<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033.opp-lat1:1.21-1.35</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033.opp-lat1:1.21-1.35</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="21" subtype="section" type="textpart"><p>Eadem ratione etiam quod dicit deus: spiritus <lb/>
            enim a me exiet et omnem flatum ego feci, de <lb/>
            spiritu quidem sancto accipiendum est quod ait: spiritus a <lb/>
            me exiet, de quo et saluator ait: a patre procedit, <lb n="25"/>
            sed quod dictum est: omnem flatum ego feci, de omni <lb/>
            anima dictum negari non potest. sed omne etiam corpus ipse <lb/>
            facit; quod autem ex propagine corpus humanum faciat, nullus

<note type="footnote"> 2. 4 Esai. 42, 5 6 I Cor. 15, 46 22 Esai. 57,1C 25 Ioh. 15, 2G </note>

<note rend="script" type="footnote">1 sunt] sicut <hi rend="italic">A</hi> intellegant (u s. a <hi rend="italic">ml) BC</hi> 2 ut om. <hi rend="italic">DM</hi> 3 animam <lb/>
            <hi rend="italic">homiuis b</hi> uolueritb <hi rend="italic">(in ing. al. uelint) 5 arbitrentur d i hac om.A</hi> <lb/>
            8 seutentiā M <hi rend="italic">e!igans BG,C (i ex e) exculpitur ABCFGM</hi> quodG <hi rend="italic">9 uelit DM <lb/>
            intellegit M 11 hęc D 12 et pr. om.BEO quid A BG, o s. i F</hi> 16 dubitandusC <lb/>
            <hi rend="italic">est om.A quo deum B</hi> eum] <hi rend="italic">illum E 17 itaque E</hi> adhoc U <lb/>
            <hi rend="italic">18 sicut-propagine in mg. F</hi> corporis) <hi rend="italic">arboris BC arporis G 19 menbra A</hi> <lb/>
            20 sicut] sit <hi rend="italic">G</hi> 22 etiam ratione E quid <hi rend="italic">C</hi> sps scs <hi rend="italic">M</hi> 23 enim <hi rend="italic">om.b<lb/>
             exigct E 21 alt. spm A</hi> a me exiet] animę exiget E 25 ait ✶ G it a M <hi rend="italic">procedi A</hi> <lb/>
            26 dictum est n sola anima sed etia corpus dm facere C feW; 28 <hi rend="italic">alt</hi>. faci tet <hi rend="italic">G</hi> </note>

<note type="footnote"> LX. August. VIII pars I. Vrba et Zycha. </note>

<note type="footnote"> 21 </note> <lb/>
             
<pb n="322"/>
            ambigit. ac per huc de anima, cum eam constet ab illo fieri, <lb/>
            unde eam faciat, utrum ex propagine sicut corpus an insufflando <lb/>
            sicut primam fecit, adhuc utique requirendum est. 
</p></div><div n="22" subtype="section" type="textpart"><p>Adiecit etiam tertium testimonium, quia scriptum est: <lb/>
            qui fingit spiritum hominis in ipso. quasi hoc<lb n="5"/>
            negetur; sed unde eum fingat, hoc quaeritur. nam et corporalem <lb/>
            hominis oculum quis nisi deus fingit? et puto quod non extra, <lb/>
            sed in ipso et tamen, ut certum est, ex propagine. cum ergo <lb/>
            et spiritum hominis in ipso fingat, quaerendum est, utrum noua <lb/>
            insufflatione an tractum ex propagine. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p>Nouimus etiam Machabeorum iuuenum matrem fecundiorem <lb/>
            uirtutibus, quando filii passi sunt, quam fetibus, quando <lb/>
            nati sunt, eos sic fuisse adhortatam, ut diceret: filii, nescio<lb/>
            quomodo paruistis in uentrem meum. neque <lb/>
            enim ego spiritum et animam donaui uobis<lb n="15"/>
            nec singulis uobis uultus et membra formaui; <lb/>
            sed deus, qui fecit mundum et omnia quae in <lb/>
            es o sunt fecitque hominum genus et omnium <lb/>
            inquirit actum, ipse uobis spiritum et animam <lb/>
            reddet cum magna misericordia. nouimus haec<lb n="20"/>
            quidem, sed huic quomodo suffragentur ad id quod asserit non <lb/>
            uidemus. quis enim Christianorum neget deum donare hominibus <lb/>
            animam et spiritum ? sed eodem modo existimo istum <lb/>
            negare non posse deum donare hominibus aurem, linguam, manum, <lb/>
            pedem omnesque corporis sensus et omnium formam<lb n="25"/>
            naturamque membrorum. quomodo enim haec dei dona esse <lb/>
            negaturus est, nisi se obliuiscatur esse Christianum ? sed sicut

<note type="footnote">5 Zach. 12, 1 13 II Mach. 7, 22. 23 </note>

<note rend="script" type="footnote">1 ambiigit <hi rend="italic">A</hi> a de <hi rend="italic">G</hi> 6 unde hoc eum fingit hoc quaer. <hi rend="italic">G</hi> et hoc Jl <lb/>
            7 et] utE 8 in se ipso <hi rend="italic">b</hi> ut est certum est <hi rend="italic">b</hi> 9 et <hi rend="italic">om.M nouā insufflationē M <lb/>
            10 contractum E 11 macchabeorum D</hi> 12 quam] <hi rend="italic">quando E 13 eos om.DM <lb/>
            adortatam A adhortata M 14 apparuistis Eb uentre meo EF ex corr, b</hi> 15ego <lb/>
            singulis <hi rend="italic">G</hi> spiritum <hi rend="italic">om. G</hi> et animam <hi rend="italic">orn. EG</hi> 16 uultu <hi rend="italic">E</hi> 18 sunt—et <lb/>
            <hi rend="italic">cm. DM omnia F 19 inquiret E actus E acta m2 ex acto F et ipse d <lb/>
            et spiritum E</hi> 20 reddatG 21 sufragentur/i <hi rend="italic">23 spiritum et animam EG<lb/>
             animam—hominibus om.Gml exestimo A 24 linguam aurem ba</hi> 25 om- <lb/>
            <hi rend="italic">nisque Ftnl</hi> omnium] <hi rend="italic">hominum E</hi> 26 haec enim M <hi rend="italic">esse oin. E</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="323"/>
            constat ex propagine ab illo haec fieri atque donari, ita quaerendum <lb/>
            est etiam, spiritus et anima hominis unde ab illo efficiatur, <lb/>
            a quo efficiente donatur, utrum ex parentibus an ex <lb/>
            nihilo an — quod iste affirmat, sed omni modo cauendum est — <lb/>
            ex aliqua flatus eius exsistente natura, non de nihilo creata, <lb n="5"/>
            sed de ipso. 
</p></div><div n="24" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="15" unit="altchapter"/> Cum igitur scripturarum testimonia, quae commemorat, <lb/>
            nequaquam doceant id quod persuadere conatur <lb/>
            quod enim ad hanc quaestionem attinet, omnino non exprimunt <lb/>
            —, quid est quod dicit: <hi rend="italic">animam ex flatu dei constanter <lb n="10"/>
            asserimus, non ex traduce. quia ex deo datur</hi>? <lb/>
            quasi corpus ex alio detur quam ex illo, a quo creatur, <lb/>
            ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, quamuis <lb/>
            non ex eius natura, sed ex eius opificio. <hi rend="italic">neque ex <lb/>
            nihilo,</hi> inquit, <hi rend="italic">quia ex deo proficiscitur</hi>. hoc plane non <lb n="15"/>
            adhuc quaerendum monemus utrum ita sit; sed prorsus <lb/>
            uerum non esse quod dicit, id est quod anima nec ex traduce <lb/>
            sit nec ex nihilo, hoc, inquam, uerum non esse sine dubitatione <lb/>
            firmamus. unum est enim e duobus: si ex traduce non est, ex <lb/>
            nihilo est, ne ita sit ex deo, ut naturae sit dei, quod omnino <lb n="20"/>
            sacrilegum est credere. sed adhuc utrum non sit ex traduce, <lb/>
            certa testimonia flagitamus aut quaerimus, non qualia iste posuit, <lb/>
            quibus hoc quod quaerimus non ostenditur. 
</p></div><div n="25" subtype="section" type="textpart"><p>Qui utinam in tanta profunditate quaestionis. quamdiu <lb/>
            quid dicat ignorat, imitaretur Machabeorum matrem ! quae cum <lb n="25"/>
            sciret de uiro se filios concepisse et a creatore omnium siue <lb/>
            secundum corpus sine secundum animam et spiritum sibi creatos <lb/>
            esse, ait tamen: nescio quomodo paruistis in <lb/>
            uentrem meum. uellem iste diceret, quid ista nesciebat. <lb/>
             haec enim, quae dixi, utique sciebat, quomodo secundum corpus <lb n="30"/>
            in eius uterum uenerint, quia de uiro eos se concepisse dubitare

<note type="footnote"> 10 Vinc. Victor 13 rf. Rom. 11, 36 14 Vinc. Victor 28 II Macli. 7, 22 </note>

<note type="footnote"> 1 reddendum M (den s. l.) 2 illi <hi rend="italic">E</hi> 5 existente <hi rend="italic">BCEGM</hi> 10 ex flatu <lb/>
            dei? Constanter b <hi rend="italic">11 datum DM</hi> 12ex alio om.E <hi rend="italic">illo] alio E 14 prim. ex]de b</hi> <lb/>
            17 nfc] nou <hi rend="italic">G</hi> 20 natura <hi rend="italic">E</hi> dei ex tra duce certo sacrilegii <hi rend="italic">F</hi> 23 quod <hi rend="italic">om. A</hi> <lb/>
            25dicitF macchabeorum D <hi rend="italic">qu5 M 27 corpns s. sec. in mj.F</hi> 28 apparn- <lb/>
            <hi rend="italic">istia Kb 29 uentre meo EF m?b 30 dixit Eb</hi> 3I iterumJl uenerit M </note>

<note type="footnote"> 21* </note> <lb/>
             
<pb n="324"/>
            non poterat. confitebatur etiam, quia et hoc utique sciebat, quod <lb/>
            deus illis animam et spiritum dederit, quod ipse illis uultus et membra <lb/>
            formauerit. quid ergo nesciebat ? an forte quod nescimus et <lb/>
            nos, utrum animam et spiritum, quem deus. illis sine dubio <lb/>
            dedit, de parentibus traxerit an nouum sicut homini primo<lb n="5"/>
            insufflauerit? sed sine hoc siue aliud aliquid de naturae humanae <lb/>
            institutione nesciebat, nescire se dicebat, non quod nesciebat temere <lb/>
            defendebat. nec tamen iste huic diceret. quod nobis dicere <lb/>
            non <hi rend="italic">erubuit: homo in honore positus non intellexit: <lb/>
            comparatus est pecoribus insensatis<lb n="10"/>
             e t s i mil is f actus est e i s</hi>. ecce ista mulier dixit de <lb/>
            filiis suis: neseio quomodo paruistis in uentrem <lb/>
            meum, nec tamen comparatur pecoribus insensatis. nescio, <lb/>
            dixit; et quasi quaererent ab ea cur nesciret adiunxit: neque <lb/>
            enim ego spiritum et animam donaui uobis<lb n="15"/>
            ille ergo qui donauit scit, unde fecerit quod donauit, utrum ex <lb/>
            propagine adtraxerit an nouum insufflauerit, \'quod ego\', inquit, <lb/>
            \'nescio nec singulis uobis uultus et membra <lb/>
            formaui; ille scit qui formauit, utrum simul cum anima <lb/>
            formauerit an uero iam formatis animam dederit. quo ergo<lb n="20"/>
            modo, utrum illo an isto, in eius uentrem uenerint filii, nesciebat; <lb/>
            et illud tamen sciebat totum quod dedit redditurum esse <lb/>
            qui dedit. sed eligat iste in naturae humanae tam profundo <lb/>
            abditoque secreto quid mulier ista nescierit; tantum non <lb/>
            iudicet mentientem nec pecoribus insensatis comparet nescientem. <lb n="25"/>
            quicquid erat quod illa nesciebat, profecto ad naturam hominis <lb/>
            pertinebat; quod tamen sine culpa homo nesciebat. quapropter <lb/>
            dico etiam ego de anima mea: nescio, quomodo uenerit in corpus <lb/>
            meum — neque enim ego illam mihi donaui —; scit ille qui <lb/>
            donauit, utrum illam de patre meo traxerit an sicut homini primo

<note type="footnote"> 9 Vinc. Victor Ps. 48,13 12.14. 18 II Mach. 7, 22 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 etiam] <hi rend="italic">enim E 3 quid] quod A</hi> 4 nos utrum] <hi rend="italic">nram D (a m2 add.)<lb/>
             7 institutione M nescire se dicebat om.G</hi> 10 pecoribus] iumtis E <hi rend="italic">11 illis Tibd</hi> <lb/>
            12 apparuistis Eb uentre meo <hi rend="italic">KFm2h</hi> 13 conpatur A inscnsatis aut <lb/>
            similis facta est eis (illis <hi rend="italic">6) Eb</hi> 15 uouis <hi rend="italic">D</hi> 16 utrum-insufflauerit iti <hi rend="italic">mg. E <lb/>
            19 cum om.Eb auimam Eb</hi> 21 an] in M uentre M 22 esse] <hi rend="italic">add. ei b</hi> <lb/>
            24 ista mulier <hi rend="italic">E</hi> 25 ment.] nescientem <hi rend="italic">DJI</hi> ne <hi rend="italic">M</hi> coparetur M <lb/>
            26 quidquid <hi rend="italic">AE</hi> 29 ego enim <hi rend="italic">C</hi> enim <hi rend="italic">om.E</hi> illa <hi rend="italic">M</hi> 30 meo] modo b <lb/>
            an] ant <hi rend="italic">BG</hi> primo homini <hi rend="italic">Ebd</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="325"/>
            nouam creauerit. sciam etiam ego, si ipse docuerit, quandocumque <lb/>
            uoluerit; nunc autem nescio nec me pudet ut istum <lb/>
            fateri nescire quod nescio. 
</p></div><div n="26" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="16" unit="altchapter"/><hi rend="italic">Disce,</hi> inquit, <hi rend="italic">ecce apostolus docet</hi>. discam <lb/>
            plane, si apostolus docet — non enim nisi deus per <lb n="5"/>
            apostolum docet —, sed quid est tandem quod docet apostolus? <lb/>
            <hi rend="italic">ecce,</hi> inquit, <hi rend="italic">cum Atheniensibus loqueretur, hoc constanter exposuit<lb/>
             dicens: cum ipse det omnibus uitam et spiritum</hi>. <lb/>
            quis enim hoc negat? <hi rend="italic">sed intellege,</hi> inquit, <hi rend="italic">quod ait apostolus. <lb/>
            \'det\', inquit, non dedit ad infinitum et iuge tempus reuocans, non <lb n="10"/>
            de praeterito et perfecto pronuntians. et quod sine cessatione dat. <lb/>
             semper dat, sicut semper est ipse qui dat</hi>. uerba eius posui, <lb/>
            sicut in eorum quos misisti secundo libro eius inueni. ubi primum <lb/>
            uide quo progressus fuerit, dum nititur affirmare quod <lb/>
            nescit. ausus est enim dicere deum non nunc solum atque in <lb n="15"/>
            isto tantummodo saeculo, sed per infinitum tempus sine cessatione <lb/>
            atque omnino semper animas nascentibus dare. <hi rend="italic">semper</hi>. <lb/>
            inquit, <hi rend="italic">dat, sicut semper est ipse qui dat</hi>. quid apostolus <lb/>
            dixerit, quia satis apertum est, me intellegere absit <lb/>
            ut negem; quod autem iste dicit, debet etiam ipse intellegere <lb n="20"/>
            contra fidem esse christianam atque ulterius cauere ne dicat. <lb/>
            cum enim mortui resurrexerint, iam nemo nascetur; atque ideo <lb/>
            tunc non dabit nascentibus animas, sed eas quas dat in isto <lb/>
            saeculo cum corporibus iudicabit. non ergo semper dat, quamuis <lb/>
            semper ipse sit qui nunc dat. nec tamen quoniam beatus apostolus <lb n="25"/>
            non dixit \'dedit\', sed \'det\', inde conficitur quod uult isto <lb/>
            conficere non eum ex propagine animas dare. ipse quippe dat, <lb/>
            etiam si de propagine dat, quia et corporis membra et corporis <lb/>
            sensus et corporis formam et corporis omnino substantiam ipse <lb/>
             hominibus dat, quamuis ex propagine det. neque enim quia <lb n="30"/>
            dominus ait: si faenum agri, quod hodie est et

<note type="footnote"> 4. 7.18 Vinc. Victor 8 Act. 17, 25 31 Matlh. 6, 30 </note>

<note type="footnote"> 1 <hi rend="italic">a uoce</hi> sciam <hi rend="italic">inc. c. XV I b</hi> etiam <hi rend="italic">om. b</hi> 2 uolueris <hi rend="italic">A</hi> istud fatear <hi rend="italic">Eb <lb/>
            4 alt. discat M</hi> 6 tant undē E <hi rend="italic">aplos C 7 loquitur E</hi> 9 negat] legat--1 <lb/>
            ait] agit A <hi rend="italic">10 inquit] in quo id F</hi> iunge fi <hi rend="italic">12 est ml ex ipse M <lb/>
            proposui E posuit M</hi> 15 dum M <hi rend="italic">18 ipse est E quid] quod A</hi> 21 clirUtianum <lb/>
            A <hi rend="italic">22 iam] tam M</hi> nascitur fi <hi rend="italic">25 ipse semper aitABCFGbd</hi> quoniam] <lb/>
            quod M <hi rend="italic">2G sedet A</hi> 27 coniicire M <hi rend="italic">nec A 31 foenum FM fenum praet. A cet</hi>. </note> <lb/>
            
<pb n="326"/>
             <lb/>
            cras in clibanum mittitur, deus sic uestit, nec <lb/>
            ait \'uestiuit\', sicut primum quando instituit, sed ait \'uestit\', <lb/>
            quod et nunc facit, ideo negabimus lilia de origine sui generis <lb/>
            procreari. quid si ergo sic etiam anima et spiri\';us hominis et <lb/>
            a deo datur, quamdiu datur, et tamen ex propagine sui generis <lb n="5"/>
            datur? quod ego nec defendo nec refello. sed si defendendum <lb/>
            est uel refellendum, perspicuis, non ambiguis testimoniis id <lb/>
            agendum esse commoneo. nec propterea sum pecoiibus insensatis <lb/>
            comparandus, quia hoc me nondum scire pronuntio, sed <lb/>
            potius cautis hominibus, quia non audeo docere quod nescio. <lb n="10"/>
            istum autem non ego uicissim quasi rependens maledictum <lb/>
            pro maledicto pecoribus comparo, sed tamquam filium moneo, <lb/>
            ut quod nescit se nescire fateatur neque id quod nondum didicit <lb/>
            docere moliatur, ne comparetur non pecoribus, sed illis <lb/>
            hominibus, quos dicit apostolus uolentes esse legis <lb n="15"/>
            doctores non intellegentes? neque quae <lb/>
            quuntur neque de quibus affirmant. 
</p></div><div n="27" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="17" unit="altchapter"/> Nam unde est, quod ita scripturas. de quibus <lb/>
            loquitur, non curat aduertere, ut cum legerit homines esse ex <lb/>
            deo. non eos etiam secundum corpus, sed \'tantum secundum <lb n="20"/>
            animam et spiritum ex deo esse\' contendat? quod enim ait <lb/>
            apostolus: ex ipso sumus, non uult iste ad corpus, sed <lb/>
            tantum ad animam et spLitum esse referendum. si ergo ex <lb/>
            deo non sunt corpora, falsum est quod scriptum est: ex quo <lb/>
            omnia, per quem omnia, in quo omnia. deinde <lb n="25"/>
            ubi dicit idem apostolus: sicut enim mulie - ex uiro <lb/>
            ita et uir per mulierem, exponat nobis iste quam propaginem <lb/>
            significare noluerit, animae an corporis an utriusque; <lb/>
            sed non uult \'esse animas ex propagine\': restat ergo, ut

<note type="footnote"> 8 cf. Ps. 48,13 15 I Tim. 1, 7 20. 29 Vinc. Victof \' 22 Act. 17, 28 <lb/>
            24 Rom. 11,36 2G 1 Cor. 11, 12 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 sic-instituit om. Dm1 3 negatiimus E 4 pr. et om. A C pr. nonG</hi><lb/>
            7 ambicuis A R sum <hi rend="italic">om. D</hi> pee. ins. sum <hi rend="italic">bd</hi> 9 seire nondmnO noudum <lb/>
            <hi rend="italic">me scirc M praenuntio M</hi> 10 decorare M lliustumF rephendens E <lb/>
            12 pro <hi rend="italic">maledictum.4</hi> pecoribus <hi rend="italic">in mg. E</hi> meneo C 13 <hi rend="italic">pr</hi>. quod <hi rend="italic">otn. M</hi> <lb/>
            16 locuntur <hi rend="italic">CDEFG</hi> 18 istaC 20 eos om. M 21 spm esse referendum; Si <lb/>
            ergo ait apls. ex ipso su; Non uult iste ad corpus quod scriptu e A agit <hi rend="italic">C<lb/>
             24 pr</hi>. est] esse <hi rend="italic">C</hi> 26 idein (s. L) aph idem <hi rend="italic">B</hi> apostolus idem <hi rend="italic">G</hi> idem <hi rend="italic">om. M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="327"/>
            secundum ipsum atque omnes, qui animarum propaginem destruunt. <lb/>
            corpus tantum masculinum et femininum significarit apostolus <lb/>
            dicens: sicut enim mulier ex uiro ita et uir per <lb/>
            mu lierem. quia mulier ex uiro facta est, ut etiam uir per <lb/>
            mulierem postea nasceretur. si ergo haec apostolus dicens non <lb n="5"/>
            etiam animas et spiritus, sed tantum corpora utriusque sexus <lb/>
            uolebat intellegi, cur continuo subiunxit: omnia autem ex <lb/>
            deo. nisi quia et corpora ex deo? ita quippe ait: sicut <lb/>
            enim mulier ex uiro ita et uir per mulierem. <lb/>
            omnia autem ex deo. eligat ergo iste unde sit dictum. <lb n="10"/>
            si do corporibus. profecto et corpora ex deo sunt. quid est <lb/>
            ergo. quod ubicumque iste in scripturis legit \'ex deo\', quando <lb/>
            de hominibus agitur, non et corpora, sed tantum animas et <lb/>
            spiritus uult intellegi? si uero quod dictum est: omnia <lb/>
            autem ex deo, et de corpore utriusque sexus et de anima <lb n="15"/>
            ac spiritu dictum est, ergo secundum omnia est mulier <lb/>
            ex niro; mulier enim ex niro, uir per mulierem, omnia <lb/>
            ex deo. quae \'omnia\' nisi de quibus loquebatur, id est et <lb/>
            ille uir, ex quo mulier, et illa mulier, quae ex uiro, et ille uir. <lb/>
            qui per mulierem ? neque enim ille uir per mulierem, ex quo <lb n="20"/>
            uiro mulier. sed uir. qui natus est postea ex uiro per mulierem. <lb/>
            quemadmodum hodieque nascuntur. ac per hoc si, cum ista <lb/>
            diceret apostolus, de corporibus loquebatur, procul dubio corpora <lb/>
            utriusque sexus ex deo. porro si non uult ex deo esse <lb/>
            hominum nisi animas et spiritus, profecto etiam secundum animam <lb n="25"/>
            et spiritum mulier ex uiro et nihil iam relinquetur eis <lb/>
            qui contra animarum propaginem disputant. si autem ita diuidit, <lb/>
            ut dicat mulierem ex uiro esse secundum corpus, ex deo autem <lb/>
            secundum animam et spiritum, quomodo erit uerum quod ait <lb/>
             apostolus: omnia autem ex deo, si mulieris corpus ita <lb n="30"/>
            est ex uiro. ut non sit ex deo? quapropter ut apostolus potius

<note type="footnote"> 3. 7. 8. 14. 30 I Cor. 11, 12 </note>

<note type="footnote"> 1 propagine M 2 significaret <hi rend="italic">ABCRFG</hi> significauerit <hi rend="italic">bd</hi> 7 subiuxit <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            mbiuncxitC <hi rend="italic">8 exdeo—et uir in ras. M 121eget F 13 alt. et om. A 15pr. et <lb/>
            om. A</hi> 17 mulicr—uiro <hi rend="italic">om. E</hi> omnia autem <hi rend="italic">d</hi> 18 idem et ille <hi rend="italic">B</hi> (et <hi rend="italic">s. I. ml),G</hi> <lb/>
            20 uir] <hi rend="italic">add</hi>. qui <hi rend="italic">D</hi> 21 mulier] <hi rend="italic">add</hi>. et illa mulier A est <hi rend="italic">om.C</hi> 22 si om. E <lb/>
            si cum] <hi rend="italic">sicut C</hi> 24 utriusque scxus sunt6 <hi rend="italic">pr. ex] a E esse ex deo bd</hi> <lb/>
            26 ex uiro č F (P s. I.) requiretur <hi rend="italic">F</hi> 27 propagationem <hi rend="italic">D</hi> 29 ait <hi rend="italic">om.b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="328"/>
            uerum loquatur, quam iste apostolo praeferatur, mulier ex uiro <lb/>
            est siue secundum solum corpus siue secundum totum. quo <lb/>
            constat humana natura — nihil enim horum tamquam certum <lb/>
            affirmamus, sed quid horum uerum sit adhuc quaerimus — et <lb/>
            uir per mulierem, siue ex patre tota hominis natura ducatur,<lb n="5"/>
            quae per mulierem nascitur, siue sola caro, unde adhuc quaestio <lb/>
            est, omnia tamen ex deo, unde nulla quaestio est, id est <lb/>
            et corpus et anima et spiritus et uiri et mulieris. etsi enim <lb/>
            non ex deo nata uel tracta sunt uel manarunt, ita ut eius <lb/>
            naturae sint, tamen ex deo sunt. a quo enim creata, condita,<lb n="10"/>
            facta sunt, ab illo habent ut sint. 
</p></div><div n="28" subtype="section" type="textpart"><p><hi rend="italic">Sed dicendo,</hi> inquit, <hi rend="italic">apostolus: et ipse det omnibus <lb/>
            uitam et spiritum, deinde addendo: fecitque ex uno <lb/>
            sanguine omne genus hominum, animam et spiritum<lb/>
             originaliter retulit ad auctorem, corpus ad traducem</hi>. immo uero<lb n="15"/>
            qui non uult temere animarum negare propaginem, antequam <lb/>
            liquido clareat utrum ita an non ita sit, habet quod in istis <lb/>
            uerbis apostoli intellegat \'ex uno\' cum \'sanguine\' dixisse \'ex <lb/>
            uno homine\' a parte totum significante locutionis modo. si enim <lb/>
            ipsi licet intellegere a parte totum quod scriptum est: et f actus<lb n="20"/>
            est homo in animam uiuam, ut illic intellegatur <lb/>
            et spiritus, de quo scriptura ibi tacuit, cur aliis non liceat sic <lb/>
            accipere quod dictum est: ex uno sanguine, ut illic et <lb/>
            anima et spiritus possit intellegi, quoniam homo significatus <lb/>
            nomine sanguinis non solo constat ex corpore, uerum etiam ex<lb n="25"/>
            anima et spiritu? sicut enim qui propaginem defendit animarum <lb/>
            non hinc istum debet opprimere, quia de primo homine scriptum <lb/>
            est: in quo omnes peccauerunt — non enim <lb/>
            dictum est: \'in quo omnium caro peccauit\', sed \'omnes\' dictum <lb/>
            est, id est omnes homines, cum homo non sola sit caro —.

<note type="footnote">12 Vinc. Victor Act. 17. 25 13 Act. 17, 26 20 Gen. 2, 7 2SRoni, 5,12 </note>

<note type="footnote">1 loquatur uerum <hi rend="italic">BG</hi> 2 <hi rend="italic">pr</hi>. sine <hi rend="italic">A</hi> 3 horum-sit <hi rend="italic">in mg. E</hi> 4 quia <hi rend="italic">C <lb/>
            6 liascitu A 1 a deo autem omria E alt. est om. E 8 enim om. G <lb/>
            9 tractata E</hi> 12 dat M 13 ardendo M <hi rend="italic">14 omne om. C</hi> 15 rettulitM <lb/>
            <hi rend="italic">17 loquido A 18 dixisisse A 19 homine cx anime C aporte ACG</hi> loquuti- <lb/>
            <hi rend="italic">onis ABF 20 ipsis ABCFGb aperte CG</hi> 21 uiuentem F <hi rend="italic">22 non aliis F</hi> <lb/>
            23 ct <hi rend="italic">om. M</hi> 25 solun <hi rend="italic">C</hi> solum <hi rend="italic">EFd</hi> 27 non <hi rend="italic">oin. C</hi> detbet <hi rend="italic">C</hi> 30 solum <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            sit caro sola <hi rend="italic">E</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="329"/>
            sicut ergo hinc iste non debet opprimi, quia forte ita dictum <lb/>
            est \'omnes homines\', ut secundum solam carnem intellegerentur, <lb/>
            sic iste non hinc debet premere defensores propaginis animarum, <lb/>
            quia dictum est: omne genus hominum ex uno sanguine, <lb/>
            tamquam propterea sola caro pertineat ad propaginem. <lb n="5"/>
            si enim hoc est uerum, quod isti asserunt, ut non sit anima <lb/>
            ex anima, sed caro ex carne sit tantum, ita dictum est e x <lb/>
            uno sanguine, ut non totus homo significaretur a parte, <lb/>
            sed tantum unius hominis caro; illud nero quod dictum est: <lb/>
            in quo omnes peccauerunt, sola omnium hominum <lb n="10"/>
            caro intellegenda est, quae inde transfusa est, a toto partem <lb/>
            significante scriptura. si autem illud est uerum, quod totus <lb/>
            homo ex toto homine propagatur, id est corpus, anima et <lb/>
            spiritus, ibi proprie dictum est \'in quo omnes homines peccauerunt\', <lb/>
            hic autem tropice \'ex uno sanguine\' totum significatur <lb n="15"/>
            a parte, id est totus homo. qui ex anima constat et <lb/>
            carne, uel potius, ut iste amat loqui, ex anima et spiritu et carne. <lb/>
            nam et ex parte totum et ex toto partem diuina eloquia significare <lb/>
            consuerunt. ex parte enim totum significatum est, ubi <lb/>
            legitur: ad te omnis caro ueniet, quia ex carne intellegitur <lb n="20"/>
            totus homo; ex toto autem pars, cum dicitur Christus <lb/>
            sepultus, cum sola eius caro sepulta sit. iam Llud quod in <lb/>
            hoc apostoli testimonio positum est, quia ipse dat omnibus <lb/>
            uitam et spiritum, secundum superiorem disputationem puto <lb/>
             quod neminem moueat; ipse enim dat. sed adhuc quaerimus <lb n="25"/>
            unde det, utrum ex noua insufflationc an ex propagine. ipse <lb/>
            quippe dare etiam carnis substantiam rectissime dicitur, quam <lb/>
            tamen dare ex propagine non negatur. 
</p></div><div n="29" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="18" unit="altchapter"/> Nunc uideamus illud de Genesi testimonium, <lb/>
             ubi facta mulier de latere uiri adducta est ad eum et dixit: <lb n="30"/>
            hoc nunc os ex ossibus meis is et caro de carne

<note type="footnote"> 4 Act.17,26 lORom.5,12 20 Ps. 64,3 23cf. Act. 17,25 31 Gen. 2, 23 </note>

<note type="footnote"> listchincE 3hicF <hi rend="italic">4 est om. M 6 uerum est E ista C</hi> 12 significare <lb/>
            <hi rend="italic">BC,F (nt. s. r) 11 ubiAUFmlG homines om. M</hi> lGaperteC 18 ct-eaim <lb/>
            <hi rend="italic">totum in mg. M ex tota A diuine loqui a A diuine loquia C eloquentia R <lb/>
            19 consueuerunt d 21 totus tn ras. E 22 alt. sepultus D in hoc s. I. E <lb/>
            24 secundum bis pus. semel eras. U 25 moneat A 26 probaginc A 29 genesy E <lb/>
            tcstiniu A 31 *os G, om. M ex] de E</hi> hossibusO </note> <lb/>
             
<pb n="330"/>
            m ea. hoc quippe iste putat, \'quod dicere debuerit Adam: <lb/>
            "anima ex anima mea" uel: "spiritus de spiritu meo", si etiam hoc <lb/>
            de illo tractum esset\'. sed illi qui propaginem asserunt animarum, <lb/>
            hinc se putant inuictius suam munire sententiam, quia, <lb/>
            cum scriptum sit detraxisse deum costam de latere uiri eamque<lb n="5"/>
            aedificasse in mulierem, non est additum, quod in eius <lb/>
            faciem sufflauerit flatum uitae; ideo, inquiunt, quia iam de <lb/>
            uiro fuerat animata. nam si non fuisset, nequaquam nos, inquiunt, <lb/>
            sancta scriptura huius rei cognitione fraudasset. ad <lb/>
            illud uero quod ait Adam: hoc nunc os ex ossibus <lb n="10"/>
            meis et caro de carne mea nec ait: \'spiritus\' uel \'anima <lb/>
            de spiritu meo\' uel \'de anima mea\', sic ab cis responderi potest. <lb/>
            quemadmodum superius demonstratum est, ut a parte totum <lb/>
            intellegatur hoc dictum \'os et caro mea\', sed quae animata fuerint <lb/>
            detracta, non mortua. neque enim hoc omnipotentem <lb n="15"/>
            facere potuisse ideo negandum est, quia nullus hominum potest <lb/>
            aliquid cum anima de humana carne praecidere. nam quod <lb/>
            Adam secutus adiunxit: haec uocabitur mulier, quia <lb/>
            d e u i r o s u o s u m p t a c s t, cur non ait potius, unde opinio <lb/>
            confirmaretur istorum: \'quoniam de uiro suo caro eius sumpta est\'? <lb n="20"/>
            hic itaque illi qui contra sentiunt possunt diccre, quia non <lb/>
            scriptum est carnem mulieris, sed mulierem de uiro suo sumptam. <lb/>
            totam debere accipi cum anima et spiritu. nam etsi anima <lb/>
            sexu caret, non tamen quando appellantur mulieres excepta <lb/>
            anima eas necesse est intellegi. alioquin non ita se ammonerentur<lb n="25"/>
            ornare: non in tortis crinibus aut auro uel <lb/>
            margaritis aut ueste pretiosa, sed quod decet, <lb/>
            inquit, mulieres promittentes pietatem per bonam <lb/>
            conuersationem. utique pietas intus est in anima

<note type="footnote"> 1 Vinc. Victor 10 Gen. 2, 23 18 Gen. 2, 23 26 I Tim. 2, 9. 10 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 putat iste bd</hi> ad amā M 2 etiam] <hi rend="italic">iam D, om. G hoc setnel eras. M</hi> <lb/>
            3 traetatum E 4 <hi rend="italic">inuictos M</hi> 5 sit] est <hi rend="italic">DM</hi> 7 qui <hi rend="italic">C</hi> 8 anima ita <hi rend="italic">C</hi> 9 huis <hi rend="italic">A <lb/>
            eius D</hi> 10 hos ex hossibusO <hi rend="italic">12 uel] add. anima Eb</hi> responderi ab eisE <lb/>
            habeis <hi rend="italic">M</hi> 13 aperte <hi rend="italic">E</hi> 14 non fuerint <hi rend="italic">B</hi> non fuerint <hi rend="italic">G</hi> 19 de uiro <hi rend="italic">in mg. mlE</hi> <lb/>
            cur] quae <hi rend="italic">ABCFG</hi> 21 utique b illi <hi rend="italic">om. M</hi> 22 est scriptum <hi rend="italic">b</hi> uiro sumptam <lb/>
            sno b <hi rend="italic">23 totum deberi E siet G 24 appellentur A appellatur M</hi> 27 uestem C <lb/>
            29 est intus <hi rend="italic">E</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="331"/>
            ucl in spiritu, et tamen mulieres appellatae sunt, etiam ut se <lb/>
            intus ornarent, ubi nullus est sexus. 
</p></div><div n="30" subtype="section" type="textpart"><p>Cum itaque isti sic inter se alternante sermone certauerint, <lb/>
            ego inter cos sic iudieo, ut, ne incognitis fidant et temere <lb/>
            audeant affirmare quod nesciunt, utrosque commoneam. si enim <lb n="5"/>
            scriptum esset : \'insufflauit flatum uitae in faciem mulieris et <lb/>
            facta est in animam uiuam\', nec sic esset iam consequens, ut <lb/>
            non propagaretur ex parentibus anima, nisi etiam de filio eorum <lb/>
            hoc scriptum similiter legeretur. fieri enim potuit, ut membrum <lb/>
            non animatum de corpore extractum indigeret animari, filii uero <lb n="10"/>
            anima ex patre per matrem propaginis transfusione traheretur. <lb/>
            cum uero tacitum est, occultatum est, non negatum, sed neque <lb/>
            affirmatum. ac per hoc sicubi forte non tacitum est, clarioribus <lb/>
            documentis est astruendum. unde nec illi, qui defendunt animarum <lb/>
            propaginem, ex co, quod non sufflauit deus in faciem mulieris, <lb n="15"/>
            aliquid adiuuantur nec illi, qui eam negant, ideo quia non <lb/>
            dixit Adam: \'anima de anima mea\', debent sibi persuadere quod <lb/>
            nesciunt. sicut enim eadem non soluta, sed manente quaestione <lb/>
            potuit tacere scriptura, quod mulier deo sufflante sicut uir eius <lb/>
            acceperit animam, sic eadem non soluta, sed manente quaestione <lb n="20"/>
            potuit tacere scriptura, ut Adam non diceret: \'anima de anima <lb/>
            mea\'. ac per hoc, si primae mulieris anima ex uiro est, a parte <lb/>
            totum significatum est, ubi legitur: hoc nunc os ex ossibus <lb/>
            meis et caro de carne mea, cum tota ex uiro, <lb/>
            non caro sola sit sumpta. si autem non est ex uiro, sed eam <lb n="25"/>
            deus insufflauit sicut uiro, a toto pars significata est, ubi legitur: <lb/>
            de uiro suo sumpta est, eum caro eius, non tota sit <lb/>
            sumpta. 
</p></div><div n="31" subtype="section" type="textpart"><p>Quapropter, cum his testimoniis, quod ad hanc rem <lb/>
             pertinet, utique ambiguis non soluatur haec quaestio, illud <lb n="30"/>
            tamen scio sic argumentari homines, qui ex hoc putant animam

<note type="footnote"> 23. 27 Gen. 2, 23 </note>

<note type="footnote">1 in om. E <hi rend="italic">3 certauerit A</hi> 5audeaudeantM commoneantG S filiocorumj <lb/>
            <hi rend="italic">iiliorum E alionim F 9 relegeretur E 10 filii-tacitum est om. A 13 est om. E</hi> <lb/>
            14 ducumtis -1/ (cu s.l.) <hi rend="italic">16 eum F 18 questione—sufflante in mg. M</hi> 19 sufflāte <lb/>
            <hi rend="italic">in ras. E 20 cade A</hi> 21 amā de animā M <hi rend="italic">22 apcrte E 23 *os(</hi>! ex] do E <lb/>
            hossibus <hi rend="italic">U</hi> 24 carne M (ne s. <hi rend="italic">eras</hi>. o) 25 est <hi rend="italic">om. M</hi> 27 suo <hi rend="italic">om. M</hi> 29 que- <lb/>
            <hi rend="italic">pcrtinent b 30 pertinent E ambiguiis A ab ambiguis M hec quostio m mg. E</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="332"/>
            mulieris non esse de anima uiri, quia non est dictum: \'anima <lb/>
            de anima mea\', sed: caro carne mea, quemadmodum <lb/>
            argumentantur Apollinaristae uel quicumque sunt alii aduersus <lb/>
            animam domini, quam propterea negant, quia scriptum legunt: <lb/>
            uerbum caro factum est. \'si enim et anima\', inquiunt,<lb n="5"/>
            \'ibi esset, debuit dici: uerbum homo factum est\'. sed istis propterea <lb/>
            dicitur carnis nomine solere scripturam totum hominem <lb/>
            nuncupare — sieuti est: et uidebit omnis caro salut <lb/>
            a r e d e i; non enim caro sine anima uidere aliquid potest —, <lb/>
            quia plurimis aliis sanctarum scripturarum locis non solam<lb n="10"/>
            carnem, uerum etiam animam humanam, id est rationalem, <lb/>
            inesse homini Christo sine ulla ambiguitate monstratur. unde et <lb/>
            isti, a (quibus animarum propago defenditur, possent accipere a <lb/>
            parte totum esse dictum: os de ossibus us mis et caro <lb/>
            de carne mea, ut illic intellegeretur et anima, quemadmodum<lb n="15"/>
            uerbum carnem factum non sine anima accipimus, si, <lb/>
            quemadmodum alia testimonia docent habere humanam animam <lb/>
            Christum, ita et isti aliquibus non ambiguis testimoniis propaginem <lb/>
            astruerent animarum. pari uice igitur ammonemus etiam <lb/>
            hos, qui animarum propaginem destruunt, ut nonas a deo sufflari<lb n="20"/>
            animas certis documentis asserant et tunc illud, quod dictum <lb/>
            est: os ex ossibus meis et caro de carne mea, <lb/>
            non tropice a parte totum. ut simul intellegatur et anima, sed <lb/>
            proprie de sola carne dictum esse defendant. 
</p></div><div n="32" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="19" unit="altchapter"/> Quae cum ita sint, uideo librum istum iam esse<lb n="25"/>
            claudendum. omnia quippe, quae mihi maxime necessaria uidebantur, <lb/>
            continet, quibus hi qui legerint sciant cauere se debere, <lb/>
            ne huic homini, cuius duos libros mihi misisti, in hoc consentiant, <lb/>
            ut credant \'animas sic ex dei flatu esse, ut non sint ex nihilo\'. <lb/>
            hoc enim qui credit, etsi uerbis neget, re ipsa clamat animas

<note type="footnote"> 3 cf. August. De haeresibus c. 55 (XLII 40 M) 5 Ioh. 1,14 8 Esai. <lb/>
            40, 5. Luc. 3, 6 14. 22 Gen. 2, 23 29 Vinc. Yictor </note>

<note type="footnote"> 3 apollinariste <hi rend="italic">M</hi> alii <hi rend="italic">E (pr</hi>. i <hi rend="italic">ex</hi> 1) 5 si-factum est <hi rend="italic">om. G</hi> 7 scriptura <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            8 nunccuparc <hi rend="italic">A</hi> significare <hi rend="italic">E</hi> est] ibi <hi rend="italic">d</hi> 9 aliquid uidere <hi rend="italic">Ed</hi> 10 plurimas alii <lb/>
            <hi rend="italic">scripturarum scarum M solum ABCEFUbd 13possunt Eb 15 inteliigatur Eb</hi> <lb/>
            17 umana manima nā xpm A <hi rend="italic">19 astruere E</hi> pari uice] <hi rend="italic">parant E</hi> igitur om. b <lb/>
            20 insufflari <hi rend="italic">E</hi> 22 hossibus <hi rend="italic">G</hi> 25 iam] tā M 27 legunt M se cauere <hi rend="italic">d <lb/>
            28 ncc DM 29 flatu dei d</hi> non] <hi rend="italic">lios A 30 credidit b</hi> res M </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="333"/>
            dei habere substantiam et ipsius genus esse non munere, sed <lb/>
            natura. nam de quo quisque naturae suae originem ducit, de <lb/>
            illo naturae suae genus ducere negari sobrie nullo pacto potest. <lb/>
            iste autem ita sibi est ipse contrarius, ut genus dei esse animas <lb/>
            dicat non natura, sed munere et tamen non factas ex nihilo, sed <lb n="5"/>
            ex illo dicat originem ducere; ac sic eas, quod prius negauerat, <lb/>
            ad dei naturam reuocare non dubitat. 
</p></div><div n="33" subtype="section" type="textpart"><p>Animarum autem nouarum sine propagine insufflationem <lb/>
            defendi quidem minime prohibemus, sed ab eis qui potuerint <lb/>
            aliquid inuenire uel in canonicis libris, quod non sit ambiguum <lb n="10"/>
            dissoluendae huic obligatissimae quaestioni, uel in ratiocinationibus <lb/>
            suis. quod non sit contrarium catholicae ueritati, non a talibus <lb/>
            qualis iste apparuit, qui non inueniendo quid diceret et deliberationem <lb/>
            suam nolendo suspendere uires suas omnino non <lb/>
            metiens, ne taceret, ausus est dicere \'inquinari animam meruisse <lb n="15"/>
            per carnem et esse meruisse animam peccatricem\', cuius nullum <lb/>
            meritum, seu bonum seu malum, ante carnem potuit inuenire, <lb/>
            et \'paruulis sine baptismo de corpore exeuntibus solui posse <lb/>
            originale peccatum et offerendum pro eis sacrificium corporis <lb/>
            Christi\', qui Christo non sunt incorporati per eius sacramenta in <lb n="20"/>
            eius ecclesia, \'eosque sine lauacro regenerationis de hac uita <lb/>
            migrantes non ad requiem tantum ire, sed ad regnum caelorum <lb/>
            posse etiam peruenire\' et alia multum absurda. quae omnia colligere <lb/>
            atque in isto libro digerere longum uisum est. absit ergo, <lb/>
            ut animarum propago, si falsa est, a talibus refellatur et animarum <lb n="25"/>
            nouarum insufflatio, si uera est, a talibus defendatur. 
</p></div><div n="34" subtype="section" type="textpart"><p>Quamobrem quicumque uolunt defendere, quod dicuntur <lb/>
            animae nouae nascentibus insufflari, non de parentibus trahi, <lb/>
            aliquid illorum quattuor, quae supra commemoraui, caueant omni

<note type="footnote">15-23 Vinc. Victor </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">2 de eo quo Eb originem—suae in mg. m2 D 4 ipsi b 5 liatura E</hi><lb/>
            (a <hi rend="italic">fin. exe ) natura-factas om.D 6 si Aeil 7 dubitetC dubitant M <lb/>
            9 defendit A hab G</hi> 11 obligatis mae C rationibusG <hi rend="italic">12 neritatis M</hi> <lb/>
            nataliliusC <hi rend="italic">15 mentiens B</hi> _<hi rend="italic">netaret A</hi> dice M 16 et per carnem <lb/>
            <hi rend="italic">meruis.\'&gt;e esse b nullus B</hi> 17 ante M <hi rend="italic">18 de corpore bis pon. C</hi> 19offc* <lb/>
            rendum <hi rend="italic">M</hi> sacrificium pro eis <hi rend="italic">B</hi> 21 uit* (a s. ») <hi rend="italic">D</hi> uitęG 22 emigrantes <lb/>
            <hi rend="italic">ABCEFbd</hi> 23 multarf <hi rend="italic">27 uoluit G</hi> dicunt.l 28 trnchiA <hi rend="italic">29 subra E <lb/>
            commemoraui in mg. E</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="334"/>
            modo, hoc est: \'ne dicant a deo fieri animas peccatrices per <lb/>
            alienum originale peccatum; ne dicant paruulos, qui sine baptismo <lb/>
            exierint. peruenire posse ad uitam aeternam regnumque caelorum <lb/>
            originali peccato per quodlibet aliud resoluto; ne dicant animas <lb/>
            peccasse alicubi ante carnem et hoc merito in carnem peccatricem<lb n="5"/>
            fuisse detrusas; ne dicant peccata, quae in eis inuenta <lb/>
            non sunt, quia praescita sunt, merito fuisse punita, cum ad eam <lb/>
            uitam, ubi ea committerent, permissae non fuerint peruenire\'. <lb/>
            nihil ergo istorum quattuor dicentes, quoniam quodlibet eorum <lb/>
            falsum atque impium est, inueniant etiam scripturarum de hac re<lb n="10"/>
            certissima testimonia et hanc sententiam suam non solum me <lb/>
            non uetante, uerum etiam fauente et gratias agente defendant. <lb/>
            si autem non inueniunt certissimam de hac re auctoritatem <lb/>
            diuinorum eloquioium et aliquid illorum quattuor per inopiam <lb/>
            dicere conpelluntur, cohibeant se, ne per ipsam inopiam etiam<lb n="15"/>
            pa: uulorum animas non habere originale peccatum secundum <lb/>
            Pelagianam heresim olim damnabilem nuperrimeque damnatam <lb/>
            dicere conpellantur. melius est enim homini fateri se nescire quod <lb/>
            nescit quam in heresim uel damnatam incurrere uel nouam <lb/>
            condere, dum temere audet defensare quod nescit. alia huius<lb n="20"/>
            hominis falsa et absurda, in quibus non tam periculose, uerum <lb/>
            tamen a tramite ueritatis exorbitat, quoniam multa sunt, et ad <lb/>
            ipsum etiam, si dominus uoluerit, aliquid de libris eius uolo <lb/>
            scribere; ibi forsitan omnia uel, si omnia non potuero, plurima <lb/>
            ostendam. <lb n="25"/>
            
</p></div><div n="35" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="20" unit="altchapter"/> Istum autem librum, quem ad te potius, qui curam et <lb/>
            fidei nostrae et existimationis meae ut uerus catholicus et bonus <lb/>
            amicus fideliter benigneque gessisti, quam ad alium quemquam <lb/>
            scribendum putaui, tu legendum dabis uel describendum quibus

<note type="footnote"> 17 cf. De gestis Pelagii 14, 30 (CSEL XLII 84, 5) </note>

<note type="footnote"> 2 alienu M <hi rend="italic">3 uita A 7 non om. E</hi> praescia M 8 ea] <hi rend="italic">eam CM</hi> <lb/>
            12 nouetante M <hi rend="italic">17 paelagianam F heresem ABCFM 18 enim om. 0</hi> <lb/>
            hominis <hi rend="italic">ACFmlG</hi> 19 neresi <hi rend="italic">A</hi> uel-huius] audet qui nescit alicuins M <lb/>
            <hi rend="italic">20 defensare audet D audent b</hi> suntaliaF alicuius (om. huius) <hi rend="italic">D 22 a om.A <lb/>
            traniitate B exorbitant E</hi> 23 dominus] <hi rend="italic">deus E</hi> 24ubiC <hi rend="italic">foraitant A</hi> <lb/>
            27 exestimacionis <hi rend="italic">AC</hi> exestimationis <hi rend="italic">F</hi> 28 gesisti C iussisti <hi rend="italic">E</hi> quem <hi rend="italic">FG</hi> <lb/>
            quanquaF 29 tu] <hi rend="italic">arld</hi>. ibi <hi rend="italic">D</hi> hunc M scribendum <hi rend="italic">E</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="335"/>
            potueris uel quibus dandum esse iudicaucris. in quo istius iuuenis <lb/>
            praesumptionem ita reprimendam et redarguendam putaui, ut <lb/>
            tamen eum diligam nec damnari, sed emendari uelim atque ita <lb/>
            proficere in domo magna. quae est catholica ecclesia, quo eum <lb/>
            misericordia diuina perduxit. ut sit in illa uas in honore sanctificatum, <lb n="5"/>
            utile domino, ad omne opus bonum semper paratum et <lb/>
            bene uiuendo et sana dicendo. porro autem si ipsum oportet <lb/>
            ut diligam, sicut facio, quanto magis te, frater, cuius erga me <lb/>
            beniuolentiam et cuius catholicam fidem cautam et sobriam optime <lb/>
            noni! unde factum est, ut eos libros, qui tibi displicuerunt et <lb n="10"/>
            in quibus nomen meum aliter quam uelles positum comperisti, <lb/>
            describendos mihique mittendos uere fraterna planeque sincera <lb/>
            dilectione curares. tantum ergo abest, ut hinc tuae caritati <lb/>
            succenseam, quia fecisti, ut potius, nisi fecisses, integro iure amicitiae <lb/>
            succensere deberem. ago itaque uberes gratias. quemadmodum <lb n="15"/>
            autem acceperim factum tuum, hinc manifestius indicaui, quod <lb/>
            hunc ad te librum, mox ut illos legi, sine aliqua dilatione <lb/>
            conscripsi.

<note type="footnote"> 4-6 cf. II Tim. 2, 20. 21 </note>

<note type="footnote"> 1 indicaberis AEM 2 reprinēdā A 3 uelimus C <hi rend="italic">4 ccclesia catholica d <lb/>
            5 hore.4 honoreA\'</hi> 6 ut ille M <hi rend="italic">7 docendn b (in (erlu), d 8 digam A<lb/>
             11 alter C 12 uera b</hi> pleneque.l/ <hi rend="italic">13 caritatis DM 14 suscensoam D</hi> <lb/>
            15 successere.4 <hi rend="italic">suscensere D succendere II (s s. d) succendere G</hi> 1G hie A <lb/>
            <hi rend="italic">17 librum ad te B librum om.G</hi> illum M dilectione M 18 Expl. lib. ad <lb/>
            renatum de natura et origine animas (animae-ę-BG) Inc epistola (ep. <hi rend="italic">om.BG)</hi> <lb/>
            ad petru presbiteru de eadem re <hi rend="italic">ABCFG</hi> Explic epla sci aug. Inc. lib. primus <lb/>
            sci augustini ad nincentiu uictore de natura et origine animQ. Expl lib sci aug <lb/>
            ad uincentiu uictore de natura et origine animę. Inc eptaeiusde ad petru prbm <lb/>
            de eadem re <hi rend="italic">E</hi> Explc lib ad renatu de origine animae. Inc eiusde ang ad <lb/>
            hyerouimu <hi rend="italic">M, a cod. D subscr. abest</hi> </note> 
<pb n="336"/>
             
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>