<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024b.opp-lat1:33</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024b.opp-lat1:33</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024b.opp-lat1"><div n="33" subtype="chapter" type="textpart"><p>AUG. dixit: Ego autem causam quaero, cum deo noceri <lb/>
            nihil possit. 
</p><p>FORT. dixit: Nihil noceri deo iam diximus, et in contraria <lb/>
            natura esse animam diximus, ideo ut contrariae naturae modum <lb n="10"/>
            inponeret; modo inposito contrariae naturae sumit eandem <lb/>
            deus. ipse enim dixit: potestatem habeo ponendi animam <lb/>
            meam et potestatem sumendi eam. hanc mihi pater dedit <lb/>
            potestatem ponendi animam meam et sumendi eam. deus ergo, <lb/>
            qui loquebatur in filio, de qua anima diceret ? constat esse <lb n="15"/>
            animam nostram, quae in his corporibus habetur, quod dei <lb/>
            uoluntate uenerit et de uoluntate ipsius iterum adsumatur. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>