<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa041.opp-lat1:41</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa041.opp-lat1:41</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa041.opp-lat1"><div n="41" subtype="section" type="textpart"><p>Hoc itaque prodest in deum recta fide credere, deum <lb/>
            colere, deum nosse, ut bene uiuendi ab illo sit nobis auxilium <lb/>
            et, si peccauerimus, ab illo indulgentiam mereamur, non in <lb/>
            factis quae odit securi perseuerantes, sed ab eis recedentes <lb/>
             eique dicentes: ego dixi, domine, miserere mei; sana <lb n="10"/>
            animam meam, quoniam peccaui tibi, quod non habent, <lb/>
            cui dicant, qui non in eum credunt; et frustra dicunt qui <lb/>
            cum tam longe ab illo sint, a gratia mediatoris alieni sunt. <lb/>
            hinc illa uerba sunt in libro Sapientiae, quae nescio quomodo <lb/>
            intellegit perniciosa securitas: et si peccauerimus, tui <lb n="15"/>
            sumus, quoniam scilicet bonum et magnum dominum habemus, <lb/>
            qui et uelit atque possit paenitentium peccata sanare, non <lb/>
            qui minime audeat permanentes in malignitate disperdere, <lb/>
            denique cum dixisset \'tui sumus\', addidit: scientes potentiam <lb/>
            tuam, utique potentiam, cui se subtrahere nequeat aut <lb n="20"/>
            occultare peccator. ideoque secutus adiunxit: non peccabimus <lb/>
            autem, scientes quoniam tui-sumus deputati. <lb/>
            quis enim digne cogitans habitationem apud deum, in qua <lb/>
            omnes praedestinatione sunt deputati, qui secundum propositum <lb/>
             uocati sunt, non enitatur ita uiuere, ut tali habitationi

<note type="footnote">3 I Ioh. 3, 23 10 Ps. 40, 5 15. 19. 21 Sap. 15, 2 </note>

<note type="footnote"> 3 apparuit <hi rend="italic">PAt</hi> quod j3 6 hoc] hoc est <hi rend="italic">BRNA</hi> hoc ęşţ <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            ita <hi rend="italic">A</hi> credere recta fide <hi rend="italic">P</hi> recttt <hi rend="italic">I</hi> 7 et bene <hi rend="italic">SMRBNAfibd</hi> <lb/>
            illo] ipso <hi rend="italic">P</hi> 10 eiquae 8 eaque <hi rend="italic">P</hi> 11 quia <hi rend="italic">M</hi> peccabit <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            tibi <hi rend="italic">om. P</hi> 12 cui] qui <hi rend="italic">SM</hi> qui cum] quocQ P 16 dominum] deum <lb/>
            <hi rend="italic">SMRBA</hi> 17 et <hi rend="italic">om. SMRBN P A</hi> uellit <hi rend="italic">N</hi> atque et (ęţ <hi rend="italic">Z)</hi> <lb/>
            possit <hi rend="italic">IZ</hi> 18 gaudeat <hi rend="italic">P</hi> ly sciens <hi rend="italic">Al</hi> 21 adiunciit <hi rend="italic">8</hi> peccauimua <lb/>
            <hi rend="italic">SMRBINPAX$l</hi> 23 quis-deputati <hi rend="italic">in mg. M</hi> 24 praedistinationes <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> praedestinationes <hi rend="italic">R</hi> praedestinatione. <hi rend="italic">N</hi> praedistinationis <lb/>
            8 praedestinationis <hi rend="italic">M</hi> 25 innitatur (in s. <hi rend="italic">er</hi>. e) <hi rend="italic">M</hi> habitatione <lb/>
            <hi rend="italic">ClSMR</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="86"/>
            congruat? quod ergo et Iohannes dicit: haec scripsi uobis, <lb/>
            ut non peccetis. et si quis pecccauerit, aduocatum <lb/>
            habemus ad patrem, Iesum Christum iustum; et <lb/>
            ipse est exoratio pro peccatis nostris, non id agit, <lb/>
            ut cum securitate peccemus, sed ut recedentes a peccato, si<lb n="5"/>
            quod admissum est, propter illum aduocatum, quem non habent <lb/>
            infideles, minime de indulgentia desperemus. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>