<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1:4.1-5.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1:4.1-5.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="4"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><ab><title type="sub">LIBER QVARTUS. </title></ab><p>FAUSTUS dixit: Accipis testamentum uetus? si est mihi <lb/>
            in eo hereditas, accipio; si non est, non accipio. inprobitas<lb n="10"/>
            enim haec quidem nimia est usurpare tabulas. quae testentur <lb/>
            exheredatum. an ignoras testamentum uetus Chananaeorum <lb/>
            terram repromittere, sed eam tamen ludaeis, id est circumcisis <lb/>
            et sacrificantibus et abstinentibus a porcina ac reliquis <lb/>
            carnibus, quas inmundas Moyses appellat, sabbata obseruantibus<lb n="15"/>
            et azymorum sollemnitatem ac reliqua huiusmodi, quae <lb/>
            eius ipse testator eis obseruanda mandauit? quae quia christianoram <lb/>
            placuere nemini — neque enim quisquam nostrorum <lb/>
            ea custodit — dignum est, ut cum refusa hereditate reddamus <lb/>
            et tabulas. haec ergo causa est, cur ego testamentum uetus <lb n="20"/>
            abiciendum puto, nisi tu me prudentius aliquid doceas. secunda <lb/>
            uero causa est, quod tam etiam misera eius et corporalis ac <lb/>
            longe ab animae commodis hereditas est, ut post beatam illam <lb/>
            noui testamenti pollicitationem, quae caelorum mihi regnum <lb/>
            et uitam perpetuam repromittit, etiam si gratis eam mihi <lb n="25"/>
            testator suus ingereret, fastidissem. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p>AUGUSTINUS respondit: Temporalium quidem rerum

<note type="footnote">18 cf. Gen. 15, 18; 17, 8 17 cf. Len. 11, 7 Ex. 12; 20, 8 </note>

<note type="footnote"> 2 quo <hi rend="italic">SMG</hi> mutatus <hi rend="italic">CSMG</hi> 4 in <hi rend="italic">om. L</hi> 5 conceptis <hi rend="italic">SG</hi> <lb/>
            € auras <hi rend="italic">scripsi</hi> : horas <hi rend="italic">LSGMPCb</hi> quoinquinari <hi rend="italic">M1 <lb/>
            9 cap.VlllLPSMG</hi> llhecC <hi rend="italic">que Cq:P.' oni.SG teBtemS testem-</hi> <lb/>
            fur <hi rend="italic">G</hi> 12 <hi rend="italic">cananeorum L</hi> chananeorum C 13 iudeis <hi rend="italic">C</hi> 14 ac] <hi rend="italic">et SG a b</hi> <lb/>
            16 azimorum S liYiusmodi (v 8. 0 <hi rend="italic">a m. f) C</hi> que <hi rend="italic">C</hi> 18 nfm <hi rend="italic">C</hi> 19 effusajSfr <lb/>
            23 anime C <hi rend="italic">24 pollicitationemq; L 27 cap. VIllI. LPMSG Agustinus L</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="269"/>
            promissiones testamento uetere contineri et ideo uetus testamentum <lb/>
            appellari nemo nostrum ambigit, et quod aeternae uitae <lb/>
            promissio regnumque caelorum ad nouum pertinet testamentum: <lb/>
            sed in illis temporalibus figuras fuisse futurorum, quae <lb/>
            inplerentur in nobis, in quos finis saeculorum obuenit, non <lb n="5"/>
            suspicio mea, sed apostolicus intellectus est dicente Paulo <lb/>
            cum de talibus loqueretur: haec omnia figurae nostrae <lb/>
            fuerunt, et iterum: haec omnia in figura contingebant <lb/>
            illis; scripta sunt autem propter nos, in quos finis <lb/>
            saeculorum obuenit. non ergo uetus testamentum ad consequendas <lb n="10"/>
            illas promissiones, sed ad intellegendas in eis noui <lb/>
            testamenti praenuntiationes accipimus; ueteris quippe testificatio <lb/>
            fidem nouo conciliat. unde dominus posteaquam resurrexit <lb/>
            a mortuis seque non solum intuendum discipulorum <lb/>
             oculis sed etiam contrectandum manibus obtulit, ne quid <lb n="15"/>
            tamen cum suis mortalibus et carnalibus sensibus fallaciter <lb/>
            agi arbitrarentur, magis eos de ueterum librorum testificatione <lb/>
            firmauit dicens: oportebat inpleri omnia, quae scripta <lb/>
            sunt in lege Moysi et prophetis et psalmis de me. <lb/>
            non itaque spes nostra in temporalium rerum promissione <lb n="20"/>
            defixa est, quandoquidem nec ipsos illius temporis sanctos et <lb/>
            spiritales uiros, patriarchas et prophetas, his terrenis rebus <lb/>
            fuisse deditos credimus; intellegebant enim reuelante sibi <lb/>
            spiritu dei, quid tempori illi congrueret et quibus modis deus. <lb/>
            per illas omnes res gestas et dictas futura figuranda et praenuntianda <lb n="25"/>
            decerneret, magisque desiderium eorum de noua <lb/>
            testamento erat; sed praesens functio corporalis ad significanda <lb/>
            noua uentura pollicitationibus ueteribus praebebatur. ita

<note type="footnote">7 I Cor. 10, 6. 11 18 Luc. 24, 44 </note>

<note type="footnote"> 1 ueteri <hi rend="italic">b</hi> 2 et <hi rend="italic">om. Lb</hi> aeterne <hi rend="italic">C</hi> uite <hi rend="italic">L</hi> 4 que <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            5 fines <hi rend="italic">S</hi> seculorum <hi rend="italic">C</hi> 6 suspicio <hi rend="italic">(corr. m. 2 ex</hi> suscipio) <hi rend="italic">L</hi> 7 alibus <lb/>
            <hi rend="italic">L post</hi> omnia inquit <hi rend="italic">in SG</hi> 9 in illis <hi rend="italic">LCSG</hi> fines <hi rend="italic">SMl</hi> <lb/>
            12 prenuntiationes <hi rend="italic">SC</hi> 14 oculis discipulorum <hi rend="italic">S</hi> 15 obtulit <hi rend="italic">1.1</hi> <lb/>
            17 testificationem <hi rend="italic">L</hi> 18 que C 24 tempori (e <hi rend="italic">corr. m</hi>. 2 in ij <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            25 prenuntianda <hi rend="italic">CS</hi> 27 presens <hi rend="italic">C</hi> 28 prebebatur <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="270"/>
            illorum hominum non tantum lingua, sed et uita prophetica fuit. <lb/>
            carnalis autem populus promissis uitae praesentis inhaerebat. <lb/>
            de quo tamen etiam populo nihilominus significabantur futura. 
</p><p rend="script">Sed uos ista non intellegitis. quia, sicut propheta dixit <lb/>
            "nisi credideritis, non intellegetis." non enim estis<lb n="5"/>
            eruditi in regno caelorum, id est in ecclesia Christi uera <lb/>
            catholica; quod si essetis, de diuitiis sanctarum scripturarum <lb/>
            non solum noua sed etiam uetera proferretis. ipse quippe dominus <lb/>
            dicit: propterea omnis scriba eruditus in regno <lb/>
            caelorum similis est homini patrifamilias proferenti<lb n="10"/>
            de thesauro suo noua et uetera. et ideo dum sola promissa <lb/>
            dei noua tenere uos arbitramini, remansistis in uetustate <lb/>
            carnis et nouitatem induxistis erroris. de qua nouitate apostolus <lb/>
            dicit: profanas autem uerborum nouitates euita; multum <lb/>
            enim proficiunt ad inpietatem, et sermo eorum <lb n="15"/>
            sicut cancer serpit. ex quibus est Hymenaeus et <lb/>
            Philetus, qui circa ueritatem aberrauerunt dicentes <lb/>
            resurrectionem iam factam esse, et fidem quorundam <lb/>
            subuerterunt. ex qua uena falsitatis uos manare cognoscite. <lb/>
            qui dicitis nunc esse resurrectionem tantummodo animarum <lb n="20"/>
            per praedicationem ueritatis, corporum autem, quam praedicauerunt <lb/>
            apostoli. futuram negatis. quid autem spiritaliter <lb/>
            secundum hominem interiorem, qui renouatur in agnitione dei, <lb/>
            potestis cogitare, cum per uetustatem carnis et per carnalium <lb/>
            rerum imagines, quibus totus error uester inuoluitur, res corporeas<lb n="25"/>
            non possessione teneatis, sed phantasmate sapiatis? <lb/>
            terram enim Chananaeorum. quae manifesta erat et manifeste

<note type="footnote">5 Es. 7, 9 9 Matth. 13, 52 14 II Tim. 2, 16 sqq. 23 cf. Col. 3, 10 </note>

<note type="footnote" rend="script"> 1 prophetia (i s. <hi rend="italic">1.) G</hi> profuit Sl 2 uite presentis <hi rend="italic">C</hi> inheredi <lb/>
            <lb/>
            bat <hi rend="italic">LCSG</hi> 8 nihilhominus <hi rend="italic">C</hi> 5 intellegitis <hi rend="italic">L</hi> 7 uitiis <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            8 proferetis <hi rend="italic">Ll</hi> 11 thesauro <hi rend="italic">Lx</hi> 16 hymeneus <hi rend="italic">LSMG</hi> hymeneius <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            17 fyletus <hi rend="italic">SG</hi> filetus <hi rend="italic">LM</hi> 19 snbuertunt <hi rend="italic">LC</hi> manere <hi rend="italic">LClMx</hi> <lb/>
            '21 predicationem (ca s. <hi rend="italic">I.) S</hi> predititionem <hi rend="italic">G1</hi> predicationem <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            ueritatis (es in is <hi rend="italic">corr.) C</hi> 24 potestatis <hi rend="italic">L</hi> 25 quib' (b' 8. <hi rend="italic">1. add. <lb/>
            m. 2) L</hi> 26 possione S fantasmate <hi rend="italic">LSG</hi> 27 chananeorum <hi rend="italic">LC</hi> <lb/>
            chananeorum (h a. <hi rend="italic">I.) M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="271"/>
            illo populo data est. contemnere uos et fastidire gloriamini. <lb/>
            quasi non ita terram luminis describatis ex una parte a terra <lb/>
            gentis tenebrarum, tamquam cuneo coartato discissam, ut <lb/>
            neque in rerum ueritate inueniatur et in cogitationum uestrarum <lb/>
            falsitate credatur; et ideo nec uitam uestram data sustineat <lb n="5"/>
            et mentem uestram desiderata corrumpat. 
</p></div></div><div type="textpart" subtype="book" n="5"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><ab><title type="sub">LIBER QVINTUS.. </title></ab><p>FAUSTUS dixit: Accipis euangelium? tu me interrogas. <lb/>
            utrum accipiam, in quo id ipsum accipere adparet, quia quae <lb/>
            iubet obseruo. an ego de te quaerere debeo. utrum accipias. <lb n="10"/>
            in quo nulla accipientis euangelium uidentur indicia? ego <lb/>
            patrem dimisi et matrem, uxorem. filios et cetera, quae euangelium <lb/>
            iubet, et interrogas, utrum accipiam euangelium? nisi <lb/>
            adhuc nescis, quid sit quod euangelium nuncupatur. est enim <lb/>
            nihil aliud quam praedicatio et mandatum Christi. ego aurum <lb n="15"/>
            argentumque reieci et aes in zonis habere destiti cotidiano <lb/>
            contentus cibo nec de crastino curans nec unde uenter inpleatur <lb/>
            aut corpus operiatur sollicitudinem gerens. et quaeris <lb/>
            a me, utrum accipiam euangelium? uides in me Christi beatitudines <lb/>
            illas, quae euangelium faciunt, et interrogas, utrum <lb n="20"/>
            illud accipiam? uides pauperem, uides mitem, uides pacificum, <lb/>
            puro corde, lugentem, esurientem, sitientem. persecutiones et <lb/>
            odia sustinentem propter iustitiam, et dubitas, utrum accipiam <lb/>
            euangelium? non ergo iam mirum est Iohannem Baptistam <lb/>
            uiso Iesu et eius item auditis operibus quaerere adhuc, utrum <lb n="25"/>
            ipse esset Christus, cui digne et merito Iesus nec dignatus <lb/>
            quidem est renuntiare, quod esset ipse, sed opera rursus

<note type="footnote"> 12 cf. Matth. 19, 29 15 cf. Matth. 10. 9 sq; 6, 25 sqq. <lb/>
            20 cf. Matth. 5, 3 sqq. </note>

<note type="footnote"> 1 contempnere <hi rend="italic">L</hi> 4 ueritate rerum <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            8 <hi rend="italic">cap</hi>. X <hi rend="italic">LSMPG</hi> 9 quae] qui <hi rend="italic">L</hi> 11 qua <hi rend="italic">L</hi> 15 nihil] mihi <hi rend="italic">PG</hi> <lb/>
            predicatio <hi rend="italic">C</hi> argentum et aurum <hi rend="italic">b</hi> 16 argentum quae <hi rend="italic">L</hi> *aes <lb/>
            (h <hi rend="italic">er.) M</hi> cottidiano <hi rend="italic">SM</hi> 17 de <hi rend="italic">(8. I. a m. 2) C</hi> 18 queris <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            2-1 iam 8. <hi rend="italic">I. G</hi> 27 ipse esset <hi rend="italic">SMG</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="272"/>
            eadem illi, quae iamdudum audierat, remandauit: caeci ui <lb/>
            dent, surdi audiunt, mortui resurgunt et cetera. quod <lb/>
            ego quoque circa te non inmerito fecerim, si perroganti, <lb/>
            utrum accipiam euangelium, dixero: omnia mea dimisi, patrem, <lb/>
            matrem, uxorem, filios, aurum, argentum, manducare, bibere, <lb n="5"/>
            delicias, uoluptates. hoc tibi ad interrogata satis responsum <lb/>
            puta et beatum te futurum, si in me non fueris scandalizatus. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p>Sed non, inquit, accipere euangelium hoc solum est, si <lb/>
            quod praecepit, facias, sed ut etiam credas omnibus, quae in <lb/>
            eodem scripta sunt, quorum primum est illud, quia sit natus<lb n="10"/>
            Iesus. sed nec item illud solum est euangelium accipere, ut credas, <lb/>
            quia natus est Iesus, sed ut facias etiam, quod praecepit. ac <lb/>
            si me idcirco euangelium non accipere putas, quia generationem <lb/>
            praetermitto. nec tu ergo accipis et multo magis non <lb/>
            accipis, quia praecepta contemnis. ac per hoc interim pares <lb n="15"/>
            sumus, donec discutiamus et partes; aut si tibi non praeiudicat <lb/>
            praeceptorum ista contemptio ad profitendum, quia <lb/>
            accipias euangelium, mihi quare ad hoc praeiudicet genealogia <lb/>
            damnata? quodsi accipere euangelium in duobus his constat, <lb/>
            ut dicis, genealogias credere et seruare mandata, quid ergo <lb n="20"/>
            inperfectus inperfectum iudicas ? uterque nostrum eget alterutro. <lb/>
            sin, quod certius est, accipere euangelium in sola obseruatione <lb/>
            constat caelestium mandatorum. duplici modo <lb/>
            inprobus es, qui, ut dici solet, desertor arguas militem. et <lb/>
            tamen age, ponamus, quia ita uis, duo haec partes esse fidei <lb n="25"/>
            perfectae, quarum una quidem constet in uerbo, id est fateri <lb/>
            Christum natum, altera uero in opere, quod est obseruatio <lb/>
            praeceptorum. uides ergo quam arduam ego et difficiliorem <lb/>
            mihi partem elegerim; tu uide quam leuissimam et faciliorem.

<note type="footnote"> 2 Matth. 11, 5 </note>

<note type="footnote"> 1 ceci <hi rend="italic">C</hi> 2 mortui resurgunt <hi rend="italic">om. b</hi> 3 ego (ex ergo) <hi rend="italic">C</hi> 9 (et 12) precepit <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            que <hi rend="italic">C</hi> 11 est] esse <hi rend="italic">LCSGMP1</hi> 12 etiam <hi rend="italic">om. C</hi> pręcipit <hi rend="italic">b</hi> at <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            14 pretermitto <hi rend="italic">S</hi> 15 contempnis <hi rend="italic">CL</hi> 17 proficiendum <hi rend="italic">SG</hi> quia] <lb/>
            qui <hi rend="italic">LPlSG</hi> quod <hi rend="italic">P3</hi> quid <hi rend="italic">b</hi> 19 dampnata <hi rend="italic">C</hi> 21 iudicat <hi rend="italic">b</hi> 22 sin] <lb/>
            et si <hi rend="italic">SG</hi> *in <hi rend="italic">M</hi> quod] eo quod (eo <hi rend="italic">s. I.) M</hi> cercius <hi rend="italic">C</hi> 25 quiait <lb/>
            habes <hi rend="italic">L</hi> ita] id <hi rend="italic">(in ras.) M</hi> 26 perfecte <hi rend="italic">LC</hi> 28 preceptorum <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="273"/>
            nec inmerito plebs ad te confugit. a me refugit, nesciens <lb/>
            utique, quia regnum dei non sit in uerbo, sed in uirtute. <lb/>
            quid ergo est, quod me lacessis, si difficiliorem fidei adgressus <lb/>
            partem tibi ut infirmo reliqui faciliorem ? sed ego ad tribuendam, <lb/>
            inquit, salutem animis hanc partem fidei efficaciorem <lb n="5"/>
            puto ac magis idoneam, quam tu reliquisti, id est Christum <lb/>
            fateri natum. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><p>Age ergo, ipsum eundem interrogemus Christum et, <lb/>
            unde potissimum nobis salutis oriatur occasio, ex eius ore <lb/>
            discamus. quis hominum intrabit in regnum tuum, Christe? <lb n="10"/>
            qui fecerit, inquit, uoluntatem patris mei, qui in caelis <lb/>
            est. non dixit: qui me professus fuerit natum. et alibi ad <lb/>
            discipulos: ite, docete omnes gentes baptizantes eos <lb/>
            in nomine patris et filii et spiritus sancti et docentes <lb/>
            eos seruare omnia, quae mandaui uobis, non dixit: docentes <lb n="15"/>
            eos, quia sim natus, sed ut mandata conseruent. item <lb/>
            alibi: amici mei eritis, si feceritis, quae praecipio <lb/>
            uobis, non dixit: si natum me credideritis. rursum: si feceritis <lb/>
            mandata mea, manebitis in mea caritate et alia <lb/>
             multa. necnon et in monte cum doceret: beati pauperes, <lb n="20"/>
            dicens, beati mites, beati pacifici, beati puro corde, <lb/>
            beati qui lugent, beati qui esuriunt, beati qui persecutionem <lb/>
            patiuntur propter iustitiam, nusquam dixit: <lb/>
            beati, qui me confessi fuerint natum. et in discretione agnorum <lb/>
             ab haedis in iudicio dicturum se dicit iis, qui ad dexteram <lb n="25"/>
            sunt: esuriui, et cibastis me; sitiui, et potastis me <lb/>
            et cetera; propterea recipite regnum. non dixit: quia natum <lb/>
            me credidistis, regnum percipite. necnon et diuiti quaerenti

<note type="footnote"> 11 Matth. 7, 21 13 Matth. 28, 19 sq. 18 Ioh. 15, 10 sqq. <lb/>
            20 Mattb. 5, 3 sqq. 26 Matth. 25, 34 sq. </note>

<note type="footnote" rend="script"> 1 confugit] confluit <hi rend="italic">LCPMGb</hi> refugit (g s. <hi rend="italic">l. a m. 2) L</hi> 2 est <hi rend="italic">h</hi> <lb/>
            3 difficiliorem (ci <hi rend="italic">s. I.) C</hi> 5 inquid <hi rend="italic">Ml</hi> efficatiorem <hi rend="italic">LC</hi> 8 et <lb/>
            unde] eundem <hi rend="italic">Lb</hi> p eundem <hi rend="italic">M</hi> 10 intrauit <hi rend="italic">L</hi> 11 celis <hi rend="italic">C</hi> 13 omnes <lb/>
            om. <hi rend="italic">CSMG</hi> 15 eos <hi rend="italic">om. C</hi> que <hi rend="italic">C</hi> _16 conserusent (se <hi rend="italic">corr. <lb/>
             ex,</hi> a) <hi rend="italic">C</hi> 17 que precipio <hi rend="italic">C</hi> 20 paupes spu <hi rend="italic">b</hi> 25 hedis <hi rend="italic">LCSMG</hi> <lb/>
            his <hi rend="italic">LCSGMb</hi> deztram <hi rend="italic">M</hi> 27 percipite <hi rend="italic">C</hi> </note>

<note type="footnote"> xxv. Aur. leet. 6. </note>

<note type="footnote"> 18 </note> <lb/>
             
<pb n="274"/>
            uitam aeternam, uade. inquit, uende omnia, quae habes, <lb/>
            et sequere me; non dixit: crede me natum, ut in aeternum <lb/>
            uiuas. ecce igitur portioni meae, quam mihi de gemina, ut <lb/>
            uultis, fide delegi, ubique regnum, uita, beatitudo promittitur, <lb/>
            uestrae uero nusquam. aut docete sicubi scriptum est beatum<lb n="5"/>
            esse regnumue percepturum aut aeternam habiturum uitam, <lb/>
            qui eum fassus fuerit natum ex femina. interim tamen, si et <lb/>
            haec pars est fidei, beatitudinem non habet. cum uero eam <lb/>
            nec partem fidei probauerimus, quid fiet? nempe eritis uos <lb/>
            inanes, quod et ipsum utique monstrabitur. sed interim hoc<lb n="10"/>
            satis nobis est ad propositum, quia portio haec nostra beatitudinibus <lb/>
            coronata sit. cui tamen accedit et illa alia beatitudo <lb/>
            ex confessione quoque sermonis, quia Iesum confitemur esse <lb/>
            Christum filium dei uiui, quod aeque ipse ore suo testatur <lb/>
            Iesus dicens ad Petrum: beatus es, Simon Bariona, quia<lb n="15"/>
            non tibi hoc caro et sanguis reuelauit, sed pater meus, <lb/>
            qui in caelis est. quapropter non iam, ut putabatis, unam, <lb/>
            sed duas easdemque ratas fidei partes tenemus et in utraque <lb/>
            pariter beati appellamur a Christo, quia alteram earum operibus <lb/>
            exercentes alteram sine blasphemia praedicamus. <lb n="20"/>
            
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="4"><p>AUGUSTJNUS respondit: Iam supra commemoraui, quam <lb/>
            saepe se dominus Iesus Christus filium hominis dicat et quanta <lb/>
            uanitate Manichaei fabulam nefandi sui erroris inducant de <lb/>
            nescio quo commenticio primo homine, quem non terrenum, <lb/>
            sed fallacibus elementis indutum contra apostolum praedicant <lb n="25"/>
            dicentem: primus homo de terra terrenus, et quanta <lb/>
            cura nos idem monuerit apostolus dicens: si quis uobis <lb/>
            adnuntiauerit praeterquam quod adnuntiauimus uobis, <lb/>
            anathema sit. quapropter restat, ut filium hominis Christum

<note type="footnote"> 1 Matth. 19, 21 15 Matth. 16, 17 26 I Cor. 15, 47 <lb/>
            27 Gal. 1, 8 sq.-</note>

<note type="footnote"> 1 que <hi rend="italic">C</hi> 4 ubique] ubi <hi rend="italic">SG</hi> 7 confessus <hi rend="italic">p3b</hi> 12 accidit <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            13 qua <hi rend="italic">b</hi> 14 eque <hi rend="italic">C</hi> testatur] beatus <hi rend="italic">LSPMGb</hi> 15 ad petrum <lb/>
            dd <hi rend="italic">S</hi> 19 eorum <hi rend="italic">C</hi> 20 predicamus <hi rend="italic">C</hi> 21 <hi rend="italic">cap</hi>. XI <hi rend="italic">LPMSG</hi> <lb/>
            Agostinus <hi rend="italic">L</hi> 22 sepe <hi rend="italic">C</hi> 23 manichei <hi rend="italic">C</hi> 24 commentio <hi rend="italic">C</hi> 25 predicant <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="275"/>
            ita credamus, sicut apostolica ueritate praedicatur, non sicut <lb/>
            Manichaeorum falsitate confingitur. cum igitur eum euangelistae <lb/>
            adnuntient natum ei femina de domo Dauid, hoc est <lb/>
            de familia Dauid, Paulusque ad Timotheum scribat dicens: <lb/>
            memor esto Christum Iesum resurrexisse a mortuis <lb n="5"/>
            ex semine Dauid secundum euangelium meum: satis <lb/>
            adparet, quemadmodum Christum filium hominis credere debeamus, <lb/>
            qui filius dei, per quem facti sumus, etiam filius <lb/>
            hominis per adsumptionem carnis factus est, ut moreretur <lb/>
            propter delicta nostra et resurgeret propter iustificationem <lb n="10"/>
            nostram. ideoque utrumque se dicit, et filium dei et filium <lb/>
            hominis. unde ne pergam per plurima, uno loco in euangelio <lb/>
            secundum Iohannem ita scriptum est: amen, amen dico <lb/>
            uobis, quia uenit hora et nunc est, quando mortui <lb/>
            audient uocem filii dei; et qui audierint, uiuent. sicut <lb n="15"/>
            enim pater habet uitam in semet ipso, sic dedit et <lb/>
            filio uitam habere in semet ipso; et potestatem dedit <lb/>
            ei et iudicium facere, quia filius hominis est. dixit: <lb/>
            uocem filii dei audient, et dixit: quia filius hominis <lb/>
             est. secundum hoc enim, quod dixit filius hominis est', <lb n="20"/>
            accepit potestatem iudicium faciendi, quia in ipsa forma uenturus <lb/>
            est ad iudicium, ut et a bonis et a malis uideatur. in <lb/>
            qua forma etiam ascendit in caelum et uox illa discipulis <lb/>
            sonuit: sic ueniet, quemadmodum eum uidistis euntem <lb/>
            in caelum. nam secundum id, quod filius dei deus aequalis <lb n="25"/>
            est patri et cum patre unum, non uidebitur a malis; beati <lb/>
            enim mundo corde, quia ipsi deum uidebunt. cum ergo <lb/>
            credentibus in se promittat uitam aeternam nec aliud sit credere <lb/>
            in eum quam credere in uerum Christum, qualem se

<note type="footnote"> 5 II Tim. 2, 8 10 cf. Rom. 4, 25 13 Ioh. 5, 25 sqq. 24 Act. 1, 11 <lb/>
            26 Matth. 5, 8 </note>

<note type="footnote"> 1 predicatur <hi rend="italic">L</hi> 2 manicheorum <hi rend="italic">C</hi> configitur <hi rend="italic">L</hi> conficitur <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            euangeliste <hi rend="italic">C</hi> 8 adnuntisent (ae corr. ex a) <hi rend="italic">C</hi> 5 iesum <hi rend="italic">om. C</hi> <lb/>
            7 quemammodum <hi rend="italic">L</hi> 10 delicta (li in ras.) <hi rend="italic">L et]</hi> ut <hi rend="italic">S</hi> 17 habere <lb/>
            uitam <hi rend="italic">C</hi> 18 (et 21, 22) iuditium <hi rend="italic">C</hi> 24 Bonauit <hi rend="italic">LMb</hi> quemammodum <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> 25 celum <hi rend="italic">C</hi> 26 unus <hi rend="italic">C</hi> 29 uertl (t1 <hi rend="italic">a m. 1 a</hi>. e) <hi rend="italic">L</hi> </note>

<note type="footnote"> 18* </note> <lb/>
             
<pb n="276"/>
            ipse praedicat et ab apostolis praedicatur, hoc est et uerum <lb/>
            dei filium et uerum hominis filium: uos, Manichaei, qui creditis <lb/>
            in falsum et fallacem, falsi et fallacis hominis filium, <lb/>
            cum et ipsum deum gentis aduersae tumultu perterritum <lb/>
            membra sua misisse crucianda nec postea tota purganda docetis,<lb n="5"/>
            uidetis, quam sitis alieni a uita aeterna, quam promittit <lb/>
            Christus illis, qui credunt in eum. at enim dixit Petro confitenti <lb/>
            eum filium dei: beatus es, Simon Bariona. numquid <lb/>
            ideo nihil promisit eis, qui in eum filium hominis crederent, <lb/>
            cum idem ipse sit et filius dei et filius hominis ? <lb n="10"/>
            habes etiam aperte uitam aeternam promissam credentibus in <lb/>
            filium hominis. sicut exaltauit, inquit, Moyses serpentem <lb/>
            in heremo, sic oportet exaltari filium hominis, ut <lb/>
            omnis, qui crediderit in eum, non pereat, sed habeat <lb/>
            uitam aeternam. quid uultis amplius? credite ergo in filium<lb n="15"/>
            hominis, ut habeatis uitam aeternam, quia ipse est et filius <lb/>
            dei, qui potest dare uitam aeternam, quia ipse est uerus <lb/>
            deus et uita aeterna, sicut idem Iohannes ait in epistula <lb/>
            sua, ubi etiam dicit antichristum esse, qui negat Christum in <lb/>
            carne uenisse. <lb n="20"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>