<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa034.opp-lat1:13-15</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa034.opp-lat1:13-15</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa034.opp-lat1"><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p>Tum ego: Teneo, inquam, omnium placita de re magna sane <lb n="10"/>
            et ultra quam nec quaeri quicquam oportet nec inueniri potest. si <lb/>
            modo eam, ut coepimus, serenissime ac sincerissime inuestigemus. <lb/>
            quod hodie quia longum est et habent in epulis suis et animi quandam <lb/>
            luxuriem, si ultra modum in eas et uoraciter inruant — ita enim <lb/>
            male quodam modo digerunt; unde ualetudini mentium non minus <lb n="15"/>
            quam ab illa ipsa fame metuendum est — melius nos haec quaestio <lb/>
            cras esurientes, si uidetur, accipiet. illud modo libenter ligurriatis <lb/>
            uolo, quod subito mihi ministratori uestro in mentem suggestum <lb/>
            est inferendum, et est, ni fallor — qualia solent ultima adponi — <lb/>
            quasi scholastico melle confectum atque conditum. — Quo. audito <lb n="20"/>
            sese omnes quasi in elatum ferculum tetenderunt coagitaueruntque, <lb/>
            ut dicere properarem, quidnam id esset. — Quid, inquam, putatis <lb/>
            nisi cum Academicis totum, quod susceperamus, confectum esse <lb/>
            negotium? — Quo accepto nomine tres illi, quibus res nota erat, <lb/>
            sese erexerunt alacrius et uelut porrectis, ut fit, manibus inferentem <lb n="25"/>
            ministrum adiuuerunt quibus potuerunt uerbis, nihil se iucundius <lb/>
            audituros esse monstrantes.

<note type="footnote"> 1 trygecius <hi rend="italic">A</hi> 2 uult deus <hi rend="italic">p</hi> sententia <hi rend="italic">ALMp</hi> 3 larcidianus <hi rend="italic">AM</hi> <lb/>
            lastidianus <hi rend="italic">p</hi> concessit (c <hi rend="italic">alf. ex</hi> s) <hi rend="italic">A</hi> minimus ille <hi rend="italic">M</hi> 4 his <hi rend="italic">A</hi> G illum <lb/>
            <hi rend="italic">Mmlp</hi> placere sibi <hi rend="italic">LMp</hi> 7 percunctari <hi rend="italic">Mml</hi> uisum est negl. percuntari ]&gt; <lb/>
            8 non] quod <hi rend="italic">non LMp</hi> 9 quam] ne quam <hi rend="italic">deLml</hi> quam ne <hi rend="italic">Mp</hi> sileret <hi rend="italic">LJlap</hi> <lb/>
            trygecio* <hi rend="italic">(sras., o ex u corr.m2) A 11 quicquam om-p</hi> inueni Mm1 <hi rend="italic">sijetsip</hi> <lb/>
            12 uti <hi rend="italic">Mam</hi> sencerissime <hi rend="italic">A</hi> 13 habet <hi rend="italic">Mml</hi> et animi <hi rend="italic">om.M</hi> 14 ueraciter <lb/>
            <hi rend="italic">Lm1M</hi> 15 ualitudini <hi rend="italic">Mp</hi> 16 ipsa fame (f <hi rend="italic">ex</hi> s <hi rend="italic">mZ) A</hi> 17 accipiaet A illud <lb/>
            (11 <hi rend="italic">ex</hi> d <hi rend="italic">ml) A</hi> li*guriatis (r <hi rend="italic">s</hi>. r) <hi rend="italic">M</hi> 18 suggestum <hi rend="italic">(w</hi>. g <hi rend="italic">ex</hi> b <hi rend="italic">till) A <lb/>
            19 nisi Mm</hi> 20 scolasticoM <hi rend="italic">audito (t ex s corr.) A</hi> 21 coagitaueruntque „1 <lb/>
            coegeruntque <hi rend="italic">L cdd</hi>. cogeruntque <hi rend="italic">M</hi> 22 esset (t <hi rend="italic">ex</hi> m <hi rend="italic">ml) .4</hi> 23 quod <lb/>
            (q <hi rend="italic">ex</hi> s) <hi rend="italic">A</hi> susciperamus <hi rend="italic">A</hi> sup°ramus <hi rend="italic">Mml</hi> 24 quod <hi rend="italic">L</hi> 2G adinueneruut <hi rend="italic">p</hi> <lb/>
            iocundius**A </note>

<note type="footnote"> 1* </note> 
<pb n="100"/>
             
</p></div><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p>Tum ego ita rem posui: Si manifestum est, inquam, beatum <lb/>
            non esse, qui quod uult non habet — quod paulo ante ratio demonstrauit <lb/>
            — nemo autem quaerit, quod inuenire non uult, et quaerunt illi <lb/>
            semper ueritatem — uolunt ergo inuenire, uolunt igitur habere inuentionem <lb/>
            ueritatis — at non inueniunt, sequitur eos non habere quod<lb n="5"/>
            uolunt, et ex eo sequitur etiam beatos non esse. at nemo sapiens <lb/>
            nisi beatus: sapiens igitur Academicus non est. - Hic repente illi <lb/>
            quasi totum rapientes exclamauerunt. sed Licentius adtentius et <lb/>
            cautius aduertens timuit adsensionem atque subiecit: Rapui quidem <lb/>
            uobiscum, si quidem exclamaui illa conclusione commotus. sed<lb n="10"/>
            nihil hinc admittam in uiscera et partem meam seruabo Alypio; nam <lb/>
            aut simul eam mecum lambet aut admonebit, cur non oporteat adtingere. <lb/>
            — Dulcia, inquam, magis metuere Nauigius deberet splene <lb/>
            uitioso. — Hic ille arridens: Plane me, inquit, talia sanabunt. nam <lb/>
            nescio quo modo contortum hoc et aculeatum, quod posuisti, ut ait<lb n="15"/>
            ille de melle Hymetio, acriter dulce est nihilque inflat uiscera. quare <lb/>
            totum etiam palato aliquantum remorso tamen, ut possum, libentissime <lb/>
            in medullas traicio. non enim uideo, quomodo redargui possit <lb/>
            ista conclusio. — Prorsus nullo modo potest, inquit Trygetius; <lb/>
            quare gaudeo iam diu cum illis me inimicitias suscepisse. nam<lb n="20"/>
            qua nescio inpellente natura uel, ut uerius dicam, deo etiam nesciens, <lb/>
            quomodo refellendi essent, tamen eis nimis aduersabar. 
</p></div><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p>Hic Licentius: Ego, inquit, illos nondum desero. — Ergo, <lb/>
            ait Trygetius, dissentis a nobis? — Numquidnam, ille inquit, uos <lb/>
            ab Alypio dissentitis? — Cui ego: Non dubito, inquam, quin, si

<note type="footnote">15 cf. Cic. Hort. frag. 89 Miiller </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 rem ita ego p proposui edd. 2 id quod (id m2) M 3 illis A 4pr.no-</hi><lb/>
            lunt A <hi rend="italic">5 inueni utJ. 6 etiam om.M esse non esse Mm1 esse non posse Mm2 <lb/>
            at] aut.4 an L 8 sapientes Aml</hi> 9 ascensionem M rapait A 10 si quid M <lb/>
            11 uiscera-4 12 mecum eam M <hi rend="italic">lambiet L capiet M aut admonebi Aml</hi> <lb/>
            autem monebit <hi rend="italic">L</hi> aut (me <hi rend="italic">p)</hi> mouebit <hi rend="italic">Mp</hi> ant me admonebit <hi rend="italic">am</hi> 13 nauigius <lb/>
            <hi rend="italic">metuere p spele (1 s. p m2) A</hi> 14 uitioso <hi rend="italic">(0 alt. in ras.) A hinc M</hi> inquit <lb/>
            me <hi rend="italic">am</hi> 15 ait (a <hi rend="italic">in ras.) A</hi> 16 melle ymetio M melles metio <hi rend="italic">A</hi> 17 toto M <lb/>
            remorsu <hi rend="italic">L</hi> remorsum <hi rend="italic">M</hi> 18 in <hi rend="italic">om.LM</hi> traitio <hi rend="italic">A</hi> 19 ullo <hi rend="italic">L</hi> ait potest <hi rend="italic">p</hi> <lb/>
            inquit <hi rend="italic">om.Mp</hi> trigetius <hi rend="italic">A</hi> tragetius <hi rend="italic">L</hi> 20 ille <hi rend="italic">p</hi> me om.M 22 eis nimis] <lb/>
            animis .4, <hi rend="italic">an scribendum</hi> animo eis nimis? aduersabant <hi rend="italic">A</hi> 24 dissentis <lb/>
            a nobis <hi rend="italic">Am2</hi> s.l. nunquitnam <hi rend="italic">Aml</hi> illo M 25 alipio <hi rend="italic">A</hi> alippio <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="101"/>
            adesset Alypius, huic ratiunculae cederet. non enim tam absurde <lb/>
            sentire poterat, ut aut beatus illi uideretur, qui tantum bonum <lb/>
            animi, quod ardentissime habere uellet, non haberet, aut illos nolle <lb/>
            inuenire ueritatem aut cum, qui beatus non sit, esse sapientem; nam <lb/>
            his tribus quasi melle farre atque nuculeis illud quod metuis gustare <lb n="5"/>
            confectum est. — Illene huic tam prauae puerorum inlecebrae cederet <lb/>
            Academicorum tanta ubertate deserta, qua inundante hoc <lb/>
            nescio quid breue aut obruetur aut pertrahetur ? — Quasi uero, inquam, <lb/>
            longum aliquid nos quaeramus praesertim aduersus Alypium; <lb/>
            nam non mediocriter parua ista esse fortia et utilia satis sibi ipse de <lb n="10"/>
            tuo corpore argumentatur. tu autem, qui elegisti de absentis auctoritate <lb/>
            pendere, quid horum non probas ? utrum beatum non esse, qui <lb/>
            quod uult non habet ? an illos negas uelle habere inuentam ueritatem, <lb/>
            quam uehementer inquirunt? an uidetur tibi quisquam sapiens non <lb/>
            beatus? — Prorsus beatus est, inquit, qui quod uult non habet, quasi <lb n="15"/>
            stomachanter arridens. quod cum iuberem ut scriberetur: Non dixi, <lb/>
            inquit exclamans. quod item cum annuerem scribi: Dixi, inquit. <lb/>
            atque ego semel praeceperam, ut nullum uerbum praeter litteras <lb/>
            funderet. ita adulescentem inter uerecundiam atque constantiam <lb/>
            exagitatum tenebam. <lb n="20"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>