<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa034.opp-lat1:21-retractationes</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa034.opp-lat1:21-retractationes</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa034.opp-lat1"><div n="21" subtype="section" type="textpart"><p>Hic, cum etiam mater adrisisset: Ego, inquit Trygetius, non <lb/>
            concedo continuo deum aduersari, cui non sit propitius, sed esse <lb/>
            aliquid medium puto. — Cui ego: Istum tamen hominem, inquam, <lb n="10"/>
            medium, cui nec propitius deus est nec infestus, deum quoquo modo <lb/>
            habere concedis ? — Hic. cum ille cunctaretur: Aliud est, inquit mater, <lb/>
            deum habere, aliud non esse sine deo. — Quid ergo, inquam, melius <lb/>
            est, utrum habere deum an non esse sine deo? — Quantum possum, <lb/>
            inquit, intellegere, ista est sententia mea: qui bene uiuit, habet deum, <lb n="15"/>
            sed propitium, qui male, habet deum, sed aduersum, qui autem adhuc <lb/>
            quaerit nondumque inuenit, neque propitium neque aduersum, <lb/>
            sed non est sine deo. — Haecine, inquam, uestra £ etiam sententia est ? <lb/>
            — Hanc esse dixerunt. — Dicite mihi, quaeso, inquam, non uobis <lb/>
            uidetur esse homini deus propitius, cui fauet ? —Esse confessi sunt. <lb n="20"/>
            — Non ergo, inquam, fauet deus quaerenti sese homini? — Responderunt <lb/>
            fauere. — Habet igitur, inquam, qui deum quaerit, deum <lb/>
            propitium et omnis, qui habet deum propitium, beatus est. beatus <lb/>
            est ergo et ille, qui quaerit. qui autem quaerit, nondum habet quod <lb/>
            uult. erit igitur beatus, qui quod uult non habet. — Prorsus, inquit <lb n="25"/>
            mater, non mihi uidetur beatus esse, qui quod uult non habet. - <lb/>
            Ergo, inquam, non omnis, qui habet deum propitium, beatus est. <lb/>
            - Si hoc cogit ratio, inquit, non possum negare. — Ista igitur. inquam, <lb/>
            distributio erit. ut omnis, qui iam deum inuenit, et propitium <lb/>
            deum habeat et beatus sit, omnis autem, qui deum quaerit. propitium

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 erit om.LMp 3 nobis onmibus edd</hi>. 4 discussus <hi rend="italic">(a ex u m1) A</hi><lb/>
            5 mihique] <hi rend="italic">nihilque a Mime 6 meam om.M 8 etiam cum p mater∗∗∗∗∗<lb/>
             (mater cras.) A 9 continuo concedo M 10 aliquod II</hi> puto <hi rend="italic">(u ex a m2) A <lb/>
            11 deus propitius am quomodo a</hi> 12 hoc Jl 13 ergo] <hi rend="italic">igitur M inquit L <lb/>
            14 inquit possum aiu</hi> 15 sententia ea A <hi rend="italic">18 haeccine edd</hi>. nostra (om. etium) p <lb/>
            19 quaero A <hi rend="italic">22 fanet M edd. deum qui p 23 est om.LMp</hi> 25 proi - <lb/>
            <hi rend="italic">sus—26 habet add. Am2 in nef. 26 mihi om.L uidetur mihi p</hi> beattisj <lb/>
            <hi rend="italic">nisi beatus L</hi> 29 ia∗ deum A </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="106"/>
            deum habeat sed nondum sit beatus, iam uero quisquis uitiis atque <lb/>
            peccatis a deo se alienat, non modo beatus non sit sed ne deo quidem <lb/>
            uiuat propitio. 
</p></div><div n="22" subtype="section" type="textpart"><p>Quod cum placuit omnibus: Bene habet, inquam, sed adhuc <lb/>
            illud uereor, ne uos moueat quod iam superius concesseramus,<lb n="5"/>
            miserum esse quisquis beatus non esset; cui consequens erit esse <lb/>
            miserum hominem, qui ∗∗∗∗∗∗ aliquem beatum. an uero, <lb/>
            quod ait Tullius, multorum interrispraediorumdominos <lb/>
            diuites appellamus, omnium uirtutum <lb/>
            poss\'essores pauperes nominabimus? sed illud<lb n="10"/>
            uidete, utrum, quomodo uerum est, quod omnis egens miser sit, <lb/>
            ita sit uerum, quod omnis miser egeat. ita enim erit uerum nihil <lb/>
            esse aliud miseriam quam egestatem, quod me nunc, cum diceretur, <lb/>
            laudare sensistis. hoc autem hodie longum, ut quaeramus; quare peto, <lb/>
            ne fastidio uobis sit ad istam mensam cras etiam conuenire. — Quod<lb n="15"/>
            cum omnes se libentissime habere dixissent, surreximus. 
</p></div><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="4" unit="altchapter"/> Tertius autem dies disputationis nostrae matutinus <lb/>
            nubes, quae nos cogebant in balneas, dissipauit tempusque pomeridianum <lb/>
            candidissimum reddidit. placuit ergo in pratuli propinqua <lb/>
            descendere atque omnibus nobis, ubi commodum uisum est, considentibus<lb n="20"/>
            reliquus ita sermo peractus est: Omnia paene, inquam, <lb/>
            quae interroganti mihi concedi a uobis uolui, habeo ac teneo; quare <lb/>
            hodierno die, quo possumus tandem hoc nostrum conuiuium aliquo <lb/>
            interuallo dierum distinguere, aut nihil aut non multum erit, ut <lb/>
            opinor, quod mihi uos respondere necesse sit. dictum enim erat a<lb n="25"/>
            matre nihil esse aliud miseriam quam egestatem conuenitque inter

<note type="footnote">7 Cicero in Hortensio, cf. Usener, Gott. gel. Anz. 1892 p. 381 </note>

<note type="footnote"> 1 uiciis <hi rend="italic">A</hi> 4 placuisset <hi rend="italic">Am2L</hi> habes <hi rend="italic">A</hi> 6 esset] sit <hi rend="italic">M edd</hi>. <lb/>
            7 mirum homine <hi rend="italic">A lacumm indicaui col. Relract. 1 2, 4;</hi> qui pro tem aliquem <lb/>
            beatum <hi rend="italic">A</hi> qui pro te et ibi sic habet aliquem beatum <hi rend="italic">LM</hi> qui beatus non est <hi rend="italic">p</hi> <lb/>
            qui propitium tenet deum, quem adhuc deum quaerentem nondum diximus <lb/>
            esse beatum <hi rend="italic">am</hi> 11 sit] est <hi rend="italic">p</hi> 12 ita sit <hi rend="italic">om.L</hi> 13 aliud esse <hi rend="italic">am</hi> miserim <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            cum <hi rend="italic">om A spatio uacuo relicto</hi> 14 longum] J. est <hi rend="italic">Am2 s.l</hi>. 15 fastidium <hi rend="italic">p <lb/>
            16 se om.AM 17 matutinas M edd. 18 tempusquę A</hi> promeridianum <lb/>
            <hi rend="italic">ALp</hi> 19 credidit <hi rend="italic">Lp</hi> in pratuli] infra. tuli <hi rend="italic">L</hi> infra tulli M 20 commode <hi rend="italic">p</hi> <lb/>
            21 reliqus <hi rend="italic">Aml</hi> reliquis <hi rend="italic">L</hi> peractus <hi rend="italic">L</hi> paratus <hi rend="italic">A</hi> protractus <hi rend="italic">M</hi> perstratus m <lb/>
            22 mihi interroganti <hi rend="italic">p</hi> *ac (h <hi rend="italic">ras.) A</hi> 23 possimus <hi rend="italic">LMam</hi> aliquod <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            24 dierura interuallo <hi rend="italic">p</hi> 26 aliud esse <hi rend="italic">am</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="107"/>
            nos, qui egeant miseros esse. sed utrum omnes etiam miseri egeant, <lb/>
            nonnulla quaestio est, quam hesterno die non potuimus explicare. <lb/>
            hoc autem ita se habere si ratio demonstrauerit, perfectissime inuentum <lb/>
            est, qui sit beatus; erit enim ille, qui non eget. omnis enim <lb/>
            non miser beatus est; ergo beatus est, qui egestate caret, si quam <lb n="5"/>
            dicimus egestatem eandem miseriam esse constiterit. 
</p></div><div n="24" subtype="section" type="textpart"><p>Quid enim ? ait Trygetius, non potest ex eo iam confici omnem <lb/>
            non egentem beatum esse, quo manifestum est omnem, qui egeat, <lb/>
            esse miserum? nam concessisse nos memini nihil esse medium <lb/>
            inter miserum et beatum. — Aliquidne, inquam, inter mortuum et <lb n="10"/>
            uiuum tibi medium uidetur esse? nonne omnis homo aut uiuus aut <lb/>
            mortuus est? — Fateor, inquit, neque hic esse aliquid medium; <lb/>
            sed quorsum istuc ?- Quia, inquam, etiam illud te fateri credo, omnem, <lb/>
            qui ante annum sepultus est, esse mortuum. — Non negabat. <lb/>
            — Quid? omnis, qui ante annum sepultus non est, uiuit? — Non, <lb n="15"/>
            ait, sequitur. — Ergo, inquam, non sequitur, ut, si omnis qui eget <lb/>
            miser est, omnis qui non eget sit beatus, quamuis inter miserum et <lb/>
            beatum ut inter uiuum et mortuum medium nihil inueniri queat. 
</p></div><div n="25" subtype="section" type="textpart"><p>Quod cum aliqui eorum paulo tardius intellexissent me <lb/>
            id quibus potui uerbis ad eorum sensum adcommodatis aperiente atque <lb n="20"/>
            uersante: Ergo, inquam, miserum esse omnem, qui egeat, dubitat <lb/>
            nemo nec nos terrent quaedam sapientium corpori necessaria. non <lb/>
            eis eget ipse animus, in quo posita est beata uita. ipse enim perfectus <lb/>
            est; nullus autem perfectus aliquo eget et, quod uidetur corpori <lb/>
            necessarium, sumet, si adfuerit, si non adfuerit, non eum istarum <lb n="25"/>
            rerum franget inopia. omnis namque sapiens fortis est, nullus autem <lb/>
            fortis aliquid metuit: non igitur metuit sapiens aut mortem corporis <lb/>
            aut dolores, quibus pellend\'0 uel uitandis uel differendis sunt

<note type="footnote">23 cf. Retr. I 2, 4 </note>

<note type="footnote"> 1 qui <hi rend="italic">A</hi> omnes qui <hi rend="italic">LM edd</hi>. etiam omnes <hi rend="italic">p</hi> 4 enim erit <hi rend="italic">Am]</hi> <lb/>
            5 beatus ergo est <hi rend="italic">am</hi> egestate*(m <hi rend="italic">ras.) A</hi> 7 qui <hi rend="italic">Lp</hi> 9 consensisse <hi rend="italic">LM</hi> <lb/>
            nos (n <hi rend="italic">ex</hi> m) A medium <hi rend="italic">Am2 in ras</hi>. 13 *quorsum A cursum <hi rend="italic">L</hi> istud <lb/>
            <hi rend="italic">LMtnl eâd</hi>. quia***** (illud <hi rend="italic">eras.) A</hi> istud <hi rend="italic">edd</hi>. 14 sepultum <hi rend="italic">(om</hi>. est) <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            non negabat-non ait <hi rend="italic">add. Am2 in mg</hi>. 15 <hi rend="italic">alt</hi>. non] nam <hi rend="italic">ex non m2 A</hi> <lb/>
            18 uiuum <hi rend="italic">(u alt, ex n m2) A inuenire L 19 aliquid Aml 20 id ex in m1A</hi> <lb/>
            22 nec] ne <hi rend="italic">Aml</hi> non <hi rend="italic">A</hi> non enim <hi rend="italic">LM edd</hi>. 23 eget eis <hi rend="italic">p</hi> positas <hi rend="italic">Aml</hi> <lb/>
            uita beata <hi rend="italic">am</hi> 26 frangit <hi rend="italic">A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="108"/>
            necessaria illa, quorum ei potest contingere inopia. sed tamen non desinit <lb/>
            eis bene uti, si ipsa non desunt. uerissima est enim illa sententia: <lb/>
            nam tu quod uitare possis, stultum admittere est. <lb/>
            uitabit ergo mortem ac dolorem, quantum potest et quantum decet,<lb/>
            ne, si minime uitauerit, non ex eo miser sit, quia haec accidunt, sed <lb n="5"/>
            quia uitare cum posset, noluit, quod manifestum stultitiae signum <lb/>
            est. erit ergo ista non uitans non earum rerum perpessione, sed <lb/>
            stultitia miser. si autem non ualuerit euitare, cum id sedulo ac <lb/>
            decenter egerit, non cum ista inruentia miserum fac-ient. etenim et <lb/>
            illa eiusdem comici sententia non minus uera est: <lb n="10"/>
            quoniam non potest id fieri, quod uis, <lb/>
            id uelis, quod possis. <lb/>
            quomodo erit miser, cui nihil accidit praeter uoluntatem, quia, <lb/>
            quod sibi uidet non posse prouenire, non potest uelle? habet enim <lb/>
            rerum certissimarum uoluntatem, id est ut quidquid agit non agat <lb n="15"/>
            nisi ex uirtutis quodam praescripto et diuina lege sapientiae, quae <lb/>
            nullo ab eo pacto eripi possunt. 
</p></div><div n="26" subtype="section" type="textpart"><p>lam nunc uidete, utrum etiam omnis, qui miser est, egeat. <lb/>
            nam huic sententiae concedendae difficultatem illa res facit, quod <lb/>
            multis in magna fortuitarum rerum copia constitutis, quibus ita facilia <lb n="20"/>
            sunt omnia, ut ad eorum nutum praesto sit quidquid cupiditas <lb/>
            poscit, difficilis quidem ista uita est. sed fingamus aliquem tamen, <lb/>
            qualem Tullius fuisse dicit Oratam. quis enim facile dicat Oratam <lb/>
            egestate laborasse, hominem ditissimum amoenissimum deliciosis simun, <lb/>
            cui neque ad uoluptatem quicquam defuit neque ad gratiam

<note type="footnote"> 3 Ter. Eun. 761 12 Ter. Andr. 305 sq. 24 cf. Cic. Hort. frag. 76 Miiller </note>

<note type="footnote"> 1 inopia.sed] inopias &amp; A 3 uitare] cauere <hi rend="italic">Terentius amittere L</hi> 5 uita- <lb/>
            <hi rend="italic">uit L</hi> 7 cum] <hi rend="italic">non L cum uitare p 8 perpessionem A 9 uitare p <lb/>
            11 cõmici A sententia (alt. e in ras. m1) A 12 non om.L 13 possit m <lb/>
            Terentii libri, cf. ciu. dei XIV. 25. de trin. XIII 7, 10</hi> 15 posse] <hi rend="italic">possidet AnJ</hi> <lb/>
            21 multis <hi rend="italic">cod. Trec. n. 40</hi> multi <hi rend="italic">ALM cthl</hi>. constitutis <hi rend="italic">Trec</hi>. constituti <hi rend="italic">A</hi> coa- <lb/>
            <hi rend="italic">stituti sunt Lm edd. 22 nutu A 23 possit Aml</hi> alique <hi rend="italic">(e ex id m2) A</hi> <lb/>
            tamen] <hi rend="italic">talem edd. 24 oratum LMap</hi> dicat <hi rend="italic">(a ex u corr.) A 25 egestatem A</hi> <lb/>
            2G neque ad] nequeat <hi rend="italic">Aml</hi> uoluntatem <hi rend="italic">A.ll</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="109"/>
            neque ad bonam integramque ualetudinem ? nam et praediis quaestuosissimis <lb/>
            et amicis iucundissimis, quantum libuit, abundauit et illis <lb/>
            omnibus aptissime ad salutem corporis usus est eiusque, ut breuiter <lb/>
            totum explicem, omne institutum uoluntatemque omnem successio <lb/>
            prospera consecuta est. sed fortasse inquiet aliquis uestrum plus <lb n="5"/>
            illum, quam habebat, habere uoluisse. hoc ignoramus. sed, quod <lb/>
            satis est quaestioni, faciamus eum non desiderasse amplius, quam <lb/>
            tenebat; uideturne uobis eguisse? — Etiamsi concedam, inquit <lb/>
            Licentius, nihil eum plus desiderasse, quod in homine non sapiente <lb/>
            nescio quomodo accipiam, metuebat tamen — erat enim, ut dicitur, <lb n="10"/>
            ingenii non mali — ne illa omnia sibi uel uno aduerso impetu raperentur. <lb/>
            non enim magnum erat intellegere talia cuncta, quantacumque <lb/>
            essent, esse sub casibus constituta. — Tum ego arridens: Uides, <lb/>
            inquam, Licenti, fortunatissimum istum hominem a beata uita <lb/>
            ingenii bonitate inpeditum. quo enim erat acutior, eo uidebat illa omnia <lb n="15"/>
            se posse amittere; quo metu frangebatur illudque uulgare satis <lb/>
            adserebat infidum hominem malo suo esse cordatum. 
</p></div><div n="27" subtype="section" type="textpart"><p>Hic cum et ille et ceteri adrisissent: Illud tamen, inquam, <lb/>
            diligentius adtendamus, quia, etsi timuit iste, non eguit, unde <lb/>
            quaestio est. egere est enim in non habendo, non in timore amittendi <lb n="20"/>
            quae habeas. erat autem iste miser, quia metuebat, quamuis <lb/>
            non egeret. non igitur omnis, qui miser est, eget. — Quod cum adprobauisset <lb/>
            cum ceteris etiam ipsa, cuius sententiam defendebam, <lb/>
            aliquantum tamen addubitans: Nescio, inquit, tamen et nondum <lb/>
            plane intellego, quomodo ab egestate possit miseria aut egestas a <lb n="25"/>
            miseria separari. nam et iste, qui diues et locuples erat et nihil, ut <lb/>
            dicitis, amplius desiderabat, tamen, quia metuebat ne amitteret, <lb/>
            egebat sapientia. ergone hunc egentem diceremus, si egeret argento <lb/>
            et pecunia, cum egeret sapientia, non dicemus? — Uli cum omnes

<note type="footnote"> 1 ualitudinemil/p <hi rend="italic">praedisL</hi> quaestuosissimis] <hi rend="italic">qua est uosissimis Aml <lb/>
            que (om.p)</hi> studiosissimis <hi rend="italic">Lp</hi> 2 et amicis iucundissimis <hi rend="italic">om.LMp habun-</hi> <lb/>
            dauit <hi rend="italic">A</hi> 3 eisque <hi rend="italic">LM</hi> breuiter <hi rend="italic">add. m. post. s.l. A</hi> 4 <hi rend="italic">pr</hi>. omnem <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            omni*s <hi rend="italic">ex</hi> omniu <hi rend="italic">ras. A</hi> 5 inquiet <hi rend="italic">in ras. mlA</hi> nostrum <hi rend="italic">p</hi> 6 quod <lb/>
            <hi rend="italic">(o ex</hi> i <hi rend="italic">m2) A</hi> 9 plus <hi rend="italic">om.m</hi> 10 enim] uir <hi rend="italic">add. m</hi> 13 tunc <hi rend="italic">LMp</hi> 15 omnia <lb/>
            <hi rend="italic">illa p</hi> 16 a*mittere <hi rend="italic">(m ras.) A 17 infidem A (d ex n ml) La</hi> malo] <lb/>
            <hi rend="italic">multo A 18 illi a</hi> 19 quia] qui m <hi rend="italic">23 sententia p dependebam LMp<lb/>
             24 aliquantulum m 25 plene am 28 sapiens L 29 et] uel p egeret om.p</hi> <lb/>
            diceremus <hi rend="italic">Mm</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="110"/>
            mirando exclamassent me ipso etiam non mediocriter alacri atque <lb/>
            laeto, quod ab ea potissimum dictum esset, quod pro magno de philosophorum <lb/>
            libris atque ultimum proferre paraueram: Uidetisne, <lb/>
            inquam, aliud esse multas uariasque doctrinas, aliud animum adtentissimum <lb/>
            in deum? nam unde ista, quae miramur, nisi inde procedunt?<lb n="5"/>
            — Hic Licentius laetus exclamans: Prorsus, inquit, nihil <lb/>
            uerius, nihil diuinius dici potuit. nam et maior ac miserabilior <lb/>
            egestas nulla est quam egere sapientia et, qui sapientia noneget, nulla <lb/>
            re omnino egere potest. 
</p></div><div n="28" subtype="section" type="textpart"><p>Est ergo animi egestas, inquam, nihil aliud quam stultitia. <lb n="10"/>
            haec est enim contraria sapientiae et ita contraria, ut mors uitae, <lb/>
            ut beata uita miserae, hoc est sine aliquo medio. nam ut omnis 11011 <lb/>
            beatus homo miser est omnisque homo non mortuus uiuit, sic omnem <lb/>
            non stultum manifestum est esse sapientem. ex quo et illud iam licet <lb/>
            uidere, non ex eo tantum Sergium Oratam fuisse miserum, quod timebat, <lb n="15"/>
            ne fortunae illa munera amitteret, sed quia stultus erat. quo <lb/>
            fit, ut miserior esset, si tam pendulis nutantibusque his, quae bona <lb/>
            putabat, nihil omnino metuisset. esset enim non fortitudinis excubiis <lb/>
            sed mentis sopore securior et altiore stultitia demersius miser. <lb/>
            at si omnis, qui caret sapientia, magnam patitur egestatem omnisque<lb n="20"/>
            compos sapientiae nihilo eget, sequitur, ut stultitia sit egestas. <lb/>
            ut autem omnis stultus miser, ita omnis miser stultus est. ergo ut <lb/>
            omnis egestas miseria, ita omnis miseria egestas esse conuincitur. 
</p></div><div n="29" subtype="section" type="textpart"><p>Quam conclusionem Trygetius cum se parum intellexisse <lb/>
            diceret: Quid, inquam, inter nos ratione conuenit? — Eum egere, <lb n="25"/>
            inquit, qui sapientiam non habeat. — Quid est ergo, inquam, egere? <lb/>
            — Sapientiam non habere. — Quid est, inquam, sapientiam non <lb/>
            habere ? hic cum taceret: Nonne hoc est, inquam, habere stultitiam ? <lb/>
            — Hoc, inquit. — Nihil est ergo aliud, inquam, habere egestatem <lb/>
            quam habere stultitiam; ex quo iam necesse est egestatem alio <lb n="30"/>
            uerbo nominari, quando stultitia nominatur; quamquam nescio

<note type="footnote">2 esset <hi rend="italic">Am2 s.l</hi>. 4 ** iquam (i m2 <hi rend="italic">in ras.) A</hi> multus <hi rend="italic">A</hi> adtensimum <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            7 ac] et <hi rend="italic">M edd</hi>. 8 <hi rend="italic">pr</hi>. sapientia <hi rend="italic">Aml</hi> 12 miseriae <hi rend="italic">LM</hi> 13 <hi rend="italic">pr</hi>. homo <hi rend="italic">orn.p<lb/>
             15 oratum LMp 17 fuisset L</hi> iis m <hi rend="italic">19 demersus Lam diuersus p</hi> <lb/>
            24 qua conclusione <hi rend="italic">L</hi> 25 quid (d <hi rend="italic">m2 in ras.) A</hi> quit <hi rend="italic">L</hi> 26 habet <hi rend="italic">p</hi> ergo <lb/>
            <hi rend="italic">om.p 27pr. sapientiam Am1 sapientiam inquit Am2 in mg. LMedd</hi>. 29inquam <lb/>
            <hi rend="italic">om.Lp</hi> 30 habere <hi rend="italic">om-LMm</hi> alia <hi rend="italic">L</hi> 31 nominantur <hi rend="italic">L</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="111"/>
            quomodo dicamus: \'habet egestatem\' aut \'habet stultitiam\'. tale est <lb/>
            enim, ac si locum aliquem, qui lumine careat, dicamus habere tenebras, <lb/>
            quod nihil est aliud quam lumen non habere. non enim tenebrae <lb/>
            quasi ueniunt aut recedunt, sed carere lumine, hoc ipsum est iam <lb/>
            tenebrosum esse, ut carere ueste, hoc est esse nudum. non enim ueste <lb n="5"/>
            accedente ueluti aliqua res mobilis nuditas fugit. sic ergo dicimus <lb/>
            aliquem habere egestatem, quasi dicamus habere nuditatem. egestas <lb/>
            enim uerbum est non habendi. quam ob rem, ut quod uolo explicem. <lb/>
            sicut possum, ita dicitur \'habet egestatem\', quasi dicatur \'habet non <lb/>
            habere\'. itaque si stultitiam ipsam ueram certam egestatem esse monstratum <lb n="10"/>
            est, uide iam quaestionem quam susceperamus, utrum soluta <lb/>
            sit. dubitabatur enim inter nos, utrum, cum appellamus miseriam, <lb/>
            nihil aliud quam egestatem nominaremus. dedimus autem <lb/>
            rationem recte stultitiam uocari egestatem. sicut ergo et omnis stultus <lb/>
            miser et omnis miser stultus est, ita necesse est non solum <lb n="15"/>
            omnem, qui egeat, miserum, sed etiam omnem, qui miser sit, egentem <lb/>
            esse fateamur. at si ex eo, quod et omnis stultus miser est et <lb/>
            omnis miser stultus est, conficitur stultitiam esse miseriam, cur <lb/>
            non ex eo, quod et quisquis eget miser et quisquis miser est eget, <lb/>
            nihil aliud miseriam quam egestatem esse conficimus? <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="30" subtype="section" type="textpart"><p>Quod cum omnes ita esse faterentur: Illud iam, inquam, <lb/>
            sequitur, ut uideamus, quisnonegeat; is enim erit sapiens et beatus. <lb/>
            egestas autem stultitia est egestatisque nomen; hoc autem uerbum <lb/>
            sterilitatem quandam et inopiam solet significare. adtendite ergo <lb/>
            altius, quanta cura priscorum hominum siue omnia siue, quod manifestum <lb n="25"/>
            est, quaedam uerba creata sunt earum rerum maxime, quarum <lb/>
            erat notitia pernecessaria. iam enim conceditis omnem stultum <lb/>
            egere et omnem qui egeat stultum esse; credo uos etiam concedere <lb/>
            animum stultum esse uitiosum omniaque animi uitia uno stultitiae <lb/>
            nomine includi. primo autem die huius disputationis nostrae

<note type="footnote">30 cf. 2, 8 (p. 95, 23) </note>

<note type="footnote"> 2 careat <hi rend="italic">(alt</hi>. a <hi rend="italic">ex</hi> u m2) <hi rend="italic">A</hi> 3 lulmen <hi rend="italic">A</hi> 5 nudum esse <hi rend="italic">p</hi> 10 certam] <lb/>
            <hi rend="italic">et certam LM edd. 11 susciperamus A 12 post sit ras. 2 litt. A</hi> appellaremus <lb/>
            <hi rend="italic">Am2LM edd</hi>. 14 ratione <hi rend="italic">A</hi> stultiam <hi rend="italic">A</hi> 15 miser stultus <hi rend="italic">in ras. <lb/>
            m2A 16 pr, omnem omp alt. omnis A 17 at ex ut A pr. et add. As.l. <lb/>
             19 egeat am 21 inquam iam LMp 22 his A et] ut LJI 24 ergo A</hi> <lb/>
            qiiucso <hi rend="italic">LM edd</hi>. 27 stultū**A </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="112"/>
            nequitiam dixeramus esse ab eo dictam, quod necquicquam sit, cui <lb/>
            contrariam frugalitatem a fruge fuisse nominatam. ergo in his duobus <lb/>
            contrariis, hoc est frugalitate atque nequitia, illa duo uidentur <lb/>
            eminere, esse et non esse. egestati autem, de qua quaestio est, quid <lb/>
            putamus esse contrarium? - Hic, cum aliquantum cunctarentur:<lb n="5"/>
            Si dicam, inquit Trygetius, diuitias, uideo his paupertatem esse <lb/>
            contrariam. — Est quidem, inquam, uicinum; nam paupertas et <lb/>
            egestas unum atque idem accipi solet. tamen aliud uerbum inueniendum <lb/>
            est, ne meliori parti desit unum uocabulum, ut, cum illa pars <lb/>
            paupertatis et egestatis nomine abundet, ex hac parte solum opponatur<lb n="10"/>
            diuitiarum nomen. nihil enim absurdius, quam ut hic sit egestas <lb/>
            uocabuli, ubi est contraria pars egestati. — Plenitudo, inquit <lb/>
            Licentius, si dici potest, uidetur mihi recte opponi egestati. 
</p></div><div n="31" subtype="section" type="textpart"><p>Postea, inquam, de uerbo quaeremus fortasse diligentius; <lb/>
            non enim hoc curandum est in conquisitione ueritatis. quamuis enim<lb n="15"/>
            Sallustius, lectissimus pensator uerborum, egestati opposuerit opulentiam, <lb/>
            tamen accipio istam plenitudinem. non enim nec hic grammaticorum <lb/>
            formidine liberabimur aut metuendum est, ne ab eis <lb/>
            castigemur, quod incuriose utimur uerbis, qui res suas nobis ad utendum <lb/>
            dederunt. - Ubi cum adrisissent: Ergo quia mentes uestras,<lb n="20"/>
            inquam, cum intenti estis in deum, uelut quaedam oracula non contemnere <lb/>
            statui, uideamus, quid sibi uelit hoc nomen; nam nullum <lb/>
            adcommodatius esse arbitror ueritati. plenitudo igitur et egestas <lb/>
            contraria sunt; at etiam hic similiter, ut in nequitia et frugalitate, <lb/>
            apparent illa duo, esse et non esse, et, si egestas est ipsa stultitia,<lb n="25"/>
            plenitudo erit sapientia. merito etiam uirtutum omnium matrem <lb/>
            multi frugalitatem esse dixerunt. quibus consentiens Tullius etiam <lb/>
            in populari oratione ait: ut uolet quisque accipiat; <lb/>
            ego tamen frugalitatem, id\' est modestiam et

<note type="footnote"> 16 cf. Sall. Cat. c. 52 28 Cic. Deiot. 26 </note>

<note type="footnote"> 1 ne quicquam <hi rend="italic">Mm2</hi> 2 iis <hi rend="italic">m</hi> 3 frugalitate (fruga <hi rend="italic">in ras. m2) A</hi> atque] <lb/>
            et <hi rend="italic">p</hi> 4 egestate <hi rend="italic">Am]</hi> 6 trigecius <hi rend="italic">A</hi> 7 contrarium <hi rend="italic">A</hi> 8 solent <hi rend="italic">LM edd. <lb/>
            12 egestatis A 13 si om.Am1 14 quaerimus Aml quaeramus ap</hi> 15 hoc <lb/>
            curandum] obscurandum <hi rend="italic">A</hi> inquisitione <hi rend="italic">am</hi> 16 salustius <hi rend="italic">M</hi> lectissimus] <lb/>
            eius dilectissimus <hi rend="italic">L</hi> electissimus <hi rend="italic">ap</hi> oppolentiam <hi rend="italic">A</hi> 17 nec hic <hi rend="italic">A</hi> hic <hi rend="italic">LMmp</hi> <lb/>
            18 formidinem <hi rend="italic">L</hi> liberauimur <hi rend="italic">L</hi> laborabimus <hi rend="italic">m</hi> 19 ad utendum nobis <hi rend="italic">p</hi> <lb/>
            22 statui <hi rend="italic">in ras. A</hi> 24 at] ut <hi rend="italic">Am]</hi> aut M lrugilitate <hi rend="italic">A</hi> 27 dixerint <hi rend="italic">L</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="113"/>
            temperantiam, uirtutem maximam iudico : prorsus <lb/>
            doctissime ac decentissime; considerauit enim frugem, id est <lb/>
            illud, quod esse dicimus, cui est non esse contrarium. sed propter <lb/>
            uulgarem loquendi consuetudinem, qua frugalitas quasi parsimonia <lb/>
            dici solet, duobus consequentibus quid senserit inlustrauit <lb n="5"/>
            subiciendo modestiam et temperantiam; et haec duo uerba diligentius <lb/>
            adtendamus. 
</p></div><div n="32" subtype="section" type="textpart"><p>Modestia utique dicta est a modo et a temperie temperantia. <lb/>
            ubi autem modus est atque temperies, nec plus est quicquam <lb/>
            nec minus. ipsa est igitur plenitudo, quam egestati contrariam posueramus, <lb n="10"/>
            multo melius, quam si abundantiam poneremus. in <lb/>
            abundantia enim intellegitur affluentia et quasi rei nimium exuberantis <lb/>
            effusio. quod cum euenit ultra quam satis est, etiam ibi <lb/>
            desideratur modus et res, quae nimia est, modo eget. ergo nec ab <lb/>
            ipsa redundantia egestas aliena est, a modo autem et plus et minus <lb n="15"/>
            aliena sunt. ipsam etiam opulentiam si discutias, inuenies eam nihil <lb/>
            aliud tenere quam modum. nam non nisi ab ope dicta est opulentia. <lb/>
            quomodo autem opitulatur, quod nimium est, cum incommodius <lb/>
            sit saepe quam parum ? quidquid igitur uel parum uel nimium est, <lb/>
            quia modo eget, obnoxium est egestati. modus ergo animi <lb n="20"/>
            sapientia est. etenim sapientia contraria stultitiae non negatur <lb/>
            et stultitia egestas, egestati autem contraria plenitudo: sapientia <lb/>
            igitur plenitudo. in plenitudine autem modus: modus igitur animo <lb/>
            in sapientia est. unde illud praeclarum est et non inmerito <lb/>
            diffamatum: <lb n="25"/>
            hoc primum in uita esse utile, ut ne quid nimis. 
</p></div><div n="33" subtype="section" type="textpart"><p>Dixeramus autem in exordio hodiernae disputationis nostrae, <lb/>
            quod, si inueniremus nihil esse aliud miseriam quam egestatem, eum <lb/>
            beatum esse fateremur, qui non egeret. est autem inuentum. ergo

<note type="footnote">20 Ter. Andr. 61 27 cf. 4, 23 (p. 106, 2G) </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 uirtutem esse am uirtutum esse p 3 diximus p</hi> cui] <hi rend="italic">tui Aml</hi> <lb/>
            4 <hi rend="italic">parcimonia edd</hi>. 11 <hi rend="italic">habundantiam Aml</hi> 12 afflueatu? <hi rend="italic">(om- et) Aml</hi> <lb/>
            15 <hi rend="italic">reduntia AMm1</hi> etiam et plus <hi rend="italic">minusque p</hi> 1G inueni∗es <hi rend="italic">(a ras.) A <lb/>
            inuenias L</hi> 19 nimium] <hi rend="italic">minimum L</hi> 20 quia*modo <hi rend="italic">(m ras.) A</hi> igitur p <lb/>
            21 est. etenim] est enim A 23 animi <hi rend="italic">Lm2am</hi> 24 aliud <hi rend="italic">Migne</hi> 25 diffamatus <lb/>
            <hi rend="italic">-4 diffamatur LM edd</hi>. 26hoc primum] <hi rend="italic">adprime Terentii libri utile &lt;m.p <lb/>
            ut ex et A 27 hodierna L 28 aliud esse edd. 29 fatemur I</hi>. </note>

<note type="footnote"> LXIII. Auijust. I pars III. ed. KnoeLl. </note>

<note type="footnote"> s </note> <lb/>
             
<pb n="114"/>
            beatum esse nihil est aliud quam non egere, hoc est esse sapientem. <lb/>
            si autem quaeritis, quid sit sapientia, iam et ipsam ratio, quantum <lb/>
            in praesentia potuit, euoluit atque eruit; nihil est enim aliud quam <lb/>
            modus animi, hoc est quo sese animus librat, ut neque excurrat in <lb/>
            nimium neque infra quam plenum est coartetur. excurrit autem in<lb n="5"/>
            luxurias dominationes superbias ceteraque id genus, quibus inmoderatorum <lb/>
            miserorumque animi sibi laetitias atque potentias conparari <lb/>
            putant. coartatur autem sordibus timoribus maerore cupiditate <lb/>
            atque aliis, quaecumque sunt, quibus homines miseros etiam <lb/>
            miseri confitentur. cum uero sapientiam contemplatur inuentam<lb n="10"/>
            cumque, ut huius pueri uerbo utar, ad ipsam se tenet nec se ad simulacrorum <lb/>
            fallaciam, quorum pondus amplexus a deo suo cadere atque <lb/>
            demergi solet, ulla commotus inanitate conuertit, nihil inmoderationis <lb/>
            et ideo nihil egestatis, nihil igitur miseriae pertimescit. habet <lb/>
            ergo modum suum, id est sapientiam, quisquis beatus est. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="34" subtype="section" type="textpart"><p>Quae est autem dicenda sapientia nisi quae dei sapientia <lb/>
            est ? accepimus autem etiam auctoritate diuina dei filium nihil esse <lb/>
            aliud quam dei sapientiam, et est dei filius profecto deus. deum <lb/>
            habet igitur quisquis beatus est; quod omnibus nobis iam ante placuit, <lb/>
            cum hoc conuiuium ingressi sumus. sed quid putatis esse sapientiam<lb n="20"/>
            nisi ueritatem? etiam hoc enim dictum est: ego sum <lb/>
            ueritas. ueritas autem ut sit, fit per aliquem summum modum, <lb/>
            a quo procedit et in quem se perfecta conuertit. ipsi autem summo <lb/>
            modo nullus alius modus inponitur; si enim summus modus per summum <lb/>
            modum modus est, per se ipsum modus est. sed etiam summus<lb n="25"/>
            modus necesse est, ut uerus modus sit. ut igitur ueritas modo gignitur, <lb/>
            ita modus ueritate cognoscitur. neque igitur ueritas sine modo neque <lb/>
            modus sine ueritate umquam fuit. quis est dei filius? dictum est: <lb/>
            ueritas. quis est, qui non habet patrem? quis alius quam summus <lb/>
            modus? quisquis igitur ad summum modum per ueritatem uenerit,

<note type="footnote">11 cf. 3, 18 (p. 103, 2.5) 17 cf. I Cor. 1, 24 21 Ioh. 14, 8 </note>

<note type="footnote">1 egeret.4 <hi rend="italic">sapientem esse p 2 iam AM nam L edd. ipsa La</hi> <lb/>
            3 &amp; uoluit A enim aliud est <hi rend="italic">M</hi> enim est a. <hi rend="italic">p</hi> nihil est m 4 quo] a quo <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            se <hi rend="italic">a</hi> animus <hi rend="italic">A</hi> 7 animis ibi <hi rend="italic">Aml</hi> 8 merore A 12 fallatiam <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            quibus p <hi rend="italic">14 inegestatis A</hi> \\ <hi rend="italic">16 autem om.p 17 etiam om.LMp 18 et est LM <lb/>
            id est A 19 placuit ante L 21 enim hoc L 22 utadd. Am2s.l. 28 quid L <lb/>
            est Am2 s l. 29 alt. quis***(est eras.) A</hi> 30 sunimu* <hi rend="italic">(s ras.) A</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="115"/>
            beatus est. hoc est animis deum habere, id est deo perfrui. cetera <lb/>
            enim quamuis a deo habeantur, non habent deum. 
</p></div><div n="35" subtype="section" type="textpart"><p>Admonitio autem quaedam, quae nobiscum agit, ut deum <lb/>
            recordemur, ut eum quaeramus, ut eum pulso omni fastidio sitiamus, <lb/>
            de ipso ad nos fonte ueritatis emanat. hoc interioribus luminibus <lb n="5"/>
            nostris iubar sol ille secretus infundit. huius est uerum omne, quod <lb/>
            loquimur, etiam quando adhuc uel minus sanis uel repente apertis <lb/>
            oculis audacter conuerti et totum intueri trepidamus, nihilque aliud <lb/>
            etiam hoc apparet esse quam deum nulla degeneratione inpediente <lb/>
            perfectum. nam ibi totum atque omne perfectum est simulque est <lb n="10"/>
            omnipotentissimus deus. sed tamen quamdiu quaerimus, nondum <lb/>
            ipso fonte atque, ut illo uerbo utar, plenitudine saturati nondum ad <lb/>
            nostrum modum nos peruenisse fateamur et ideo quamuis iam deo <lb/>
            adiuuante nondum tamen sapientes ac beati sumus. illa est igitur <lb/>
            plena satietas animorum, hoc est beata uita, pie perfecteque cognoscere, <lb n="15"/>
            a quo inducaris in ueritatem, qua ueritate perfruaris, per <lb/>
            quid conectaris summo modo. quae tria unum deum intellegentibus <lb/>
            unamque substantiam exclusis uanitatibus uariae superstitionis <lb/>
            ostendunt. — Hic mater recognitis uerbis, quae suae memoriae penitus <lb/>
            inhaerebant, et quasi euigilans in fidem suam uersum illum sacerdotis <lb n="20"/>
            nostri: <lb/>
            foue precantes, trinitas, <lb/>
            laeta effudit atque subiecit: Haec est nullo ambigente beata uita, <lb/>
            quae uita perfecta est, ad quam nos festinantes posse perduci solida <lb/>
            fide alacri spe flagranti caritate praesumendum est. <lb n="25"/>
            
</p></div><div n="36" subtype="section" type="textpart"><p>Ergo, inquam, quoniam modus ipse nos admonet et conuiuium <lb/>
            aliquo interuallo dierum distinguere, quantas pro uiribus possum, <lb/>
            gratias ago summo et uero deo patri, domino liberatori animarum, <lb/>
            deinde uobis, qui concorditer inuitati multis etiam me

<note type="footnote">22 Ambros. hymn. II 32 (XVI 1474 M) </note>

<note type="footnote"> 1 animo <hi rend="italic">Lm</hi> animi <hi rend="italic">Jlmlp</hi> animum <hi rend="italic">a</hi> frui <hi rend="italic">Mm</hi> 4 <hi rend="italic">alt,</hi> ut] et <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            pulsos*omni (s <hi rend="italic">ras.) A</hi> 5 ueritatis <hi rend="italic">om.LJlp</hi> 6 uestris <hi rend="italic">ex</hi> nostris <hi rend="italic">Lm2<lb/>
             uerum A uerbum LJlp 7 pr. ueJ om.p 14 beati sumus Am2 beatissimus<lb/>
             AmlL</hi> 15 haec m 16 indicaris <hi rend="italic">L</hi> 17 modo] bono <hi rend="italic">p</hi> 18 uanitatis <hi rend="italic">LJlp</hi> <lb/>
            superstitionibus <hi rend="italic">p</hi> 19 hoc <hi rend="italic">L</hi> his <hi rend="italic">a</hi> 20 uerbum <hi rend="italic">LMap</hi> illud <hi rend="italic">Ma,om p</hi> <lb/>
            22 precantis <hi rend="italic">Am1LM</hi> 23 effundit <hi rend="italic">LM</hi> 25 spe (e <hi rend="italic">ex</hi> r, s <hi rend="italic">s. m2) A</hi> fraglanti <lb/>
            <hi rend="italic">Aml</hi> flagrante <hi rend="italic">edd</hi>. 26 et <hi rend="italic">om.LJlam</hi> 28 patris .4 liberator <hi rend="italic">Am1</hi> </note>

<note type="footnote">8* </note> <lb/>
             
<pb n="116"/>
            cumulastis muneribus. nam tantum in nostrum sermonem contulistis, <lb/>
            ut me negare non possim ab inuitatis meis esse satiatum.— Hic omnibus <lb/>
            gaudentibus et laudantibus deum: Quam uellem, inquit Trygetius, <lb/>
            hoc modo nos cotidie pasceres. — Modus, inquam, ille <lb/>
            ubique seruandus est, ubique amandus, si uobis cordi est ad deum<lb n="5"/>
            reditus noster. — His dictis facto disputationis fine discessimus.

<note rend="script" type="footnote"><hi rend="italic">2 his L 3 quem L 4 nos om.LM cotodie A 0 est om.LMp</hi><lb/>
            nobis p 6 nostri phis (s <hi rend="italic">ex</hi> c m2) <hi rend="italic">A</hi> EXPLICIT LIBER DE BEATA <lb/>
            UITA. INCIPIT AURELII AUGUSTIXI DE DUOBUS AXIMIS <hi rend="italic">A</hi> EX- <lb/>
            PLICIT LIBER SCI AUGUSTIXI DE UITA BEATA <hi rend="italic">L</hi> EXPLICIT AUG. <lb/>
            DE BEATA UITA M</note> 
</p></div><pb n="117"/><div subtype="section" type="textpart" n="retractationes"><head><title type="main">AUGUSTINI RETRACTATIONUM LIB. I. CAP. II. (PAG. 18, 4 ED. KNOELL) DE BEATA UITA LIBER UNUS. </title></head><p>Librum de beata uita non post libros de Academicis, sed  <lb n="5"/>
            inter illos ut scriberem contigit. ex occasione quippe ortus est diei <lb/>
            natalis mei et tridui disputatione conpletus, sicut satis ipse indicat. <lb/>
            in quo libro constitit inter nos, qui simul quaerebamus, non esse beatam <lb/>
            uitam nisi perfectam cognitionem dei. 
</p><p>Displicet autem illic, quod Mallio Theodoro, ad quem librum 2 <lb n="10"/>
            ipsum scripsi, quamuis docto et Christiano uiro, plus tribui qua! <lb/>
            deberem, et quod fortunam etiam illic saepe nominaui, et quod tem 3 <lb/>
            pore uitae huius in solo animo sapientis dixi habitare beatam uitam. &gt; <lb/>
            quomodolibet se habeat corpus eius, cum perfectam cognitionem dei, <lb/>
            hoc est, qua homini maior esse non possit, in futura uita speret <lb n="15"/>
            apostolus, quae sola beata uita dicenda est, ubi et corpus incorruptibile <lb/>
            atque inmortale spiritui suo sine ulla molestia uel reluctatione <lb/>
            subdetur. sane istum librum in nostro codice interruptum repperi <lb/>
            et non parum minus habere, et sic a fratribus quibusdam descriptus <lb/>
            est, nec adhuc apud aliquem integrum inueneram, ex quo <lb n="20"/>
            emendarem, quando haec retractaui. 
</p><p>Hic liber sic incipit: <hi rend="italic">Si ad philosophiae portum</hi>.

<note type="footnote"> 6 De b. nit. 1, ti 11 De b. uit. 1, 5; cf. De ord. I 11, 31 12 De b. uit. <lb/>
            1, 2. 5. 13 De b. uit. 2, 14 13 1 Cor. 13, 12 17 1 &lt;W. 15, 44 sqq. </note>
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>