<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa034.opp-lat1:28-30</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa034.opp-lat1:28-30</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa034.opp-lat1"><div n="28" subtype="section" type="textpart"><p>Est ergo animi egestas, inquam, nihil aliud quam stultitia. <lb n="10"/>
            haec est enim contraria sapientiae et ita contraria, ut mors uitae, <lb/>
            ut beata uita miserae, hoc est sine aliquo medio. nam ut omnis 11011 <lb/>
            beatus homo miser est omnisque homo non mortuus uiuit, sic omnem <lb/>
            non stultum manifestum est esse sapientem. ex quo et illud iam licet <lb/>
            uidere, non ex eo tantum Sergium Oratam fuisse miserum, quod timebat, <lb n="15"/>
            ne fortunae illa munera amitteret, sed quia stultus erat. quo <lb/>
            fit, ut miserior esset, si tam pendulis nutantibusque his, quae bona <lb/>
            putabat, nihil omnino metuisset. esset enim non fortitudinis excubiis <lb/>
            sed mentis sopore securior et altiore stultitia demersius miser. <lb/>
            at si omnis, qui caret sapientia, magnam patitur egestatem omnisque<lb n="20"/>
            compos sapientiae nihilo eget, sequitur, ut stultitia sit egestas. <lb/>
            ut autem omnis stultus miser, ita omnis miser stultus est. ergo ut <lb/>
            omnis egestas miseria, ita omnis miseria egestas esse conuincitur. 
</p></div><div n="29" subtype="section" type="textpart"><p>Quam conclusionem Trygetius cum se parum intellexisse <lb/>
            diceret: Quid, inquam, inter nos ratione conuenit? — Eum egere, <lb n="25"/>
            inquit, qui sapientiam non habeat. — Quid est ergo, inquam, egere? <lb/>
            — Sapientiam non habere. — Quid est, inquam, sapientiam non <lb/>
            habere ? hic cum taceret: Nonne hoc est, inquam, habere stultitiam ? <lb/>
            — Hoc, inquit. — Nihil est ergo aliud, inquam, habere egestatem <lb/>
            quam habere stultitiam; ex quo iam necesse est egestatem alio <lb n="30"/>
            uerbo nominari, quando stultitia nominatur; quamquam nescio

<note type="footnote">2 esset <hi rend="italic">Am2 s.l</hi>. 4 ** iquam (i m2 <hi rend="italic">in ras.) A</hi> multus <hi rend="italic">A</hi> adtensimum <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            7 ac] et <hi rend="italic">M edd</hi>. 8 <hi rend="italic">pr</hi>. sapientia <hi rend="italic">Aml</hi> 12 miseriae <hi rend="italic">LM</hi> 13 <hi rend="italic">pr</hi>. homo <hi rend="italic">orn.p<lb/>
             15 oratum LMp 17 fuisset L</hi> iis m <hi rend="italic">19 demersus Lam diuersus p</hi> <lb/>
            24 qua conclusione <hi rend="italic">L</hi> 25 quid (d <hi rend="italic">m2 in ras.) A</hi> quit <hi rend="italic">L</hi> 26 habet <hi rend="italic">p</hi> ergo <lb/>
            <hi rend="italic">om.p 27pr. sapientiam Am1 sapientiam inquit Am2 in mg. LMedd</hi>. 29inquam <lb/>
            <hi rend="italic">om.Lp</hi> 30 habere <hi rend="italic">om-LMm</hi> alia <hi rend="italic">L</hi> 31 nominantur <hi rend="italic">L</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="111"/>
            quomodo dicamus: \'habet egestatem\' aut \'habet stultitiam\'. tale est <lb/>
            enim, ac si locum aliquem, qui lumine careat, dicamus habere tenebras, <lb/>
            quod nihil est aliud quam lumen non habere. non enim tenebrae <lb/>
            quasi ueniunt aut recedunt, sed carere lumine, hoc ipsum est iam <lb/>
            tenebrosum esse, ut carere ueste, hoc est esse nudum. non enim ueste <lb n="5"/>
            accedente ueluti aliqua res mobilis nuditas fugit. sic ergo dicimus <lb/>
            aliquem habere egestatem, quasi dicamus habere nuditatem. egestas <lb/>
            enim uerbum est non habendi. quam ob rem, ut quod uolo explicem. <lb/>
            sicut possum, ita dicitur \'habet egestatem\', quasi dicatur \'habet non <lb/>
            habere\'. itaque si stultitiam ipsam ueram certam egestatem esse monstratum <lb n="10"/>
            est, uide iam quaestionem quam susceperamus, utrum soluta <lb/>
            sit. dubitabatur enim inter nos, utrum, cum appellamus miseriam, <lb/>
            nihil aliud quam egestatem nominaremus. dedimus autem <lb/>
            rationem recte stultitiam uocari egestatem. sicut ergo et omnis stultus <lb/>
            miser et omnis miser stultus est, ita necesse est non solum <lb n="15"/>
            omnem, qui egeat, miserum, sed etiam omnem, qui miser sit, egentem <lb/>
            esse fateamur. at si ex eo, quod et omnis stultus miser est et <lb/>
            omnis miser stultus est, conficitur stultitiam esse miseriam, cur <lb/>
            non ex eo, quod et quisquis eget miser et quisquis miser est eget, <lb/>
            nihil aliud miseriam quam egestatem esse conficimus? <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="30" subtype="section" type="textpart"><p>Quod cum omnes ita esse faterentur: Illud iam, inquam, <lb/>
            sequitur, ut uideamus, quisnonegeat; is enim erit sapiens et beatus. <lb/>
            egestas autem stultitia est egestatisque nomen; hoc autem uerbum <lb/>
            sterilitatem quandam et inopiam solet significare. adtendite ergo <lb/>
            altius, quanta cura priscorum hominum siue omnia siue, quod manifestum <lb n="25"/>
            est, quaedam uerba creata sunt earum rerum maxime, quarum <lb/>
            erat notitia pernecessaria. iam enim conceditis omnem stultum <lb/>
            egere et omnem qui egeat stultum esse; credo uos etiam concedere <lb/>
            animum stultum esse uitiosum omniaque animi uitia uno stultitiae <lb/>
            nomine includi. primo autem die huius disputationis nostrae

<note type="footnote">30 cf. 2, 8 (p. 95, 23) </note>

<note type="footnote"> 2 careat <hi rend="italic">(alt</hi>. a <hi rend="italic">ex</hi> u m2) <hi rend="italic">A</hi> 3 lulmen <hi rend="italic">A</hi> 5 nudum esse <hi rend="italic">p</hi> 10 certam] <lb/>
            <hi rend="italic">et certam LM edd. 11 susciperamus A 12 post sit ras. 2 litt. A</hi> appellaremus <lb/>
            <hi rend="italic">Am2LM edd</hi>. 14 ratione <hi rend="italic">A</hi> stultiam <hi rend="italic">A</hi> 15 miser stultus <hi rend="italic">in ras. <lb/>
            m2A 16 pr, omnem omp alt. omnis A 17 at ex ut A pr. et add. As.l. <lb/>
             19 egeat am 21 inquam iam LMp 22 his A et] ut LJI 24 ergo A</hi> <lb/>
            qiiucso <hi rend="italic">LM edd</hi>. 27 stultū**A </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="112"/>
            nequitiam dixeramus esse ab eo dictam, quod necquicquam sit, cui <lb/>
            contrariam frugalitatem a fruge fuisse nominatam. ergo in his duobus <lb/>
            contrariis, hoc est frugalitate atque nequitia, illa duo uidentur <lb/>
            eminere, esse et non esse. egestati autem, de qua quaestio est, quid <lb/>
            putamus esse contrarium? - Hic, cum aliquantum cunctarentur:<lb n="5"/>
            Si dicam, inquit Trygetius, diuitias, uideo his paupertatem esse <lb/>
            contrariam. — Est quidem, inquam, uicinum; nam paupertas et <lb/>
            egestas unum atque idem accipi solet. tamen aliud uerbum inueniendum <lb/>
            est, ne meliori parti desit unum uocabulum, ut, cum illa pars <lb/>
            paupertatis et egestatis nomine abundet, ex hac parte solum opponatur<lb n="10"/>
            diuitiarum nomen. nihil enim absurdius, quam ut hic sit egestas <lb/>
            uocabuli, ubi est contraria pars egestati. — Plenitudo, inquit <lb/>
            Licentius, si dici potest, uidetur mihi recte opponi egestati. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>