<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa031.opp-lat1:17-18</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa031.opp-lat1:17-18</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa031.opp-lat1"><div n="17" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quodsi dicis non eam te uocare consensionem culpabilem, <lb/>
            cum res illa diligitur, quae non agit, ut sibi consentiatur, <lb/>
            sed tunc consentire animam, cum illum, cui consentit <lb n="25"/>
            aliquid suadet aut aliquid cogit, et propterea malum esse, <lb/>
            quia, ut aliquid mali committatur. suadet aut urguet: secunda <lb/>
            quaestio est et ordine suo iam iamque etiam ipsa tractanda.

<note rend="script" type="footnote"> . 8 cupia <hi rend="italic">C</hi> .4 elugam <hi rend="italic">C</hi> ut <hi rend="italic">om. h</hi> 5 celeste <hi rend="italic">C</hi> creature <hi rend="italic">b</hi> 6 quid <lb/>
            est scripvi: quide C quid cnim b <hi rend="italic">Maw</hi>. preclarius <hi rend="italic">C</hi> 7 conoupescat <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            a <lb/>
            8 naetns (n m. i superscr.) <hi rend="italic">C</hi> 9 uicinorum<hi rend="italic">scripsi:</hi> eorum <hi rend="italic">C Maur. b</hi> <lb/>
            oppositas <hi rend="italic">Maur. 10 post</hi> feuestris <hi rend="italic">adti. apertis</hi> intuetur <hi rend="italic">b et omn. poster. <lb/>
            . edit</hi>. comminuit quo <hi rend="italic">acripsi: anitna</hi> quoininua <hi rend="italic">.C</hi> quominus <hi rend="italic">b Maur</hi>. <lb/>
            12 pr«ponere <hi rend="italic">C</hi> audiret <hi rend="italic">C</hi> 13 abundantift <hi rend="italic">b</hi> 17 bonA 6 18 quoj <lb/>
            <hi rend="italic">que b</hi> 19 sit <hi rend="italic">om. C</hi> deumque] <hi rend="italic">denique b 20 nature C</hi> corboris C <lb/>
            S4 que <hi rend="italic">C</hi> agit utJ agitur <hi rend="italic">C</hi> 26 cum <hi rend="italic">om. C</hi> 28 ordene <hi rend="italic">C</hi> </note>

<note type="footnote"> 59* </note> <lb/>
             
<pb n="930"/>
            sed meminerimus hic primum peccati, de quo satis. ut arbitror, <lb/>
            disputatum est claruitque fieri posse, ut res aliqua in <lb/>
            suo genere bona male diligatur et dilectore culpato ipsa non <lb/>
            reprehendatur. quid? si enim tali iam dilectione peccatrix <lb/>
            anima atque uitiosa idem peccatum alteri persuadeat, nonne<lb n="5"/>
            et illa, quae persuadenti consentit, tali uitio deprauata, quali <lb/>
            uitio deprauata illa quam sequitur? primum ergo peccatum <lb/>
            est quamuis bonam creaturam creatori in dilectione praeponere, <lb/>
            secundum autem alterum quoque, ut id faciat, uel <lb/>
            suadendo uel cogendo temptare. nemo enim ad prauitatem<lb n="10"/>
            uult alium perducere, qui non prior ipse deprauatus est. <lb/>
            uolunt autem qui peccant alios ad peccatum perducere <lb/>
            uel stulta beneuolentia uel malitiosa inuidentia. quis enim <lb/>
            filios suos nisi peruerse amando monet, ut nullum lucrum <lb/>
            turpe existiment, sed undecumque adquirant amplam pecuniam? <lb n="15"/>
            utique non odit eos et tamen perniciose persuadet. talium <lb/>
            quippe dilectione iam ipse corruptus est, cum aurum et argentum <lb/>
            malum non sit, quemadmodum et ille sol, de quo superius <lb/>
            egimus, sed tamen rei bonae dilector inordinatus in culpa <lb/>
            sit. inuidentia uero, cum alium uult quisque peccare, honorem<lb n="20"/>
            diligit inmoderata superbia et in eo cupit excellere atque <lb/>
            ceteris anteire; quem quoniam uidet amplius et uerius deferri <lb/>
            uirtutibus, ne in eo superetur, cupit alios ad iniquitatis uoraginem <lb/>
            ex aequitatis arce deponi. hoc modo diabolus suadere <lb/>
            aut cogere ad peccata conatur. sed numquid ipse honor in <lb n="25"/>
            culpa est, quia eum diabolus peruerse atque inpie diligendo <lb/>
            inpius factus est? aut ipsa eiusdem diaboli angelica substantia, <lb/>
            quam deus creauit, ideo mala est, quia substantia

<note type="footnote"> 1 hoc <hi rend="italic">Cb</hi> 8 mala <hi rend="italic">C</hi> dilectione culpata b 4 iam <hi rend="italic">om. b 6 que C</hi> <lb/>
            (juale C 7 illa* <hi rend="italic">Imuas.)</hi> C 8 ceatr<foreign xml:lang="grc">ο̌</foreign>am <hi rend="italic">C1</hi>. preponer. <hi rend="italic">C</hi> 9 faciant <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> 12 uoluntate <hi rend="italic">b Maur</hi>. qui <hi rend="italic">ante</hi> alios<hi rend="italic">b Maur</hi>. alias <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            11 petducere <hi rend="italic">cupiunt b Maur</hi>. 18 beniuolentia <hi rend="italic">C</hi> 14 peruera* <hi rend="italic">C</hi> 16 hodit <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            pernitioaa <hi rend="italic">C</hi> 19 aegimus <hi rend="italic">C</hi> boM <hi rend="italic">C</hi> dilectur <hi rend="italic">C</hi> 21 atque. ceteris <lb/>
            <hi rend="italic">anteireom. b</hi> 22 qm C quidem <hi rend="italic">b Maur. qwae tamen aduot</hi> forte quia\' <lb/>
            28 aliquos <hi rend="italic">b</hi> 24 arche <hi rend="italic">C</hi> diabuluc C 26 diabulos C 27 diabuli C </note> <lb/>
             
<pb n="931"/>
            est? sed cum eius deserens dilectionem et ad suam nimis <lb/>
            conuersus ei uideri cupit aequalis, superbiae tumore deiectus <lb/>
            est. non ergo in quantum substantia est, sed quoniam substantia <lb/>
            facta est, in quantum se ipsum amplius dilexit quam <lb/>
            eum, a quo factus est, malus est, et ideo malus, quia minus <lb n="5"/>
            est quam esset, si id, quod summe est, dilexisset; defectus <lb/>
            ergo malus est. omnis ergo defectus ab eo, quod est, tendit, <lb/>
            ut non sit, sicut omnis profectus ab eo, quod minus est, <lb/>
            tendit, ut magis sit. honor quippe summus, qualem pietas <lb/>
            religiosorum exhibet. utique deo debetur. qui ergo amat honorem, <lb n="10"/>
            deum imitatur. sed humiles animae in illo se honorari <lb/>
            uolunt. superbi prae illo. ad deum autem humiles excelsiores <lb/>
            fiunt. iniustis, contra deum uero excelsi humiliores fiunt iustis, <lb/>
            ea scilicet dispensatione praemiorum atque poenarum, quia <lb/>
            illi deum amauerunt supra se, illi pro deo amauerunt se. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="18" subtype="chapter" type="textpart"><p>Iam, ut arbitror. facile est tibi intellegere ex ipsius <lb/>
            uerbis epistulae tuae, quibus dixisti: animam, cum consentit <lb/>
            malo, uoluntate peccare, nullum malum esse naturam <lb/>
            malam uel dilectionem naturae malae, sed, cum omnes <lb/>
            naturae in suo genere bonae sint, malum esse peccatum, <lb n="20"/>
            quod fit uoluntate animae cum diligit pro ipso creatore <lb/>
            creaturam, siue suo nutu, cum sit mala, siue alterius persuasu, <lb/>
            cum consentit malo. et nihilominus sic quoque fit mala consequentibus <lb/>
            subpliciis, ut pro meritis omnia disponantur a <lb/>
            creatore summe bono in creatura bona, sed non summe bona, <lb n="25"/>
            quia non eam genuit de se ipso, sed fecit ex nihilo. tu autem <lb/>
            constituisti duas naturas. quarum unam uis bonam esse, <lb/>
            alteram malam, uel potius unam boni, alteram mali; nam <lb/>
            mala natura ex bona etiam peccando fit. fateris tamen eam <lb/>
             naturam. quam bonam esse dicis, malo consentiendo male

<note type="footnote"> 1 lua <hi rend="italic">C</hi> 2 ei uideri] eidem esse <hi rend="italic">b</hi> 3 quantum**<hi rend="italic">C</hi> 5 a] ex <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            6 it C 7 habeo <hi rend="italic">C</hi> 8 ut-tendit <hi rend="italic">(in inferiore fIIarg. m. 1 adscr.) C</hi> <lb/>
            10 relegiosorum <hi rend="italic">C</hi> 11 anime <hi rend="italic">C</hi> 12 prae] pro C 18 iniusti si <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            14 premiorum <hi rend="italic">C</hi> 15 ille (bis) <hi rend="italic">C</hi> dfb <hi rend="italic">C</hi> 17 e<foreign xml:lang="grc">̨</foreign>pistule<foreign xml:lang="grc">̨</foreign> <hi rend="italic">C</hi> 18 nalum <hi rend="italic">C</hi> , <lb/>
            19 coni <hi rend="italic">C</hi> 20 bone <hi rend="italic">C</hi> sunt <hi rend="italic">Cb</hi> 22 siue <hi rend="italic">om. C</hi> notu <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            8&amp; boneo Cn. summe bonam <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="932"/>
            facere, hoc est uoluntate peccare. at ego ambas bonas esse <lb/>
            adsero, sed unam earum male. facere suadendo, aliam male <lb/>
            facere consentiendo. sicut autem alterius consensio non est <lb/>
            natura, sic nec huius suasio; et sicut ista si non consentiat, <lb/>
            bona permanebit, integritatem naturae suae custodiens, sic illa,<lb n="5"/>
            si. non suadeat. emendatior erit, si uero etiam peccatum, quod <lb/>
            non suadet, nec ipsa committat, pariter erant integrae at-que <lb/>
            in suo genere laudabiles: etsi enim bis illa peccat, quae et <lb/>
            committit et suadet, illa autem semel, si tantummodo ad <lb/>
            male faciendum consentiat, tamen peccatis fiunt malae, non<lb n="10"/>
            natura sunt malae. aut si propter suasionem natura ista mala <lb/>
            est, sic et illa propter consensionem. sed si peius tibi uidetur <lb/>
            esse suadere quam consentire, sit ista mala, ista peior ; non <lb/>
            tamen tanta sit acceptio personarum tam iniqua in <lb/>
            iudicando gratificatio, ut cum ambae peccent. quamuis una<lb n="15"/>
            . grauius, . altera leuius. una dicatur natura mali. altera boni, <lb/>
            ac non potius aut ambae bonae, sed illa melior, quae peccat. <lb/>
            minus, aut ambae malae. sed illa peior. quae peccat amplius. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>