<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa041.opp-lat1:16</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa041.opp-lat1:16</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa041.opp-lat1"><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p>Quid? quod etiam duo illa praecepta, in quibus dominus <lb/>
            ait totam legem prophetasque pendere, huic suae opinioni <lb/>
            suffragari arbitrantur? et sic ea commemorant, ut, quoniam <lb/>
            primum praeceptum dictum est: diliges dominum deum <lb/>
            tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et<lb n="5"/>
            ex tota mente tua. secundum autem simile huic: <lb/>
            diliges proximum tuum tamquam te ipsum, primum <lb/>
            credant pertinere ad baptizandos, ubi dilectio dei praecipitur, <lb/>
            secundum autem ad baptizatos, ubi uidentur esse mores con. <lb/>
            uersationis humanae, sic obliti quod scriptum est: si fratrem<lb n="10"/>
            tuum quem uides non diligis, deum, quem non <lb/>
            uides, quomodo diligere poteris? et illud aliud in <lb/>
            eadem epistula Iohannis: si quis diligit mundum, non <lb/>
            est caritas patris in illo. quo autem pertinent omnia <lb/>
            flagitia morum malorum nisi ad mundi huius dilectionem? ac<lb n="15"/>
            per hoc illud primum praeceptum, quod ad baptizandos pertinere <lb/>
            arbitrantur, sine bonis moribus obseruari nullo pacto <lb/>
            potest. nolo pluribus inmorari; nam diligenter considerata duo <lb/>
            ista praecepta ita ex alterutro conexa reperiuntur, ut nec <lb/>
            dilectio dei possit esse in homine, si non diligit proximum,<lb n="20"/>
            nec dilectio proximi, si non diligit deum. sed ad rem, quae <lb/>
            nunc agitur, quod de his duobus praeceptis diximus sufficit. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>