<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa031.opp-lat1:13-14</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa031.opp-lat1:13-14</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa031.opp-lat1"><div n="13" subtype="chapter" type="textpart"><p>At ego iam tria quaedam uideo; tu quoque, ut opinor, <lb/>
            mecum uides. anima enim consentiens malo et ipsum malum, <lb/>
            cui consentitur, duo sunt. tertia est autem ipsa consensio; <lb/>
            non enim et hanc esse animam dicis, sed animae. horum <lb/>
            igitur trium, ecce, anima substantia est; malum etiam illud. <lb n="10"/>
            cui anima consentiendo uoluntarie peccat, ex uestra opinatione <lb/>
            subtantia est . quaero igitur, quid sit ipsa consensio, utrum <lb/>
            ipsam substantiam, an in substantia esse dicatis. si enim <lb/>
            substantiam esse dixeris, non iam duas substantias, sed tres <lb/>
            opinaberis. an propterea duas, quod animae consensio, qua<lb n="15"/>
            consentit malo, eiusdem substantiae est cuius ipsa anima ? <lb/>
            iam ergo quaero, mala an bona sit ista consensio. si bona <lb/>
            est, non utique peccat anima, cum consentit malo. non solum <lb/>
            autem ueritas clamat, sed tu quoque scribis tunc eam uolun- . <lb/>
            tate peccare. mala est igitur ista consensio ac per hoc etiam <lb n="20"/>
            animae substantia, si et animae substantia est et utrumque <lb/>
            una substantia. uidesne, quo coactus es, ut animam et illud <lb/>
            malum non iam unam substantiam bonam, alteram malam, <lb/>
            sed duas malas esse perhibeas ? hic fortasse conaberis consensionem <lb/>
            culpabilem non animae tribuere, quae consentit. <lb n="25"/>
            malo, sed ipsi malo, cui consentit, ut hoc modo possint esse <lb/>
            duae substantiae, una bona, altera mala, cum anima de parte <lb/>
            boni esse dicitur, consensio uero eius qua consensit malo et <lb/>
            malum ipsum cui consentit, simul ex alia parte constituitur, <lb/>
            et anima malae substantiae utrumque deputatur. quis

<note type="footnote">1 ipsem <hi rend="italic">C</hi> malo. (0 in ras.) <hi rend="italic">C</hi> 2 cnntra <hi rend="italic">C</hi> 6 quedam <hi rend="italic">C</hi> 8 est. <lb/>
            om. <hi rend="italic">C</hi> 11 uoluntarieO oppinatione <hi rend="italic">C</hi> 12 quero <hi rend="italic">C</hi> 13 in substantiA <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 15 opinaueru <hi rend="italic">C</hi> anime <hi rend="italic">C</hi> 16 aubstantie <hi rend="italic">C</hi> 17 quero <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            18 consentiat b 19 uoluntatem <hi rend="italic">C</hi> 21 anima <hi rend="italic">C</hi> 22 ut om. <hi rend="italic">Cb</hi> <lb/>
            84 conaueria <hi rend="italic">C</hi> 25 que <hi rend="italic">C</hi> 26 sentit <hi rend="italic">C</hi> 29 lima! et <hi rend="italic">C</hi> 80 male C </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="925"/>
            absurdius delirauerit? non enim anima consentit, si non est eius <lb/>
            consensio; ipsa autem consentit: eius est igitur. porro, si <lb/>
            eius est consensio, et mala est ista consensio, eius est hoc <lb/>
            malum. nam si et hoc malum illius mali est, cui anima consentit, <lb/>
            non habebat necesse hoc malum, priusquam ei consentiret <lb n="5"/>
            anima. quale igitur bonum est anima, cuius aduentu uel <lb/>
            duplicatur illud malum uel, ut mitius dicamus, augetur? 
</p></div><div n="14" subtype="chapter" type="textpart"><p>Deinde si substantia est ista consensio, quam malam <lb/>
            esse constat, inuenimus esse in animae potestate, ut aliqua <lb/>
            mala substantia uel sit uel non sit, quandoquidem ista consensio <lb n="10"/>
            in animae potestate est. nam si non est, non ergo <lb/>
            sua uoluntate consentit. tu autem pro hac consensione uoluntate <lb/>
            sua peccare dixisti. habet ergo anima, ut dixi, in potestate, <lb/>
            ut quaedam mala substantia uel sit uel non sit. quid <lb/>
            est autem aliud substantia quam natura? erit ergo aliqua <lb n="15"/>
            natura, quae nec animae naturalis sit, quoniam, si nolit, non <lb/>
            erit, nec illi malo, cui anima uoluntate consentit; non enim <lb/>
            potestis dicere naturale malum esse gentis tenebrarum, quod <lb/>
            ibi aliena uoluntate instituitur, hoc est animae uoluntate. cui <lb/>
            ergo naturae deputabitur ista natura, id est ista consensio, <lb n="20"/>
            si natura est, quae neque animae neque tenebrarum genti <lb/>
            naturalis est, nisi, ut contra Manichaeum disputes, non duas, <lb/>
            sed tres esse naturas ? quia et si aliquando fuerunt duae, nunc <lb/>
            tamen iam, posteaquam exorta est ista consensio, tres utique <lb/>
            factae sunt. quam sane tertiam, quae nata est ex anima consentiente <lb n="25"/>
            et ex malo, cui consentit, quasi utriusque filiam cogeris <lb/>
            dicere; sed cum ex duabus naturis nata sit, quarum altera <lb/>
            bona est, altera mala, quaero, cur non aliquid neutrum natum <lb/>
            sit, sicut enim ex equo et asino quod nascitur, nec equus

<note rend="script" type="footnote">1 deliberanerit <hi rend="italic">C</hi> 7 auge∗<foreign xml:lang="grc">τ</foreign>ur (re <hi rend="italic">ereu.) C</hi> 12 tn antem] tuam <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            14 quedam <hi rend="italic">C</hi> 15 autem <hi rend="italic">om. C</hi> 16 que <hi rend="italic">C</hi> nollit <hi rend="italic">C</hi> 18 gentea <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            21 que <hi rend="italic">C</hi> nequę <hi rend="italic">C</hi> 22 manicheum 28 quia] que <hi rend="italic">b</hi> n5 fuerunt b <lb/>
            r <lb/>
            dne <hi rend="italic">C om. b</hi> 25 faete <hi rend="italic">C</hi> sana <hi rend="italic">C</hi> que 0 et ex <hi rend="italic">b</hi> 27 qualum <lb/>
            (1 <hi rend="italic">paone eras</hi>. r <hi rend="italic">m. 1 superscr.) C</hi> 28 quero <hi rend="italic">C</hi> aliquod <hi rend="italic">b</hi> 29 aeqnna <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="926"/>
            nec asinus est, ita, quod de bona et mala natura natum est, <lb/>
            si et ipsa natura est, nec bona nec mala esse debebat. tu <lb/>
            autem consensionem malam esse confiteris; dicis enim tunc <lb/>
            animam uoluntate sua peccare, dum consentit malo. an forte <lb/>
            naturam bonam et naturam malam quasi duos sexus masculinum <lb n="5"/>
            et femininum esse arbitraris, ut, quemadmodum ex <lb/>
            masculo et femina non aliquid neutrum, sed aut masculus <lb/>
            aut femina gignitur. sic ex bono et malo non aliquid tertium, <lb/>
            quod nec bonum esset nec malum, sed alterum malum esse <lb/>
            contendas natum ? quod si ita est, ubi est illa uictrix animae <lb n="10"/>
            natura? itane separata est, ut non alterum bonum potius <lb/>
            nasceretur? deinde non uides te sexus diuersos iam dicere, <lb/>
            non naturas? nam si inter bonum et malum naturarum esset <lb/>
            diuersitas, non oreretur ex utroque nisi aliquid tertium, quod <lb/>
            nec bonum posset esse nec malum; aut certe sterilis esset<lb n="15"/>
            ipsa commixtio nec inde tertia substantia pareretur. si enim <lb/>
            ex illis animalibus, quae supra commemoraui, cum sibi miscentur, <lb/>
            nihil aliud quam mulus uel mula gignitur. quod <lb/>
            neque hoc neque illud sit, quanto magis ita fieri oportuit in <lb/>
            tam magna et summa diuersitate boni et mali? aut si nulla <lb n="20"/>
            ex eorum commixtione noua natura existeret, mala non esset, <lb/>
            etiamsi bona esse non posset. restat igitur, ut tam incredibilia <lb/>
            deliramenta uitare nequeamus, nisi illam consensionem, quam <lb/>
            constat malam esse atque culpabilem, fateamur non esse substantiam, <lb/>
            sed in aliqua substantia esse dicamus. <lb n="25"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>