<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa031.opp-lat1:7-8</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa031.opp-lat1:7-8</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa031.opp-lat1"><div n="7" subtype="chapter" type="textpart"><p>In hac enim sententia maxime duo sunt necessaria, quae <lb/>
            mecum intuearis peto: unum, quia, si creatura aliena esset a <lb/>
            deo, non eius creator deus ab apostolo diceretur; alterum,<lb n="25"/>
            quia, si unius eiusdemque substantiae creator et creatura <lb/>
            esset, non reprehenderentur, quia seruierunt creaturae potius

<note type="footnote"> 20 Rom. I, 25. </note>

<note type="footnote"> 1 preceBserit (t <hi rend="italic">in ras.) C</hi> 2 precipitabis <hi rend="italic">C</hi> 4 summam que <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            5 quia] forte <hi rend="italic">b</hi> 7 ipsas (bis <hi rend="italic">scr.) C</hi> 10 simultis <hi rend="italic">C</hi> hoc nč <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            spiritalius <hi rend="italic">b</hi> 11 aut <hi rend="italic">C</hi> arbitraremur <hi rend="italic">C</hi> 12 possint <hi rend="italic">Cb</hi> ex (s. <hi rend="italic">I. tfI. t) C</hi> <lb/>
            e* (z er.) <hi rend="italic">C</hi> exiret <hi rend="italic">b</hi> 13 cqteris <hi rend="italic">C</hi> 15 honerosus <hi rend="italic">C</hi> igitur om. <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            atiem <hi rend="italic">C</hi> 16 nebula <hi rend="italic">C</hi> contentiones <hi rend="italic">C</hi> nideo <hi rend="italic">b Maw</hi>. pfeccione <lb/>
            que <hi rend="italic">C</hi> 17 loca <hi rend="italic">Maur</hi>.18 illa snae <hi rend="italic">C</hi> conuersione <hi rend="italic">C</hi> creatoram <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            19 que <hi rend="italic">C</hi> 20 et coluerunt <hi rend="italic">om. b</hi> colue*runt <hi rend="italic">C</hi> 22 secula <hi rend="italic">C</hi> 23 que <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            24 creatura om. <hi rend="italic">C</hi> 25 (et 26) creatnr <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="915"/>
            quam creatori, quoniam cuicumque seruissent, ab eadem natura <lb/>
            atque substantia non recessissent. quomodo enim nemo potest <lb/>
            seruire filio, qui non seruiat et patri, quia utriusque est una <lb/>
            substantia: sic nemo potest seruire creaturae nisi seruiens <lb/>
            creatori, si esset utriusque una substantia. unde si iam discernis <lb n="5"/>
            et sapis, plurimum intenderes esse inter creatorem et <lb/>
            creaturam . atque oportet intellegas prolem creatoris non esse <lb/>
            creaturam; nam si esset, non esset inferior, sed aequalis <lb/>
            eiusdemque substantiae, ac per hoc quisquis coleret eique <lb/>
            seruiret, simul etiam creatori eius et patri cultum seruitutemque <lb n="10"/>
            praeberet. cum uero reprehenduntur ab apostolo et detestabiles <lb/>
            habentur, qui coluerunt et seruierunt creaturae <lb/>
            potius quam creatori, satis ostenditur illius et huius diuersas <lb/>
            esse substantias. sicut enim non potest uideri, hoc est intellegi <lb/>
            filius, nisi in ipso intellegatur et pater — ipse enim <lb n="15"/>
            dicit: qui me uidit, uidit et patrem — sic non potest coli <lb/>
            filius nisi in eo colatur et pater. et ideo si creatura filius <lb/>
            esset, non coleretur sine creatore neque damnarentur, qui <lb/>
            creaturam potius quam creatorem coluerunt. perspicis itaque <lb/>
            iam, ut arbitror, non tibi congruere, ut dicas primogenitum <lb n="20"/>
            secretissimae atque ineffabilis maiestatis et omnium luminum <lb/>
            regem Iesum Christum, nisi Manichaeus esse destiteris, ut <lb/>
            creaturam a creatore discernas, ut Iesus Christus et unigenitus <lb/>
            sit secundum id, quod uerbum dei est, deus apud deum <lb/>
            pariter incommutabilis et pariter aeternus, non rapinam arbitrans <lb n="25"/>
            esse aequalis deo, et primogenitus omnis creaturae <lb/>
            secundum id, quod in ipso condita sunt omnia in caelis et

<note type="footnote"> 16 Ioh. 14, 9 24 cf. loh. 1,1 26 cf. Phil. 2, 6 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 seruiaent <hi rend="italic">C</hi> 3 quia∗∗∗ (non <hi rend="italic">eras.) C</hi> 6 et creaturam om. <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            8 creaturam . nec sibi esse inferiorem sed equalem eiusdemque <hi rend="italic">sqq. b</hi> <lb/>
            9 eiusque <hi rend="italic">C</hi> ac] hac <hi rend="italic">C</hi> quisquis] si quis <hi rend="italic">b</hi> 11 destestabiles <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            nl <lb/>
            18 uius <hi rend="italic">C</hi> 16 me dit <hi rend="italic">(m. 1 superscr.) C</hi> uidet <hi rend="italic">(bis) b</hi> 18 sine <lb/>
            <hi rend="italic">creaturç C</hi> damnaretur <hi rend="italic">b</hi> 19 prospicia <hi rend="italic">C</hi> 21 secretissima (c <hi rend="italic">corr</hi>. <lb/>
            «r g) <hi rend="italic">C</hi> adque <hi rend="italic">C</hi> 22 manicheus <hi rend="italic">C</hi> 24 dl <hi rend="italic">(s. I. m. 1 superacr.) C</hi> <lb/>
            aput <hi rend="italic">C</hi> 25 incommotabilis <hi rend="italic">C</hi> 27 celis <hi rend="italic">C</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="916"/>
            in terra, uisibilia et inuisibilia. agnoscis enim, ut opinor. <lb/>
            uerba apostoli ad Colossenses. 
</p></div><div n="8" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quapropter cum abs te quaero, unde facta sit uniuersa <lb/>
            creatura quamuis in suo genere bona, creatore tamen inferior <lb/>
            atque illo incommutabili permanente ipsa mutabilis, non inuenies<lb n="5"/>
            quid respondeas, nisi de nihilo factam esse fatearis. <lb/>
            et ideo potest uergere ad nihilum, quando peccat illa creatura, <lb/>
            et portio, quae potest peccare, non ut nihil sit,. sed ut minus <lb/>
            uigeat minusque firma sit. nam minus uigere et minus ualere, <lb/>
            si animo perducas ad ultimum, remanet nihil. diligit ergo <lb n="10"/>
            sponte uanitatem, cum deserta soliditate ueritatis opinabilia <lb/>
            sequitur, id est mutabilia. cum autem inde meritas poenas <lb/>
            luit, subicitur non sponte uanitati, sicut subiecta est in homine <lb/>
            peccante. hinc enim ait apostolus: omnis creatura <lb/>
            uanitati subiecta est non sponte, quia et in homine<lb n="15"/>
            omnis est. inest quippe homini et inuisibile quid secundum <lb/>
            animum et uisibile secundum corpus; omnis autem creatura <lb/>
            partim est uisibilis, partim inuisibilis, nec tamen omnis in <lb/>
            pecore, cui mens intellectualis non inest. in spem sane subiectam <lb/>
            esse dicit propter misericordiam liberantis per remissionem <lb n="20"/>
            peccatorum et adoptionem gratiae. tu uero si fateri <lb/>
            nolueris a patre per filium in bonitate spiritus sancti, quae <lb/>
            trinitas consubstantialis et aeterna et incommutabilis semper <lb/>
            manet, de nihilo factam esse creaturam, bonam quidem, sed <lb/>
            tamen inparem creatori atque mutabilem, cogeris utique sacrilegia <lb n="25"/>
            dicere, ut aliquid deus de se ipso genuerit, quod non

<note type="footnote"> 2 cf. Col. 15, 16 14 Rom. 8, 20 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 agnascit <hi rend="italic">C</hi> oppinor <hi rend="italic">C</hi> 2 colosenses <hi rend="italic">C</hi> 3 quero <hi rend="italic">C</hi> sit facta <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            4 quamuis] quam nisi <hi rend="italic">Cb</hi> bono <hi rend="italic">b</hi> creaturea <hi rend="italic">C</hi> 6 uihsi <hi rend="italic">C</hi> facta <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            8 que <hi rend="italic">C</hi> 9 uigiat <hi rend="italic">C</hi> quefirma <hi rend="italic">C</hi> 10 omnino <hi rend="italic">b Maur</hi>. 11 unitatem <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            deserto <hi rend="italic">C</hi> 12 penas <hi rend="italic">C</hi> 13 nanitatis <hi rend="italic">C</hi> 14 apostolos <hi rend="italic">C</hi> 15 uanitate <hi rend="italic">(pr</hi>. <lb/>
            d <lb/>
            a <hi rend="italic">m. 1 superscr.) C</hi> omine <hi rend="italic">C</hi> 16 quisecundum (d <hi rend="italic">m. 1 superscr.) C</hi> <lb/>
            17 animaum <hi rend="italic">C</hi> animam <hi rend="italic">b</hi> uisibili <hi rend="italic">C</hi> 19 mens sit <hi rend="italic">Cb</hi> inest] inest <lb/>
            (in <hi rend="italic">m. 1 superscr.) C</hi> eat <hi rend="italic">b</hi> 20 remiaionem <hi rend="italic">C</hi> 22 boni/// sps <hi rend="italic">(ras. <lb/>
             quattuor litter.) C</hi> que <hi rend="italic">C</hi> 28 cumsubstantialis C etttema C<lb/>
             25 utiquę <hi rend="italic">C</hi> sacrilegi adicere <hi rend="italic">a</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="917"/>
            sit aequale.gignenti et possit subici uanitati; aut si aequale <lb/>
            dixeris, erit utrumque mutabile. quae maior inpietas quam <lb/>
            ista credere ac dicere et malle peruersa opinione deum in deterius <lb/>
            quam correcta ratione se ipsum in melius commutare? <lb/>
            si autem timueris dicere mutabilem deum, quia reuera magna <lb n="5"/>
            est et apertissima inpietas. dixeris etiam creaturam esse incommutabilem, <lb/>
            ut eam parem facias creatori et unius eiusdemque <lb/>
            substantiae, rursus tibi tua epistula respondebit. unde <lb/>
            est enim anima illa, quam ponis in medio spirituum, cui a <lb/>
            principio dicis naturam suam dedisse uictoriam, eique <lb n="10"/>
            legem condicionemque proponis, quia, si una cum spiritu <lb/>
            uirtutum fecerit, habebit cum eo uitam perpetuam <lb/>
            illudque possidebit regnum, ad quod dominus noster <lb/>
            inuitat; si uero ab spiritu uitiorum incipiat trahi ac <lb/>
            post consensum paenitudinem gerat, habebit harum <lb n="15"/>
            sordium indulgentiae fontem. his certe uerbis ex epistula <lb/>
            tua recognitis simul etiam recognoscis mutabilem te animae <lb/>
            constituisse naturam. aliquando enim consentire spiritui uitiorum <lb/>
            ac rursus paenitudinem gerere quid est aliud quam <lb/>
            nunc in melius, nunc in deterius commutari ? et hoc te manifestissima <lb n="20"/>
            ueritas conpulit dicere. ipsa enim anima tua, si <lb/>
            dissimulare uelles, urgueret te adtendere mutabilitatem suam, <lb/>
            et totiens, ex quo natus es, per uarias uoluntates, doctrinas, <lb/>
            obliuiones consensionesque mutata testis sibi fieret ac nulla <lb/>
             extrinsecus documenta quaeritaret. <lb n="25"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>