<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa031.opp-lat1:19-20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa031.opp-lat1:19-20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa031.opp-lat1"><div n="19" subtype="chapter" type="textpart"><p>At enim unde est malum factum, quod peccatum uocatur, <lb/>
            si nulla est mali natura? dic mihi, unde sit illa consensio <lb n="20"/>
            mala in ea natura, quam bonam esse concedis et prae- <lb/>
            . dicas. quicquid enim patitur. ut consentiat malo, non utique <lb/>
            pateretur, nisi pati posset. quaero ergo, unde habeat ipsum . <lb/>
            - pati posse; melior enim esset, si non haberet. non ergo natura <lb/>
            summi boni, qua posset esse aliquid melius. deinde si habet <lb n="25"/>
            . io potestate uel consentire uel non consentire, non ergo uicta <lb/>
            consentit. quaero itaque, unde habeat istam consensionem <lb/>
            malam nulla contraria cogente natura. si autem cogitur consentire, <lb/>
            ita ut aut non sit in eius potestate aliter facere, non <lb/>
            ergo, ut dicebas, uoluntate peccat, quando non uoluntate

<note type="footnote">2\' malae <hi rend="italic">(alter.) C 4</hi> sinet <hi rend="italic">C</hi> uius <hi rend="italic">C</hi> .7 In<foreign xml:lang="grc">τ</foreign>egre 01 8 gere <lb/>
            (ne <hi rend="italic">m. 1 superscr.) C</hi> bis uis Cb 9 cummittit <hi rend="italic">C</hi> 10 fatiendum <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            male <hi rend="italic">C</hi> .14 et <hi rend="italic">non Jfaur. 17</hi> ambe bone <hi rend="italic">C</hi> que C 21 pre- <lb/>
            . dicas <hi rend="italic">C</hi> 22 mala <hi rend="italic">C</hi> 23 qaero <hi rend="italic">C</hi> ergo] itaque Maur. 27 itaque] <lb/>
            igitur <hi rend="italic">Maur</hi>. </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="933"/>
            consentit. sed ego adhuc quaero. unde in illa sit posse decipi; <lb/>
            si decipitur. antequam enim deciperetur. nisi esset in ea. ut <lb/>
            hoc pati posset, numquani utique pateretur. quamquam nullo <lb/>
            modo nisi uoluntate consentit: si autem cogitur, cedere potius <lb/>
            quam consentire dicenda est. sed quolibet nomine istud appelles. <lb n="5"/>
            quaero abs te acuto et sollerti uiro et tuo Romano. <lb/>
            ut gloriaris, ingenio, unde habeat ista boni natura pati posse, <lb/>
            quod patitur, ut consentiat malo. sicut enim in ligno. antequam <lb/>
            frangatur, inest fragilitas, quae nisi inesset, frangi <lb/>
            omnino non posset, nec ideo non est fragile lignum, si nullus <lb n="10"/>
            fractor accedat: sic quaero, in ista natura unde sit quaedam <lb/>
            uel fragilitas uel flexibilitas. antequam ad malam consensionem uel <lb/>
            ui frangatur uel suasione flectatur. aut si mali uicinitate <lb/>
            iam fragilitas erat, sicut solent corpora uicinae paludis exhalatione <lb/>
            corrumpi, iam ergo corruptibilis erat, si potuit eam <lb n="15"/>
            uicinitatis illius contagio pestilentiosa corrumpere. quaero <lb/>
            igitur unde illa corruptibilitas.. 
</p><p rend="script">Quaeso, adtende, quid loquar, et cede perspicuae ueritati . <lb/>
            non enim quaero, unde corruptio — respendebis enim "a corruptore" <lb/>
            eundemque corruptorem nescio quem principem gentis <lb n="20"/>
            tenebrarum esse contendes, ut etiam fabulosis tegminibus inuolutum <lb/>
            euoluere ac tenere uix possit — sed quaero, unde <lb/>
            corruptibilitas, etiam antequam corruptor accederet: quae nisi <lb/>
            esset. aut nullus existeret aut nihil noceret cuiuslibet corruptoris <lb/>
            accessio. cum ergo tu inueneris. unde in bona natura <lb n="25"/>
            ista corruptibilitas, antequam natura contraria corrumpatur; <lb/>
            aut si non uis eam dicere corrumpi. unde certe ista mutabilitas, <lb/>
            antequam ea hostili aduersitate mutaretur - non enim

<note rend="script" type="footnote"> 1 quero <hi rend="italic">C</hi> deeepi (i <hi rend="italic">mperscf. TP. I) C</hi> . 9 quero <hi rend="italic">C</hi> a tuo <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            8 malao <hi rend="italic">C</hi> 9 que <hi rend="italic">C</hi> J1 fractur <hi rend="italic">C</hi> quero <hi rend="italic">C</hi> unde sit] ut desit <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            quedain C 13 uitinitat« C 14 uidne <hi rend="italic">C</hi> paludis morbi exh. <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            16 corruppi <hi rend="italic">C</hi> ,16 uitinitatis <hi rend="italic">C</hi> coatagione <hi rend="italic">C</hi> quaero] que <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            18 queio <hi rend="italic">C ■</hi> quid (i ex o <hi rend="italic">corr. m. 1) C</hi> loquor <hi rend="italic">Cb</hi> \'perspigue <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            19 quero <hi rend="italic">C</hi> 20 eundem que <hi rend="italic">C</hi> 21 contendaes<hi rend="italic">C</hi> 22 e<foreign xml:lang="grc">̨</foreign>uoluere <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            teneri <hi rend="italic">Cb</hi> quero <hi rend="italic">C</hi> 23 que C . 26 a natura <hi rend="italic">Maur,</hi> naturam C <lb/>
            28 eaj ex <hi rend="italic">Maur. om. b</hi> oatili <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="934"/>
            non mutatur natura in deterius. quae fit ex sapiente stulta et <lb/>
            quae obliuiscitur sui; tu enim ista uerba adposuisti dicens: <lb/>
            si cum se ipsam cognouerit, consentiat maio: mutatur <lb/>
            ergo in deterius. cum obliuiscit-ur sui, ut se ipsam rursus <lb/>
            commemoratam cognoscat: nullo autem pacto mutari potuisset, <lb n="5"/>
            nisi. antequam mutaretur. esset mutabilis -cum ergo tu inueneris. <lb/>
            unde ista- mutabilitas in substantia summi boni, antequam <lb/>
            esset ulla boni et mali facta commixtio. profecto desines <lb/>
            a me quaerere. unde sit malum. quamquam in natura summi <lb/>
            boni. si eam recte cogites, nullam prorsus mutabilitatem temporis<lb n="10"/>
            inueniri nec a se ipsa nec alterius cuiuslibet accessu possit. <lb/>
            sicut in ea natura. quam Manichaeus fingit et summe bonam <lb/>
            esse arbitrator uel etiam sibi credentibus persuadet. quaere <lb/>
            atque responde, si potes, unde ista mutabilitas. quae non inuenta, <lb/>
            sed prodita est, cum mora accederet? mutari enim<lb n="15"/>
            nec ab hoste posset, si mutari omnino non posset: cum autem <lb/>
            potuit, non se fecisse incommutabilem demonstrauit. haec ergo <lb/>
            mutabilitas cum esse in substantia summi boni, hoc est in <lb/>
            substantia dei creditur, si contentiosus non es, uides, quanta. <lb/>
            insipientia blasphematur. cum uero de creatura tale aliquid<lb n="20"/>
            dicitur, quam deus nec genuit nec protulit de substantia sua, <lb/>
            sed fecit ex nihilo, non de summo bono agitur; sed tamen de <lb/>
            tali bono, quod nisi a summo, qui deus est, non posset institui. <lb/>
            deus quippe summe bonus atque incommutabiliter bonus <lb/>
            omnia non summe nec incommutabiliter bona, sed tamen bona<lb n="25"/>
            fecit, ab angelis caelorum usque ad extremas bestias herbasque <lb/>
            terrarum pro sua cuiusque dignitate naturae omnia locis. <lb/>
            congruis ordinata. uerum in his rationalis creatura, cum creatori. <lb/>
            hoc est factori et institutori suo deo dilectionis

<note type="footnote"> 1 que <hi rend="italic">C</hi> S que <hi rend="italic">C</hi> 4 aai <hi rend="italic">scripsi:</hi> si <hi rend="italic">C b Maur. 5</hi> cuinmemoratam<lb/>
             <hi rend="italic">C</hi> 8 comrnixtione C 9 querere <hi rend="italic">C</hi> : 10 «ogitas <hi rend="italic">C</hi> 11 inuenire <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            ipsA <hi rend="italic">C</hi> alterios <hi rend="italic">C</hi> possit sicutj sed tu <hi rend="italic">C</hi> possit si tu <hi rend="italic">b</hi> 12 mamcheus <lb/>
            C summe<foreign xml:lang="grc">̨</foreign> C\' 13 persudct (a tn. <hi rend="italic">1 auperacr.) C</hi> quere C<lb/>
             14 quc C iuuita <hi rend="italic">C</hi> 15 moras <hi rend="italic">C</hi> 16 oste <hi rend="italic">C</hi> 17 <hi rend="italic">fuisse Maur</hi>. <lb/>
            JS esset <hi rend="italic">Cb</hi> 19 uide <hi rend="italic">C</hi> 24summe bona <hi rend="italic">b</hi> . bonusj horum b- <lb/>
            26 sed tamen bona om. <hi rend="italic">b</hi> 26 celoram <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="935"/>
            oboedientia cohaeret, naturam suam in illius aeternitate. ueritate. <lb/>
            caritate custodit; cum uero eum contumaci inoboedientia de <lb/>
            serit, per suum liberum arbitrium peccatis se inuoluit, per <lb/>
            illius autem iustum iudicium subplicio misera efficitur: et <lb/>
            hoc est totum malum. partim quod iniuste facit, partim quod <lb n="5"/>
            iuste patitur. hoc tu a me non quaeras, unde sit, cum tibi <lb/>
            iam ipse responderis, qui dixisti, quod cum se ipsam <lb/>
            cognouerit anima. si malo consenserit, uoluntate sua <lb/>
            peccat.* ecce unde est malum, a propria scilicet uoluntate. <lb/>
            non autem ista natura, sed culpa est, ac per hoc etiam contraria. <lb n="10"/>
            naturae, cui utique nocet priuando eam bono, quo <lb/>
            beata esse posset. si peccare noluisset. hanc tu peccati uoluntatem <lb/>
            moueri non putas in anima nisi ex alio malo, quod <lb/>
            credis esse naturam, quam non fecerit deus, eamque animam <lb/>
            naturam dei esse contendis; ac per hoc ista mali nescio qua <lb n="15"/>
            natura, si hanc in anima peccati suadendo facit, in peccatum <lb/>
            uictus deicitur deus. 
</p></div><div n="20" subtype="chapter" type="textpart"><p>Ecce quanta inpietate. quam nefariis horrendisque blasphemiis <lb/>
            te non uis exuere ponendo in natura, quam non fecit <lb/>
            deus, uitam. sensum. sermonem; modum, speciem, ordinem <lb n="20"/>
            et alia innumerabilia bona, et ponendo in ipsa dei natura <lb/>
            ante ullam commixtionem mali ipsam mutabilitatem. qua capi <lb/>
            poterat et cui timere cogebatur "uidens magnam labem <lb/>
            ac uastitatem aduersus sua sancta inpendere saecula, <lb/>
            nisi aliquod eximium ac praeclarum et uirtute potens <lb n="25"/>
            numen ob poneret." et ut quid hoc totum, nisi ut illa dei <lb/>
            natura atque substantia sic inplicatum teneat hostem subiectum, <lb/>
            ut peccans perferat et ligatum nec totum euadat.

<note type="footnote"> 28 ex Manich. epist. fund. </note>

<note rend="script" type="footnote">1 quo e* rellra C 2 caritatem <hi rend="italic">C tu</hi>curanmci (tn m. <hi rend="italic">1 superscr.) C</hi> <lb/>
            3 et per <hi rend="italic">b</hi> peccatur eam <hi rend="italic">C</hi> 4 ttutem <hi rend="italic">om. b</hi> iuditium <hi rend="italic">C</hi> afticitur <lb/>
            <hi rend="italic">Matlr. 6 queras C 7 ipsare om. C 9 peccat- C obppria C</hi> <lb/>
            10 hac <hi rend="italic">C</hi> 11 que <hi rend="italic">C</hi> H non om. <hi rend="italic">C</hi> 15 quae <hi rend="italic">Maur. b</hi> 16 peccatd <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            20 spetiem <hi rend="italic">C</hi> 24 secnla <hi rend="italic">C</hi> 25 aliquid <hi rend="italic">b</hi> eximium ac pracclarum <lb/>
            ct om. <hi rend="italic">C</hi> 26 nomen <hi rend="italic">C</hi> 118 totam <hi rend="italic">C</hi> euadat <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="936"/>
            purgata iam uictum. et ut damnata seruet inclusum ? praeclaram <lb/>
            uero excusationem bellicae necessitatis in deo uestro <lb/>
            inuenistis contra illud, quod uobis proponitur, ut respondeatis: <lb/>
            quid factura erat deo gens tenebrarum. si cum ea pugnare <lb/>
            noluisset? quam si dixeritis aliquid fuisse nocituram, fatebimini<lb n="5"/>
            corruptibilem et uiolabilem deum ; si autem dixeritis, <lb/>
            quod ei nocere non possit, quaeretur a uobis: cur ergo pugnauit <lb/>
            ? cur substantiam suam corrumpendam atque uiolandam <lb/>
            et ad peccata omnia cogendam hostibus tradidit? contra istam <lb/>
            ergo conplexionem numquam exire potuistis. <lb n="10"/>
            
</p><p rend="script">Magnum aliquid uobis et tutum inuenisse uidemini, ut <lb/>
            respondeatis dicentes : magna est iniquitas adpetere aliena, <lb/>
            cui deus iniquitati praebuisset adsensum, si eam gentem, quae <lb/>
            hoc ausa fuerat, expugnare noluisset. haberet ista responsio <lb/>
            qualemcumque iustitiae colorem, si saltem in ipso bello natura <lb n="15"/>
            dei uestri se integram inpollutamque seruasset et permixta. <lb/>
            hostilibus membris nihil iniquitatis uel coacta uel seducta <lb/>
            fecisset; cum uero tantis facinoribus et flagitiis eam captiuam <lb/>
            consentire dicatis, cum denique ab illa inpietate tam inmani, <lb/>
            qua etiam lumini sancto, cuius portio est, extitit inimica, nec <lb n="20"/>
            totam perhibeatis posse purgari, unde illi merito retribuere. <lb/>
            creditis horrendi illius globi aeterna subplicia: quanto satius <lb/>
            erat inimicum hostem in sua iniquitate relinquere inania <lb/>
            molientem quam tradere ei partem dei, cuius uires hauriret, <lb/>
            cuius decorem corruptum suae iniquitati sociaret, quis non <lb n="25"/>
            uideat? quis non tanta obstinatione caecetur, ut non sentiat, non <lb/>
            adtendat, quanto minore iniquitate gens tenebrarum frustra . <lb/>
            naturam inuadere conaretur alienam, quam deus inuadendam

<note type="footnote"> . 1 preclaram <hi rend="italic">C</hi> 2 exclusioncm <hi rend="italic">h</hi> belliea <hi rend="italic">(vtrum</hi> a att ae <hi rend="italic">dinottci <lb/>
            non poteat) C</hi> uero <hi rend="italic">C</hi> 3 illuc C 5 quam1 quia <hi rend="italic">C</hi> qua <hi rend="italic">b</hi> potitura <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 7 pogset <hi rend="italic">Maur</hi>. quoreretur <hi rend="italic">C</hi> 8 adque <hi rend="italic">C</hi> 9 ista <hi rend="italic">C</hi> 11 totura <lb/>
            <hi rend="italic">Maur</hi>. 13 prebuiiCset <hi rend="italic">C</hi> que <hi rend="italic">C</hi> 14 caust <hi rend="italic">C</hi> 16 qua*lem camque <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            iusticiae <hi rend="italic">C</hi> saltim C 16 uestri] uiuis <hi rend="italic">C</hi> queser nasset <hi rend="italic">C</hi> 17 ortilibuH <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> menbris <hi rend="italic">C</hi> 20 qua etiam] quam <hi rend="italic">C</hi> 22 globia <hi rend="italic">C</hi> 24 ei <lb/>
            <hi rend="italic">om. b</hi> aurirct C 25 suae j sine <hi rend="italic">C</hi> ■ sotiaret <hi rend="italic">C</hi> 26 non <hi rend="italic">post</hi> <lb/>
            quia <hi rend="italic">om. b Maur</hi>. cęcętur <hi rend="italic">C</hi> 28 natura <hi rend="italic">C</hi>-</note> <lb/>
             
<pb n="937"/>
            et ad iniquitatem cogendam et ad poenam ex aliqua etiam <lb/>
            parte damnandam traderet suam? hoccine tandem est iniq-uitati <lb/>
            consentire noluisse (et tam ingentem iniquitatem sine ulla <lb/>
            necessitate fecisse? an erat necessitas. quod ipsum Manichaeum <lb/>
            dicere non puduit et uos pudet ? ille quippe ait; uidisse <lb n="5"/>
            deum magnam labem ac uastitatem aduersus sua <lb/>
            sancta inpendere saecula nisi aliquod eximium et <lb/>
            uirtute potens numen obponeret; uos autem acutius <lb/>
            uidelicet ratiocinamini, quam si deum dixeritis ea necessitate <lb/>
            pugnasse, ne noceret ei gens tenebrarum. uiolabilem et corruptibilem <lb n="10"/>
            dicentes deum, cui nocere aliquid posset, si pugnare <lb/>
            noluisset abigite ergo et expellite a cordibus uestris et a fide <lb/>
            uestra etiam ipsam pugnam totamque illam fabulam inpiarum <lb/>
            et inmundissimarum blasphemiarum horrore contextam tandem <lb/>
            aliquando anathemate atque damnate. nam quale est, obsecro <lb n="15"/>
             te, quod, ut ante dictum est. uiolabilem illam naturam et <lb/>
            corruptibilem deum dicere non timetis. ut natura dei uestri. <lb/>
            si fortitudinem, qua non caperetur, non potuit exercere. non <lb/>
            potuerit saltem iustitiam captiua seruare, quod Daniel potuit, <lb/>
            cuius leones ausus es inridere. qui eorum, a quibus captiuus <lb n="20"/>
            ductus fuerat, iniquitati etiam pietate sua nullo conpulsus <lb/>
            terrore consensit nec in condicione corporalis seruitutis aequitatem <lb/>
            ac libertatem animi patientis et sapientis amisit: natura <lb/>
            uero dei captiua ducta est, iniqua facta est, non potest tota <lb/>
            purgari, cogitur in fine damnari. quod malum sibi futurum <lb n="25"/>
            si sciebat ex aeternitate, illi nulla diuinitas de se debebatur.

<note type="footnote"> 20 cf. Dan. 6 . 14 </note>

<note rend="script" type="footnote"> y hocineandaen <hi rend="italic">C</hi> 3 uoluisse <hi rend="italic">Cb</hi> iniquitate <hi rend="italic">C</hi> 4 manicheum <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            . <lb/>
            5 poduit <hi rend="italic">C</hi> nidis sem <hi rend="italic">C</hi> 6 uastationem C 7 secula <hi rend="italic">C</hi> . etj ex <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            8 nomen C inponeretC <hi rend="italic">9 quasi C</hi> 11 diceritis C <hi rend="italic">nocerj Cb</hi> J4 contexta<lb/>
             C 15 aliquauto C anatbemauxate <hi rend="italic">b</hi> 16 ut <hi rend="italic">om. C</hi> dictum eat <hi rend="italic">om. O</hi> <lb/>
            naturum otu. <hi rend="italic">C</hi> 1(7 corraptibiiiam (um ?) <hi rend="italic">C</hi> 19 saltim <hi rend="italic">C</hi> iustitis C <lb/>
            lIaluare <hi rend="italic">C</hi> 20 èuiusj qui <hi rend="italic">b Maur</hi>. Jeonesl leone <hi rend="italic">C</hi> leges omnes 6 <lb/>
            es] est <hi rend="italic">b Maur</hi>. qui <hi rend="italic">om. b</hi> captiuus <hi rend="italic">om. b</hi> 21 pietati <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            % <lb/>
            sua om. <hi rend="italic">C</hi> 23 naturam <hi rend="italic">C</hi> 24 cnptiae <hi rend="italic">C</hi> 26 siciebat <hi rend="italic">(s m. 1 fuperscr.) C</hi> <lb/>
            se debebaturj sedibus <hi rend="italic">C</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="938"/>
            si autem uel terris uel regionibus sibimet uicinitate contiguis <lb/>
            regni lucis et gentis tenebrarum - quae ab hominibus prudenter <lb/>
            intellegentibus ridenda Manichaeus narrat — inenarrabilia esse <lb/>
            dixisti et haec a Christo appellari dextram et sinistram , nouimus <lb/>
            sic appellare Christum dextram et sinistram. ut non<lb n="5"/>
            corporalia sic. sed beatitudinem miseriamque sui cuiusque <lb/>
            meriti ue-lit intellegi. sed carnalis uestra cegitatio usque adeo <lb/>
            a locis corporalibus non recedit, ut solem istum uisibilem ac <lb/>
            per hoe corporeum, qui contineri nisi corporali loco non potest, <lb/>
            et deum et partem di esse dicatis. uerum de his uobiscum<lb n="10"/>
            agere stultum est. quid enim incorporeum intellegere poteritis, <lb/>
            qui deum incorruptibilem nondum creditis? 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>