<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa035a.opp-lat1:9-10</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa035a.opp-lat1:9-10</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa035a.opp-lat1"><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>Disce itaque bonum tuum. immo memento quod didicisti. <lb/>
            bonum tuum plus laudari, quia est aliud bonum, quo sit hoc <lb n="10"/>
            melius, quam si aliter hoc bonum esse non posset, nisi illud <lb/>
            malum esset aut omnino non esset. habent oculi in corpore <lb/>
            magnum honorem; sed minorem haberent, si soli essent et <lb/>
            alia minoris honoris membra non essent. in caelo ipso sua <lb/>
            luce sol lunam superat, non uituperat, et stella ab stella <lb n="15"/>
            differt in gloria, non dissidet in superbia. ideo fecit <lb/>
            deus omnia, et ecce bona ualde: non tantum bona, sed <lb/>
            etiam ualde, non ob aliud, nisi quia omnia. nam et per singula <lb/>
            opera dicebatur: uidit deus quia bonum est. ubi <lb/>
            autem omnia nominata sunt, additum est ualde et dictum <lb n="20"/>
            est: uidit deus omnia quae fecit, et ecce bona ualde. <lb/>
            meliora enim quaedam singula quam alia singula; sed meliora <lb/>
            simul omnia quam quaelibet singula. Christi itaque doctrina

<note type="footnote"> 5 I Cor. 7, 34 15 cf. I Cor. 15, 41 16 Gen. 1, 31 </note>

<note type="footnote"> 1 templum <hi rend="italic">om. X</hi> 3 nupt.ae <hi rend="italic">P post</hi> innuptae <hi rend="italic">uocab. er. B</hi> <lb/>
            sed distinctae <hi rend="italic">in mg. B</hi> mentis <hi rend="italic">(s</hi>. p <hi rend="italic">add</hi>. ri) <hi rend="italic">Z</hi> 4 membra mem- <lb/>
            <hi rend="italic">bris E prolata E sunt Bl a om. y T corpa T 5 quid EX</hi> <lb/>
            igitur] ergo <hi rend="italic">N</hi> 6 ampliorem-corpore <hi rend="italic">in mg. inf. H</hi> 7 in <hi rend="italic">om. B</hi> <lb/>
            et in spiritu <hi rend="italic">om. H</hi> 8 omnino <hi rend="italic">HENX</hi> priuabit <hi rend="italic">E</hi> 9 bonum <lb/>
            tuam om. <hi rend="italic">IZ</hi> tuam <hi rend="italic">om. N</hi> immo memento] in momento P in <lb/>
            memento 7 quid <hi rend="italic">CBX</hi> didicisti] dicis tibi 7 10 plus] amplius T <lb/>
            <hi rend="italic">om</hi>. X quod <hi rend="italic">A</hi> quod <hi rend="italic">T</hi> 11 quam si] quasi <hi rend="italic">MENX</hi> qui!. sic <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            12 habent igitur X magnum honorem in corpore <hi rend="italic">D</hi> 14 ipsa <lb/>
            <hi rend="italic">PfADMENXT</hi> eue <hi rend="italic">T om. X</hi> 15 et <hi rend="italic">om. P(HADTMENX</hi> a <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            17 non-ualde <hi rend="italic">om. CIZB</hi> 18 obj ab <hi rend="italic">X</hi> et <hi rend="italic">om. E</hi> 20 hec omnia <lb/>
            <hi rend="italic">MENX</hi> sed additum <hi rend="italic">X</hi> 22 melior 7 quam alia singula <hi rend="italic">om</hi>. y <lb/>
            23 quaelibetJ libet <hi rend="italic">D</hi> te <hi rend="italic">ante</hi> doctrina <hi rend="italic">leg. P-[HADTMENX</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="314"/>
            sana in eius corpore sanam te faciat per eius gratiam, ut id. <lb/>
            quod aliis melius habes in corpore et spiritu, idem ipse <lb/>
            spiritus, qui corpori dominatur, nec extollat insolenter nec <lb/>
            discernat inscienter. 
</p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p>Nec quia dixi Ruth beatam, Annam beatiorem, cum illa<lb n="5"/>
            bis nupserit, haec uniuira cito uiduata diu uixerit, continuo <lb/>
            etiam te meliorem putes esse quam Ruth. 
</p><p><milestone n="7" unit="altchapter"/>Alia quippe propheticis temporibus sanctarum feminarum <lb/>
            dispensatio fuit, quas nubere oboedientia, non concupiscentia <lb/>
            conpellebat, ut propagaretur populus dei, in quo praemitterentur<lb n="10"/>
            prophetae Christi, cum et ipse populus per ea. <lb/>
            quae in figura contingebant in illis, siue in his qui <lb/>
            scirent siue in his qui illa nescirent, nihil aliud esset quam <lb/>
            propheta Christi, ex quo nasceretur etiam caro Christi. ut <lb/>
            ergo ille populus propagaretur, maledictus habebatur per legis<lb n="15"/>
            sententiam, qui non suscitaret semen in Israhel. unde et <lb/>
            sanctae mulieres accendebantur non cupiditate concumbendi, <lb/>
            sed pietate pariendi, ut rectissime credantur coitum non fuisse <lb/>
            quaesiturae, si proles posset aliter prouenire, et uiris usus <lb/>
            plurium uiuarum concedebatur uxorum. cuius rei non concupiscentiam<lb n="20"/>
            carnis, sed prouidentiam generationis fuisse causam <lb/>
            illud ostendit, quod sicut sanctis uiris habere plures uxores <lb/>
            uiuas, non ita etiam sanctis feminis licebat misceri maritis <lb/>
            pluribus uiuis, quoniam tanto essent turpiores, quanto magis <lb/>
            adpeterent, unde non essent fecundiores. proinde sancta Ruth,

<note type="footnote"> 12 cf. I Cor. 10, 11 . 15 cf. Deut. 25, 5-10 </note>

<note type="footnote"> 2 in spiritu <hi rend="italic">IZ*</hi> 3 spiritus tuus <hi rend="italic">F-(HADNMENXbd</hi> ne <hi rend="italic">1</hi> <lb/>
            5 dixit t <hi rend="italic">cfli A</hi> 6 uni uiro <hi rend="italic">CIZBDMEN</hi> uno uiro <hi rend="italic">ATXbd</hi> diu <lb/>
            uixerit] adiunxerit <hi rend="italic">Z</hi> adiuxerit <hi rend="italic">I</hi> 7 te etiam <hi rend="italic">IZBE</hi> 9 omnia oboediencia <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 10 conpellabat CM premitterentur <hi rend="italic">P</hi> pmitterentur <hi rend="italic">X</hi> <lb/>
            12 in <hi rend="italic">med. om. PlABDMENX</hi> illis <hi rend="italic">om. Pl</hi> siue—scirent OM. <hi rend="italic">X</hi> <lb/>
            13 quę <hi rend="italic">BDl</hi> illi <hi rend="italic">B</hi> nesciret X essent <hi rend="italic">CIZ</hi> esse <hi rend="italic">X</hi> 14 prophetia <lb/>
            Njt etiam nascetur <hi rend="italic">N</hi> 15 populus ille <hi rend="italic">T</hi> 16 in <hi rend="italic">om. <lb/>
            PHAMEXT</hi> 17 accendebatur <hi rend="italic">Dl</hi> 19 posse taliter T alter <hi rend="italic">B\'</hi> <lb/>
            20 plurimarum <hi rend="italic">BDTMENXbd</hi> plurimum <hi rend="italic">PrHAI</hi> concebatur <hi rend="italic">X</hi> <lb/>
            22 uiris sanctis <hi rend="italic">bd</hi> uiris <hi rend="italic">om. EX</hi> 23 feminis etiam <hi rend="italic">B</hi> 25 apeterent <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="315"/>
            cum semen, quale illo tempore necessarium fuit, in Israhel <lb/>
            non haberet, mortuo uiro quaesiuit alterum, de quo haberet. <lb/>
            hac itaque bis coniugata ideo Anna uniuira uidua beatior fuit, <lb/>
            quia et prophetissa Christi esse meruit. quam credendum est, <lb/>
            etiamsi filios nullos habuit — quod quidem scriptura reticendo <lb n="5"/>
            reliquit incertum — eo spiritu praeuidisse Christum ex uirgine <lb/>
            proxime esse uenturum, quo potuit agnoscere et paruulum: <lb/>
            unde merito etiam sine filiis, si tamen eos non habuit, <lb/>
            secundas nuptias recusauit, quia nouerat iam tempus esse, <lb/>
            quo Christo non officio pariendi, sed studio continendi nec <lb n="10"/>
            coniugalibus fetandis uisceribus, sed castificandis uidualibus <lb/>
            moribus melius seruiretur. si uero etiam sciebat Ruth per suam <lb/>
            carnem propagari semen, unde Christus carnem fuerat habiturus, <lb/>
            et huic scientiae nubendo exhibuit ministerium, non <lb/>
            audeo iam dicere beatiorem fuisse Annae uiduitatem quam <lb n="15"/>
            illius fecunditatem. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>