasi nunc non <lb/>
            uideant uniuersum genus humanum diaboli insidiis sine <lb/>
             cessatione temtari. cur et hoc permittit deus? an quia probatur <lb n="15"/>
            et exercetur uirtus et est palma gloriosior non consensisse <lb/>
            temtatum quam non potuisse temtari? cum etiam <lb/>
            ipsi, qui deserto creatore eunt post temtatorem, magis magisque <lb/>
            temtent eos, qui in uerbo dei permanent, praebeantque <lb/>
             illis contra cupiditatem deuitationis exemplum et incutiant <lb n="20"/>
            contra superbiam timorem. pium. unde dicit apostolus: intendens <lb/>
            te ipsum. ne et tu temteris. mirum est enim, <lb/>
            quantum ista humilitas, qua subdimur creatori, ne tamquam <lb/>
            eius adiutorio non egentes de nostris uiribus praesumamus. <lb/>
             per scripturas omnes diuinas cura continua commendatur. <lb n="25"/>
            cum ergo etiam per iniustos iusti ac per inpios pii proficiant, <lb/>
            frustra dicitur: non crearet deus, quos praesciebat malos <lb/>
            futuros. cur enim non crearet, quos praesciebat bonis

<note type="footnote">5 Iac. 1, 14. 15 21 Gal. 6, 1 </note>

<note type="footnote">1 superniae <hi rend="italic">P</hi> aliis-nouerunt <hi rend="italic">om. Eug</hi>. 2 noluerint <hi rend="italic">b</hi> 4 possunt <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> 5 sua—inlectus <hi rend="italic">in mg. m. 1 S</hi> 6 deinde concupiscentia in <lb/>
            <hi rend="italic">mg. add. m</hi>. 2 <hi rend="italic">S</hi> 8 superuiae <hi rend="italic">P</hi> 9 ut <hi rend="italic">om. El</hi> 10 saltim ÒBl <lb/>
            adsit E1 12 Si B quidem Bl MinsidiasS1 <hi rend="italic">15 cap. V E quur EPM</hi> <lb/>
            16 consensisset <hi rend="italic">(exp. m</hi>. 1) S 20 debitationis <hi rend="italic">ElPR1</hi> 21 superuiam <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            28 quantum] cur tantum <hi rend="italic">b</hi> qua] quadum S 26 proficiunt 221 <lb/>
            28 quur <hi rend="italic">PB</hi> bonos <hi rend="italic">E</hi> prpfuturos <hi rend="italic">E</hi> </note>

<note type="footnote">22* </note> <lb/>
             
<pb n="340"/>
            profuturos, ut et utiles eorum bonis uoluntatibus exercendis <lb/>
            admonendisque nascantur et iuste pro sua mala uoluntate <lb/>
            puniantur? 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>