<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029.opp-lat1:1-20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029.opp-lat1:1-20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029.opp-lat1"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="1" unit="altchapter"/>Multa mihi legenda misisti, Consenti frater carissime, <lb/>
            multa mihi legenda misisti. quibus rescripta dum praeparo et <lb/>
            aliis atque aliis magis urgentibus occupationibus distrahor, <lb n="5"/>
            emensus est annus atque in eas me detrusit angustias, ut quomodocumque <lb/>
            rescriberem, ne arridente iam tempore nauigandi <lb/>
            perlatorem remeare cupientem diutius detinerem. itaque omnibus, <lb/>
            quae mihi Leonas dei famulus abs te adtulit, et mox ut ea <lb/>
            sumpsi et postea cum haec dictare iam uellem euolutis atque <lb n="10"/>
            perlectis et quanta potui consideratione perpensis ualde sum tuo <lb/>
            delectatus eloquio et sanctarum memoria scripturarum ingeniique <lb/>
            sollertia et dolore, quo neglegentes catholicos mordes, et

<note rend="script" type="footnote"> 2 Sci Augustini contra mendacium liber 1 <hi rend="italic">fol</hi>. 96h <hi rend="italic">R</hi> Item liber beati <lb/>
            Augustini aduersus Consentium contra mendacium <hi rend="italic">fol. 43 T</hi> Contra <lb/>
            mendacium <hi rend="italic">fol. 95* M Titulo uacuum spatium rel. in</hi> qp Contra Consentium <lb/>
            <hi rend="italic">fol. 51* Ch Codex 0 ab initio mutilus</hi> Incipit contra mendacium <lb/>
            ad Consentiam <hi rend="italic">fol. 124- P</hi> Incipit liber sci Augustini ad Consentium <lb/>
            contra mendacium <hi rend="italic">fol. 70b P</hi> Incipit liber aci Augustini contra mendacium <lb/>
            ad Consentium <hi rend="italic">fol. 67 L</hi> Aurelii Augustini doctoris contra mendatium <lb/>
            liber incipit ad Consentium <hi rend="italic">fol</hi>. 254 p Augustinus de mendacio <lb/>
            ad Consentium <hi rend="italic">fol. 43b V</hi> Incipit eiusdem ad Consentiam contra mendatium <lb/>
            <hi rend="italic">fol</hi>. 13h 1 3 multis <hi rend="italic">ChFL</hi> micbi <hi rend="italic">LfC</hi> karissime <hi rend="italic">BC</hi> <lb/>
            4 multa-misisti <hi rend="italic">om. TChFLPVcpy</hi> rescripta dum] rescriptum <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            5 atquae cp magis <hi rend="italic">om. V</hi> urgnentibus <hi rend="italic">Ofepy</hi> surgentibus <hi rend="italic">FLW</hi> <lb/>
            distraho. remensns <hi rend="italic">CR</hi> 6 atque emensus <hi rend="italic">V est om. V</hi> atque <lb/>
            <hi rend="italic">om. V</hi> eas- <hi rend="italic">Ch</hi> detrusit me y construsit <hi rend="italic">Ji LP</hi> construxit <hi rend="italic">RTCh</hi> <lb/>
            8 latorem <hi rend="italic">VW</hi> detinere <hi rend="italic">MRC</hi> 10 sum.si <hi rend="italic">T</hi> post y cum] <lb/>
            qa4 <hi rend="italic">V</hi> haec] ea <hi rend="italic">R</hi> euolutis (i <hi rend="italic">ex</hi> a) <hi rend="italic">T</hi> 11 potu <hi rend="italic">V</hi> sum tuo] <lb/>
            sumptuoso <hi rend="italic">V</hi> stip tuo cp 12 dilectatus <hi rend="italic">TCh</hi> de.lectatus cp delectatus <lb/>
            eum <hi rend="italic">V</hi> 13 dolore uel liuore <hi rend="italic">V</hi> neclegentes y </note> <lb/>
             
<pb n="470"/>
            zelo, quo aduersus etiam latentes haereticos frendes. sed non <lb/>
            mihi persuadetur eos de latebris suis nostris esse mendaciis <lb/>
            eruendos. ut quid enim eos tanta cura uestigare atque indagare <lb/>
            conamur, nisi ut captos in apertumque productos aut etiam <lb/>
            ipsos ueritatem doceamus aut certe ueritate conuictos nocere<lb n="5"/>
            aliis non sinamus? ad hoc ergo, ut eorum mendacium deleatur <lb/>
            siue caueatur, dei autem ueritas augeatur. quomodo igitur <lb/>
            mendacio mendacia recte potero persequi? an et latrocinio <lb/>
            latrocinia et sacrilegio sacrilegia et adulterio sunt adulteria <lb/>
            persequenda? si autem ueritas dei in meo mendacio<lb n="10"/>
            abundabit, numquidnam et nos dicturi sumus: faciamus <lb/>
            mala, ut ueniant bona? quod uides quemadmodum detestetur <lb/>
            apostolus. quid est enim aliud \'mentiamur, ut haereticos <lb/>
            mendaces ad ueritatem adducamus\', nisi : faciamus mala. <lb/>
            ut ueniant bona? an aliquando bonum est mendacium uel<lb n="15"/>
            aliquando mendacium non est malum? cur ergo scriptum est: <lb/>
            odisti, domine, omnes, qui operantur iniquitatem; <lb/>
            perdes omnes qui loquuntur mendacium? non enim <lb/>
            aliquos excepit aut indefinite dixit (perdes loquentes mendacium\', <lb/>
            ut quosdam, non omnes intellegi sineret, sed uniuersalem<lb n="20"/>
            sententiam protulit dicens: perdes omnes qui

<note type="footnote"> 10 Rom. 8, 7. 8 17 Ps. 5, 6. 7 </note>

<note type="footnote"> 1 quod p etiam <hi rend="italic">om. V</hi> frendea. led] frendisset <hi rend="italic">TCh1</hi> 2 eoa <lb/>
            <hi rend="italic">om. V</hi> eruendos mendaciis f mendatiia <hi rend="italic">BlP*</hi> mendatiia se p 3 seruandos <lb/>
            <hi rend="italic">TCh</hi> tanta cura eos <hi rend="italic">FL</hi> inuestigare (in <hi rend="italic">8. I) RxFL V</hi> <lb/>
            atquae 11 aмque <hi rend="italic">Ch</hi> 4 ut nisi <hi rend="italic">Y</hi> captus <hi rend="italic">TCh</hi> productus <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            5 conuictus <hi rend="italic">Ch</hi> conuinctos <hi rend="italic">C</hi> 6 aliis] illis P ad] ob T1 ab <hi rend="italic">PCĂ</hi>. <lb/>
            at <hi rend="italic">R</hi> ergo <hi rend="italic">om. W</hi> 7 autem <hi rend="italic">om. Y</hi> igitur <hi rend="italic">om</hi>. 7 8 mendatia <lb/>
            mendatio 7 mendatio <hi rend="italic">(semper fere</hi> t) <hi rend="italic">Rn</hi> mendacium <hi rend="italic">V</hi> mendacia <lb/>
            <hi rend="italic">om. V</hi> rectg <hi rend="italic">R</hi> persequi (i <hi rend="italic">8. ras.) Ch</hi> 9 sacrilegia om. s1 <lb/>
            adulteria sunt p adulteria <hi rend="italic">om. V</hi> 11 et habundabit <hi rend="italic">TCh</hi> habnndabit <lb/>
            iZYr habundauit <hi rend="italic">B3</hi> habundauerit <hi rend="italic">V</hi> numquidnam et] numquin <lb/>
            nanet <hi rend="italic">Ch</hi> numquidnfin <hi rend="italic">T</hi> numquid <hi rend="italic">Y</hi> 12 queinammodum cp quomodo <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            detestatur <hi rend="italic">V</hi> 13 apostulus <hi rend="italic">M</hi> 15 uel aliquando mendacium om. » <lb/>
            16 quur <hi rend="italic">TC</hi> 17 domino <hi rend="italic">om. FL</hi> 18 perdes (des 8. <hi rend="italic">I. nt. ree.) Ch</hi> <lb/>
            locuntnr <hi rend="italic">(semper fere</hi> c) <hi rend="italic">!{\'RTYx(</hi> mendatium <hi rend="italic">(semper fere</hi> t) <hi rend="italic">P</hi> 19 indifinite <lb/>
            T indefinite <hi rend="italic">(init</hi>. in <hi rend="italic">s. 1.) R</hi> 20 siniret <hi rend="italic">Ch</hi> 21 dicens om. <hi rend="italic">FL</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="471"/>
            loquuntur mendacium. an quia non dictum est: perdes omnes <lb/>
            qui loquuntur omne mendacium uel qui loquuntur quodcumque <lb/>
            mendacium, ideo putandum est locum alicui relaxatum <lb/>
            esse mendacio? ut scilicet sit aliquod mendacium, quod qui <lb/>
            loquuntur non eos deus perdat, sed eos omnes perdat, qui <lb n="5"/>
            loquuntur iniustum mendacium, non quodcumque mendacium, <lb/>
            quia inuenitur et iustum, quod utique laudis debet esse, non <lb/>
            criminis? 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="2" unit="altchapter"/> Nonne cernis, quantum adiuuet haec disputatio <lb/>
            eos ipsos, quos pro magna uenatione mendaciis nostris <lb n="10"/>
            capere molimur? Priscillianistarum est enim, sicut ipse monstrasti, <lb/>
            ista sententia: cui comprobandae adhibent testimonia <lb/>
            de scripturis exhortantes suos ad mentiendum tamquam exemplis <lb/>
            patriarcharum, prophetarum, apostolorum, angelorum, non <lb/>
            dubitantes addere etiam ipsum dominum Christum nec se <lb n="15"/>
            aliter arbitrantes ueracem suam ostendere falsitatem, nisi <lb/>
            ueritatem dicant esse mendacem. redarguenda sunt ista, non <lb/>
            imitanda; nec in eo malo debemus Priscillianistarum esse <lb/>
            participes, in quo ceteris haereticis conuincuntur esse peiores. <lb/>
            ipsi enim soli uel certe maxime ipsi reperiuntur ad occultandam <lb n="20"/>
            suam quam putant ueritatem dogmatizare mendacium <lb/>
            atque hoc tam magnum malum ideo iustum existimare, quia

<note rend="script" type="footnote"> 1 an quia] in qua <hi rend="italic">V</hi> 2 omne-loquuntur <hi rend="italic">om. V</hi> omne] iniustum <hi rend="italic">FL</hi> <lb/>
            quocumque <hi rend="italic">TCh</hi> quodcunque <hi rend="italic">L</hi> quodcumquae o 3 ideoque <hi rend="italic">V</hi> esse <lb/>
            relaxatum 7 4 scilicet sit] licet sit <hi rend="italic">(in mg. m. 2) V</hi> 5 loquntur <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            perdat <hi rend="italic">om. FL</hi> 6 non] si p1 non-mendacium <hi rend="italic">om. W</hi> quodcunque <lb/>
            (n <hi rend="italic">semper) L</hi> 7 iniustum <hi rend="italic">ilfCTP?1</hi> debet <hi rend="italic">ex</hi> habet <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            non] in <hi rend="italic">T</hi> 9 cernitis tp 10 uen?ratione y 11 molimor <hi rend="italic">Ch</hi> priscilianistarura <lb/>
            <hi rend="italic">OkTlcp</hi> priscillanistarum p1 12 ista] ipsa <hi rend="italic">FL</hi> conprobandae <lb/>
            9 probande <hi rend="italic">V</hi> probandae <hi rend="italic">T</hi> cllprobandae P testimonium <lb/>
            <hi rend="italic">FL</hi> 18 eiortantes <hi rend="italic">TJrpp</hi> exhortantes (t <hi rend="italic">s. I) R om. V</hi> ad mentiendum <lb/>
            suos <hi rend="italic">V</hi> 15 etiam addere <hi rend="italic">V</hi> dum ipsum dum xpm <hi rend="italic">C</hi> 16 alter <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            autem <foreign xml:lang="grc">β</foreign> 18 imitenda <hi rend="italic">Chl</hi> esse priscillianistarum <hi rend="italic">V</hi> priscianistarum <lb/>
            91 priscilianistarum <hi rend="italic">Oh\'f\'2T</hi> 19 nonuincuntur cpt 20 enim <lb/>
            <hi rend="italic">s. l. Ch</hi> ipsi maxime certe <hi rend="italic">V</hi> repperiuntur <hi rend="italic">T</hi> 21 dogmatizarem <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            dogmanizare <hi rend="italic">T</hi> 22 estimere <hi rend="italic">V ,</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="472"/>
            dicunt in corde retinendum esse, quod uerum est, ore autem <lb/>
            ad alienos proferre falsum nullum esse peccatum et hoc esse <lb/>
            scriptum: qui loquitur ueritatem in corde suo; tamquam <lb/>
            hoc satis sit ad iustitiam, etiamsi loquatur quisque in <lb/>
            ore mendacium, quando non proximus, sed alienus hoc audit. <lb n="5"/>
            propterea etiam putant apostolum Paulum, cum dixisset: deponentes <lb/>
            mendacium loquimini ueritatem, statim <lb/>
            addidisse: unusquisque cum proximo suo, quia sumus <lb/>
            inuicem membra, ut uidelicet cum eis, qui nobis in societate <lb/>
            ueritatis proximi non sunt neque, ut ita dicam, commembres<lb n="10"/>
            nostri sunt, loqui liceat oporteatque mendacium. 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>Quae sententia sanctos martyres exhonorat, immo uero <lb/>
            aufert sancta omnino martyria. iustius enim sapientiusque <lb/>
            facerent secundum istos, si persecutoribus suis non se confiterentur <lb/>
            esse christianos nec eos sua confessione facerent<lb n="15"/>
            homicidas, sed potius mentiendo et negando quod erant, et <lb/>
            ipsi saluum haberent carnis commodum cordisque propositum <lb/>
            et illos conceptum animo scelus inplere non sinerent. non <lb/>
            enim proximi eorum erant in fide christiana, ut cum eis <lb/>
            deberent loqui ueritatem in ore suo, quam loquebantur in<lb n="20"/>
            corde suo, sed ipsius ueritatis insuper inimici. si enim Iehu, <lb/>
            quem sibi inter ceteros ad exemplum mentiendi prudenter <lb/>
            uidentur intueri, seruum Bahalis se esse mentitus est, ut

<note type="footnote"> 3 Ps. 14, 2 6 Eph. 4, 25 21 cf. IV Eeg. cap. 10 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 quo <hi rend="italic">Ch</hi> orę <hi rend="italic">Ch</hi> 2 falsum <hi rend="italic">post</hi> esse <hi rend="italic">Ch</hi> falsum esse nullum <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            hoc <hi rend="italic">om. Ch</hi> 4 oc <hi rend="italic">C</hi> etiamsi] si <hi rend="italic">V</hi> 5 alienos <hi rend="italic">ChT1</hi> 6 proptere* <lb/>
            hoc cp putant etiam <hi rend="italic">bd</hi> 8 addidisse (di <hi rend="italic">alt. 8. I.) R</hi> quia] quoniam <lb/>
            7 9 menbra <hi rend="italic">T</hi> 10 ueritas <hi rend="italic">T1</hi> ueritatis (tis 8. <hi rend="italic">I.) Ch</hi> coomembres <lb/>
            <hi rend="italic">R</hi> 12 sentia <hi rend="italic">Ch</hi> sententia. <hi rend="italic">R</hi> scorfl <hi rend="italic">TCh</hi> martires <hi rend="italic">ChV</hi> <lb/>
            exonorat <hi rend="italic">R</hi> inhonorat <hi rend="italic">V</hi> uero] omnino <hi rend="italic">V</hi> 13 omnino sancta \'r <lb/>
            14 persequtoribus <hi rend="italic">V</hi> confiteretur <hi rend="italic">RM</hi> 16 omicidas <hi rend="italic">Tl</hi> set <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            17 ipsum <hi rend="italic">V</hi> commodum carnis g comodum o propositam <hi rend="italic">ChT1</hi> <lb/>
            18 concepto R2 concepta <hi rend="italic">ChTL</hi> animo.. <hi rend="italic">Ch</hi> scelos <hi rend="italic">ChT1</hi> scaelus JB <lb/>
            19 ut <hi rend="italic">om. TCh</hi> loqui eis ueritatem deberent f 20 hore <hi rend="italic">C</hi> 21 inimici <lb/>
            ueritatis ueritatem celarent <hi rend="italic">V</hi> insuper <hi rend="italic">om. V</hi> lehu] ieu <lb/>
            <hi rend="italic">MChRC1</hi> iesu TF1 eum P ille <hi rend="italic">FL</hi> hieu p iheu TF2 23 uidentor] noluerunt <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> baalis <hi rend="italic">Vbd</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="473"/>
            seruos eius occideret, quanto iustius secundum istorum per <lb/>
            uersitatem tempore persecutionis seruos daemonum se mentirentur <lb/>
            serui Christi, ne serui daemonum seruos occiderent <lb/>
            Christi, et sacrificarent idolis, ne interficerentur homines, si <lb/>
            sacrificauit ille Bahali, ut interficeret homines? quid enim eis <lb n="5"/>
            obesset secundum egregiam doctrinam mendaciloquorum, si <lb/>
            diaboli cultum mentirentur in corpore, quando dei cultus seruabatur <lb/>
            in corde? sed non sic intellexerunt apostolum martyres <lb/>
            ueri, martyres sancti. uiderunt quippe tenueruntque <lb/>
            quod dictum est: corde creditur ad iustitiam, ore confessio <lb n="10"/>
            fit ad salutem, et: in ore eorum non est inuentum <lb/>
            en t U III mend acium, ac sic inreprehensibiles abierunt, <lb/>
            ubi temptari a mendacibus ulterius non cauebunt, quia mendaces <lb/>
            amplius in suis caelestibus coetibus uel alienos uel <lb/>
            proximos non habebunt. illum uero Iehu mendacio inpio et <lb n="15"/>
            sacrificio sacrilego occidendos inpios et sacrilegos inquirentem <lb/>
            non imitarentur, nec si de illo qualis fuisset eadem scriptura <lb/>
            tacuisset. cum uero scriptum sit eum rectum cor non habuisse <lb/>
            cum deo, quid ei profuit, quod pro nonnulla oboedientia, <lb/>
            quam de domo Achab omnino delenda pro cupiditate suae <lb n="20"/>
            dominationis exhibuit, aliquantam mercedem transitoriam regni

<note type="footnote"> 10 Eom. 10, 10 11 Apoc. 14, 5 </note>

<note type="footnote"> 1 iustius] plus <hi rend="italic">V</hi> 2 seruus <hi rend="italic">TCh</hi> se—daemonum <hi rend="italic">om. MRC</hi> <lb/>
            si <hi rend="italic">TCh</hi> se mentirentur <hi rend="italic">om</hi>. W mentientur <hi rend="italic">Ck</hi> 3 Cbristi-daemonum <lb/>
            <hi rend="italic">om. W</hi> seruus <hi rend="italic">Ch</hi> domonum <hi rend="italic">Ch</hi> occiderent (nt 8. <hi rend="italic">I.) R</hi> <lb/>
            4 hidolis <hi rend="italic">V</hi> 5 baali <hi rend="italic">CVbd</hi> interflcere <hi rend="italic">ChT1</hi> interficerent W 6 mendacilocorum <lb/>
            <hi rend="italic">11T</hi> mendacium <hi rend="italic">V</hi> 7 diabuli <hi rend="italic">M</hi> mentirent <hi rend="italic">RM</hi> <lb/>
            corpore] ore <hi rend="italic">V</hi> 8 apostoli <hi rend="italic">FL</hi> martyres ueri <hi rend="italic">om. RMC</hi> 10 dictum] <lb/>
            scriptum <hi rend="italic">T$&gt;d</hi> ore autem <hi rend="italic">TCK1</hi> 12 bac <hi rend="italic">R</hi> 13 ualebunt <hi rend="italic">ex</hi> <lb/>
            cauebunt cp quia (i 8. <hi rend="italic">I.)</hi> tp mendacibus <hi rend="italic">V</hi> 14 coelestibuB <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            cetibus <hi rend="italic">L</hi> 15 proximus <hi rend="italic">Ch</hi> Iehu] ieu <hi rend="italic">RMTChPf</hi> iheu <hi rend="italic">ff""2FL</hi> <lb/>
            hieu p hiesum <hi rend="italic">V</hi> iesu TT1 16 sacrilegio <hi rend="italic">R</hi> occidendo <hi rend="italic">T</hi> impius <lb/>
            <hi rend="italic">ChT1</hi> 17 imitati sunt <hi rend="italic">V</hi> 18 tacuisse <hi rend="italic">Ch</hi> tacuit <hi rend="italic">V</hi> abuisse Tt <lb/>
            19 ei 8. <hi rend="italic">l. R</hi> quod cfi W nonnulla (non <hi rend="italic">8. I.) M</hi> nulla <hi rend="italic">R7</hi> <lb/>
            20 quod <hi rend="italic">T</hi> demo <hi rend="italic">Ch</hi> acab <hi rend="italic">ChT1</hi> cupiditato <hi rend="italic">Ch</hi> 21 dominationes <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> exibuit p temporalis regni 7 </note> <lb/>
             
<pb n="474"/>
            temporalis accepit? ad sententiam potius ueridicam martyrum <lb/>
            defendendam te, frater, exhortor, ut sis aduersus mendaces <lb/>
            non mendacii doctor, sed ueritatis assertor. nam diligentius. <lb/>
            obsecro, adtende, quod dico, ut inuenias quam sit cauendum. <lb/>
            quod zelo quidem laudabili aduersus inpios, ut possint conprehendi<lb n="5"/>
            et corrigi uel uitari, sed tamen incautius docendum <lb/>
            putatur. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="3" unit="altchapter"/> Mendaciorum genera multa sunt, quae quidem omnia <lb/>
            uniuersaliter odisse debemus. nullum est enim mendacium, <lb/>
            quod non sit contrarium ueritati. nam sicut lux et tenebrae,<lb n="10"/>
            pietas et inpietas, iustitia et iniquitas, peccatum et recte <lb/>
            factum, sanitas et inbecilitas, uita et mors, ita inter se sunt <lb/>
            ueritas mendaciumque contraria. unde quanto amanus istam. <lb/>
            tanto illud odisse debemus. uerumtamen sunt quaedam mendacia, <lb/>
            quae credere nihil obsit, quamuis etiam tali mentiendi<lb n="15"/>
            genere fallere uoluisse mentienti sit noxium, non credenti. <lb/>
            tamquam si frater ille seruus dei Fronto in his, quae tibi <lb/>
            indicauit — quod absit — aliqua mentiretur, sibi nocuisset <lb/>
            profecto, non tibi, quamuis tu omnia credidisses sine tua iniquitate <lb/>
            narranti, quoniam siue illa ita gesta sint sine non ita,<lb n="20"/>
            non habent tamen aliquid, quod si quis crediderit ita esse <lb/>
            gestum, etiamsi non ita sit gestum, regula ueritatis et doctrina <lb/>
            salutis aeternae iudicetur esse culpandus. si autem hoc quisque <lb/>
            mentiatur, quod si quis crediderit aduersus doctrinam <lb/>
            Christi haereticus erit, tanto est nocentior mentiens, quanto

<note type="footnote">1 sentie <hi rend="italic">Ch</hi> potius <hi rend="italic">om. V</hi> ueraedicam <hi rend="italic">TCh</hi> ueredicam P <lb/>
            2 defendam <hi rend="italic">Ch</hi> deferendam <hi rend="italic">V</hi> exortor T1 3 asertor <hi rend="italic">V</hi> 4 adtende Ifl <lb/>
            5 laudabilia <hi rend="italic">W</hi> impius <hi rend="italic">Ch</hi> 7 putatur multa genera mendaciorum <lb/>
            <hi rend="italic">RMOWI</hi> 9 odisse] ostendisse <hi rend="italic">V</hi> enim est <hi rend="italic">V</hi> enim mendacium est <foreign xml:lang="grc">β</foreign> <lb/>
            10 ueritati contrarium <hi rend="italic">V</hi> ueritatis <hi rend="italic">C</hi> 11 rectum <hi rend="italic">TCh</hi> 13 et <lb/>
            mendacium <hi rend="italic">V</hi> quando <hi rend="italic">TCh</hi> 14 tanto <hi rend="italic">ex</hi> toto m. <hi rend="italic">2 B</hi> uernntamen <lb/>
            (n <hi rend="italic">semper) L</hi> 15 nichil <hi rend="italic">(semper</hi> ch) <hi rend="italic">llr</hi> 16 mentiendi <hi rend="italic">T</hi> 17 hiis <foreign xml:lang="grc">β</foreign> <lb/>
            iis <hi rend="italic">bd</hi> 18 non mentiretur <hi rend="italic">V</hi> sibi <hi rend="italic">om. TCh</hi> nocuisse <hi rend="italic">TCh</hi> <lb/>
            19 tua <hi rend="italic">TCh</hi> creddisses <hi rend="italic">Ch</hi> 21 tamen] tale <hi rend="italic">TCh</hi> ita crediderit <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            22 etiamsi (si <hi rend="italic">s. l.) M</hi> ut regula <hi rend="italic">FL</hi> 23 interne <hi rend="italic">V</hi> culpandus <lb/>
            esse <hi rend="italic">V</hi> 24 mentiatur] nuntiat <hi rend="italic">V</hi> 25 hereticos <hi rend="italic">Ch</hi> nocentior est 17 <lb/>
            nOllcentior <hi rend="italic">T</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="475"/>
            miserior credens. uide ergo, quale sit, si aduersus doctrinam <lb/>
            Christi mentiti fuerimus, quod quisquis crediderit interibit, <lb/>
            ut inimicos eiusdem doctrinae capiamus, quos ad ueritatem, <lb/>
            dum nos ab ea recedimus, adducamus, immo uero cum mendaces <lb/>
            mentiendo capimus, mendacia peiora doceamus. aliud <lb n="5"/>
            est enim quod dicunt, quando mentiuntur, aliud quando <lb/>
            falluntur. nam cum haeresim suam docent, ea dicunt, in quibus <lb/>
            falluntur; quando autem se dicunt sentire, quod non <lb/>
            sentiunt, uel non sentire quod sentiunt, ea dicunt, in quibus <lb/>
            mentiuntur. quod eis quisquis credit, etsi eos non inuenit, <lb n="10"/>
            ipse non perit. a regula quippe catholica non recedit, qui <lb/>
            haereticum catholica dogmata mendaciter profitentem catholicum <lb/>
            credit. ac per hoc non est ei perniciosum, quia in hominis <lb/>
            mente, de qua latente non potest iudicare, non in dei fallitur <lb/>
            fide, quam debet insitam custodire. porro autem, quando <lb n="15"/>
            haeresim suam docent, quisquis eis crediderit putando ueritatem, <lb/>
            erit particeps ut erroris ita damnationis illorum. sic <lb/>
            fit, ut, cum illi sua nefaria dogmata fabulantur, in quibus <lb/>
            mortifero errore falluntur, tunc quisquis crediderit, pereat, <lb/>
            nos autem quando catholica dogmata praedicamus, in quibus <lb n="20"/>
            rectam fidem tenemus, tunc si crediderit, inueniatur quicumque <lb/>
            perierat; quando uero, cum sint Priscillianistae, ut sua <lb/>
            uenena non prodant, nostros se esse mentiuntur, quisquis <lb/>
            nostrum eis credit etiam illis latentibus ipse catholicus

<note type="footnote">1 qualeg z&gt; 3 doctrini <hi rend="italic">W</hi> quod <hi rend="italic">VMłp 4</hi> adducimus <hi rend="italic">V</hi> 5 docemua <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 6 enim est <hi rend="italic">V</hi> quo <hi rend="italic">ChT1</hi> dictum 3 mentitur <hi rend="italic">RM</hi> <lb/>
            7 beresem <hi rend="italic">TCh</hi> heresim JR-f 9 quod non sentiunt uel non sentire quod <lb/>
            sentiunt ea dicunt <hi rend="italic">sqq. MC</hi> 10 quisquis eis <hi rend="italic">FL</hi> eius <hi rend="italic">TCh</hi> 11 peribit <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 12 catholicum dogma <hi rend="italic">FL</hi> proferente P 13 hac <hi rend="italic">T</hi> pernitiosum <lb/>
            <hi rend="italic">TVy</hi> 14 de om. <hi rend="italic">V</hi> de qua latente non] de qualitate <lb/>
            nemo <hi rend="italic">C</hi> latent <hi rend="italic">V</hi> late ne R 16 heresim <hi rend="italic">TLf</hi> 17 error ista <hi rend="italic">TiCh</hi> <lb/>
            et damnationis <hi rend="italic">bd</hi> dampnationis <hi rend="italic">V</hi> illorum] eoram P sicj sit <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            18 ut] aut (a a. <hi rend="italic">I.) T</hi> in—falluntur <hi rend="italic">om. TCh</hi> 19 errore mortifero <hi rend="italic">Y</hi> <lb/>
            20 qui <hi rend="italic">Chl</hi> 21 ei. cp crediderit <hi rend="italic">ex</hi> dederit <hi rend="italic">Ch</hi> inuenitnr <hi rend="italic">FL</hi> <lb/>
            quaecumque \'fit 22 priscilianistae <hi rend="italic">M</hi> 23 non <hi rend="italic">(del. assign.) f om. V</hi> <lb/>
            nostris <hi rend="italic">T</hi> 24 credit eis <hi rend="italic">V</hi> credito <hi rend="italic">B</hi> in illis <hi rend="italic">R</hi> catholicus <lb/>
            ipse T </note> <lb/>
             
<pb n="476"/>
            perseuerat; nos contra ut ad eorum perueniamus indaginem, si <lb/>
            Priscillianistas nos esse mentimur, quia eorum tamquam nostra <lb/>
            sumus dogmata laudaturi, quisquis ea crediderit, ant confirmabitur <lb/>
            apud eos aut transferetur ad eos interim statim. quid <lb/>
            autem hora superuentura pariat, utrum inde postea liberentur<lb n="5"/>
            uera dicentibus nobis, qui decepti sunt fallentibus nobis, et <lb/>
            utrum audire uelint docentem, quem sic experti sunt mentientem, <lb/>
            quis nouerit certum? quia hoc esse ignoret incertum? <lb/>
            ex quo colligitur perniciosius aut, ut mitius loquar, periculosius <lb/>
            mentiri catholicos, ut haereticos capiant, quam mentiuntur<lb n="10"/>
            haeretici, ut catholicos lateant, quoniam quisquis credit <lb/>
            catholicis mentiendo temptantibus, aut efficitur aut confirmatur <lb/>
            haereticus, quisquis autem credit haereticis mentiendo <lb/>
            sese occultantibus, non desinit esse catholicus. quod ut fiat <lb/>
            planius, aliqua exempli gratia proponamus et ex eis potissimum<lb n="15"/>
            scriptis, quae mihi legenda misisti. 
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>Ecce constituamus ante oculos callidum exploratorem <lb/>
            accedere ad eum, quem Priscillianistam esse praesenserit, et <lb/>
            Dictinii episcopi uel cogniti uitam uel incogniti famam laudare <lb/>
            mendaciter; est hoc tolerabilius adhuc, quia ille putatur fuisse<lb n="20"/>
            catholicus atque ex illo errore correctus. deinde Priscillianum <lb/>
            — hoc enim sequitur in arte mentiendi — uenerabiliter

<note type="footnote"> 19 Dictinii Libra </note>

<note type="footnote"> 1 ad <hi rend="italic">om. ChT1</hi> ut indaginem (ut <hi rend="italic">exp. m. 2) T</hi> ut indaginem <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            2 mentitur <hi rend="italic">R</hi> mentiamur <hi rend="italic">LFy1</hi> nostra <hi rend="italic">TCh</hi> 3 eos <hi rend="italic">V</hi> 4 apnt <hi rend="italic">RT</hi> <lb/>
            statim aut transferetur ad eos interim <hi rend="italic">V</hi> interim] interitu P quit F <lb/>
            5 ora <hi rend="italic">T</hi> 6 falsantibus <hi rend="italic">V</hi> 7 uelint audire f dicentem <hi rend="italic">T om. P</hi> <lb/>
            quem- aic] qui <hi rend="italic">FL</hi> 8 eese hoc <hi rend="italic">TCh</hi> ignoret esse P 9 pernitiosius <lb/>
            o 10 mentire <hi rend="italic">TCh</hi> hereticos (e <hi rend="italic">pro</hi> ae <hi rend="italic">semper fere omnes eodd.)</hi> <lb/>
            11 catholicus R chatholicos <hi rend="italic">T</hi> credit-autem <hi rend="italic">om</hi>. \'P 13 hereticos <lb/>
            <hi rend="italic">ChT1</hi> hereticos <hi rend="italic">T</hi> mentiendos <hi rend="italic">R</hi> mentiendo? <foreign xml:lang="grc">φ</foreign> 14 sese] esse <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            se <hi rend="italic">V</hi> desi»nit <hi rend="italic">T</hi> catholicos <hi rend="italic">ChT1</hi> 15 panius Tl aliquo <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            aliqua (li s. <hi rend="italic">l.)</hi> 9 proonamus <hi rend="italic">V</hi> 16 scriptus <hi rend="italic">Chl</hi> scriptQ <hi rend="italic">V</hi> quem <hi rend="italic">Jft</hi> <lb/>
            misisti legenda y 17 exploratorem callidum <hi rend="italic">V</hi> 18 quaem y priscilianistam <lb/>
            M\'P 19 dictynii <hi rend="italic">WRMCh</hi> dictuni <hi rend="italic">V</hi> dictinii <hi rend="italic">TPFLC</hi> <lb/>
            20 mendatiter <hi rend="italic">TCh</hi> 21 errore-sequitur <hi rend="italic">om. T</hi> priscilianum M <lb/>
            22 artem <hi rend="italic">TCh</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="477"/>
            commemoraturus est, hominem inpium et detestabilem et pro <lb/>
            suis nefariis sceleribus criminibusque damnatum. in qua eius <lb/>
            uenerabili commemoratione si forte ille, cui retia tenduntur <lb/>
            huius modi, firmus Priscillianista non fuerat, hac eius praedicatione <lb/>
            firmabitur. cum autem ad cetera explorantis sermo <lb n="5"/>
            processerit et dicentis misereri se eorum, quos tantis errorum <lb/>
            tenebris tenebrarum auctor inuoluerit, ut honorem animae <lb/>
            suae et claritatem diuinae prosapiae non agnoscant, tum <lb/>
            deinde Dictinii librum, cuius nomen est Libra, eo quod petractatis <lb/>
            duodecim quaestionibus uelut unciis explicatur, tantis <lb n="10"/>
            extulerit laudibus, ut talem Libram, qua horrendae blasphemiae <lb/>
            continentur, multis librarum auri milibus pretiosiorem esse <lb/>
            testetur, nempe haec astutia mentientis animam credentis <lb/>
            interficit aut iam interfectam in eadem morte demergit ac <lb/>
            deprimit. sed, inquies, postea liberabitur. quid? si non fiat, <lb n="15"/>
            siue aliquo interueniente inpedimento, ne coepta conpleantur, <lb/>
            siue obstinatione mentis haereticae rursus eadem negantis, <lb/>
            etiamsi aliqua iam coeperat confiteri? praesertim quia, si <lb/>
            cognouerit se ab alieno fuisse temptatum, eo ipso audacius <lb/>
            illa, quae sentit, studebit occultare mendacio, quando id inculpate <lb n="20"/>
            fieri multo certius didicerit etiam ipsius sui temptatoris <lb/>
            exemplo. hoc quippe in homine, quod ueritatem tegendam

<note type="footnote"> 1 commemoratus <hi rend="italic">FLV$hominum Ch</hi> 3 cQmemoratione <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            4 huiua modi] qui usque modo (q <hi rend="italic">et</hi> que <hi rend="italic">add. m. 2) T</hi> uiusmodi <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            prescillianista <hi rend="italic">T</hi> pristiliaxiista (c <hi rend="italic">M) MCh</hi> 5 autem] hoc <hi rend="italic">W ad]</hi> <lb/>
            a <hi rend="italic">ChT1</hi> de <hi rend="italic">C</hi> 6 processerit <hi rend="italic">om. RMC</hi> misereris <hi rend="italic">RP</hi> se <hi rend="italic">om. RP</hi> <lb/>
            quos] post <hi rend="italic">TCh</hi> tanto <hi rend="italic">P</hi> 7 actor <hi rend="italic">V</hi> 8 diuinae <hi rend="italic">om. P</hi> <lb/>
            prosepiae <hi rend="italic">RM</hi> prosapientia <hi rend="italic">P</hi> agnoscunt <hi rend="italic">ChT1</hi> tunc <hi rend="italic">TCh</hi> <lb/>
            9 dictynii <hi rend="italic">WRTP</hi> dictuni <hi rend="italic">V</hi> libraę &lt;p pertractis <hi rend="italic">W</hi> 10 uel* et <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            ueluti <hi rend="italic">V</hi> uncis <hi rend="italic">C</hi> unicus P unci#is <hi rend="italic">T</hi> 11 librum 7 quo y <lb/>
            12 praetiosiorem <hi rend="italic">Rf</hi> pretiosior <hi rend="italic">T</hi> preciosior <hi rend="italic">Ch</hi> 14 eandem r mortem <lb/>
            Ry deprimit ac demergit p hac <hi rend="italic">T</hi> 16 siue] aut <hi rend="italic">Y</hi> cepta <lb/>
            <hi rend="italic">RChLy</hi> 17 in obstinatione <hi rend="italic">T</hi> 18 aliquam <hi rend="italic">MC</hi> ceperat <hi rend="italic">TCh</hi> ceperant <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> praesertim <hi rend="italic">om. V</hi> 19 alie non <hi rend="italic">M</hi> alieno non <hi rend="italic">C</hi> 20 illa] <lb/>
            ea 7 sentitis <hi rend="italic">TM</hi> id <hi rend="italic">om. V</hi> 22 exemplo <hi rend="italic">ante</hi> ipsiuo <hi rend="italic">in bd</hi> <lb/>
            exempla <hi rend="italic">TCh2</hi> quodj quoad <hi rend="italic">V</hi> qui <hi rend="italic">bd</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="478"/>
            putat esse mentiendo, qua tandem fronte culpabimus et damnare <lb/>
            audebimus, quod docemus? . 
</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>Remanet igitur, ut, quod sentiunt Priscillianistae secundum <lb/>
            haeresis suae nefariam falsitatem de deo, de anima. de <lb/>
            corpore, de ceteris rebus, non dubitemus ueraci pietate damnare;<lb n="5"/>
            quod autem sentiunt, ut ueritas occultetur, esse mentiendum, <lb/>
            sit nobis et illis — quod absit — dogma commune. <lb/>
            hoc tam magnum malum est, ut etiamsi conatus hic noster. <lb/>
            quo eos per mendacium capere cupimus et mutare. ita prosperetur, <lb/>
            ut eos capiamus atque mutemus, nullis lucris conpensentur<lb n="10"/>
            haec damna, quibus et nos cum ipsis pro eorum <lb/>
            correctione deprauamur. per hoc namque mendacium et nos <lb/>
            erimus ex ea parte peruersi et ipsi semicorrecti, quandoquidem <lb/>
            istuc, quod putant esse pro ueritate mentiendum, non in eis <lb/>
            corrigimus, quia idem nos didicimus et docemus et fieri oportere<lb n="15"/>
            praecipimus, ut ad eos emendandos peruenire possimus. <lb/>
            quos tamen non emendamus, quibus mendum, quo uerum <lb/>
            tegendum existimant, non auferimus, sed nos potius inmendamur, <lb/>
            cum per tale mendum eos quaerimus nec inuenimus. <lb/>
            quemadmodum eis conuersis credere ualeamus, quibus peruer<lb n="20"/>
            sis mentiti sumus, ne forte, quod ut caperentur sunt passi. <lb/>
            faciant capti, non solum quia facere consuerunt, sed quia et <lb/>
            in nobis, ad quos ueniunt, hoc inueniunt.

<note type="footnote"> 1 mentiendum <hi rend="italic">V</hi> quo <hi rend="italic">Tl</hi> fronte tandem <hi rend="italic">V</hi> 3 priscilianistae <hi rend="italic">BM</hi> <lb/>
            4 nefarie <hi rend="italic">V</hi> animo <hi rend="italic">FL</hi> 5 et de ceteris <hi rend="italic">bd</hi> 6 ut (s. <hi rend="italic">I. m. 2) Chz</hi> <lb/>
            8 tam] tamen <hi rend="italic">FL</hi> hic noster conatas P noster hic <hi rend="italic">V</hi> 9 prosperatur <lb/>
            <hi rend="italic">FL</hi> 10 mutemus <hi rend="italic">m. 2 pro</hi> sumus p 11 ipsis] illis Y <lb/>
            illorum <hi rend="italic">bd</hi> 12 correctiong <hi rend="italic">Ch</hi> correptione* <hi rend="italic">T</hi> correptione y deprauamus <lb/>
            \'(q&gt; nanque <hi rend="italic">LV</hi> 13 illi pfcrf semicorecti 71 14 isto,ł <lb/>
            <hi rend="italic">ChFLTVfiytobd</hi> pro ueritate <hi rend="italic">om</hi>. y ueritate* <hi rend="italic">T</hi> 15 (Jiditimus c <lb/>
            dicimus <hi rend="italic">Vfob</hi> 17 mendum] mentiendum <hi rend="italic">RTChfo</hi> mendacium <hi rend="italic">FLY</hi> <lb/>
            uero <hi rend="italic">TCh</hi> 18 existimamus <hi rend="italic">FL</hi> existimat <hi rend="italic">M</hi> inmendamnr] inemendamur <lb/>
            <hi rend="italic">FL</hi> emmendamur P emendemus <hi rend="italic">V</hi> 19 cum] dum <hi rend="italic">Y</hi> talem <lb/>
            <hi rend="italic">TOll</hi> mendendum <hi rend="italic">R</hi> mendacium <hi rend="italic">FLVfa</hi> eos s. Z. 22 20 quemammodum <lb/>
            &lt;p 22 fatiant <hi rend="italic">Ch</hi> que (e <hi rend="italic">ex</hi> i) <hi rend="italic">T</hi> consueuerunt <lb/>
            <hi rend="italic">bd</hi> </note> 
<pb n="479"/>
            
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="4" unit="altchapter"/> Et quod est miserabilius, etiam ipsi iam quasi <lb/>
            nostri effecti, quemadmodum nobis credant, reperire non possunt. <lb/>
            si enim suspicentur etiam ipsa catholica dogmata nos mendaciter <lb/>
            loqui, ut nescio quid aliud occultemus, quod uerum <lb/>
            putamus, certe talia suspicanti dicturus es: hoc tunc ideo <lb n="5"/>
            feci, ut caperem te. sed quid respondebis dicenti: unde igitur <lb/>
            scio, utrum etiam nunc id facias, ne capiaris a me? an uero <lb/>
            cuiquam persuaderi potest hominem non mentiri, ne capiatur <lb/>
            qui mentitur, ut capiat? uidesne, quo tendat hoc malum? ut <lb/>
            scilicet non solum nos illis ipsique nobis, sed omnis frater <lb n="10"/>
            omni fratri non inmerito uideatur esse suspectus. atque ita, <lb/>
            dum per mendacium tenditur, ut doceatur fides, id agitur <lb/>
            potius, ut nulli habenda sit fides. si enim et contra deum <lb/>
            loquimur, cum mentimur, quid tantum mali poterit in ullo <lb/>
            mendacio reperiri, quod tamquam scelestissimum omni modo <lb n="15"/>
            deuitare debeamus? 
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="5" unit="altchapter"/> Sed nunc aduerte, quam tolerabilius Priscillianistae <lb/>
            in nostra comparatione mentiantur, quando ae fallaciter loqui <lb/>
            sciunt, quos nostro mendacio liberandos putamus ab eis falsis, <lb/>
            in quibus errando falluntur. Priscillianista dicit, quod anima <lb n="20"/>
            sit pars dei et eiusdem cuius est ille naturae atque substantiae. <lb/>
            magna haec est et detestanda blasphemia. sequitur enim, ut <lb/>
            dei natura captiuetur, decipiatur, fallatur, conturbetur atque

<note type="footnote"> 1 est miserabilius est <hi rend="italic">V</hi> mirabilius <hi rend="italic">T</hi> ipsi <hi rend="italic">om. FL</hi> quasi <lb/>
            iam <hi rend="italic">TCh</hi> 2 quemammodum <hi rend="italic">RMrp</hi> a nobis <hi rend="italic">FL</hi> credantur <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            repperire <hi rend="italic">(semper</hi> pp) <hi rend="italic">RT</hi> 3 suspicantur <hi rend="italic">V</hi> ipsam catholicam <lb/>
            dogmatam <hi rend="italic">TCh</hi> ipsi <hi rend="italic">LF</hi> 5 putemus <hi rend="italic">TFL$l</hi> putamus <hi rend="italic">Ch</hi> putent <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            talia] alia <hi rend="italic">PFLTt</hi> suspicatis V est <hi rend="italic">R</hi> es* y 6 feciunt <hi rend="italic">R</hi> ut <lb/>
            <hi rend="italic">om. R</hi> ducenti P 7 scis <hi rend="italic">T</hi> id <hi rend="italic">om. FL</hi> ne] ut <hi rend="italic">V om</hi>. T <lb/>
            capiar <hi rend="italic">V</hi> me] te <hi rend="italic">V</hi> 8 persuadere <hi rend="italic">V</hi> mentiri non <hi rend="italic">V</hi> igmentiri <lb/>
            T 9 quo tendat] contendat P 10 et omnia <hi rend="italic">V</hi> 12 agi <hi rend="italic">MCh$yl/</hi> <lb/>
            13 nulli (i in <hi rend="italic">ras.) R</hi> 14 cum mentimur] commentimur <hi rend="italic">ChT1</hi> in <lb/>
            tillo] nullo P in <hi rend="italic">om. FL</hi> nullo <hi rend="italic">TCh</hi> illo y 15 repperiri <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            16 debemus <hi rend="italic">V</hi> 17 quod <hi rend="italic">V</hi> priscilianistae <hi rend="italic">(semper</hi> 1) <hi rend="italic">M</hi> 18 se <lb/>
            <hi rend="italic">om. T</hi> 19 liberandus <hi rend="italic">Ch</hi> 20 errendo <hi rend="italic">R\'</hi> anuna <hi rend="italic">V</hi> 21 sit <hi rend="italic">om.. V</hi> <lb/>
            est <hi rend="italic">om. V</hi> 22 est ct detestanda hec <hi rend="italic">V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="480"/>
            turpetur, damnetur atque crucietur. at si hoc et ille dicit, <lb/>
            qui de tanto malo liberare cupit hominem per mendacium, <lb/>
            uideamus, quid intersit inter utrumque blasphemum. plurimum <lb/>
            inquis; nam hoc Priscillianista dicit ita etiam credens, catholicus <lb/>
            autem non ita credens, quamuis ita loquens. ille ergo<lb n="5"/>
            blasphemat nesciens, iste autem sciens; ille contra scientiam, <lb/>
            iste contra conscientiam; ille habet caecitatem falsa sentiendi, sed <lb/>
            in eis habet saltem uoluntatem uera dicendi; iste latens <lb/>
            uidet uera et uolens loquitur falsa. sed ille, inquies, hoc <lb/>
            docet, ut erroris sui faciat furorisque participes; iste autem<lb n="10"/>
            hoc dicit, ut ab illo errore ac furore liberet homines. iam <lb/>
            quidem supra ostendi, quantum et hoc noceat, quod creditur <lb/>
            profuturum; uerum interim si appendamus in his duobus <lb/>
            mala praesentia — quoniam futura bona, quae catholicus de <lb/>
            corrigendo haeretico inquirit, incerta sunt — quis peccat<lb n="15"/>
            grauius: utrum qui hominem decipit nesciens, an qui deum <lb/>
            blasphemat sciens? profecto quid sit peius intellegit, qui <lb/>
            homini deum sollicita pietate praeponit. huc accedit, quia. <lb/>
            si blasphemandus est deus, ut ad eum laudandum homines <lb/>
            adducamus, procul dubio non solum ad laudandum, uerum<lb n="20"/>
            etiam ad blasphemandum deum exemplo et doctrina nostra <lb/>
            homines inuitamus, quoniam quos ad dei laudes per dei <lb/>
            blasphemias molimur adducere, utique si adduxerimus, non <lb/>
            solum laudare discent, uerum etiam blasphemare. haec illis <lb/>
            beneficia conferimus, quos non ignoranter, sed scienter

<note type="footnote"> 1 turpetur] turbetur <hi rend="italic">T</hi> dominetur <hi rend="italic">T</hi> ad <hi rend="italic">MTCh</hi> hoc et ille] <lb/>
            ille hoc <hi rend="italic">V</hi> 2 quod <hi rend="italic">T</hi> 3 uidiamus <hi rend="italic">Ch</hi> utrunque <hi rend="italic">L</hi> 4 ita ex <lb/>
            ata cp catholicus—credens <hi rend="italic">om. V</hi> 6 ille autem <hi rend="italic">L</hi> 8 saltem habet <foreign xml:lang="grc">β</foreign> <lb/>
            saltim <hi rend="italic">MOnTI</hi> ueritatem &lt;p. 9 et uera 7 ille <hi rend="italic">om. y</hi> 10 docet <lb/>
            ut] docetur <hi rend="italic">ChT1</hi> ęţ ut ip 11 errore illo y 12 hostendi <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            quantum] quam <hi rend="italic">T</hi> oc <hi rend="italic">ChT1</hi> nocet <hi rend="italic">V</hi> 13 ut in <hi rend="italic">TCh</hi> is <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            14 mala s. <hi rend="italic">Z. R</hi> bona <hi rend="italic">futura$bd</hi> 17 intellegi <hi rend="italic">in ras. TCh</hi> 18 solita <lb/>
            <foreign xml:lang="grc">β</foreign> proponit <hi rend="italic">TChL<foreign xml:lang="grc">β</foreign>accedit om. V</hi> quia si] quasi <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            19 si <hi rend="italic">om. TV</hi> 21 ad] a <hi rend="italic">ChT1</hi> 22 a <hi rend="italic">ChT</hi> 23 blaphemas <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            mollimur 22 non] nos <hi rend="italic">Ch</hi> 24 blaspemare <hi rend="italic">My</hi> haec] nec V <lb/>
            25 ignoramus <hi rend="italic">V</hi> sed] si <hi rend="italic">V</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="481"/>
            blasphemando ab haereticis liberamus. et cum apostolus homines <lb/>
            tradiderit etiam ipsi satanae, ut discerent non blasphemare, <lb/>
            nos conamur homines eruere satanae, ut discant <lb/>
            non per ignorantiam, sed per scientiam blasphemare, nobisque <lb/>
            ipsis, magistris eorum, hoc tam magnum inportamus exitium, <lb n="5"/>
            ut propter haereticos capiendos prius efficiamur, quod certum <lb/>
            est, dei blasphematores, quo possimus propter eos, quod incertum <lb/>
            est, liberandos ueritatis eius esse doctores? 
</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>Cum igitur blasphemare deum doceamus nostros, ut eos <lb/>
            Priscillianistae credant suos, uideamus, quid mali dicant ipsi, <lb n="10"/>
            quando propterea mentiuntur, ut eos nostros esse credamus. <lb/>
            anathematizant Priscillianum et ad nostrum arbitrium detestantur; <lb/>
            dicunt animam creaturam dei esse, non partem; exsecrantur <lb/>
            Priscillianistarum falsa martyria; catholicos episcopos, a <lb/>
            quibus illa haeresis nudata, oppugnata, prostrata est, magnis <lb n="15"/>
            efferunt laudibus et cetera huius modi. ecce ipsi uera dicunt, <lb/>
            quando mentiuntur, non quo simul possit hoc ipsum uerum <lb/>
            esse, quod mendacium est, sed in alio quando mentiuntur, <lb/>
            in alio uera dicunt; quando enim nostros se esse mentiuntur, <lb/>
            de fide catholica uera dicunt. ac per hoc ipsi, ne Priscillianistae <lb n="20"/>
            inueniantur, loquuntur mendaciter uera; nos autem, ut <lb/>
            eos inueniamus, non solum mendaciter loquimur, ut ad illos <lb/>
            pertinere credamur, sed etiam falsa loquimur, quae ad illorum

<note type="footnote"> 2 cf. I Tim. 1, 20 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 tradiderit homines <hi rend="italic">L</hi> 2 etiam <hi rend="italic">om. Y</hi> sathane <hi rend="italic">Y</hi> discant y <lb/>
            3 aeruire <hi rend="italic">Y</hi> eathane <hi rend="italic">Y</hi> ut] et ut <hi rend="italic">T</hi> 5 exitum <hi rend="italic">MBl</hi> 6 priuseoa <lb/>
            <hi rend="italic">om. FL</hi> 7 quam <hi rend="italic">Y</hi> eos <hi rend="italic">om. T</hi> quos <hi rend="italic">L</hi> 8 liberandos <lb/>
            prius efficiamur blasphemi§ quam ueritatis <hi rend="italic">sqq. FL</hi> eius esse <hi rend="italic">om. L</hi> <lb/>
            9 deum blasphemare <hi rend="italic">Y</hi> 10 priscilliani <hi rend="italic">FL</hi> quod <hi rend="italic">M</hi> discant <hi rend="italic">FL</hi> <lb/>
            12 anathematizent <hi rend="italic">T</hi> anathemazaent <hi rend="italic">Ch</hi> priscilianum tp nostrom <hi rend="italic">Chl</hi> <lb/>
            13 dei esse creaturam Y execrantur <hi rend="italic">TV$14</hi> priscillyanistarum <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            priscilianistarum <hi rend="italic">B</hi> prisciillianistarum fl eps <hi rend="italic">Ch</hi> 15 est <hi rend="italic">om. V</hi> <lb/>
            17 ipsi mentiuntur <hi rend="italic">Y</hi> non-mentiuntnr <hi rend="italic">om. V</hi> ipsum <hi rend="italic">om. T</hi> <lb/>
            18 mendum <hi rend="italic">MCh</hi> mentiendum &lt;p alio falsa <hi rend="italic">FL</hi> 19 alium uerum &lt;p <lb/>
            nero <hi rend="italic">ChT</hi> quando-dicunt <hi rend="italic">om. F</hi> nostros] de nostro <hi rend="italic">T</hi> de nostros <lb/>
            <hi rend="italic">Ch</hi> 20 edicunt uera <hi rend="italic">V</hi> hac <hi rend="italic">Ch</hi> ne <hi rend="italic">om. T</hi> prisciilianistae ip <lb/>
            21 ut inueniantur (ut <hi rend="italic">8. I.) T</hi> inueniatur <hi rend="italic">P</hi> locuntur Tlf 22 illo <hi rend="italic">Ch</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXXI Aug. Sect. V pari III. </note>

<note type="footnote"> 31 </note> <lb/>
             
<pb n="482"/>
            errorem pertinere cognouimus. itaque illi quando nostri putari <lb/>
            uolunt, et falsum est ex parte et uerum est ex parte, quod <lb/>
            dicunt — falsum est enim eos nostros esse, uerum est autem <lb/>
            animam partem dei non esse — nos uero quando ad eos <lb/>
            pertinere putari uolumus, falsum est utrumque, quod dicimus,<lb n="5"/>
            et Priscillianistas nos esse et animam partem dei esse. itaque <lb/>
            illi deum laudant, non blasphemant, quando se occultant; et <lb/>
            quando se non occultant, sed sua proferunt, blasphemare se <lb/>
            nesciunt. ideo si ad fidem catholicam conuertantur, consolantur <lb/>
            semet ipsos, quia possunt dicere, quod apostolus, qui<lb n="10"/>
            cum inter cetera dixisset: prius fui blasphemus, misericordiam, <lb/>
            inquit, consecutus sum, quia ignorans feci. <lb/>
            nos contra, ut se nobis aperiant, si hoc quasi iustum mendacium <lb/>
            fallendis eis capiendisque proferimus, profecto et ad <lb/>
            blasphematores Priscillianistas pertinere nos dicimus et, ut<lb n="15"/>
            nobis credant, sine excusatione ignorantiae blasphemamus. <lb/>
            neque enim catholicus, qui blasphemando uult haereticus <lb/>
            credi, potest dicere: ignorans feci. 
</p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="6" unit="altchapter"/> Semper, frater, in talibus causis cum timore recolendum <lb/>
            est: quicumque me negauerit coram hominibus,<lb n="20"/>
            negabo eum coram patre meo, qui in caelis <lb/>
            est. an uero Christum coram hominibus non negat, qui eum <lb/>
            coram Priscillianistis negat, ut eos latentes blasphemo mendacio <lb/>
            nudet et capiat? quis autem dubitat, obsecro te, negari <lb/>
            Christum, cum, sicuti est uerus, ita non esse dicitur et, sicut<lb n="25"/>
            eum Priscillianista credit, ita esse dicitur?

<note type="footnote">11 I Tim. 1, 13 20 Matth. 10, 33 </note>

<note type="footnote"> 1 errore <hi rend="italic">Ch</hi> 2 <hi rend="italic">pr</hi>. ex <hi rend="italic">a. I. R</hi> 5 utrunque <hi rend="italic">V</hi> 6 priAcilianistas 7 <lb/>
            illi itaque <hi rend="italic">bd</hi> 7 blaphemant <hi rend="italic">V</hi> et-occultant <hi rend="italic">om. V</hi> 8 cum sua <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            9 conuertuntur <foreign xml:lang="grc">β</foreign> 11 inte <hi rend="italic">Ch</hi> inter <hi rend="italic">s. Z. R</hi> »diiieaet « fuit ? <lb/>
            12 inquitj in quid <foreign xml:lang="grc">β</foreign> <hi rend="italic">om. RV</hi> coneequtus <hi rend="italic">V</hi> qui <hi rend="italic">R*</hi> 13 iutum F <lb/>
            14 eis <hi rend="italic">om</hi>. If 15 priscilianistas y 17 qng <hi rend="italic">T</hi> que <hi rend="italic">Ch</hi> hereticos <hi rend="italic">ChT1</hi> <lb/>
            20 quicunque <hi rend="italic">VL</hi> negauerit me Fy 21 qui in caelis est om. V <lb/>
            23 negant <hi rend="italic">R</hi> blasphemia <hi rend="italic">V</hi> mendacii <hi rend="italic">V</hi> 24 qui <hi rend="italic">T</hi> dubitat <lb/>
            <hi rend="italic">om. V</hi> te] non <hi rend="italic">V</hi> negat <hi rend="italic">V</hi> negare <hi rend="italic">TCh</hi> 25 sicut. <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            ita nQŞ 9 26 eumj cum <hi rend="italic">P om. FL</hi> priscilianieta <hi rend="italic">R</hi> </note><lb/>
             
<pb n="483"/>
            
</p></div><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p>Sed occultos lupos, inquies, indutos pellibus ouium <lb/>
            et dominicum gregem latenter grauiterque uastantes aliter <lb/>
            inuenire non possumus. unde ergo innotuerunt Priscillianistae, <lb/>
            priusquam huius mendacii fuisset excogitata uenatio? unde <lb/>
            ad ipsius auctoris illorum profecto astutioris et ideo tectioris <lb n="5"/>
            cubile peruentum est? unde tot tantique manifestati atque <lb/>
            damnati et ceteri innumerabiles partim correcti, partim uelut <lb/>
            correcti et ecclesia miserante conlecti sunt? multas enim uias <lb/>
            dat dominus, quando miseretur, quibus ad eorum perueniatur <lb/>
            indaginem: quarum duae sunt aliis feliciores, ut uel ab eis, <lb n="10"/>
            quos seducere uoluerunt, aut ab eis, quos iam seduxerant, <lb/>
            resipiscentibus conuersisque monstrentur. quod facilius fit, si <lb/>
            nefarius eorum error non mendacibus captationibus, sed ueracibus <lb/>
            disputationibus euertatur. quibus conscribendis operam <lb/>
            te oportet inpendere, quoniam dominus donauit, ut possis. <lb n="15"/>
            quae scripta salubria, quibus eorum peruersitas insana destruitur, <lb/>
            cum magis magisque innotuerint et a catholicis uel <lb/>
            antistitibus, qui loquuntur in populis, uel a quibusque studiosis <lb/>
            zelo dei plenis fuerint usquequaque diffusa, haec erunt <lb/>
            sancta retia, quibus capiantur ueraciter, non mendaciter inquirantur. <lb n="20"/>
            sic enim capti aut ultro quid fuerint fatebuntur et <lb/>
            alios, quos in sua mala societate nouerunt, uel concorditer <lb/>
            1 cf. Matth. 7, 15 <lb/>
            1 hoccultus <hi rend="italic">Ch</hi> inquies lupos <hi rend="italic">V</hi> indutus <hi rend="italic">Ch</hi> 2 latentes <sic>cp</sic> <lb/>
            grauiterque uastantes aliter <hi rend="italic">om</hi>. <sic>If</sic> 3 pricillianistae 9 4 esset <hi rend="italic">T <lb/>
            unde (de 8. I.)</hi> &lt;p <hi rend="italic">5 actoris V</hi> eorum P astutioris] aut inuenirent <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> ideo] inde <hi rend="italic">TCh</hi> 6 tot antiqui &lt;p tantique] antiqui <hi rend="italic">FL</hi> <lb/>
            7 dampnati <hi rend="italic">V</hi> parti <hi rend="italic">V</hi> incorrecti <hi rend="italic">B</hi> correpti <sic>tp</sic> 8 correpti &lt;p <lb/>
            et in ecclesiam miserantem <hi rend="italic">bd</hi> conlecti] correcti <hi rend="italic">V</hi> enim habet <lb/>
            (habet <hi rend="italic">a. I.)</hi> y 9 dat <hi rend="italic">om</hi>. y 10 uel <hi rend="italic">om. V</hi> 11 quose ducere V <lb/>
            ne duxerant <hi rend="italic">V</hi> 12 resipisentibus y fit] sit ii sine farius <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            13 error eorum <hi rend="italic">FL</hi> aptationibus 9 14 operam te] operanter <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            operante <hi rend="italic">Ch ? </hi> 16 quae] querere <hi rend="italic">V</hi> scribta <hi rend="italic">T</hi> 18 antistibus T1^ <lb/>
            antestitibus <hi rend="italic">RP</hi> atestitibus <hi rend="italic">V</hi> locuntur T???? in populis <hi rend="italic">om. V</hi> <lb/>
            19 qui zelo <hi rend="italic">V</hi> pleno <hi rend="italic">R</hi> pleni <hi rend="italic">V</hi> fuerunt o diffusa <hi rend="italic">(in mg</hi>. <lb/>
            perfecta) y 20 sancta <hi rend="italic">om. V</hi> in quibus <sic>wT</sic> nomendaciter <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            22 uel-corrigent <hi rend="italic">om. TCh</hi> <lb/>
            31* <lb/>
             
<pb n="484"/>
            corrigent uel misericorditer prodent; aut, si eos pudebit fateri. <lb/>
            quod diuturna simulatione texerunt, occulta dei manu medicante <lb/>
            sanabuntur. 
</p></div><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p>Sed multo facilius, inquies, eorum latibula penetramus, <lb/>
            si quod sunt nos esse mentiamur. hoc si liceret aut expediret,<lb n="5"/>
            potuit Christus praecipere ouibus suis, ut lupinis amictae <lb/>
            pellibus ad lupos uenirent et eos huius artis fallaciis inuenirent: <lb/>
            quod eis non dixit nec quando eas in medium <lb/>
            luporum se missurum esse praedixit. sed dices: non erant <lb/>
            tunc inquirendi, cum essent apertissimi lupi, sed eorum<lb n="10"/>
            morsus et saeuitia perferenda. quid? cum tempora posteriora <lb/>
            praenuntians in uestitu ouium dixit rapaces lupos esse uenturos, <lb/>
            nonne ibi erat locus, ut haec moneret et diceret: et <lb/>
            uos, ut eos inueniatis, adsumite uestitum luporum, intrinsecus <lb/>
            autem oues manete? non hoc ait. sed cum dixisset: multi<lb n="15"/>
            ad uos uenient in uestitu ouium, intrinsecus autem <lb/>
            sunt lupi rapaces, non addidit: ex mendaciis uestris. <lb/>
            sed: ex fructibus eorum cognoscetis eos. ueritate <lb/>
            sunt cauenda, ueritate capienda, ueritate occidenda mendacia. <lb/>
            absit, ut blasphemias ignorantium scienter blasphemando uincamus,<lb n="20"/>
            absit, ut mala fallacium imitando caueamus. quomodo <lb/>
            enim cauebimus, si, ut caueamus, habebimus? si enim, ut

<note type="footnote"> 8 cf. Matth. 10, 16 15 Matth. 7, 15. 16 </note>

<note type="footnote"> 1 corrigent <hi rend="italic">Vbd:</hi> corrigunt <hi rend="italic">RMFLPfa om</hi>. 9 uel miaericorditer <lb/>
            <hi rend="italic">om. V&lt;p</hi> prodent <hi rend="italic">Vbd:</hi> produnt <hi rend="italic">RMTChPFLfyy</hi> 2 manu dei <hi rend="italic">bd</hi> <lb/>
            meditante (J1 3 sanabuntur <hi rend="italic">bd:</hi> sanantur <hi rend="italic">WMChPFLVT2Py®</hi> sonan. <lb/>
            tuT Tt sanatur <hi rend="italic">R</hi> 5 si <hi rend="italic">om. ChT1</hi> si quo deus non esae sentiamur P <lb/>
            quod sunt] dens <hi rend="italic">V</hi> quo <hi rend="italic">R</hi> nos] non <hi rend="italic">V</hi> si liceret] scilicet <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            7 lupos <hi rend="italic">ex</hi> lupus 9 ad eos <foreign xml:lang="grc">β</foreign> huius] su§ <hi rend="italic">FL</hi> 8 quos <hi rend="italic">Ch</hi> ..eis <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            eos <hi rend="italic">V</hi> medio <hi rend="italic">V</hi> 9 dicis <hi rend="italic">F</hi> erant (a in ras.) <hi rend="italic">T</hi> erant Ch <lb/>
            11 quit <hi rend="italic">V</hi> qui <hi rend="italic">L</hi> 12 prenuntiens <hi rend="italic">Ch</hi> in] cura <hi rend="italic">Y</hi> 13 haec moneret <lb/>
            et <hi rend="italic">om. FL</hi> et uos-p. 499, <hi rend="italic">14</hi> niam ita ut <hi rend="italic">desunt in cod. M</hi> <lb/>
            14 ut <hi rend="italic">(ex</hi> e) <hi rend="italic">Ch</hi> eos] uos <hi rend="italic">T</hi> asum*ite <hi rend="italic">TCh</hi> assummite <hi rend="italic">P</hi> instrinsecus <lb/>
            <hi rend="italic">Ch</hi> 15 autem-intrinsecus <hi rend="italic">om</hi>. Fl 16 in«trinsecus <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            18 agnoscetis Y 19 sunt <hi rend="italic">om. V</hi> occidenda] capienda o occidenda <lb/>
            sunt F 21 fallatium P fallacia <hi rend="italic">R</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="485"/>
            capiatur qui blasphemat nesciens, blasphemabo sciens, peius <lb/>
            est quod facio quam quod capio; si, ut inueniatur qui <lb/>
            Christum negat nesciens, ego Christum negabo sciens, ad <lb/>
            perditionem me secuturus est, quem sic inuenero: si quidem, <lb/>
            ut illum inueniam, prior pereo. <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p>An forte qui eo modo Priscillianistas inuenire molitur, <lb/>
            ideo non negat Christum, quia ore depromit, quod corde non <lb/>
            credit? quasi uero — quod et paulo ante iam dixi — cum <lb/>
            dictum esset: corde creditur ad iustitiam, incassum <lb/>
            est additum: ore confessio fit ad salutem. nonne paene <lb n="10"/>
            omnes, qui Christum coram persecutoribus negauerunt, quod <lb/>
            de illo credebant, corde tenuerunt et tamen ore ad salutem <lb/>
            non confitendo perierunt, nisi qui paenitentia reuixerunt? quis <lb/>
            ita uanescat, ut existimet apostolum Petrum hoc habuisse in <lb/>
            corde quod in ore, quando Christum negauit? nempe in illa <lb n="15"/>
            negatione intus ueritatem tenebat et foras mendacium proferebat. <lb/>
            cur ergo lacrimis diluit, quod ore negauerat, si saluti <lb/>
            sufficiebat, quod corde credebat? cur loquens in corde suo <lb/>
            ueritatem tam amaro fletu puniuit mendacium, quod ore <lb/>
            depromsit, nisi quia magnam uidit esse perniciem, quod corde <lb n="20"/>
            quidem credidit ad iustitiam, sed ore non confessus est ad <lb/>
            salutem? 
</p></div><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p>Quapropter illud, quod scriptum est: qui loquitur <lb/>
            ueritatem in corde suo, non sic accipiendum est, quasi

<note type="footnote">9 Rom. 10, 10 14 cf. Matth. 26, 69 sqq. 23 Ps. 14, 2 <lb/>
            1 blasphemabo] blaephemo <hi rend="italic">V</hi> blasphemando <hi rend="italic">F</hi> blasphemIW40 <hi rend="italic">L</hi> 2 facioj <lb/>
            ago (a <hi rend="italic">ex</hi> e) <hi rend="italic">P, bd</hi> ei ut] sicut <hi rend="italic">TCh</hi> si utique <hi rend="italic">FP</hi> 8 nesciens <lb/>
            negat <hi rend="italic">V</hi> 4 sequuturua <hi rend="italic">Y</hi> 5 illo <hi rend="italic">Ch</hi> 7 depromitur <hi rend="italic">V</hi> 8 iam <hi rend="italic">om. V</hi> <lb/>
            cum] quam <hi rend="italic">TCh</hi> 9 sine causa esset in causl S additum <hi rend="italic">W</hi> incasum T1 <lb/>
            10 additum est <hi rend="italic">V</hi> ore autem <hi rend="italic">TVChJ</hi> nonnae rp poene <hi rend="italic">RT</hi> <lb/>
            pone P 11 persequutoribus <hi rend="italic">V</hi> 13 nisi-reuixerunt <hi rend="italic">om. V</hi> quia <hi rend="italic">FL</hi> <lb/>
            pcr <hi rend="italic">paenitentiam pM</hi> 14 euanescat <hi rend="italic">{3y2bd</hi> ...hoc <hi rend="italic">Ch</hi> 16 foris <lb/>
            <hi rend="italic">$r;bd</hi> 17 quur 1\'1 doluit <hi rend="italic">T</hi> saluti. &lt;p 18 credebat] tenebat <hi rend="italic">TCh</hi> <lb/>
            ueritatcm in corde suo p 20 deprompsit <hi rend="italic">ChFVyybd</hi> uidit magnam p <lb/>
            pernitiem <hi rend="italic">R</hi> 21 credidit <hi rend="italic">(pr</hi>. di s. <hi rend="italic">I.)</hi> I? confisus (i <hi rend="italic">ex</hi> u) <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            24 sic <hi rend="italic">om</hi>. <foreign xml:lang="grc">φ</foreign> </note><lb/>
             
<pb n="486"/>
            retenta in corde ueritate loquendum sit in ore mendacium. <lb/>
            sed ideo dictum est, quia fieri potest, ut loquatur quisque <lb/>
            ore ueritatem, quae nihil ei prosit, si eam in corde non teneat, <lb/>
            id est, si quod loquitur ipse non credat. sicut haeretici, <lb/>
            maximeque idem Priscillianistae faciunt, cum catholicam ueritatem<lb n="5"/>
            non quidem credunt, sed tamen loquuntur, ut nostri <lb/>
            esse credantur. loquuntur ergo ueritatem in ore suo, non in <lb/>
            corde suo. propterea distinguendi erant ab illo, de quo dictum <lb/>
            est: qui loquitur ueritatem in corde suo. hanc autem <lb/>
            ueritatem catholicus sicut in corde loquitur, quia ita credit,<lb n="10"/>
            ita et in ore debet, ut ita praedicet; contra istam uero nec <lb/>
            in corde nec in ore habeat falsitatem, ut et corde credat ad <lb/>
            iustitiam et ore confessionem faciat ad salutem. nam et in <lb/>
            illo psalmo, cum dictum esset: qui loquitur ueritatem in <lb/>
            corde suo, mox etiam hoc additum est: qui non egit<lb n="15"/>
            dolum in lingua sua. 
</p></div><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p>Et illud, quod ait apostolus: deponentes mendacium <lb/>
            loquimini ueritatem unusquisque cum proximo suo. <lb/>
            quia sumus inuicem membra, absit, ut sic intellegamus, <lb/>
            tamquam loqui mendacium permiserit cum eis, qui nondum<lb n="20"/>
            sunt nobiscum membra corporis Christi. sed ideo dictum est, <lb/>
            quia unusquisque nostrum hoc debet quemque deputare, quod <lb/>
            eum uult fieri, etiam si nondum factus est. sicut dominus <lb/>
            alienigenam Samaritanum proximum eius ostendit, cum quo <lb/>
            misericordiam fecit. proximus ergo habendus est, non alienus.

<note type="footnote"> 9 Ps. 14, 2 15 Ps. 14, 2. 3 17 Eph. 4, 25 23 cf. Luc- <lb/>
            10, 30 sqq. </note>

<note type="footnote"> 1 retenta] remota <hi rend="italic">FL</hi> ueritatem <hi rend="italic">TCh*</hi> 3 ueritatem ore <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            4 credit 7 5 iidem <hi rend="italic">bd cum voce</hi> faciunt <hi rend="italic">incipit codex 0</hi> 6 locuntur <lb/>
            <hi rend="italic">TOPt</hi>? 7 locuntur <hi rend="italic">RChOr</hi> 8 distinguendu t»1 10 catholicos <lb/>
            <hi rend="italic">Ch</hi> 11 debet habere <hi rend="italic">V</hi> istam uero <hi rend="italic">om. V</hi> 12 habeat (t s. <hi rend="italic">I) </hi>? <lb/>
            13 in ore <hi rend="italic">FL</hi> confessione <hi rend="italic">T</hi> saluntem <hi rend="italic">Ch</hi> in om. &lt;p 15 hoc <lb/>
            <hi rend="italic">om. V</hi> 17 apostolus ait <hi rend="italic">Chfiobd</hi> agit <hi rend="italic">Ch</hi> 18 com <hi rend="italic">Ch</hi> SilO <lb/>
            <hi rend="italic">om</hi>. T 19 sic] ita <hi rend="italic">V</hi> 20 nundum <hi rend="italic">ChV</hi> 21 membra nobiscum F <lb/>
            nobis sunt <hi rend="italic">7</hi> comembra 7 22 debet] habet <hi rend="italic">V</hi> quenque <hi rend="italic">L r</hi> <lb/>
            reputare <hi rend="italic">0</hi> diu putare <hi rend="italic">P</hi> 24 aligenam <hi rend="italic">Chh1</hi> samaritanam Ch </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="487"/>
            cum quo id agendum est, ne remaneat alienus; et si propter <lb/>
            id, quod nondum est, fidei nostrae sacramentique particeps <lb/>
            factus, aliqua illi occultanda sunt uera, non tamen ideo dicenda <lb/>
            sunt falsa. 
</p></div><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p>Fuerunt enim etiam temporibus apostolorum, qui ueritatem <lb n="5"/>
            non ueritate, id est non ueraci animo praedicarent: <lb/>
            quos dicit apostolus Christum adnuntiasse non caste, sed per <lb/>
            inuidiam et contentionem. ac per hoc etiam tunc nonnulli <lb/>
            tolerati sunt adnuntiantes non casto animo ueritatem; non <lb/>
            tamen ulli laudati sunt tamquam adnuntiantes casto animo <lb n="10"/>
            falsitatem. denique de illis dicit: siue occasione siue ueritate <lb/>
            Christus adnuntietur; nullo modo autem diceret, ut <lb/>
            postea Christus adnuntietur, prius negetur. 
</p></div><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p>Quocirca multis quidem modis possunt latentes haeretici <lb/>
            uestigari nec catholica fide uituperata nec haeretica inpietate <lb n="15"/>
            laudata. 
</p><p><milestone n="7" unit="altchapter"/>Sed si aliter omnino non posset educi de cauernis <lb/>
            suis haeretica inpietas, nisi a tramite ueritatis lingua catholica <lb/>
            deuiaret, tolerabilius illa occultaretur, quam ista praecipitaretur; <lb/>
            tolerabilius in suis foueis delitiscerent uulpes, quam <lb n="20"/>
            propter illas capiendas in blasphemiae foueam caderent uenatores; <lb/>
            tolerabilius perfidia Priscillianistarum ueritatis uelamine <lb/>
            tegeretur, quam fides catholicorum. ne a Priscillianistis mentientibus <lb/>
            laudaretur, a catholicis credentibus negaretur. nam

<note type="footnote"> 5 cf. Phil. 1, 15 11 Phil. 1, 18 </note>

<note type="footnote"> 2 participes <hi rend="italic">T</hi> 3 non ideo <hi rend="italic">Ch</hi> 4 falsa sant <hi rend="italic">V</hi> 5 non ueritatein <hi rend="italic">TCh</hi> <lb/>
            6 ueraci] uero <hi rend="italic">Y</hi> predicauerunt <hi rend="italic">V</hi> 7 predicasse <hi rend="italic">V</hi> per <hi rend="italic">8. I. w</hi> <lb/>
            8 inuidiam] immundiciam <hi rend="italic">V</hi> hac <hi rend="italic">R</hi> ac <hi rend="italic">Ch</hi> atque <hi rend="italic">V</hi> tunc <hi rend="italic">om. V</hi> <lb/>
            9 tol-erati <hi rend="italic">T</hi> non <hi rend="italic">fin.]</hi> nulli <hi rend="italic">V</hi> 10 ulli <hi rend="italic">om. V</hi> 11 <hi rend="italic">fin</hi>. sine (ue 8. <hi rend="italic">l.) R</hi> <lb/>
            12 nallo-adnuntietur <hi rend="italic">om</hi>. &lt;p 14 multis quidem multis modis <hi rend="italic">TCh</hi> <lb/>
            quidem <hi rend="italic">om. V</hi> heretici latentes P 15 inuestigari <hi rend="italic">FLV</hi> 17 etsi p <lb/>
            non posset omnino <hi rend="italic">TCh</hi> posse*t <hi rend="italic">P</hi> educe <hi rend="italic">Chl</hi> educi. &lt;p cabernis <lb/>
            <hi rend="italic">0</hi> eauer... <hi rend="italic">Ch</hi> 18 impietate <hi rend="italic">0</hi> ueritatis] pietatis <hi rend="italic">TChOVv</hi> <lb/>
            19 tolerabili.us <hi rend="italic">Ch</hi> 20 delitescerent <hi rend="italic">TChFLVfyobd</hi> 2*1 cupiendas 01 <lb/>
            fouea 9 22 priscilianistarum <hi rend="italic">B</hi> uelamino <hi rend="italic">Ch</hi> 23 catholica 3 <lb/>
            ne] ut (ut 8. <hi rend="italic">ezp</hi>. ne) ? </note> <lb/>
             
<pb n="488"/>
            si propterea iusta sunt non qualiacumque, sed blasphema <lb/>
            mendacia, quia hoc animo fiunt, ut occulti haeretici detegantur <lb/>
            poterunt isto modo, si eodem animo fiant, casta esse <lb/>
            adulteria. quid? si enim ex numero Priscillianistarum inpudicarum <lb/>
            aliqua femina iniciat oculum in catholicum Ioseph<lb n="5"/>
            eique promittat prodituram se latebras eorum, si ab illo <lb/>
            inpetrauerit stuprum, certumque sit eam, si ei consensum <lb/>
            fuerit, quod pollicita est inpleturam, faciendumne censebimus? <lb/>
            an intellegemus nequaquam tali pretio merces eius modi conparandas? <lb/>
            cur ergo non emimus capiendos haereticos carne in<lb n="10"/>
            adulterium . defluente et emendos putamus ore in blasphemia <lb/>
            fornicante? aut enim licebit utrumque pari ratione defendere, <lb/>
            ut ideo haec non esse dicantur iniusta, quia ea facta sunt <lb/>
            intentione, qua conprehenderentur iniusti, aut, si sana doctrina <lb/>
            nec propter inueniendos haereticos uult nos cum feminis inpudicis<lb n="15"/>
            saltem corpore, non mente misceri, profecto nec <lb/>
            propter inueniendos haereticos uult a nobis saltem uoce, non <lb/>
            mente aut inmundam haeresim praedicari aut castam catholicam <lb/>
            blasphemari, quia et ipsum mentis imperium, cui debet <lb/>
            omnis inferior motus hominis oboedire, digno non carebit<lb n="20"/>
            obprobrio, quando fit, quod fieri non oportet seu membro seu <lb/>
            uerbo. quamquam etiam cum uerbo fit, membro fit, quoniam <lb/>
            lingua membrum est, qua fit uerbum; nec ullum factum

<note type="footnote">1 non] in <hi rend="italic">T</hi> ee o 3 potuerunt <hi rend="italic">FL</hi> pot.erunt <hi rend="italic">P</hi> potrant T1 <lb/>
            4 enim si P 5 oculum <hi rend="italic">om. V</hi> ioseph catholicum <hi rend="italic">V</hi> 6 prndituram <lb/>
            se <hi rend="italic">TVCh</hi> 7 ea <hi rend="italic">T</hi> ei <hi rend="italic">om. V</hi> concessum y 8 pollicitum 7 <lb/>
            impletura <hi rend="italic">T</hi> 9 intellegimus P praetio <hi rend="italic">R</hi> mentes f huira <lb/>
            modi <hi rend="italic">V</hi> 10 quur <hi rend="italic">P</hi> non emimusj nonne minus <hi rend="italic">V</hi> nenimus P non <lb/>
            ernimus <hi rend="italic">d</hi> 11 adulterum <hi rend="italic">Ch</hi> adulteria. <hi rend="italic">R</hi> et emendos] quA cfliendOli <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> et eruendos <hi rend="italic">d</hi> 12 ratione. q defendere] facere <hi rend="italic">in ras</hi>. r <lb/>
            13 inusta <hi rend="italic">Tl</hi> qui <hi rend="italic">T1</hi> 14 deprehenderentur <hi rend="italic">fibd</hi> 15 uul <hi rend="italic">P</hi> nos— <lb/>
            uult <hi rend="italic">om. L</hi> cum multi inpudicis salytem o 16 satem <hi rend="italic">Chx</hi> saltim Vfc <lb/>
            miseri y ne <foreign xml:lang="grc">β</foreign> 17 inueniendus <hi rend="italic">Ch</hi> uult (t 8. <hi rend="italic">l.)</hi> f saltim I7 <lb/>
            salutem m 18 heresem <hi rend="italic">RTOhFf.r\'f</hi> praedicare <hi rend="italic">FL</hi> cautam <hi rend="italic">FL</hi> <lb/>
            castam et catholicam <hi rend="italic">(w tng</hi>. fidem) 9 fidem castam et catholicam <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            19 quia <hi rend="italic">om. L</hi> et <hi rend="italic">om</hi>. 9 20 hoboedire &lt;p 22 membro fit om. 9 <lb/>
            quia p 23 uerbum membro fit p </note> <lb/>
             
<pb n="489"/>
            nostrum membro ullo paritur, nisi quod prius corde concipitur, <lb/>
            uel potius intus cogitando et consentiendo iam partum foras <lb/>
            editur faciendo per membrum. non itaque animus a facto <lb/>
            excusatur, quando dicitur aliquid non ex animo fieri, quod <lb/>
            tamen non fieret, nisi animus faciendum esse decerneret. <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p>Interest quidem plurimum, qua causa, quo fine, qua <lb/>
            intentione quid fiat; sed ea, quae constat esse peccata, nullo <lb/>
            bonae causae obtentu, nullo quasi bono fine, nulla uelut bona <lb/>
            intentione facienda sunt. ea quippe opera hominum, sicut <lb/>
            causas habuerint bonas seu malas, nunc sunt bona, nunc mala, <lb n="10"/>
            quae non sunt per se ipsa peccata: sicut uictum praebere <lb/>
            pauperibus bonum opus est, si fit causa misericordiae cum <lb/>
            recta fide; sicut concubitus coniugalis, quoniam fit causa <lb/>
            generandi, si ea fide fiat, ut gignantur regenerandi. haec atque <lb/>
            huius modi secundum suas causas opera sunt bona uel mala, <lb n="15"/>
            quia eadem ipsa, si habent causas malas, in peccata uertuntur: <lb/>
            uelut si iactantiae causa pauper pascitur; aut lasciuiae <lb/>
            causa cum uxore concumbitur; aut filii generantur, non ut <lb/>
            deo, sed ut diabolo nutriantur. cum uero iam opera ipsa <lb/>
            peccata sunt, sicut furta, stupra, blasphemiae uel cetera talia, <lb n="20"/>
            quis est, qui dicat causis bonis esse facienda, ut uel peccata <lb/>
            non sint uel, quod est absurdius, iusta peccata sint? quis est, <lb/>
            qui dicat: ut habeamus, quod demus pauperibus, faciamus <lb/>
            furta diuitibus aut testimonia falsa uendamus, maxime si non <lb/>
            inde innocentes laeduntur, sed nocentes potius damnaturis

<note type="footnote"> 1 membro] uerbo <hi rend="italic">V</hi> pariturj portenditur <hi rend="italic">V</hi> 2 paratum <hi rend="italic">V</hi> 3 faciendum <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> mentiendo ro membrum] uerbum <hi rend="italic">V</hi> non iam <hi rend="italic">T</hi> factu <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            4 non <hi rend="italic">om</hi>. S qUlfood <hi rend="italic">Ch</hi> 5 discerneret <hi rend="italic">Y</hi> 7 quid] quod <hi rend="italic">P</hi> et <lb/>
            ea <hi rend="italic">Y</hi> 8 optentu P 9 fatienda <hi rend="italic">Ch</hi> sicut] seu <hi rend="italic">V</hi> 10 habuerunt cp <lb/>
            nunc <hi rend="italic">pr</hi>. (c <hi rend="italic">s. I.)</hi> 9 non <hi rend="italic">P</hi> 11 pauperibus praebere 9 13 qlloniam] <lb/>
            <hi rend="italic">quando$ybd</hi> cum <hi rend="italic">V</hi> 15 uiusmodi <hi rend="italic">Ch</hi> huiusmodo <hi rend="italic">T</hi> 16 malas causas <lb/>
            <hi rend="italic">V$bd</hi> uertantur <hi rend="italic">Y</hi> 17 uelud <hi rend="italic">Y</hi> si <hi rend="italic">om. B</hi> si. <hi rend="italic">T pascatur FL</hi> <lb/>
            aut (a <hi rend="italic">m. 2 add.)</hi> y 18 com <hi rend="italic">Ch</hi> concombitur <hi rend="italic">Ch</hi> concubitur Yep <lb/>
            19 diabulo <hi rend="italic">Ch</hi> a diabulo <hi rend="italic">T</hi> 20 uel cetera <hi rend="italic">sqq. usque ad pag. 491, 14</hi> <lb/>
            perueniret <hi rend="italic">desunt in V</hi> 23 abeamus <hi rend="italic">0</hi> 24 aut] an <hi rend="italic">P</hi> 2o innocentes <lb/>
            (s <hi rend="italic">ex</hi> r) <hi rend="italic">T</hi> ledunt P laedantur f <lb/>
            .. </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="490"/>
            iudicibus eruuntur? duo enim bona fiunt huius uenditione <lb/>
            mendacii, ut et pecunia sumatur, unde inops alatur, et iudex <lb/>
            fallatur, ne homo puniatur. testamenta etiam si possumus. <lb/>
            cur non uera supprimimus et falsa subponimus, ut hereditates <lb/>
            uel legata non habeant indigni, qui nihil ex eis operantur<lb n="5"/>
            boni, sed hi potius, a quibus esurientes pascuntur, nudi <lb/>
            uestiuntur, peregrini suscipiuntur, captiui redimuntur, ecclesiae <lb/>
            construuntur? cur enim non fiant illa mala propter haec bona. <lb/>
            si propter haec bona nec illa sunt mala? iam uero si aliquae <lb/>
            inmundae et diuites feminae uideantur amatores et stupratores<lb n="10"/>
            suos insuper ditaturae, cur non et has partes atque artes <lb/>
            suscipiat uir misericors, quibus pro tam bona causa utatur. <lb/>
            ut habeat, unde indigentibus largiatur, nec audiat apostolum <lb/>
            dicentem: qui furabatur, iam non furetur; magis <lb/>
            autem laboret operans manibus suis bonum, u t<lb n="15"/>
            habeat unde tribuere cui opus est? si quidem non <lb/>
            solum ipsum furtum, uerum etiam falsum testimonium et <lb/>
            adulterium et omne opus malum non erit malum, sed bonum, <lb/>
            si ea causa perpetretur, ut sit, unde fiat bonum. quis ista <lb/>
            dicat, nisi qui res humanas omnesque conatur mores legesque<lb n="20"/>
            subuertere? quod enim sceleratissimum facinus, quod turpissimum <lb/>
            flagitium, quod inpiissimum sacrilegium non dicatur <lb/>
            posse fieri recte atque iuste nec inpune tantum, uerum <lb/>
            etiam gloriose, ut in eo perpetrando non solum supplicia nulla <lb/>
            timeantur, sed sperentur et praemia, si semel concesserimus

<note type="footnote"> 14 Eph. 4, 28 </note>

<note type="footnote"> 1 eruuntar] eeruuntur <hi rend="italic">Ch</hi> seruantur (a <hi rend="italic">in ras.) T</hi> bona ex dona ? <lb/>
            uiua <hi rend="italic">Ch</hi> 2 et <hi rend="italic">om. P</hi> summatur <hi rend="italic">ChT1</hi> inobs m 3 etiam] enim S <lb/>
            pcssimus <hi rend="italic">b</hi> 4 qaur <hi rend="italic">OPT1</hi> legata uel hereditates i 6 hii <hi rend="italic">TCk</hi> <lb/>
            hi potius] hpotius <hi rend="italic">P</hi> exnrientes tp1 eentea P 7 eclesiae <hi rend="italic">Ch</hi> 8 qanr <lb/>
            <hi rend="italic">PO</hi> 9 ai-bona <hi rend="italic">otn. Hji1</hi> haec <hi rend="italic">Otll. T</hi> 10 atrupratores <hi rend="italic">TO</hi> 11 ditaturac <lb/>
            <hi rend="italic">R</hi> quur <hi rend="italic">(sic Bempe-r) 0</hi> 12 suscipiator <hi rend="italic">B</hi> uir om. Br <lb/>
            15 ut <hi rend="italic">ex</hi> et o 16 tribuat <hi rend="italic">RLfJVb</hi> quidem in hoc y 19 quis est <lb/>
            adicat <hi rend="italic">P</hi> qui <hi rend="italic">T</hi> ita <hi rend="italic">TCh</hi> 20 omnesqui <hi rend="italic">TCh</hi> mores conatur <foreign xml:lang="grc">β</foreign> <lb/>
            legisque <hi rend="italic">ChT1</hi> 22 sacrilegum P 24 etiam <hi rend="italic">om. RW</hi> ut] et f <lb/>
            25 timeantnr] mereantur <hi rend="italic">FL</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="491"/>
            in omnibus malis operibus hominum ideo non quid fiat, sed <lb/>
            quare fiat esse quaerendum, ut, quaecumque propter bonas <lb/>
            causas facta inueniuntur, nec ipsa mala esse iudicentur? at <lb/>
            si iustitia merito punit furem, etiam qui dixerit et ostenderit <lb/>
            ideo se subtraxisse superflua diuiti, ut praeberet necessaria <lb n="5"/>
            pauperi; si merito punit falsarium, etiam qui se ideo testamentum <lb/>
            alienum corrupisse docuerit, ut ille heres esset, qui <lb/>
            facturus inde fuerat elemosynas largas, non ille, qui nullas; <lb/>
            si merito punit adulterum, etiam qui demonstrauerit misericordia <lb/>
            se fecisse adulterium, ut per illam, cum qua fecit, de <lb n="10"/>
            morte hominem liberaret; postremo, ut ad rem, de qua quaestio <lb/>
            est, propius accedamus, si merito punit eum, qui feminae <lb/>
            alicui Priscillianistarum turpitudinis consciae propterea se <lb/>
            adulterino concubitu miscuit, ut ad eorum latebras perueniret: <lb/>
            obsecro te, cum dicat apostolus: nec exhibeatis membra <lb n="15"/>
            uestra arma iniquitatis peccato et ideo nec manus <lb/>
            nec corporis genitalia nec alia membra flagitiis exhibere debeamus, <lb/>
            ut Priscillianistas inuenire possimus, quid nos lingua, <lb/>
            quid totum os nostrum, quid organum uocis offendit, ut haec <lb/>
            exhibeamus arma peccato tantoque peccato, ubi deum nostrum, <lb n="20"/>
            ut Priscillianistas adprehensos ab ignorantiae blasphemiis <lb/>
            eruamus, sine excusatione ignorantiae blasphememus? 
</p></div><div n="19" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="8" unit="altchapter"/> Dicet aliquis: ergo aequandus est fur quilibet ei <lb/>
            furi qui misericordiae uoluntate furatur? quis hoc dixerit? sed

<note type="footnote"> 15 Rom. 6, 13 </note>

<note type="footnote"> 1 <hi rend="italic">alt</hi>. omninum <hi rend="italic">Ch</hi> omnium <hi rend="italic">T</hi> ideo <hi rend="italic">om</hi>. &lt;p non] num <hi rend="italic">P</hi> 3 esset <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            indicemua <hi rend="italic">0</hi> indicentur cp t 4 ponit Tl 5 se ideo y 6 falsarium- 9 <lb/>
            panit <hi rend="italic">om. P</hi> 8 aelimosinas <hi rend="italic">T</hi> elimosinas <hi rend="italic">Ch,3</hi> aelemosinas B elemosinas <lb/>
            <hi rend="italic">FLf</hi> nullus o1 . 9 punit et <hi rend="italic">FL</hi> adulterium <hi rend="italic">TChLOPp</hi> <lb/>
            per (8. <hi rend="italic">I.)</hi> misericordiam i 10 se s. Z. cp 11 liberauit <hi rend="italic">P</hi> 12 <hi rend="italic">cum <lb/>
            ttocibus</hi> punit eum <hi rend="italic">codex P finitur fol. 129b</hi> faeminae cp 13 turpitudines <lb/>
            <hi rend="italic">Ch</hi> 15 dicit T ne <hi rend="italic">FL V</hi> 17 nec corporis nec (nec <hi rend="italic">init</hi>. <lb/>
            u. <hi rend="italic">add. m. 2)</hi> genitalia membra v 18 possimus (i <hi rend="italic">ex</hi> u) cp 19 uocis <lb/>
            (c <hi rend="italic">ex</hi> t) <hi rend="italic">T</hi> ut <hi rend="italic">om. 0</hi> 20 iniquitatis peccato <hi rend="italic">V</hi> ubi] ut Vcp2 <lb/>
            21 blasphemii <hi rend="italic">T</hi> blasphemaemus <hi rend="italic">Ch</hi> 22 seruamus <hi rend="italic">T</hi> seruemus <hi rend="italic">FLV$b</hi> <lb/>
            23 dicit <hi rend="italic">V</hi> 24 furaptur cp </note> <lb/>
             
<pb n="492"/>
            horum duorum non ideo est quisquam bonus, quia peior est <lb/>
            unus. peior est enim, qui concupiscendo quam qui miserando <lb/>
            furatur; sed si furtum omne peccatum est, ab omni furto est <lb/>
            abstinendum. quis enim dicat esse peccandum, etiamsi aliud <lb/>
            sit damnabile, aliud ueniale peccatum? nunc autem quaerimus. <lb n="5"/>
            si hoc aut illud quisque fecerit, quis non peccabit siue peccabit, <lb/>
            non quis grauius leuiusue peccabit. nam et ipsa furta <lb/>
            leuius utique puniuntur lege quam stupra; sunt autem utraque <lb/>
            peccata, quamuis alia leuiora, alia grauiora, ita ut leuius <lb/>
            habeatur furtum, quod concupiscendo, quam stuprum, quod<lb n="10"/>
            subueniendo committitur. in suo quippe genere aliis eiusdem <lb/>
            generis peccatis leuiora fiunt, quae bono animo uidentur admitti, <lb/>
            cum tamen et ipsa alterius generis peccatis ipso sue <lb/>
            genere leuioribus inueniantur esse grauiora. grauius est enim <lb/>
            auaritia quam misericordia furtum facere, itemque stuprum<lb n="15"/>
            grauius est luxuria quam misericordia perpetrare, et tamen <lb/>
            grauius est adulterare misericordia quam furari auaritia. neque <lb/>
            nunc agitur, quid sit leuius siue grauius, sed quae sint <lb/>
            peccata uel non sint. nemo enim dixerit debuisse peccari, ubi <lb/>
            constat esse peccatum; sed debere dicimus, si ita uel ita<lb n="20"/>
            peccatum est, ignosci uel non ignosci. 
</p></div><div n="20" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="9" unit="altchapter"/> Verum, quod fatendum est, ita humanos animos <lb/>
            quaedam conpensatiua peccata perturbant, ut etiam putentur <lb/>
            debere laudari, ac potius recte facta dicantur. quis enim

<note type="footnote"> 1 orum <hi rend="italic">V</hi> 2 quam] quia <hi rend="italic">V1</hi> 4 abstinendum est <hi rend="italic">FLVfa obstinen-</hi> <lb/>
            dum <hi rend="italic">Tl</hi> dampnabile aliud sit <hi rend="italic">V</hi> 5 aliud ueniale <hi rend="italic">in mg. R</hi> tunc 9 <lb/>
            6 si <hi rend="italic">om</hi>. cp fecerit quia <hi rend="italic">V</hi> quia T peccauit TIJI <hi rend="italic">peccauit RTChrft</hi> <lb/>
            7 quis non <hi rend="italic">TCh</hi> leuiusque ex lenitas m. 2 <hi rend="italic">V, om. Ch</hi> peccauit <lb/>
            <hi rend="italic">Chff</hi> 8 lege puniuntur <hi rend="italic">FL</hi> poniuntur <hi rend="italic">Ch</hi> quam stupra in mg. <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            9 liuiora <hi rend="italic">Ch</hi> grauiora non tamen ita T 10 concupiscitur <hi rend="italic">B</hi> concupiscendum <lb/>
            <hi rend="italic">ChTl</hi> 11 eiudem f 12 ammitti <hi rend="italic">BTCh</hi> amitti 01 <lb/>
            13 peccata <hi rend="italic">V</hi> 14 leuioribus] grauioribus P? greuiora <hi rend="italic">Ch</hi> 15 misericordiam <lb/>
            <hi rend="italic">Ch</hi> itaque <hi rend="italic">RT</hi> 18 agimus (mus 8. <hi rend="italic">I.)</hi> T 19 uel] que <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            peccare <hi rend="italic">FL</hi> 20 constaijt (t <hi rend="italic">supra</hi> ij) <hi rend="italic">Ch</hi> sed (d s. <hi rend="italic">l.)</hi> &lt;p 21 non <lb/>
            <hi rend="italic">om. T</hi> 22 umanos <hi rend="italic">Ch</hi> 23 uel perconturbant P 24 ac] hac P aut 7 <lb/>
            recta Z1 enim ţųilJ1 o </note> <lb/>
             
<pb n="493"/>
            dubitet esse grande peccatum, si pater filias suas prostituat <lb/>
            fornicationibus inpiorum? et tamen extitit causa, qua hoc uir <lb/>
            iustus debere se facere existimaret, quando Sodomitae nefario <lb/>
            libidinis inpetu hospitibus eius inruebant. ait enim: sunt <lb/>
            mihi duae filiae, quae non cognouerunt uirum; <lb n="5"/>
            producam illas ad uos, et utimini eis, quomodo <lb/>
            placuerit uobis; tantum in uiros istos ne faciatis <lb/>
            iniquum, propterea quia intrauerunt sub tectum <lb/>
            tignorum meorum. quid hic dicemus? nonne ita illud <lb/>
            scelus, quod Sodomitae hospitibus illius uiri iusti facere conabantur, <lb n="10"/>
            horremus, ut quidquid fieret ne hoc fieret, arbitremur <lb/>
            fuisse faciendum? mouet etiam maxime persona facientis, quae <lb/>
            merito iustitiae liberabatur a Sodomis, ut, quoniam minus <lb/>
            malum est feminas quam uiros perpeti stuprum, etiam hoc <lb/>
            ad iustitiam iusti illius pertinuisse dicatur, quod in filiabus <lb n="15"/>
            hoc maluit fieri quam in hospitibus suis, non tantum id uolens <lb/>
            animo, uerum et offerens uerbo et, si illi assensi fuissent, <lb/>
            inpleturus et facto. sed si hanc peccatis aperuerimus uiam, <lb/>
            ut committamus minora, ne alii maiora committant, lato <lb/>
            limite, immo nullo limite, sed conuulsis et remotis omnibus <lb n="20"/>
            terminis infinito spatio cuncta intrabunt atque regnabunt. <lb/>
            quando enim fuerit definitum peccandum esse homini minus, <lb/>
            ne alius peccet amplius, profecto et furtis nostris stupra <lb/>
            cauebuntur aliena et incesta stupris et si qua inpietas uisa <lb/>
            fuerit etiam peior incestis, incesta quoque facienda dicentur

<note type="footnote"> 4 Gen. 19, 8 </note>

<note type="footnote"> 1 grande esse P pater] mater <hi rend="italic">V</hi> suas <hi rend="italic">om. V</hi> 2 stitit <hi rend="italic">Ch</hi> exstitit <lb/>
            (I: 8. <hi rend="italic">I.) T</hi> existit <hi rend="italic">0</hi> 3 se <hi rend="italic">om</hi>. ff estimaret <hi rend="italic">V</hi> nefariae 9 <lb/>
            nefarie <hi rend="italic">V</hi> 4 ospitibus <hi rend="italic">TChy</hi> ait <hi rend="italic">ex</hi> aut &lt;p; ait—498, <hi rend="italic">15</hi> indicauit <lb/>
            <hi rend="italic">om. Y</hi> 6 producamu <hi rend="italic">T</hi> illam 91 illas ęt O 7 nobis <hi rend="italic">om. TCh</hi> <lb/>
            8 tictum <hi rend="italic">ChT1</hi> 10 quo <hi rend="italic">R</hi> ospitibus <hi rend="italic">T illia 0</hi> 11 quicquid To <lb/>
            12 fuiase] esse <hi rend="italic">FL</hi> monet o1 personA <hi rend="italic">0</hi> 13 liberatur 7 a somis <lb/>
            <hi rend="italic">Tx</hi> 16 ospitibus <hi rend="italic">Ch</hi> 17 offerens et P 18 si <hi rend="italic">om. Ch</hi> aperimus <lb/>
            T apperuerimos <hi rend="italic">RTFLOfi</hi> 19 ut] et <hi rend="italic">TOt</hi>. commitant <hi rend="italic">Tl</hi> <lb/>
            20 et] atque p 21 rigabunt (i <hi rend="italic">ex</hi> e) <hi rend="italic">T</hi> 22 peccando f 23 et] a <hi rend="italic">FL</hi> <lb/>
            24 cauebnnt <hi rend="italic">T</hi> 25 dicetur o </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="494"/>
            a nobis, si eo modo agi potuerit, ut illa inpietas non committatur <lb/>
            ab aliis: et in singulis quibusque generibus peccatorum <lb/>
            et furta pro furtis et stupra pro stupris et incesta pro <lb/>
            incestis et sacrilegia pro sacrilegiis facienda putabuntur, nostra <lb/>
            pro alienis, non solum minora pro maioribus, uerum etiam si<lb n="5"/>
            ad ipsa summa et pessima ueniatur, pauciora pro pluribus, si <lb/>
            se ita rerum uerset incursus, ut aliter alii non se abstineant <lb/>
            a peccatis, nisi minus aliquanto, sed tamen peccantibus nobis, <lb/>
            ita ut omnino ubi dixerit inimicus, qui habuerit huius modi <lb/>
            potestatem: nisi tu sceleratus fueris, ego sceleratior, aut: nisi<lb n="10"/>
            tu hoc scelus feceris, ego talia plura faciam, scelus nobis <lb/>
            uideamur admittere, si uelimus ab scelere temperare. hoc <lb/>
            sapere quid est nisi desipere uel potius insanire? a mea quippe <lb/>
            iniquitate, non ab aliena siue in me siue in aliis perpetrata <lb/>
            mihi est cauenda damnatio; anima enim, quae peccauerit,<lb n="15"/>
            ipsa morietur. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>